Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
Cognovimus, Scriptura testante, Petrum et Paulum spiritales esse coelos; videamus illos enarrantes Dei gloriam, non nostris, sed eorum ipsorum sacratissimis verbis. Nonne enarrabat Petrus gloriam Dei, quando dicebat se speculatorem factum esse coelestis ac divinae magnitudinis, et accepisse Dominum Jesum a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: #Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui;@# et: #Hanc vocem nos audivimus de coelo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.@# Nonne firmamentum erat Petrus cum dicebat: #Obedire oportet Deo magis quam hominibus?@# Cum enim deos alloqueretur stans in medio plebis in firmamento verae fidei dixit: #Viri fratres, vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam, incipiens enim a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute. Qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo; et non est in alio aliquo salus, nec aliud nomen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.@# Paulus etiam nihilominus coelum aut firmamentum fuisse et esse creditur, cum ab eo dictum fuisse legitur: #O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Quoniam ex ipso, et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.@# Et in alio loco: #Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.@# Si quis vult scire vera esse quae breviter proposuimus, legat studiosius Actus apostolorum et Epistolas amborum, et cum eos invenerit diffusius, abundantius et manifestius gloriam Dei enarrantes, et opera manuum ejus annuntiantes, credat certissime eos firmamentum fuisse et coelos. Non est Paulus inferior Petro, quamvis ille Ecclesiae fundamentum. Nam et hic sapiens architectus, sciens vestigia credentium fundare populorum, nec Paulus, inquam, indignus apostolorum collegio. Cum primo quippe facile conferendus, et nulli secundus; nam qui se imparem nescit, Dei praeveniente gratia fecit aequalem. Ambo a Christo vocati, ambo in Christo fideliter conversati, ambo a Christo gloriosissime coronati. Alter vocatus de littore, alter appellatus ab aethere. Ille de piscatione, iste de persecutione, et idcirco duplici sunt digni honore, quia simul laboraverunt in verbo et praedicatione. Caeterum fratres, domini, seniores et patres, quorum praedicamus initium piae conversionis, et fidei et sanctae conversationis provectum, eorum libet et dicere admirabilem et praedicabilem exitum. Scimus etenim Romam, ut ipsa cum toto orbe sibi subdito gloriatur et praedicat, horum praedicatione edoctam, horum sanguine consecratam, horum meritis et praesentia de variis erroribus in unitatem fidei permutatam. Fuit in conflictu et congressione sanctorum fides firma, spes certa et victoriosissima charitas; fuit contra eos impia Neronis crudelitas, et Simonis Magi nefandissima falsitas; horum insectatione Petrus cruci affixus, Paulus capite plexus, alter passus cruce, alter truncatus ense. Idem passionis locus, par et sepulturae loculus. Meritis fuerunt aequales, et passione pares, coelestis regni haeredes, et Christi cohaeredes. Qui quos vocavit, ut alter istorum asserit, illos et justificavit, et quos justificavit, illos et magnificavit, et quos magnificavit, illos et glorificavit. Quorum justitiam incitantes, et magnitudinem laudando magnificantes, ad illam gloriam mereamur pertingere, ad quam illos hodierna die praedicamus et credimus pervenisse. Amen. SERMO XII. DE ASSUMPTIONE DEI GENITRICIS MARIAE. Congrue satis et convenienter videtur a Patribus fuisse sancitum, ut in memoria Domini Genitricis ea recitetur evangelica lectio, quae narrat illas duas mente et carne sorores Dominum Jesum excepisse hospitio. Cui enim illa venienti in mundum templum praeparavit virtute coelesti sacratum et perpetuae virginitati dedicatum, huic istae, ut Evangelium loquitur, temporalis habitationis praeparaverunt domum,
null
1500fbd9-5cea-4363-b6b0-da3445becbb0
latin_170m_raw
null
None
None
None
et piae humanitatis ac sincerissimae charitatis praebuerunt obsequium. Harum enim vita et actus ita fuerunt mirabiles et fidelium recordatione celebres, ut duarum vitarum figuram eas retinere asserant divinarum litterarum catholici et doctissimi tractatores. Martha igitur quae curam domus gerebat, et tanto talique hospiti ejusque discipulis, quae necessaria erant praebebat, activae vitae figuram, ut diximus, praeferebat. Per Mariam vero, quae ad pedes Domini sedens, instantissime sermonis ejus audiebat colloquia, vita perspicue praemonstrabatur contemplativa. Eia, fratres charissimi, videamus si domina nostra in domo Domini et Dei Genitrix, et semper virgo Maria, utramque vitam ad plenum exercuit, et activam vitam laudabilem quam opere Martha excoluit, et contemplativam optimam quam Maria audiendo et eligendo obtinuit. Sane sicut dilectum Domini Joannem theologum de humanis et corporalibus actibus Domini Jesu pauca dixisse, et multa de natura divinitatis ejus, potentia et majestate dixisse et scripsisse, teste sacratissima serie descriptionis ejus cognoscimus; ita Domini Genitricem non adeo fuisse credimus intentam activae conversationi, quam se totam contulit divinae conspeculationi. Non enim ad activam ultra quam matrem Domini decuit se contraxit, sed toto mentis affectu et desiderio, ad vitam se contemplativam erexit: et ne ex toto esset vitae exsors activae, postquam est electa a Domino, salutata ab angelo, obumbrata a Spiritu sancto, fecundata Dei verbo, exsurgens de loco, per iter devium et abrupta montium veniens ut deferret amicis actualis vitae laboriosum officium, Zachariae vatis ingreditur domum Elisabeth salutans. Cognovit in spiritu in sinum ejus nobile pignus depositum, et in his paucis, ut diximus, Marthae complevit actum. Si Martha felix, quae activae vitae praeferebat figuram, quanto magis istae sanctissimae, de quibus loquimur, personae exstiterunt felices, quae tantorum gaudiorum et munerum meruerunt fieri compotes? Quae major potest esse felicitas quam cum in matre Domini et, ut ita dicam, in aula regali, in alvo virginali fecunditas regnat et virginitas? quam cum infecunda et vetusta generat et parit sterilitas, et cum aetas senectutis et antiquitatis nomen promeruit novae paternitatis? Et ut B. Hieronymus jucundo sermone prosequitur, Joannes etiam ad introitum Mariae exsultavit et lusit: et per os Virginis audiebat verba Domini pertonantis, et de utero matris gestiebat in occursum ejus erumpere. Quomodo, quantum et qualiter officiis et obsequiis speculativae vitae cum altera Maria se subdidit, Gabrielis archangeli profiteatur assertio, sermonis evangelici prosequatur oratio, quia ad haec narranda nostrae parvitatis deficit sermo. Unum profecto scimus, quia omnis ejus vita et actio intenta semper fuit in Domino. Et sicut de altera Maria dictum est: #Ista optimam partem elegit,@# quia prima omnium feminarum Deo virginitatem obtulit; et idcirco promeruit ut Dei Filius angelo nuntiante ex ea corpus nostrae redemptionis susciperet. Diximus eam semper intentam fuisse speculationi divinae, sed oportet nos hoc ipsum catholicis verbis astruere. Ut enim humano usu loquar, ubi erat corpore quando a Domino mittebatur angelus ad eam? utique in domo parentum. Ubi erat spiritu? vere, ut diximus, in illo divinae speculationis intuitu. Quid agebat? Sine praejudicio alicujus irreprehensibiliter vivens, ut suae professionis proprium erat, orabat, legebat. Quomodo orabat? Canticum quod cecinit tympanizans, exclamat: #Magnificat anima mea Dominum.@# Quid legebat? Forsitan occurrebant ei divinae Scripturae testimonia ad illud ineffabile sacramentum quod in ea gerebatur sine dubio pertinentia. Nonne in pignore quod gerebat illud impleri posse credebat Mosaicum: #Prophetam,@# inquit, #suscitabit Dominus de fratribus vestris tanquam meipsum audietis?@# Et multas alias in aperto cernebat prophetarum sententias, in quibus tanti sacramenti ac mysterii praemonstrabatur et ad liquidum declarabatur veritas. Nonne ad hoc pertinere videbatur illud Jacob patriarchae testimonium dicentis: #Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium.@# Quid manifestius quam quod ille fatebatur Balaam ariolus, ex se falsiloquus, Dei nutu veridicus: #Orietur,@# inquit, #stella ex Jacob, et exsurget homo de Israel?@# Sciebat enim Dei Genitrix in arce divinae contemplationis assumpta, Davidicis edocta testimoniis, processurum de se Dominum, tanquam de thalamo suo sponsum eumdemque speciosum, ut idem propheta praecinuit, prae filiis hominum. Non enim dubitabat ad se pertinere, Spiritus sancti illustrata lumine,
null
d29c8976-ef74-4be3-8577-463c432ca970
latin_170m_raw
null
None
None
None
quod Isaiam prophetam recolebat dixisse: #Ecce Virgo concipiet et pariet filium;@# et: #Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.@# Quid apertius? quid jucundius? et Virginem parituram, et virgam de radice Jesse processuram nobilissimus prophetarum pronuntiat. Placuit igitur inserere huic nostrae declamatiunculae sententiam psalmi octogesimi sexti quam ad memoriam Domini Genitricis, et mysterium Dominicae incarnationis et nativitatis, B. Ambrosius, vir per cuncta laudabilis et verus assertor fidei catholicae, adeo festive voluit exponere, et idcirco, ut dixi, sententiam tanti pontificis pauperculo nostro operi apponere volui, ut quod digne non potuit persequi ingenioli nostri paupertas, sententiae tanti pontificis nobilitet et commendet auctoritas. Ait enim secundum antiquam interpretationem jam dictus doctissimus doctor: #Mater Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus.@# Matrem autem secundum divinitatem habere non potuit, qui auctor est Matris. Ille factus est non divina generatione, sed humana. Quia homo factus est, Deus natus est. Sic et alibi habes: #Puer natus est nobis, Filius datus est nobis.@# In #Puero@# enim nomen aetatis, in #Filio@# plenitudo est divinitatis. Factus ex matre, natus ex patre. Idem tamen et natus et datus, non diversum, sed unum putes. Unus enim Dei filius, et natus ex patre, et ortus ex Virgine. Distanti ordine, sed in uno concurrit nomine, sicut et praesens lectio docet quia #et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus.@# Homo utique corpore, Altissimus potestate. Etsi Deus et homo diversitate naturae, idem tamen non alter in utroque. Aliud ergo speciale naturae suae, aliud nobiscum commune, sed in utroque unus et in utroque perfectus. Non igitur mirandum est quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus. Fecit ergo Jesum. Eum utique qui ex corpore nomen accepit, fecit eum a quo etiam patriarcha scribit David: #Mater Sion dicet homo, et homo factus est in ea:@# dissimilis utique non divinitate, sed corpore. Nec discretus a Patre, sed exceptus in munere. Hujus etenim muneris gratiam angelo nuntiante virgo Maria Dominum concipiendo promeruit, pariendo obtinuit, et post partum virgo perpetuo permanens incorruptam possedit. Ejusdem gratiae muneribus conferta, ut fas est credere, omne tempus Dominicae infantiae, pueritiae et adolescentiae cum ipso peregit, et obsequium maternae dulcedinis, ut vera mater, vero humanitatis suae filio ministravit. Quae fuerunt illorum inter se colloquia, quam dulcia, quam amabilia, quando in matre fulgebat virginitas et laetabatur fecunditas! In filio apparebat humanitas et latebat divinitas. Quantum vel quale illud erat Deificum ac virginale consortium? non dico nostrum, sed omnium hominum prorsus excedit intellectum. Deinde idem ipse qui erat unigenitus Virginis matris, cum voluit apparere unicus Dei Patris, tempore sui baptismatis hoc ipsum ostendit majestas Trinitatis. Cum Pater auditur in voce, Filius videtur in nomine, Spiritus dignatus est in specie apparere columbae. Est enim hujus magnitudinis testis, magnus prae caeteris homo nomine Joannes a Deo missus. Iste vero tantus homo, qui hactenus erat Dominicae incarnationis et nativitatis arcani mirabiliter conscius, factus est minister mirabilis mysterii hujus. Nos ergo, fratres, ut corde credamus et ore confiteamur tres denominativas et discretas personas, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, unius esse divininitatis, Deitatis, dominationis, essentiae, simplicisque substantiae, aequalis etiam majestatis, virtutis, honoris, potestatis, aeternitatis, immensitatis et gloriae, admoneant nos et doceant veritatis veracissima verba, prophetarumque, apostolorum et evangelistarum veridica testimonia. Et ut in tribus personis summa, simplex, aeterna et incomprehensibilis credatur, confiteatur et adoretur unitas, summa etiam, simplex, aeterna et incomprehensibilis credatur, confiteatur et adoretur Trinitas: invitet nos sanctarum divinarum Scripturarum sinceritas et catholicorum Patrum, eorum videlicet fidelis auctoritas nos doceat, in quorum intellectu et scriptis fidei pietas et veritas non vacillat. Mysterio itaque baptismatis peracto ac praesentia totius Trinitatis consecrato, Dominus Jesus non alieno, sed suo spiritu et propria voluntate desertum petiit, ubi ad tentandum eum malignus spiritus invenit. Qui ipsius virtute superatus, angelis ministrantibus recessit ab eo confusus. Postea a B. Joanne
null
edf0acac-a164-4b0f-9095-1b116645819d
latin_170m_raw
null
None
None
None
invenitur, et ob incomparabilem innocentiam ab eo Agnus Dei mundi peccata tollens appellatur. Et ne lumen divinitus accensum sub modio poneret, sed nec diutius celaretur, exivit ad publicum. Et quia totum invenit mundum peccatis obnoxium, omnibus medicinae indixit remedium, et in suo adventu appropinquare dixit regnum coelorum. Et ut illud Isaiae impleretur vaticinium: #Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam. Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis.@# Deinde ipso divinitatis suae lumine praeeunte, ex diversis hujus vitae conversationibus et officiis, ut Evangelia loquuntur, discipulos vocavit et ex illis duodecim elegit, quos et apostolos vocavit, per quos humano generi salutis iter ostendit. Quorum sacro conventui et nobili contubernio semper adhaerebat sanctissima Virgo. Cum illis semper habitabat seseque Dominicis conspectibus frequenter praesentari gaudebat. Eam vero optimam partem quam soror Marthae Maria in spe et figura gerebat, Dei Genitrix in re vera firmissime retinebat, et cum apostolis de humanis Christi actibus, ut verius ac specialius cognoscebat, verius ac specialiter conferebat, ut ab ea discerent qualiter arcanum tanti mysterii et ipsi crederent et lucidius aliis enarrarent. Et cum opportunum fieret, sine omni ambiguitate scriptis mundo transmitterent. Ipsa vero, ut sanctus evangelista Joannes refert, Domini miraculis nonnunquam interfuit. In his et in caeteris divinitatis ejus operibus et virtutibus ultra quam dici potest gloriabatur. Et si Maria quondam peccatrix, cui donando peccata erat propitius, intente audiebat verba ex ore ejus, quanto magis haec, quae erat mente et corpore sancta, audiebat ardentius cujus idem ipse et Dominus erat et filius? Caeterum ut Simeonis justi prophetia imploretur dicentis: #Et tuam ipsius animam pertransibit gladius,@# tempore Dominicae passionis cum dilecto discipulo de ea dictum est: #Ecce mater tua.@# Circa sepulturam vero Dominicam multo magis quam mulieres illas sanctas quidem dicunt fuisse sollicitam, quorum opinionem, ni fallor, astruere videtur bonus ille Sedulius poeta evangelicus, orator facundus, scriptor catholicus. Si enim scire volumus quid Dei Genitrix, post resurrectionem Domini, antequam ipse coelos ascenderet, agebat, sine dubio loca Dominicae Nativitatis, passionis, sepulturae et resurrectionis frequenter circuiens, invisere cupiebat. In eisdem etiam locis lacrymas fundebat et sanctissimi oris sui oscula dulcissima imprimebat. Deinde ad notum sibi refugium, apostolicum videlicet contubernium, pasta intuitu Dominicorum locorum cum gaudio remeabat. Credimus eam interfuisse gaudiis Dominicae Ascensionis, in die sancto Pentecostes cum sanctis apostolis percepisse eam gratiam Spiritus sancti, quam constat esse plenissime habere ab ipsa conceptione Christi. Si quis vero adhuc studio pietatis vel piae curiositatis affectu indagare voluerit quid post Ascensionem Domini egerit, quam sancte et juste vixerit et cum quibus habitaverit, soli Deo cognitum esse videtur et Gabrieli archangelo, cui ejus causa tota commissa esse praedicatur a Domino, et angelis sibi collaetantibus secumque colloquentibus, Joanni etiam dilecto Domini discipulo qui ab ipsa cruce suscepit in sua sollicitudine et cura, videlicet ut Virgo virgini deserviret, et Domini matri rependeret servitutis et dilectionis obsequium, qui eum prae caeteris sua dilectione fecerat dignum. Beatissimo etenim Petro apostolorum principi caeterisque apostolis non incognita fuit ejus purissima vita et actio; sancta quoque et admirabilis et praedicabilis conversatio. Quippe quia cum eis semper fuit ab ipsorum conversionis initio, usque ad illum diem in quo unigenitus Dei Filius, homo ex ea vera fide genitus, a laboribus hujus vitae voluit eripere, et ad gloriam sibi a saeculis praeparatam, ut creditur et praedicatur, super choros angelorum dignatus est elevare. Hujus diei laetitiam hodie totus mundus concelebrat, hodie namque ob venerationem Assumptionis Domini Genitricis angeli laetantur, virgines gratulantur, patriarchae et prophetae Deo gratias referunt, quia praesagia et vaticinia sua per eamdem Domini Genitricem completa esse cognoscunt, apostoli et evangelistae tripudiant, cum in carne Dominum venisse, et de Virgine natum vera fide scriptis suis pronuntiant. Gloriantur etiam hodie martyres, Genitricis Domini sui solemnia dignis laudibus celebrantes. Gaudent summi pontifices, confessores et doctores catholici, dum per eorum doctrinam fideles Dei credunt et colunt Dei Filium suscepisse quod non erat, et non amisisse quod erat; et Genitricem Domini praedicant virginem peperisse, et post partum virginem exstitisse. Dicam aliquid plus, si audeo; dicam fideli praesumptione, dicam pia temeritate. Totus mundus hodie condigna jubilatione laetatur et gaudet, tartarus tantummodo
null
061f0d33-9c94-4900-96e3-3fd0ecfee78a
latin_170m_raw
null
None
None
None
ululat, fremit et submurmurat, quoniam gaudium et laetitia hujus diei, claustris infernalibus inclusis, aliquod remedium et refrigerium praestat. Non audent, ut opinor, ministri tartarei hodie attingere suos captivos, quos recolunt redemptos illius sanguine, qui pro mundi salute est dignatus nasci de Virgine. De cujus Virginis meritis et gloriosissima hodierna ejus Assumptione, divinae legis interpres, sanctus videlicet Hieronymus et alii doctores egregii talia ac tanta potuerunt et voluerunt dicere, quibus nos nec audemus aliquid, nec debemus adjicere. Et qui ad plenum vult cognoscere gloriam solemnitatis hodiernae, legat sermonem quem supradictus Pater Hieronymus edidit, et ad sanctam Paulam, et ad Eustochium filiam ejus virginem, et ad caeteras virgines non solum praesentes, sed etiam ad superventuras transmisit. In eodem vero sermone possunt addiscere virgines feminae, et non solum virgines feminae, sed etiam virgines masculi, quomodo debeant virginum virgini, virginaliter ac viriliter militare. Hodie, reverendissimi Patres et charissimi fratres, domini et seniores, matres et sorores devotissimae, beatae Dei Genitricis et semper virginis Mariae celebremus festum, ut per ejus singulare meritum, et orationes omnium sanctorum sanctarumque virginum, pium mereamur habere atque propitium Virginis filium, et virginum sponsum, Dominum nostrum Jesum Christum. Qui vivit et regnat cum Deo Patre, et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen. Dei vero Genitrix, quae hodie ad coelorum gloriam, super choros angelorum et usque ad summae divinitatis praesentiam assumpta esse creditur, veneratur et colitur, ipsa est, ut quidam ex nostris humili devotione alloquentes soliti sunt dicere: Tu es enim aula regalis, forma pudoris, id est verecundiae, quae semper est comes individua integrae virginitatis et continuae castitatis. Tu es enim post Deum causa praecipua humanae salutis. Tu mater singularis, tu virgo perennis. Tu mater intacta, tu virgo fecunda. Tu mater sine viro, tu virgo sine exemplo. Tu puerpera sine tuae integritatis dispendio. Tu tot divinis muneribus functa, tu tantis muneribus coelestibus compta. Tu tam granditer gratia Dei es referta, ut per florem tui virginalis uteri omnipotens Pater superaret tenebrarum principem, mortis auctorem, et amoveret a paradisi aditu gladium flammeum atque versatilem: et per eum, quem tua generavit virginitas, coelestis regni fidelibus aperiret portas, quas clauserat hostis antiqui calliditas et priorum parentum praesumptuosa temeritas. Per has itaque portas, ut credit fidelium fidei firmitas, assumpsit te ad aeternitatis suae solium cum multitudine angelorum, occurrens tibi festive ex te incarnata Divinitas, sicut universo orbi hodie tuae gloriosae Assumptionis repraesentat celebritas. Nos vero ad hujus pauperculae declamationis cumulum, non hymnum, sed ad instar hymnorum, tenuem satis et pauperem composuimus dictionem. SERMO XIII. DE NATIVITATE BEATAE MARIAE VIRGINIS. ( #Deest init.@# ) partum. Talibus enim obsequiis angelus intentam invenit atque salutavit. Utpote virgo verecunda erubuit; a quo confortata, quae dicebantur credidit, et credendo auctorem nostrae salutis edidit Jesum Christum Dominum nostrum, quem patriarchae et prophetae praeviderunt et praedixerunt de virgine nasciturum. Apostoli viderunt et praedicaverunt vera fide jam de Virgine natum, et ipsum factum esse secundum humanitatem, qui semper erat secundum divinitatem. Quid erat? Quid factus est? Deus erat, homo factus est. Suscepit humanitatem, non amisit deitatem. Factus humilis, mansit sublimis. Natus est homo, non destitit esse Deus. Natus est parvulus, latens magnus. Qui libenter amplectitur Deum natum, non horret Virginis partum. Dicit Deus creator hominis, filius hominis. Quid est quod te permovet in mea nativitate? Non sum libidinis conceptus cupiditate, ego matrem de qua nascerer feci, ego viam meo itineri praeparavi atque mundavi. Hanc quam despicis, Manichaee, mater est mea, sed manu fabricata est mea. Si potui inquinari cum eam facerem, potui inquinari cum ex ea nascerer. Sicut transitu meo illius non est corrupta virginitas, sic et mea non est ibi maculata majestas. Si solis radius cloacae sordes exsiccare novit, inquinari non novit, quanto magis splendor lucis aeternae, in quo nihil inquinatum occurrit? Quocunque radiaverit, mundare potest, ipse pollui non potest. Stulte, unde sordes in Virgine, ubi non est concubitus cum homine patre? Unde sordes in eam quae nec concupiendo [concipiendo] libidinem
null
c0b8f7a2-169d-4003-af62-e5e324850a22
latin_170m_raw
null
None
None
None
, nec pariendo est perpessa dolorem? Unde sordes in domo ad quam nullus hospes accessit? Solus ad eam Dominus et fabricator venit; vestem quam non habebat induit, eamque sicut invenit clausam reliquit. Sicut ille natus est solus inter mortuos liber, sic istius ex qua natus est matris pudor solus permansit integer. Eva inobediens meruit poenam, Maria obediens consecuta est gratiam. Illa gustans prohibitum maledicta fuit. Haec credens angelo est benedicta. Illa nobis mortem contulit, haec vitam nobis peperit. Quid agis, Manichaee? Christi matrem opprimis, non Christum defendis. Taceat immunda. . . . . . quia de mundissima Virgine natus est mundi. . . . . . . Cui est cum Deo Patre et Spiritu sancto aequalis honor . . . . . . . nec differens gloria, coaeterna majestas. Per infinita saecula saeculorum. Amen. SERMO XIV. ITEM DE NATIVITATE BEATAE MARIAE. [Apud Marten., #Thes. Anecd.@# V, 621, ex ms. codice Silviniacensi.] Sit igitur nobis tanquam in imagine descripta virginitatis, vita Mariae, e qua velut speculo refulget species castitatis et forma virtutis. Hinc sumatis licet exempla vivendi, ubi tanquam in exemplari magisteria expressa probitatis, quid corrigere, quid effugere, quod tenere debeatis ostendunt. Primus discendi ardor nobilitas est magistri. Quid nobilius Dei matre? Quid splendidius ea quam splendor elegit? Quid castius ea quae corpus sine corporis contagione generavit? Nam de caeteris ejus virtutibus quid loquar? Virgo erat non solum corpore, sed etiam mente, quae nullo doli ambitu, sincerum adulteraret affectum. Corde humilis, verbis gravis, animo prudens, loquendi parcior, legendi studiosior, non in incerto divitiarum, sed in parte pauperis spem reponens, intenta operi, verecunda sermoni, arbitrium mentis non hominum, sed Deum quaereret. Nulli laedere, bene velle omnibus, assurgere majoribus natu, aequalibus non invidere, fugere jactantiam, rationem sequi, amare virtutem. Quando ista vel vultu laesit parentes? quando dissensit a propinquis? quando fastidivit inopem? eos solos solita coetus virorum invisere, quos misericordia non erubesceret, neque praeteriret verecundia. Nihil torvum in oculis, nihil in verbis procax, nihil in actu inverecundum, non gestu fractior, non incessu solutior, non vox petulantior, ut ipsa corporis species simulacrum fuerit mentis, figura probitatis. Bona quippe domus in ipso vestibulo debet agnosci, ac primo praetendat ingressu, nihil intus latere tenebrarum, ut mens nostra nullis repagulis corporalibus impedita, tanquam lucernae lux intus posita foris luceat. Quid ergo exsequar, ciborum parcimoniam, officiorum redundantiam, alterum ultra naturam superfuisse, alterum pene ipsi naturae defuisse. Illic nulla intermissa fuisse tempora, hic congeminatos jejuniorum dies, et si quando reficiendi successisset voluntas, cibus plerumque habitus, qui mortem arceret, non delicias ministraret, dormire non prius cupiditas, quam necessitas fuit. Et tamen cum quiesceret corpus, vigilaret animus: quae frequenter insomnis aut lecta repetit, aut somno interrupta continuat, aut disposita gerit, aut gerenda pronuntiat, prodire domo nescia, nisi cum ad ecclesiam conveniret. Et hoc ipsum cum parentibus aut propinquis domestico operosa secreto, forensi stipata comitatu, nullo meliore tamen custode quam seipsa, quae incessu affectuque venerabilis, non tam vestigium pedum tolleret, quam gradum virtutis attolleret, et tamen alios habeat virgo membrorum custodes suorum, morum autem suorum se habeat custodem ipsam. Plures erunt de quibus discat, si ipsa se doceat quae virtutis magistras habet, quia quidquid egerit, disciplina est. Sic Maria intendebat omnibus, quasi a pluribus moneretur. Sic omnia implebat virtutis officia, ut non tam disceret quam doceret. Talem hanc evangelista monstravit, talem angelus reperit, talem Spiritus sanctus elegit. Quid enim in singulis morer? ut eam parentes dilexerint, extranei praedicarint, quae digna fuit ex qua Dei Filius nasceretur. Haec ad ipsos ingressus angeli inventa domo in penetralibus sine comite, ne quis intentionem abrumperet neque obstreperet. Neque enim comites feminas desiderabat, quae bonas comites cogitationes habebat, quin etiam sibi minus sola videbatur cum sola esset. Nam quemadmodum sola, cui tot libri adessent? tot archangeli, tot prophetae? Denique et Gabriel eam ubi revisere solebat invenit, et angelum Maria quasi virum specie mota
null
26731c57-d8e6-471c-ad83-7ccd9df762a3
latin_170m_raw
null
None
None
None
trepidavit, quasi non incognitum audito nomine recognovit; ita peregrinata est in viro, quae non est peregrinata in angelo, ut agnoscas aures religiosas, oculos verecundos. Denique salutata obmutuit et appellata respondit. Sed quae primo turbaverat affectum, postea promisit obsequium. Quam vero religiosa in propinquas fuerat Scriptura divina significat. Nam et humilior facta est, ubi a Deo se cognovit electam, et statim ad cognatam suam ad montana processit. Non utique ut exemplo crederet quae jam crediderat oraculo. Beata enim, inquit, quae credidisti, et tribus mensibus cum ea mansit. Tanti autem intervallo temporis non fides quaeritur, sed pietas exhibetur. Et hoc posteaquam in utero parentis exsiliens puer matrem Domini . . . . . . . . . #Caetera desunt.@# SERMO XV. DE SANCTA CRUCE [Apud Marten. #ubi supra,@# ex ms. Cluniacensi.] Post illum singularem, et admirabilem, et toto mundo praedicabilem, et salutarem Dominicae passionis triumphum, et ejusdem Domini nostri resurrectionis gloriam, et sacrosancta festa paschalia, dignissime satis et convenienter illa dies recolitur celeberrima, in qua Dominicae passionis ad honorem et gloriam nominis Dei et ad salutem generis humani reperiuntur insignia; crux videlicet, in qua nostrae salutis auctor pependit, et clavi quibus confixum est illud sacratissimum corpus, quod ex intemerata Virgine assumere dignatus est Dei Filius ante omnia tempora saecularia ab ipso Deo Patre ineffabiliter genitus. Merito igitur celeberrime recolit totius Ecclesiae fidelis familia per diversa annorum spatia salutaris patibuli inventionem et exaltationem, quia per crucem didicit destructum mortis imperium, per crucem se recolit evasisse perpetuae mortis interitum, et per crucem se gaudet invenisse aeternae vitae subsidium. Cum enim Dominicae et victoriosissimae crucis celebratur inventio, manifestissime Domini crucifixi recolitur resurrectio; et cum ejusdem crucis exaltatio colitur, in ea crucifixus Dominus Jesus Christus ad coelos ascendisse dignoscitur. Ad confirmanda hujus rei magnalia, quaedam in Scripturis paria inveniuntur praeconia, ut cum similia junguntur similibus, in his quae dicuntur de Deo nullus inveniatur incredulus. Mulier serpentino delusa mendacio mortem propinavit viro, imo etiam omni generi humano: mulierum sanctarum humilis devotio, angelico asserente sermone veridico, Dominum resurrexisse apostolico nuntiavit collegio. Audistis hominem inobedientem per ligni gustum a paradiso expulsum; audistis latronem confitentem per humilem confessionem in paradisum inductum. Lasciva femina divortium male suadendo insinuavit viam ad inferos, integra virgo iter rectum direxit ad superos. Mulier corrupta suae propagini mortem intulit, virgo intemerata humano generi vitam perpetuam contulit. Maria Magdalena, quondam peccatrix, de ejusdem resurrectione gaudium attulit; Helena imperatrix de inventione crucis et caeterorum insignium Dominicae passionis gaudium et laetitiam ostendit praesentibus et superventuris fidelium populis. Maria genitrix Domini, tempore quo patiebatur unigenitus Filius ejus Dominus, ante crucem stabat, et piis oculis, ut doctor catholicus scribit Ambrosius, exspectabat non pignoris mortem, sed mundi salutem, quam etiam ille vir Sedulius poeta evangelicus asserit circa Domini sepulturam plus caeteris mulieribus fuisse sollicitam: Helena vero econtra princeps Romani imperii ad inquirenda et reperienda Dominici corporis supplicia et nostrae salutis insignia, solerter et studiosissime insistebat, et pio affectu et sincero effectu votis omnibus laborabat, ut invenire posset quod quaerebat; et inventum ad honorem et gloriam Domini honorare gestiebat. Ad quod negotium peragendum adjutorem habebat strenuissimum filium suum, Romani imperii principem Constantinum, qui primus inter saeculi principes cum consilio et studio matris supradictae et saepedicendae Helenae libertatem et privilegium Romanae concessit Ecclesiae. Inde coepit praedicari publice, Domino annuente, et supradicto principe faciente, nullo contradicente, honor et virtus Christi, fides et victoria Domini crucifixi per spatia cuncta mundi quousque tendebat potestas Romani imperii, et non dicam usque ad terminos Romani imperii, sed quousque praedicatur majestas divini et incarnati Verbi, et auctoritas mundi salutaris sancti Evangelii, quae viva et libera voce intonat honorem et gloriam crucis et actus et mirabilia Domini crucifixi. Quid nos miseri, ad laudem crucis dicere tentamus, et quid indocti fari praesumimus, qui tanta ac talia a majoribus et melioribus nostris quotidie dicta cognoscimus, ut et notum et angelis et hominibus, et omnium fidelium firmissime credi praedicabat et novi fidelis prudentia? Dei Filius misericorditer hominem ex Virgine dignatus est suscipere, homo factus, hominibus voluit apparere, et per ipsum hominem quem suscepit, genus humanum a perpetuae mortis
null
dfb78b7e-6f1a-49ec-a9ce-e9f49d1e7c37
latin_170m_raw
null
None
None
None
interitu voluit liberare, et de tenebris ad lucem, de morte ad vitam reducere, et scivit sicut omnia scit, quia non posset corrigi priorum parentum praesumptio, nisi humanitatem nostram susciperet divina dignatio; sed semper regnaret in mundo, ut diximus, priorum parentum superba temeritas, nec culpa solveretur quae mundo creverat per illicitum ligni gustum, nisi Christus in ligno crucis pendens sanguine suo deleret mortalis praescriptionis chirographum. Necesse est, fratres charissimi, ut qui se gaudet redemptum Christi sanguine pretioso, studeat se munire Dominicae crucis signaculo, et ut B. Hieronymus imperat, ad omnem actum, ad omnem incessum contra omne periculum manus pingat crucem, sicut omnes faciunt qui per crucis mysterium se Deo fideliter dedicant. Et in alio loco idem orator facundissimus in laudem crucis luculenter perorat vexilla militum, et purpuras regum, et diademata Caesarum supplicii salutaris pictura condecorat. Omnis qui se a tempore Dominicae passionis pati vel mori pro Christo disposuit, per crucis supplicium ad Christum pervenire optavit. Petrus per crucis martyrium optabat pervenire ad Christum. Idcirco Christus illi praedixit qualiter ad regnum pervenire debuit: #Cum esses junior cingebas te,@# inquit, #et ambulabas ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas.@# In extensione manuum significavit eum adepturum, ut desiderabat, crucis patibulum. Andreas fideliter praedicavit crucis mysterium, et per crucis supplicium pervenit ad triumphum. Paulus vero si non est crucifixus corpore, crucem Domini gemino affectu, ut beatus papa Gregorius docet, corde gestabat et corpore, qui dicebat: #Absit mihi gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi;@# qui etiam se ideo gaudebat pervenisse ad scientiae et sapientiae cumulum, cum gloriabatur nihil se scire nisi Jesum Christum et hunc crucifixum. Quidquid enim pro Christo quis patitur ad exemplum Dominicae passionis, causa honoris et gloriae eadem passio cruciatus vocatur. Illa mulier de libro Regnorum, quae prophetante Elia ad speciem crucis duo studuit ligna colligere, ut divinarum litterarum tractatores volunt, figuram praeferebat Ecclesiae. Duo enim ligna a muliere jam dicta collecta ad figuram crucis a Patribus, ut diximus, sunt spiritualiter intellecta. Ad hujus igitur crucis sacrosancta mysteria spiritualiter intelligenda illos alloquitur, et alloquendo admonet Pauli optabilis illa sententia, quibus inerat et inest amor et studium et honor et gloria sub ejus consistere disciplina, et ejus desiderant percipere saluberrima monita: #Det vobis,@# inquit, #Dominus Deus secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per spiritum ejus in interiorem hominem, Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum (Ephes. III, 16) @#, secundum Apostoli dictum ad crucis Dominicae credimus pertinere mysterium. Latitudinem crucis a summitate unius usque ad summitatem brachii alterius, ut reor, sine periculo simplicis intelligentiae intelligere possumus. Altitudinem namque a crucis crepidine usque ad lignum in transverso positum dicimus secundum majorum seniorum fidele documentum. Profunditas vero est ultima pars crucis, quae in terris defixa non potest videri luce corporea. Sublimitatem credimus esse excellentiam summae et principalis virtutis, quae est fides in Deo et de Deo, sine cujus sinceritate et integritate impossibile est ei placere. Aliter in latitudine bona opera charitatis, in longitudine perseverantiam usque in finem, in altitudine spem coelestium praemiorum, in profundo inscrutabilia judicia Dei possumus intelligere, ut Patrum refert fidelis et amplissime opinata relatio. Imperante Helena Augusta cum Augustissimo ejus filio Constantino, crux inventa praedicatur et creditur, et regnante Eracleo victoriosissimo rege et Christianissimo principe ejusdem Dominicae adoratur et colitur triumphalis et celebris exaltatio. Nos quid sumus qui aliquid ad laudem crucis imperiti scientia, indocti sapientia, lingua balbutiente, vel parum praesumimus dicere? Quot et quanti et quales illi fuerunt qui de tam grandi re granditer dicere potuerunt? Ad enarranda eorum merita et studia non sufficit nostrae parvitatis ignavia, neque eorum numerositatem nobilium dictionum, ignorantia obsistente, tenuitas nostrae memoriae valet etiam quae dicunt ad plenum agnoscere. Omnes etiam catholici doctores Ecclesiae studuerunt de mysterio crucis et passionis Dominicae quantum necesse tunc fuit edicere, alii occultius, alii manifestius, alii diffusius. Inter quos Joannes Chrysostomus locutus est multo caeteris abundantius. Multo post illum tempore eluxit quidam monachus, post monachum Moguntinae civitatis episcopus, nomine Rabanus
null
73e8a63a-e832-4203-a470-f03ad764ca8d
latin_170m_raw
null
None
None
None
, saeculari scientia affatim eruditus, fide catholicus, speciali scientia ad plenum edoctus. Hic tale de laude crucis orditus est opus et texuit, et texendo perfecit, quo pretiosius ad videndum, amabilius ad legendum, dulcius ad retinendum, nec laboriosius ad scribendum potest inveniri nec poterit. Placuit beatissimi Joannis cognomento Chrysostomi, regiae civitatis nobilissimi patriarchae, sententiam de laude crucis huic exiguae declamatiunculae integram inserere, eo tenore ut quod nostra non potuit digne enarrare rusticitas, ejus nobilitet simplex et sublimis auctoritas. Scripsit enim aliquando jam dictus vir sententiam de cruce Dominica, in qua allocutus est quemdam suum amicum dicens inter caetera: « Et si nosse desideras, charissime, virtutem crucis, et quanta, ut possum, ad ejus laudem dicere, audi: crux est spes Christianorum, crux resurrectio mortuorum, crux caecorum dux, crux desperatorum via, crux claudorum baculus, crux destructio superborum, crux consolatio pauperum, crux refrenatio divitum, crux male viventium poena, crux adversus daemones triumphus, crux devictio diaboli, crux adolescentium paedagogus, crux sustentatio inopum, crux spes desperatorum, crux navigantium gubernator, crux periclitantium portus, crux obsessorum murus, crux pater orphanorum, crux defensor viduarum, crux justorum consiliarius, crux tribulatorum requies, crux parvulorum custos, crux virorum caput, crux senum finis, crux lumen in tenebris sedentium, crux regum magnificentia, crux scutum perpetuum, crux insensatorum sapientia, crux libertas servorum, crux imperatorum philosophia, crux lex impiorum, crux prophetarum praeconatio, crux adnuntiatio apostolorum, crux martyrum gloriatio, crux monachorum abstinentia, crux virginum castitas, crux gaudium sacerdotum, crux Ecclesiae fundamentum, crux orbis terrae cautela crux templorum destructio, crux idolorum repulsio, crux scandalum Judaeorum, crux perditio impiorum, crux invalidorum virtus, crux aegrotantium medicus, crux emundatio leprosorum, crux paralyticorum requies, crux esurientium panis, crux sitientium fons, crux nudorum protectio. » Sit nobis via, vita, salus Christus crucifixus, qui nos semper salvet, qui saecula cuncta gubernet. Sit crux nostrorum omnium virtus et refugium, auxiliante eo qui pro salute hominum tulit crucis supplicium, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen. SERMO PRIMUS. DE NATIVITATE DOMINI SALVATORIS. Dominicae nativitatis sacratissimum diem celebrantes, oportet nos, dilectissimi fratres, ad illius divinam aeternitatem et aeternam divinitatem, et, ut ita dicam, ex Deo Patre inimitabilem et ineffabilem aciem mentis dirigere: in cujus temporali ortu, ea quae in coelis sunt et quae in terris necessario ac singulariter spirituali jubilatione constat exsultare. Non immerito ea quae in coelis et quae in terris sunt in adventu Conditoris sui exsultare diximus, quia duas ad intelligendum et laudandum se creaturas, angelicam videlicet et humanam, in primordio Deum fecisse cognoscimus. Eae vero creaturae auctori comparatae, licet nihil sint, multo tamen praestantius et felicius caeteris creaturis subsistunt, quia ut Creatorem suum laudarent et cognoscerent, ab ipso specialiter meruerunt. Caetera vero mundi machina, non per se, sed per nos Deum laudat, dum ipsam considerantes, vel ejus pulchritudinem, vel Artificis miramur sapientiam. Et dum cuncta quae creata sunt cernimus, in Creatoris admirationem sublevamur. Nos vero qui ad cognoscendum et collaudandum Deum, ipsius dono gratiae, angelis socii effecti sumus, nato Domino Christo, et cum angelis, #Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis,@# cantemus et cum Propheta dicamus: #Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro.@# Ad contemplandum quippe Creatorem suum homo conditus fuerat, ut ejus semper speciem quaerendo cerneret, et cernendo quaereret, atque in solemnitate illius amoris, sine defectu permaneret. Postquam enim humanae naturae conditio, suadente apostata angelo, in primo parente lucem invisibilium perdidit, et totam se in amorem visibilium fudit, tanto est ab interna speculatione caecata, quanto foris deformiter sparsa; et quae futura erat, si servare voluisset praeceptum Conditoris, carne spiritalis, deserendo Auctorem facta est mente carnalis. Unde fit ut nulla noverit nisi ea quae corporis oculis, ut ita dixerim, palpando cognoscit, et ea sola cogitet quae ad animum per imagines corporum trahit. In quibus, dum totam se dilatata mens prospicit, ab internae intelligentiae subtilitate grossescit. Et quia jam
null
69654827-6b57-4155-854d-c3fc75d1a306
latin_170m_raw
null
None
None
None
erigere ad summa se non valet, coelesti pulchritudine perdita, in his deformiter libenter jacet. Sed Deus omnipotens, qui hominem ad imaginem suam condidit, noluit illum in sua deformitate aeternaliter perire, misit Filium suum, qui etiam apparuit inter homines speciosus forma prae filiis hominum, ut hominem quem potestate suae divinitatis mirabiliter formaverat humanitatis suae praesentia misericorditer reformaret, et de informi forma formosam in formam transformaret. Suscepit Dominus formam servi, ut reconciliaret nos Deo Patri. In nostra carne visibilis voluit apparere, ut ad amorem invisibilium ipso duce possemus redire. O magnae pietatis indicium! o ineffabile divinae misericordiae sacramentum! Omnipotens Deus hominem decrevit redimere, et redimendo homini etiam se corporaliter ostendit, et ipse, ut ita dixerim, fugitivi sui vestigia subsequens, ad redimendum quem amiserat hominem locus venit. Si enim appellari locus nequaquam Conditor posset, Deum laudans nequaquam Psalmista dixisset: #Filii servorum tuorum habitabunt ibi.@# Ibi enim non dicimus, nisi cum specialiter locum designamus. Conditor etenim noster, cum sit omnium rerum locus, sed illocalis, veniens in mundum, non habuit proprium locum in terris, sicut ipse dixit: #Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.@# Et secundum Lucam evangelistam, #positus est in praesepio,@# quia non erat integerrimae genitrici ejus #locus in diversorio.@# Quis vidit unquam tale? Quis audivit huic simile? Tanta enim erat in assumpta humanitate humilitas, quanta in divina majestate sublimitas. Quam sublimis in suis, quam humilis in nostris, in praesepe jacebat, in coelo residebat. Jacens in sinu matris, sedens in dextera Patris. Cum esset Dei Patris ante tempora unicus, factus est Virginis in tempore filius. Non amittens quod erat, factus est quod non erat. Factus est particeps mortalitatis nostrae, ut nos vitae suae participes faceret. Hodie impletum est vaticinium illud Isaiae prophetae dicentis: #Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.@# Item ipse apertius: #Ecce virgo concipiet et pariet filium.@# Item idem ipse propheta: #Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis.@# Nimis dulce quod natus est; nimium salubre quod datus est. Cum audis Christum tibi natum, gaude. Cum audis etiam tibi datum, multo magis laetare. Sed inter patrem et natum, et inter datorem et datum, secundum divinam naturam non contingat tibi ullam tibi credere differentiam. Unius enim substantiae sunt secundum deitatis essentiam pater et natus, dator et datus. Tantus est ille qui datus est quantus est ille a quo datus est. Et qualis est ille qui genitus est, talis est ille a quo genitus est. Non praecessit tempore genitor; non est genitore genitus inferior. Ejusdemque naturae, potentiae et majestatis creditur et praedicatur Spiritus sanctus, quo superveniente suscepit Verbum Dei sanctissimae et semper Virginis uterus, cujus singularem partum universus hodie recolit mundus. Tantae enim rei tamque divinissimi mysterii et ineffabilis sacramenti gratia, non solum in terris exsultant justi; sed etiam summae divinitatis in excelsis tripudiant ministri. Nos ergo licet propriis excessibus gravati, praeoccupemus faciem in confessione Domini, et in psalmis jubilemus ei. Assistamus ei humili devotione, ut ipse nobis adsit pia miseratione, ut fidenter dicamus. Adest utique nobis qui, ut dictum est, natus et datus est nobis. Aderit procul dubio nobis Dominus, idemque totus ubique secundum divinam naturam omnibus habetur in locis. Qui enim secundum incircumscriptam substantiam semper habet esse, non potest nobis famulantibus non adesse, sicut ipse discipulis suis dixit: #Ecce ego vobiscum sum, omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.@# Si omnibus diebus, fidelibus suis se promisit adfuturum, quanto magis die sui natalis nobis erit praesentior, si nostri famulaminis servitus ei fuerit promptior! Qui per Salomonem loquitur: #Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam;@# Et iterum: #Dominus possedit me initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio, ante saecula, ordinata sum.@# Et qui per Isaiam dicit: #Coelum et terram ego impleo,@# mirabili suae dispositionis mysterio natus hodie ponitur in praesepio. Quem Salomon ostendit ante saecula aeternaliter exstitisse, Isaias affirmat nullo loco deesse. Ille qui semper est et ubique non potest nobis deesse. Audenter dixi: non
null
c3df1ffa-3f0b-41bf-a9f1-b63847d15f7f
latin_170m_raw
null
None
None
None
potest. Potenter hoc non potest. Talis impotentia est omnipotentia. Ista impossibilitas est summa possibilitas. Quam sint vera et fidelia antiquorum vatum testimonia de aeternitate Christi ejusque divina et incircumscripta praesentia, ductilis illa coelestis magnivoce concrepat tuba. #Jesus Christus,@# inquit, #heri et hodie, ipse et in saecula.@# Et in alio loco Davidico usus testimonio. #Tu autem,@# inquit, #idem ipse es, et anni tui non deficient.@# Et ipse Salvator in Evangelio ad Judaeos. #Antequam Abraham fieret ego sum.@# Sed quia ante Abraham, et ut verius dicam, ante omnem creaturam semper cum Deo Patre esse aeternaliter habuit, de semine tamen Abrahae nasci temporaliter voluit. Abrahae namque a Deo Patre dictum est: #In semine tuo benedicentur omnes gentes terrae.@# Hujuscemodi etiam promissionis insigne privilegium beatus David patriarcha promeruit, cui Deus Pater, incerta et occulta sapientiae suae manifestando, dixit: #De fructu ventris tui ponam super sedem meam.@# Hoc ipsum Jeremias propheta asseruit ubi dicit: #Ecce dies veniunt,@# dicit Dominus, #et suscitabo David germen justum.@# Hujus enim nobilissimi germinis magnificentiam, et dulcissimi fructus sublimitatem et excellentiam, Isaias propheta considerans, Spiritu sancto praeventus praenuntiabat, dicens: #In die illa erit germen domus Domini in magnificentia et fructus terrae sublimis.@# Hi vero duo, qui prae caeteris patribus de adventu Salvatoris promissionem apertissime acceperunt, in descriptione Dominicae generationis, secundum evangelistam Matthaeum, primum et principalem locum digne promeruerunt, cujus exordium tale est: #Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham.@# His sacris evangelistae verbis conveniunt et prophetarum oracula et apostolica verba. Quod Mediator Dei et hominum ex semine Abrahae secundum carnem natus sit, Isaias propheta manifestissime commendare studuit, ex persona Dei Patris dicens: #Et sic, Israel, serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei, in quo apprehendi te.@# Et egregius praedicator in Epistola ad Hebraeos ita scribit, dicens: #Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.@# Et quod de semine David natus sit, ipse doctor egregius ad Romanos scribens ita exorsus est, inquiens: #Paulus, servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem.@# Et ad Timotheum scribens ait: #Memor esto Dominum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum.@# Quisquis ignorantiae tenebris liberatus et fidei lumine illustratus, in Evangelio Filium Dei filium David appellavit, non solum spirituale, sed etiam corporale lumen recipere meruit. Vult se Dominus Christus tali nomine vocari, quia scit non esse aliud nomen in quo possit mundus salvari. Nos ergo, dilectissimi fratres, ut ab ipso qui est Salvator mereamur salvari, dicamus omnes, dicamus singuli: Domine, fili David, miserere nostri. Amen. SERMO II. DE EPIPHANIA DOMINI. O fraterna charitas et Deo grata societas, scire nos oportet quia praesentis diei festivitas, quae de affectu Magorum devotionem jam declarabat gentilium, aliis est etiam decorata mysteriis, ac multiplicibus subnixa privilegiis, et ideo per totum orbem merito praedicatur celebris. Hodie namque ministerium virginei partus, et gaudium Dominici natalis declaratur aperte, signo novi et perspicui sideris. Claritas enim Dei, quae, sicut Evangelium loquitur, nato Christo pastores circumfulsit, de remotis terrae partibus ad praesepium illud hodie Magos adduxit, in quo Virgo puerpera Deum infantem posuit. Deus est qui tunc in homine nascebatur, homo est qui a Deo assumptus, hodie a Magis adoratur. Miraris forsitan dixisse me Deum in homine natum, vel hominem a Deo assumptum. Audi Apostolum dicentem, Vas electionis Deo plenum. #Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi.@# De hoc B. Augustinus ita sentit, et in suis litteris scriptum reliquit. Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Deus occultus ex Deo Patre; homo manifestus ex homine virgine. Quem cognoverunt pastores, angelo docente, adoraverunt Magi, stella nova ducente. Quod pastores angelos vident, Bethleem adeunt, infantem, ut eis dictum fuerat, in praesepio positum et pannis involutum inveniunt; admonet ut illi qui pastores sunt spiritualium ovium
null
c435ecc3-ea5a-4f0f-8310-18103923fd84
latin_170m_raw
null
None
None
None
, per coelestis vitae contemplationem, semper Deo adhaereant, et de Pane illo qui in Bethleem natus est edant, et subditis ipsum panem vitae ministrent. Quod Magi novum sidus cernentes ab oriente veniunt, Regem natum quaerunt, quaerendo cum Maria matre ejus inveniunt et apertis thesauris suis munera offerunt, admonet ut fideles omnes per sanctae conversationis exhibitionem et activae vitae sanctam operationem semper Deo placere studeant. Succedunt, dilectissimi fratres, spiritualibus gaudiis spiritualia gaudia, sacris junguntur solemniis sacra solemnia. Inde cumulantur fidelibus, si bene considerant, virtutes et praemia. Doctissimus ille Gregorius, qui apud Graecos vocatur Theologus, sermonem faciens de hac solemnitate, ita inchoavit, dicens: Jesus meus, et iterum mysterium. Non ante multum temporis spatium celebravimus diem, in quo die homo factus exivit de virginali utero #tanquam sponsus procedens de thalamo suo.@# Hodie illum celebramus diem in quo seipsum manifeste innotuit mundo. In illo die cantibus angelorum est acclamatus; in isto die Magorum muneribus est honoratus. Sicut in illo die ab angelis hominibus bonae voluntatis, teste Evangelio, est pax annuntiata, ita hodie, Davidico asserente oraculo, #lux orta est justis et rectis corde laetitia.@# Si vero rectis corde et justis, pastoribus videlicet et Magis, Zachariae et Elizabeth, Simeoni et Annae, et multis aliis mundi salutem devote praestolantibus, adveniente Christo exorta est lux et laetitia; injustis et iniquis, Herodi scilicet, Scribis et Pharisaeis ipsius crudelitati consentientibus, advenit ingens moeror atque tristitia. Quale fuit gaudium, dilectissimi fratres, de adventu Christi justis, et exsultatio, si vultis ad plenum scire, beati Lucae evangelistae fidelissima et sincera praemonstrabit descriptio. Qualis e diverso accidit injustis et iniquis ira et indignatio, hodierna sancti Evangelii sacra manifestat lectio. Quam timida fuit de rege nato Herodis iniqui et anhela suspicio, testatur ad Magos ipsius nefandi subdola et formidolosa locutio. Dicebat eis: #Ite et interrogate diligenter de puero,@# etc. Promittit se Christum subdolus adorare, quem occulte moliebatur occidere, quaerebat impius interficere, per quem omnis justus desiderat vivere et sine quo nemo potest subsistere. Multos interimendo perdidit, sed unum quem quaerebat invenire non potuit, non intelligens, miser, contra se dictum: #Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.@# Et beatus papa Gregorius adeo concionator festivus, in homilia praesentis diei, ad exprobrandam calliditatem Herodis suorumque similium, ita affatus est, dicens: Qui Deum ficte quaerunt, invenire minime possunt. Quomodo ille illusus angelo monente, per aliam viam declarat Magorum reditus. Qualiter post illusionem iratus, parvulorum ac matrum manifestat luctus et gemitus. Quam tumide se extulit contra Dominum, declarat mors pretiosa sanctorum. Quantum sibi malus, quantum suis pessimus, sui suorumque, ut patrum dicta referam, infelicissimus demonstrat exitus. Testium Christi laetitiam, et piorum innocentum exsultationem et gaudium, Herodis etiam iniquorumque omnium poenas et interitum Isaias propheta praevidens, brevi sententia comprehendit, dicens. #Addent mites in Domino laetitiam, et pauperes homines in sancto Israel exsultabunt, quoniam defecit qui praevalebat. Confusus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem.@# Quam felix vates qui prophetica auctoritate impios damnat, et divina promissione pios remunerat, et, ut ita dicam, utramque partem hominum bonorum et malorum condigno charactere notat. O propheta mirabilis, qui ut B. Hieronymus dicit, non tam propheta dicendus est quam evangelista, qui etiam omnia nostrae salutis mysteria ad liquidum pandit, alia adhuc futura vaticinando pronuntiat, alia quasi jam peracto evangelizando praedicat. Virginem parituram promittit, virgam de radice Jesse processuram introducit, parvulum nobis natum asserit, et filium nobis datum ostendit, et quod ipse sit Deus talia ei nomina inserendo perdocuit. #Et vocabitur,@# inquit, #nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis.@# Quod super solium David sedeat, et regnum ipsius in judicio et justitia, modo et in aeternum confirmet et corroboret, aperta voce declarat. Hierusalem hortatur ut surgat, lumen suum jam sibi venisse denuntiat; jubet ut oculos levet et videat, omnes in fide congregatos sibi jam venisse congaudeat; processuras gentes in lumine suo, et reges in splendore ortus sui clara
null
4fe365d4-776f-4faa-a863-63cae9cb6334
latin_170m_raw
null
None
None
None
voce pronuntiat, quod hodie totus mundus impletum concelebrat. David nempe rex, ex quo, ut Cyprianus victoriosissimus dicit, secundum carnem Christi nativitas oritur, et qui tantam gratiam meruit, sicut B. Ambrosius scribit, ut ex ejus familia Virgo eligeretur, quae nobis partu proprio Christum ederet; in psalmo qui recitatus est, sacratissimos Epiphaniarum dies devote celebrantibus favet, et quid unicuique festivitati prospiciat plenissime intonat. Dominicae incarnationis mysteria enarrare cupiens, ita exorsus est inquiens. #Descendet sicut pluvia in vellus,@# etc. Praevidens quoque tempore nativitatis cum justitia pacem mundo venturam dicit: #Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis.@# Sciebat enim quia per assumptam humanitatem decrevit Deus totum sibi subdere mundum, #et dominabitur a mari usque ad mare,@# etc. Et quia non solum Judaei, sed etiam gentiles ad fidem vocandi erant, et nigredine peccatorum tecti, ad lucem veritatis convertendi, subdidit, dicens: #Coram illo procident Aethiopes.@# Sacramentum praesentis diei considerans voce clara pronuntiat dicens: #Reges Tharsis et insulae munera offerent,@# etc. Adhuc etiam magnitudinem potestatis ejus admirans, ait: #Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei.@# In hujus enim pauperculae nostrae declamationis exordio, praefati sumus hujus diei festum multis divinorum mysteriorum privilegiis consecratum, et ut verum esse sciat vestra fraternitas, multifarie catholicae fidei commendat auctoritas. Hodie Christus mundo manifestus apparuit, hodie baptismatis sacramentum suscepit, et suscipiendo sua praesentia consecravit. Hodie, ut fides credentium credit, aquas ad nuptias in vinum convertit. Fit spiritualiter vinum ex aqua, quoniam cessante legis littera, fulget per Christum Evangelii gratia. Baptizatur Christus, renovatur mundus. Christus baptizatur, vetus homo exuitur, novus homo induitur. Expellitur ille primus homo de terra terrenus; secundus induitur de coelo coelestis. Quando Christus baptizatus est, mysterium sacri baptismatis consecratum est praesentia totius Trinitatis, vox Patris intonuit: #Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui;@# in specie columbae Spiritus sanctus apparuit, et sicut solus filius a beato Joanne baptizari voluit. De hac vero sententia beatus Hilarius tam pulchre scribit quam sane sentit. Et licet tota Trinitas incarnationem Verbi et mysterium baptismi operata sit, tamen solus filius baptizatus est a Joanne, sicut solus natus est de Virgine, et omnes assumptae mortalitatis passiones sine peccato transcurrit, et secundum divinitatis naturam semper impassibilis mansit. Sed ut ad priora redeamus. Est hic dies, ut saepe diximus, satis per se festivus, sed ideo nimis perspicuus, quoniam natali Dominico dignoscitur esse contiguus. Cum Deus in puero adoratur, virginei partus honor excolitur. Cum homini Deo munera deferuntur, divini puerperii dignitas adoratur. Dum Maria cum puero invenitur, vera Christi humanitas et Dei genitricis praedicatur integritas. Sic enim dicit evangelista: #Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum et, apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.@# Ea quae Magi offerunt munera, secreta de Christo produnt sacramenta. Dantes aurum, regem praedicant, thus offerentes, Deum adorant; myrrham ostendentes, mortalem agnoscunt. Nos ergo ita credamus Christum assumpsisse mortalitatem nostram ut per ejus simplam mortem duplam nostram cognoscamus abolitam. Quomodo Christus mortalis apparuit, et mortis debitum solvit, habes scriptum in Isaia: #Sicut ovis ad occisionem ductus est.@# Et sub persona Jeremiae de ipso a Judaeis dictum legimus: #Morte turpissima condemnemus eum.@# De morte turpissima, id est de morte crucis, Apostolus: #Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.@# Et in alio loco: #Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur;@# et: #Quod mortuus est peccato, mortuus est semel;@# et: #Quia mortuus est propter delicta nostra.@# Et B. Petrus de passione ejus dicit: #Christus passus est pro nobis; qui cum pateretur, non comminabatur.@# Quomodo Christum regem esse credamus, divina auctoritate approbamus. Ipse enim de se dicit in psalmo: #Ego autem constitutus sum rex ab eo,@# id est a Deo Patre; et David patriarcha: #Deus, judicium tuum regi da.@# Et quod sit Rex regum, ipse dicit per Sapientiam: #Per me reges regnant
null
0ec41d80-71a2-46da-b799-3223fcb58e74
latin_170m_raw
null
None
None
None
, et principes legum jura decernunt.@# Et quod vere sit Christus Deus et Dominus, testatur per ipsum conditus totus undique mundus. Ipse enim dicit in Evangelio: #Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra.@# Et Apostolus asserit ei a Deo Patre datum #nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum.@# Et in alio loco Apostolus: #Quoniam per ipsum, et in ipso creata sunt omnia, et ipse ante omnes et omnia in ipso constant.@# Et beatus evangelista: #Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.@# Si omnia per ipsum facta esse et in ipso constare noscuntur, consequens est ut adventum omnia cognovisse credantur. Quid de rationabili creatura, angelica videlicet et humana dicam? Quae quantum Creatori suo per cogitationem est vicinior, tantum de adventu ejus exstitit laetior. Et non solum illa quae rationabilis est, Deum in carne venisse cognovit, sed etiam irrationabilis quibusdam nutibus Auctorem suum ipsum esse declaravit, et ei servitutis obsequium quodammodo praebuit. Et, ut pauca de multis dicam, ut majorum tradit auctoritas, eo nascente, coelum novum sidus produxit. Pedibus ejus mare se calcabile praebuit, ventus, eo jubente, conticuit; eo moriente, terra contremuit. Sol radios lucis suae retraxit, saxa et monumenta patuerunt, mortui surrexerunt, multi qui tenebantur captivi ab inferis liberi exierunt. De his Joannes satis convenienter Chrysostomus. Omne quod est necessario famulatur ei a quo ut esset accepit originem. Idcirco, fratres, de divinitate Christi tanta diximus et adhuc dicere volumus ut, dum illum in praesepio positum, pannis involutum, humilem hominem inter omnia cernimus, Deum verum et Dominum super omnia esse non dubitemus. Illud vero singulare nomen deitatis quod est Deus, multoties in divinis litteris ad Patrem refertur, aliquoties ad Filium. Quoties ad Patrem referatur, nullo modo mens humana potest colligere, et quod aliquando ad Filium referatur, multis testimoniis edocemur. Unde est illud: #Deus, judex justus.@# Cum dicimus, #Deus, judex justus,@# de Filio dictum esse non dubitamus. Ipse enim dixit: #Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio.@# Et in alio loco Psalmista, postquam dixit; #Domine,@# addidit: #Deus salutis meae.@# Jesus #Salvator@# sive #salutaris@# interpretatur. Item Scriptura clamitat: #Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus.@# Quam frequenter Christus Jesus Dominus vocetur, omnis pagina divina testatur: #Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi,@# et Psalmista: #Dominus illuminatio mea et salus mea.@# Illuminatio nostra est, quia sicut evangelista dixit: #Ipse illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.@# Et sicut B. Petrus apostolus ait: #Ipse eduxit nos de tenebris in admirabile lumen suum.@# Salus nostra est Christus, sicut idem ipse pastor Ecclesiae dicit, Isaiae usus testimonio: #Cujus livore sanati sumus.@# Et B. Petrus: #Domine, ad quem ibimus?@# Et ipse in alio loco: #Domine, bonum est nos hic esse.@# Et Thomas post resurrectionem ejus; #Dominus meus et Deus meus.@# Sicut saepissime Christus Jesus Dominus simul et Deus vocitatur, ita aliquando rex et Deus, aliquando vero Dominus et rex appellatur. Rex et Deus, in quinto psalmo: #Rex meus et Deus meus,@# Dominus et rex, sicut in vicesimo tertio: #Dominus virtutum ipse est rex gloriae.@# His ergo et aliis, fratres dilectissimi, Scripturae divinae testimoniis eruditi, si credimus Dominum nostrum Jesum Christum, mediatorem Dei et hominum, Deique et hominis filium in nostra fuisse carne mortalem, et praedicamus illum Regem regum, et adoramus illum Deum deorum, et Dominum dominorum, recte credendo et bene operando, vitiorum errores declinando, per justitiae vias incedendo, carnem nostram cum vitiis et concupiscentiis mortificando, visibilia contemnendo, invisibilia concupiscendo, cum illis tribus Magis tres supradictas species munerum, quotidie spiritualiter ad ejus portamus praesepium. Cui sit gloria et potestas, honor et imperium, cum Patre et Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Amen SERMO III. DE PURIFICATIONE SANCTAE DEI GENITRICIS MARIAE. Omnipotentis Dei Patris
null
985f80ba-92a5-4b29-bf02-7eb1098e7244
latin_170m_raw
null
None
None
None
omnipotens Sermo, a regalibus sedibus veniens, hominibus homo factus apparens, indutus amictu corporeo, Mosaicae legis voluit adimplere decretum, ut antiquae praevaricationis deleret chirographum. Sicut enim octava die sui ortus Dominus noster legaliter voluit a parentibus circumcidi, ita, quaterdeno numero dierum deducto, cum legalibus hostiis a matre Virgine voluit in templo praesentari. Circumcisio tunc temporis ab originali peccato circumcisos purgabat, et legalis oblatio pueris et matribus purificatione indigentibus et radice Adae pollutis purificationem praestabat. Sed nihil horum noster parvulus, nec ejus sanctissima et mundissima genitrix indigebat. Vere non indigebat Dei Filius legali circumcisione, qui non erat carnali admistione concretus, sed adventu Spiritus sancti et Altissimi virtute, angelo nuntiante, in utero virginali conceptus. Ipse enim est lapis, quem Daniel vidit praecisum de monte sine manibus, Christus videlicet natus de Judaeorum gente, nullo humano opere interveniente. Non indigebat etiam Dei genitrix purificatione carnali, quae concepit non operatione virili, sed virtute Altissimi, et illustratione Spiritus sancti. Sed ideo voluit se suamque genitricem decretis legalibus subdere, ne videretur esse legis contemptor, qui erat utriusque Testamenti largitor et conditor. Urgebat enim legis jussio, ut parvulus octava die circumcideretur, et quadragesimo die, ut dictum est, in templo praesentaretur, et parentes ejus pro eo par turturum aut duos pullos columbarum offerrent, si agnum invenire non possent. In utroque vero animali, praefulgebat gratia salutaris mysterii. Turtur, ut illi volunt qui de naturis animalium disputant, castissimum est animal; columba mansuetissimum et patientissimum. Bene pro Christo turtur sive columba offertur, quia ipse est patientiae et mansuetudinis auctor, ipse virginitatis custos et castitatis amator. Ipse ad nos veniens, ex Virgine verum corpus assumens, virginitatem in matre consecravit; pro nobis moriens patientiae nobis exemplum reliquit. Sistitur hodie, sicut Lucas refert, praesentia carnis puer Jesus Domino, qui nunquam per praesentiam divinitatis a paterno solio discessit. Dives in suo, pauper in nostro, recolitur hodie praesentatus in templo, quod olim sibi praeparaverat Davidis prudentia et Salomonis industria. Jure ab illis domum sibi condere decrevit, de quorum stirpe matrem eligere voluit. Convenienter ditissimorum, sapientissimorum et fortissimorum omnium regum propagine generatur Dei genitrix et semper virgo, Maria, quia illum erat paritura, qui est Dei virtus, sicut apostolus Paulus intonat, et Dei sapientia, et ut ipse Paulus testatur: #In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.@# Erat enim eadem nostra puerpera, pauper terrena possessione, sed plena coelesti benedictione. Erat progenita stemmate regali, sed pauper adeo stipendio temporali. Pauper rebus, referta divinis muneribus. In tantum pauper ut agnum, qui pro peccato offerebatur, non haberet; in tantum dives ut Agnum, peccata mundi tollentem, salva virginitate, generare posset. Una eademque res fuit, et quod de paupere matre, et quod de desponsata Virgine Christus nasci voluit, ut videlicet Virginis partu divinitas quae erat in homine, usque ad tempus praefinitum a Deo, diabolo et mundi principibus celaretur. #Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent;@# quod pernecessarium erat. Si Christus non crucifigeretur, homo non liberaretur. Ipse enim Dei Filius paulominus minoratus ab angelis, pro nobis etiam egenus factus est, ut nos sua paupertate ditaret. O beata paupertas, quae nos divites reddidit! o felix inopia, quae nos locupletes effecit! Quanta et qualis est ista paupertas quae ab angelis nuntiatur, a pastoribus veneratur, a Magis officiosissime salutatur et adoratur, et cui omne genu flectitur! Quales et quantas divitias in illo puero grandaevus ille Simeon justus et timoratus intuitu mentis agnovit, quem postquam videre meruit, nihil praeter ipsum concupivit videre, nec etiam in hac vita desideravit vivere! Nisi cognosceret senex ille Simeon in Christo et per Christum posse consequi perpetuam vitam, non tam libenter eo cognito appeteret temporalem mortem. #Responsum acceperat,@# ut Lucas Evangelista testatur, #a Spiritu sancto non visurum se mortem, nisi videret Christum Domini.@# Postquam Christum Domini secundum promissionem Spiritus sancti Simeon ille senex vidit, et salutare lumen mundo venisse cognovit, benedixit Deum et dixit: #Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum.@# Nos ergo, dilectissimi fratres, hujus sanctissimi
null
65ddb3c3-5c2d-491e-90ac-81f15ab85a21
latin_170m_raw
null
None
None
None
senis Simeonis exemplum sequentes, Dominum Christum in mundum venisse credamus, ulnis sincerissimae dilectionis adventus ejus memoriam fideliter amplectentes, ei utpote membra capiti conjungamur, ita ut non ab eo separemur, usque dum eum in templo gloriae suae videre mereamur. Vitam quoque istam fallacem et caducam fugientes, ad illam quae vera et permanens est, toto mentis desiderio tendamus, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, qui est, ut ipse dicit, via, veritas et vita: via, videlicet recte gradientium; veritas, veritatem amantium; vita, bene viventium. Qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Amen. SERMO IV. DE INCARNATIONE DOMINICA. Dominicae incarnationis et nostrae reparationis, quod fides fidelium hodierna die recolit, sacramentum, licet granditate sui et excellentia humanum et angelicum excedat intellectum, tamen quidquid de eodem potuit vel debuit comprehendere et scire electorum devotio, totum per antiquos patres, Veteris videlicet Testamenti patriarchas et vates disposuit nuntiare, et per apostolos et evangelistas, idoneos novae legis ministros, dignata est enarrare divinae dignationis Majestas. Quanta enim et qualia praefulserunt in serie veteris Instrumenti testimonia, huic sacro mysterio adeo faventia et apertissime congruentia, non potest ad plenum colligere nostrae parvitatis ignorantia. Quidquid vero Evangelia, apostolorum Epistolae et Actus loquuntur, totum ad homines Christum per Virginem venisse fatetur. Ex dictis igitur majorum, catholicorum doctorum cognoscimus, utriusque Testamenti patres, licet essent locis et temporibus divisi, unanimiter tamen sensisse de gloria adventus Dominici. Et ut hoc sine dubio cognoscamus, beatus papa Gregorius, ad instar coelestis sideris, quod septem stellis non simul stantibus, sed simul micantibus, quas divina pagina Pleiades nominat, divinos auctores ad enarranda nostrae salutis mysteria, etsi discretos locis et temporibus, in una tamen fide et veritate refulsisse denuntiat. Hos non solum stellas, sed etiam coelos, Davidici sermonis vocat auctoritas, dicens: #Coeli enarrant gloriam Dei.@# Hi etenim coeli, hae stellae, caeteraque spiritualia et rationabilia astra verbo lucentia, amore ardentia, non a se, sed ab auctore suo habuerunt ut sermone lucerent, dilectione arderent, et ea quae de ipso senserunt, Spiritu sancto docente, narrarent. Quorum alii diffusius, alii compendiosius, alii apertius, alii obscurius de divinis sibi revelatis mysteriis locuti sunt. Ex quibus sicut inter veteres patres ad praenuntianda divina beneficia, insigne quoddam nobilissimus prophetarum privilegium obtinuit Isaias, ita ad enarranda incarnati Verbi et virginei partus, arcana mysteria, principalem locum obtinere promeruit Lucas. Hic vir divinissimus et, ut omnis ejus descriptio patefecit, omni sapientia et scientia eruditissimus, non in primis ad ea de quibus magis dicturus erat, et ad quae ipsius tota tendebat devotio, ordinem narrationis incipere voluit, sed circumstantia miracula, generationem videlicet Dominici praecursoris et ortum, vitam ejus mirabilem, conversationem sanctam, et inauditam a saeculis in victu et vestitu abstinentiam, et in omni genere perseverantem constantiam et constantem perseverantiam, et ad reprehendenda vitia robustissimam liberalitatem. Parentum etiam ejus nobilissimam et sine omni querela justitiam ad liquidum describere voluit. Postquam vero de his sufficienter dixisse se credidit, ad disserenda ea quae in voto habebat, praeeunte lumine coelestis gratiae, se totum dedit, inquiens: #Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph de domo David, et nomen virginis, Maria.@# Audivimus, fratres, angelum a Deo Patre ad Virginem missum, audivimus Virginem novo salutationis famine salutatam, et in ipsa salutatione, ut Evangelium loquitur, fuisse turbatam. Audivimus Gabrielem archangelum verbis consolatoriis, ne timeret allocutum, eo quod invenisset gratiam apud Dominum, deinde generaturam et parituram asseruit filium, quem praecepit ut vocaret Jesum. Hunc esse magnum et filium Altissimi, sedem David, et domum Jacob, et regnum sempiternum sine fine secundum humanitatem adepturum praedixit. Quod semper secundum divinitatem cum Deo Patre et Spiritu sancto aeternaliter, antequam mundus fieret, in aeterna sua praescientia habuit et disposuit. Post consolationis officiosissima et jucundissima famina, Virgo sanctissima interrogando et potius in cunctando coepit inquirere quomodo fieri posset quod angelus insolitam et inauditam rem tanta auctoritate nuntiare praesumeret; hujus rei factum, quod natura non habuit, quod exemplo caruit, Spiritu sancto
null
a4d65c17-0e5c-4f05-99e3-cf0f4f2df005
latin_170m_raw
null
None
None
None
superveniente et virtute Altissimi obumbrante angelus fieri posse perdocuit. O inauditum et admirabile singularis humilitatis exemplum! Ea quae se Dominum et Creatorem suum concepisse gaudebat et de se nasciturum non dubitabat, cum posset se cognoscere sine dispendio suae sincerissimae humilitatis omnium fidelium dominam, non distulit se vocare Domini sui ancillam, dicens: #Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.@# Videte, fratres, humilitatem Virginis Verbum Dei concipientis. Videte obedientiam Domini ad nos per Virginem venientis. Videte claritatem et dilectionem, circa humanum genus, Dei Patris angelum ad Virginem, nomine Mariam, mittentis. Hujus nobilissimi nominis praedulcis interpretatio claritudinem meritorum illius atque virtutum aperta ratione demonstrat. Interpretatur enim Maria #stella maris@# sive #domina.@# Merito vocatur Domina, quia Dominum totius creaturae, salva perpetua sua virginitate, hodierna die concipere et certo tempore gignere meruit. Cui Deus Pater, ut David patriarcha testatur in psalmo, dicens: #Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra,@# etc. De quo idem Propheta: #Domini est terra et plenitudo ejus.@# Item in eodem psalmo: #Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.@# Et ut illum fortem et potentem credamus, Gabriel archangelus qui #fortitudo Dei@# dicitur, nasciturum de Virgine evangelizare debuit, quem ad debellandum perditionis principem et mortis imperium destruendum, velut geminae gigantem substantiae omnipotens Pater unicum Filium suum transmisit. Consequens etenim est ut Dei genitrix et semper virgo Maria maris stella vocetur, quia sicut illi qui inter fluctus maris exercitatione navigii laborant, stellis sibi Deo auctore famulantibus, ad portum quietis venire desiderant; ita quisquis in hujus saeculi periculoso naufragio, fluctibus perniciosis irruentibus, sive de animae, sive de corporis vita periclitatur, necesse est ad contemplationem istius stellae aciem mentis dirigat, per cujus meritum et gratiam posse se ab omni periculo liberari non dubitat. Stellae enim, ut scitis, divino nutu ordinantur quod in nocte luceant et solem diei praecedant. Et haec nostra stella splendida et matutina, adhuc incumbentibus ignorantiae tenebris et jam jamque Deo propitio deficientibus, praeparabatur, ut per illam ad nos procederet sol justitiae Christus Deus noster, de quo scriptum est: #Ecce vir Oriens nomen ejus.@# Hunc, Zacharia propheta testante, promittebat se Deus Pater missurum ad illuminationem fidelium, dicens: #Ecce ego mitto vobis Orientem servum meum.@# Quis audivit unquam tale? Aut quis vidit huic simile? Virgo, Dominum paritura, ancillam se Domini vocat; Deus Pater hominem nasciturum servum et Orientem appellat. In quantum homo, servus; in quantum Oriens, Filius coaeternus, consubstantialis et unicus. De quo Malachias propheta: #Vobis timentibus Deum, orietur sol justitiae.@# Et Zacharias in Evangelio: #Visitavit nos Oriens ex alto.@# O quanta qualisque stella Dei genitrix et semper virgo Maria exstitit! Ex qua illa claritas, illa lux illudque lumen, Verbum caro factum ad nos processit. Qui non solum, ut evangelista Joannes praedicat: #Omnem hominem venientem in mundum illuminat;@# sed etiam stellas, lunam et solem et omnem creaturam quam condidit, regit, disponit et ordinat. Qui vivit et regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. SERMO V. DE RESURRECTIONE DOMINI Certissima fiducia est Christianorum divinitus promissa resurrectio mortuorum. Hanc enim Veritas repromisit; Veritas autem mentiri non potest. Vera est igitur de resurrectione corporum promissio veritatis, quia Veritas quae mentiri non novit, totum necesse est impleat quod promisit. Hanc autem resurrectionem corporum, ut futuram certissime noverimus, ipse Dominus nobis in suo corpore dignatus est demonstrare. Resurrexit Christus, ut resurrecturum se non dubitet Christianus. Quod enim praecessit in capite, sequitur in corpore. Nosse autem debemus, dilectissimi fratres, duas esse mortes et duas resurrectiones. Dicitur enim mors prima, dicitur et secunda. Porro primae mortis duae sunt partes: una qua peccatrix anima per culpam discedit a Creatore suo, altera qua, judicante Deo, excluditur per poenam de corpore suo. Mors autem secunda ipsa est mors corporis et animae punitio sempiterna. Per mortem ergo primam, anima boni et mali hominis ad tempus a suo corpore separatur. Per mortem vero secundam, anima solius mali hominis in aeternum cum suo
null
8c7d4dad-23e5-411c-b88b-7d5e697b9f08
latin_170m_raw
null
None
None
None
corpore cruciatur. Utraque ergo mors omnem hominem tenebat obstrictum, quia naturae transgressio unumquemque peccati propagine tenebat obnoxium. Venit autem Dei Filius immortalis et justus, et ut moreretur pro nobis, carnem mortalem suscepit ex nobis. In qua carne, quia nullum potuit habere peccatum, sine reatu pertulit peccati supplicium. Secundam itaque primae mortis partem, id est solius corporis mortem, Dei Filius pro nobis accepit, per quam a nobis et dominationem peccati, et poenam aeternae punitionis abstersit. Hoc ergo Christus nunc in mundo misericorditer operatur, his quos ad bene vivendum hortatur, donans fidem ut recte credant, tribuens charitatem, ut bonis operibus libenter insistant. In novissimo vero die, ad hoc eos corpore resuscitare dignabitur, ut eis aeternam beatitudinem largiatur. Resuscitati ergo in anima per fidem, dilectissimi fratres, cum justitia vivamus, ut etiam corpore ad aeternam laetitiam resurgamus. Sentiemus primae resurrectionis munus quod nobis largitus est Christus, ut, cum resurrexerimus corpore, mereamur cum ipso Salvatore sine fine regnare, quando absorbebitur mors in victoriam et dabitur fidelibus vera vita veraque laetitia, cum idem omnipotens Deus pro meritis fidei atque bonorum operum dabit suis fidelibus regna coelorum. Qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. SERMO VI. DE EADEM RESURRECTIONE DOMINI Quamvis, fratres dilectissimi, ad hoc nostra esset intenta devotio, ut ex nostro ministerio procederet ad vos tenuis quidem vel exigua verbis simplicibus prolata declamatio, hujus tamen diei venerabile sacramentum, opportunum nobis et convenientius indicit silentium. Sed cum de tanta ac tali re loqui pertimescimus, dat ausum loquendi singularis jucunditas praesentis diei. Et quia id esse nostri judicatur officii, licet minus simus idonei, tamen huic sacro conventui omnino apparere non debemus ingrati. Invitat nos ad loquendum vestrae charitatis affectus, ad credendum promptus, ad audiendum devotus, ad operandum strenuus. Excitant nos ad extollenda hujus excellentissimi festi sacrosancta mysteria, circa sepulcrum Domini, terribilia nimis angelorum obsequia. Admonent idipsum sine defectu agere gestis suis et dictis ordinis utriusque sanctissimae personae. Invitant nos ad enarranda hujus diei magnalia sanctarum mulierum indefectiva studia. Sane dum Deum quaerimus, ut nostrum desiderium nullus possit mundialis perturbare defectus; hortatur dignissimus discipulorum cursus, visu gratissimus, auditu dulcissimus, visu mirabilis, auditu delectabilis. Sic enim loquitur Evangelium: #Currebant duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit prior ad monumentum.@# Quis non desideret Christum in dexteram Patris sedentem quaerere, et, ut quaerendo possit invenire, spiritualiter currere, cum tantos apostolos ad sepulcrum ejus etiam gressu corporeo delectabiliter recolit cucurrisse? Sed ut ipse nostrum desiderium adjuvet, unusquisque nostrum illud de Canticis canticorum, #trahe me post te, curremus,@# desideranter proclamet, ut postea cum David et apostolo Paulo bene cucurrisse, legitime certasse, cursumque consummasse se gaudeat. Ad quem finem hujuscemodi cursus tendat, suprascripti versiculi lucide pars ultima notat. Postquam dixit: #Trahe me post te, curremus,@# addidit, #In odore unguentorum tuorum.@# In odore unguentorum est currere, virtutum sancto nos refectos odore, semper ad auctorem nostrum gressu mentis incedere. Isto vero laudabili cursu currebant hae devotissimae mulieres, quae, ut Evangelia narrant, a Galilaea Dominum secutae fuerant et ad tempus usque passionis ejus, discipulis etiam discedentibus, ei fideliter adhaerebant. In odore unguentorum eas et spiritualiter, et secundum litteram cucurrisse constat, quia, ut Dominici corporis ungerent membra, sicut Marcus testatur, emerunt aromata. Quam pervigil fuit de Dominico corpore sanctarum mulierum ac sedula inquisitio, manifeste denuntiat, licet sera, certa tamen inventio. Si vero laudabilis est ab exordio suae conversationis erga ipsum Dominum sincerissimae charitatis affectus, multo laudabilior est circa sepulturam ejus piissimi obsequii famulatus. Legimus in Evangelio secundum Lucam, Dominum Christum in quoddam castellum ab illis officiosissime susceptum. Et ut sanctus Evangelista narrat, pro resuscitatione fratris sui, Lazari videlicet, fiducialiter invitatum. Inde ad crucem, verum usque ad tumulum illae secutae sunt, ut amorem, quem viventi exhibuerant, jam mortuo, si liceret, studio humanitatis impenderent. Si dignum admiratione ducimus quod sanctae mulieres diligenti cura exsequias mortalitatis ejus celebrant, cujus doctrina de vitiis ad virtutes, de tenebris ad lucem reductae fuerant, cujusque
null
f4f4a915-d6d1-4af9-8e2e-9b9146beb3f1
latin_170m_raw
null
None
None
None
mirabili potentia fratrem suum Lazarum ex mortuo vivum se recepisse gaudebant, qui sermo, quae facundia digne possit dicere quo vel quali quantoque affectu piissima ejusdem Dei et Domini genitrix, ut sanctus evangelista refert, ante crucem stabat, et piis oculis exspectans non pignoris mortem, sed mundi salutem? Non enim mens concipere, non spiritus ullus agnoscere potest quo amore, quo desiderio, huc illucque se vertens, Dominicae passionis et resurrectionis loca circumiens, quem toto mentis ardore quaerebat, videre desideraret. Sciebat illum non posse fieri legibus mortis obnoxium quem sanctus David praevidit inter mortuos liberum. Sciebat illum a morte nullo modo posse teneri, quem, nullo interveniente mortis contagio, salva sua virginitate pro restauratione mundi sciebat ex se ineffabiliter, et voluisse, et potuisse nasci. Quaerebat filium cum caeteris in sepulcro, sed multum dispari voto, et, ut ita dicam, quantum ejus professio a caeterarum proposito, et quanto fecunda virginitas a continentiae bono. Aliae quaerebant ut condirent defectum, illa credebat a Deo Patre jam de morte reductum. Ideo, fratres, constantissimum circa sepulturam Dominicam discipulorum discipularumque Christi famulatum paucis recitare curavimus, ut exemplis eorum nosmetipsos ad enarranda pro modulo Dominicae resurrectionis gaudia excitaremus. Valde enim indignum est, ut beatus Gregorius dicit, eo die laudes debitas taceat lingua carnis, quo videlicet die caro resurrexit Auctoris. Compellit nos etiam pro sui magnitudine aliquid dicere auctoris tanti gaudii praeclara resurrectio et de antiquo hoste triumphalis congressio. Ex hujus congressionis nobili mirabilique victoria, atrium suum custodiens, fortis ille armatus, fortiore superveniente, fortiter est superatus; arma et spolia in quibus confidebat, amisit, quia inter ipsa initia mundi, et periit primus, et perdidit. Ille, angelica majestate subnixus, postquam ad imaginem Dei factum conspexit, malivolo livore prorupit, non prius alterum dejiciens quam ipse dejectus, captivus antequam capiens, perditus antequam perdens, et dum homini gratiam datae immortalitatis eripit, ipse quoque id quod prius fuerat, amisit, et, dum vitam mordendo absorbere appetit, morsus suus mors ei perpetua fuit, sicut per prophetiam Oseae mortis destructor, vitae largitor et fortis bellator dixit: #De manu mortis liberabo eos, de morte redimam vos.@# Et iterum: #Ero mors tua, o mors; morsus tuus, inferne.@# Cum ipso igitur mortis auctore hodie mors subacta detruditur, hodie per Christum vita mortalibus redditur. Servitus hodie daemoniaca pellitur, libertas Dominica hodie Christianis conceditur. Hodie namque divinae propitiationis dignatio singulare remedium contulit mundo, cum homini perdito tenebris mortis circumfuso, resurgente Christo, lux vera refulsit ab alto. Humani etenim generis massa, quae in ipsa radice suae originis lividi serpentis astutia et primi hominis culpa miserabiliter fuerat corrupta, secundi hominis gratia hodie mirabiliter et misericorditer est restaurata. Superbiendo dejectus hominem mortis auctor prostravit, humiliando seipsum hominem hodie vitae largitor erexit. Mortales nos fecit priorum parentum male suasa praesumptio, vitae nos hodie reddidit dexterae coelestis mutatio. Apostata vero angelus ideo irremediabiliter periit, quia nullam in se peccandi materiam naturaliter habuit, sed propria sponte contra suum auctorem a seipso deceptus intumuit. Homini vero idcirco pietas divina condoluit, quem non proprio tantum, quam alieno instinctu cecidisse cognovit. Unde pulchre satis sanctus David in psalmo canit: #Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.@# Et haec est illa, quam supra diximus, dexterae coelestis mutatio. Vere, inquam, dexterae coelestis mutatio, quia inter culpam et gratiam diversus est ordo. Qui per naturam nos edidit, vitae nos exsules fecit. Qui per gratiam genuit, vitae consortes effecit. Audiamus quid primus homo, a paradiso ejectus, audivit: #Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi.@# Audiamus quid David patriarcha, dandam per Christum gratiam praevidens, dixit: #Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.@# Audiamus etiam quid Adam ille, mortalis effectus et auctori inobediens, audivit. Audiamus quid latro, in cruce pendens et vitam confitens, Christi pietate promeruit. Illi dictum est: #In sudore vultus tui vesceris pane tuo;@# isti dictum est: #Hodie mecum eris in paradiso.@# Timeamus quod, exigente peccato, in primo parente commeruimus: Terra es et in terram ibis. Diligamus quod,
null
a999bfa3-b186-44e4-9268-089c3c35dde3
latin_170m_raw
null
None
None
None
operante justitia, Deo Patri a capite nostro pro nobis dictum esse confidimus: #Pater, volo, ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum.@# Et in alio loco: #Ubi ego sum, illic et minister meus erit.@# Et illud apostolicum: #Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.@# Illa videlicet gloria, de qua Propheta dicit in psalmo: #Satiabor, cum apparuerit gloria tua.@# Et nos satiemur tot promissionum refecti dulcedine, qui quondam periclitabamur, tantarum minarum attriti formidine. Servilis absit timor, divinus adsit amor. Vetustae servitutis recedat trepidatio, novae libertatis accedat exsultatio. Illa, inquam, exsultatio, quam saepedictus Propheta venturam sibi decantabat in psalmo: #Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.@# Et quod specialiter ad spem Dominicae nostraeque resurrectionis pertineat, praecedens sententia et subsequens aperte demonstrat. Antiquo etenim hosti superior versus praecipitium optat quod ipse humano generi per mortem Christi parabat. Subsequens vero sententia humani corporis ossa ad laudem Dei introducit clamantia: #Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tui?@# Ac si dicant: Qui cum a morte surrexeris, spem nobis resurgendi donabis. #Eripiens inopem de manu fortiorum ejus, egenum simul ac pauperem a diripientibus eum.@# Propter quorum gemitus et miserias, in alio psalmo resurrecturum te esse promittebas. Promisit Dominus et implevit. Mortuus est et resurrexit. #Mortuus est propter peccata nostra, resurrexit propter justificationem nostram.@# Moriamur pro eo, ut resuscitemur ab eo. #Si compatimur,@# inquit Apostolus, #et conregnabimus.@# Credamus Dominum Jesum a Deo Patre resuscitatum de sepulcro, et gratiam et salutem inveniemus in auxilio opportuno, testante apostolo Paulo atque promittente. #Si confessus fueris et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. In quem,@# sicut pastor ille Ecclesiae beatissimus Petrus dicit, #nunc quoque non videntes creditis, credentes autem exsultatis laetitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestrae, scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione, paternae traditionis, sed pretioso sanguine, quasi Agni incontaminati et immaculati, Christi, praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, qui per ipsum fideles estis in Deum, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Domino.@# Nos igitur, tanti auctoris eruditi sententia, credentes in Christum exsultemus inenarrabili laetitia. Sed in hac praecipue paschali solemnitate, in qua sicut apostolorum princeps dicit: Redempti sumus de vana nostra conversatione incontaminati et immaculati Agni sacrosancto sanguine. In hoc etiam oportet nos plurimum gaudere, quia solutum est hodie jugum captivitatis nostrae, contritus est hodie malleus universae terrae. #Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus in ea et laetemur, quoniam laqueus contritus est et nos liberati sumus.@# Et, secundum Zachariae vaticinium, de lacu, in quo non erat aqua, in sanguine testamenti hodie educti sumus. Hoc ipsum praefigurabat Moyses aspergens tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine dicens: #Hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus. Omnia pene in sanguine mundantur secundum legem,@# et dicit quod #non fit remissio sine sanguinis effusione,@# aperte demonstrans quia non fieret peccati abolitio, nisi intercederet Domini nostri Jesu passio. Et nisi esset ipse pro peccatis oblatio, per quem nobis datur omnium peccatorum remissio. O quale sacramentum, quo veniente cessat omne peccatum! o quale sacrificium, quo redolente fugit omne delictum! o qualis sacerdos, qui semetipsum obtulit, ut ingratos servos a perpetua morte, sua morte faceret liberos! Factos etiam liberos fratres vocat et filios. Eia, fratres dilectissimi, studeamus toto mentis affectu esse pacifici, ut mereamur vocari et esse filii Dei. Faciamus, prout ipse donaverit, voluntatem Dei, ut potestate accepta possimus adoptivi fratres ejus fieri, qui secundum fidem et confessionem primi apostolorum, Petri, est naturalis et unicus Filius Dei vivi, cum quo vivit et regnat per infinita saecula Deus, in unitate Spiritus sancti, qui nos perpetua pace custodiat suumque Pascha digna veneratione continue celebrare concedat. Amen
null
1c8af929-e4bb-4812-afe4-d6db0743167c
latin_170m_raw
null
None
None
None
. SERMO VII. DE EADEM RESURRECTIONE. Hodie, dilectissimi fratres, Domino nostro Christo resurgente atque de subacto tenebrarum principe triumphum victoriae referente, spes immortalitatis mundo reddita est, et quod a saeculis difficile incredulis ac perfidis impossibile videbatur, ope atque divina miseratione in plenam securitatem conversum est. In laetitiam mentes redeant, quoniam tempestate exitialis pressurae ac nube discussa caecitatis antiquae, tranquillitas aeternae quietis et serenitas divini luminis effulserunt. Dandae Deo laudes, et beneficia ejus ac munera tam grandia, ut grandiora esse non possint, cum gratiarum actione celebranda sunt. Nos etenim, fratres, qui Deum corde toto, et anima et virtute diligere debemus, necesse est benedictiones ejus et laudes semper et ubique cum gloria praedicemus. Sed nunc magis ac magis fieri convenit quia exoptatus votis omnium fidelium dies advenit, et post longae noctis horribilem terraeque caliginem Domini luce radiatus mundus eluxit. Hujus enim luminis, perpetuae videlicet claritatis, adventum ipsiusque adventus sacrosancta mysteria, ab ipso mundi principio antiquorum Patrum actibus praesignata, ac multiplicibus vaticiniis perorata verisque attestationibus promissa eodemque lumine in homine apparente exhibita, sicut nos colimus et tenemus in re vera, ita et antiqui Patres colebant in spe certa. Ita enim in spe certa, ut etiam de his quae credebant et praedicabant, quaedam sicut erant ventura nuntiabant, quaedam jam percepisse sibique jam advenisse gaudebant. Nonne jam patriarcha David hujus diei laetitiam praesentem se habere credebat qui dicebat: #Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea?@# Unde illi aderat in exspectatione hujus die tanta laetitia talisque exsultatio? Sciebat enim se per hujus diei sacramentum, de valle lacrymarum et planctu antiquae plorationis transiturum ad aeternae beatitudinis gaudium. Sciebat praeterea se sine dubio in spe resurrectionis Christi, conscisso diuturnae poenitudinis sacco, vestibus mortalitatis et corruptionis exui, quas primi parentes de pellibus consuerant et foliis verecundiam suam texuerant, et stola immortalitatis et indumento laetitiae et jucunditatis indui, quae sibi eloquia divina promiserant. Dicebat etiam se post revelatam Dominicae resurrectionis gloriam, et resurgente Christo nobis in saeculi fine promissa non posse ad ullam tristitiam compungi, sed divinis cantibus et confessione coelestibus plena laudibus Domino Deo suo aeternaliter cum gloria famulari, et idcirco adjuncta personae suae omnium fidelium massa exsultans, et cantans laudes, et gratias referendo Domino dicebat: #Convertisti planctum meum in gaudium mihi, concidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia. Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar, Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.@# Hoc igitur genus confessionis magis ad praedicandas pertinet misericordias Domini Salvatoris quam ad detegendas miserias hominis peccatoris, sicut idem Salvator in Evangelio ostendens dicit: #Confiteor tibi, Pater coeli et terrae,@# id est, laudo et glorifico te. Et sanctus in Psalmis: #Confitemini Domino, quoniam bonus.@# Hujus inaestimabilis bonitatis, Dominus Jesus Christus minister et testis, largitor et monstrator factus est. Minister nascendo, testis moriendo, largitor resurgendo, monstrator ascendendo. Est enim ipse summi et aeterni boni, quod idem ipse est, minister cum nascitur, testis dum patitur, largitor cum de morte reducitur, monstrator cum in dexteram Patris assumitur. Haec sunt quatuor specialia divini muneris beneficia, ex omnibus Dominicis beneficiis excepta, et per quatuor Evangeliorum libros, et quatuor evangelicos viros, per quatuor mundi spatia, fidelibus sunt reserata. Haec cum fideliter credimus et firmiter retinemus, et digna pro posse veneratione recolimus, quoniam ex his maxime Domini bonitatem cognoscimus, consequens est ut, sicut Davidicus sermo nos admonet, faciamus: #Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus.@# Mundus sanguine Christi Deo Patri reconciliatus, Ecclesia videlicet catholica per totum mundum diffusa, in saeculum misericordiam ejus praedicat, dum ab hujus saeculi miseriis ejusdem misericordiae munere se posse liberari non dubitat. Domini misericordiam in aeternum omnium plenitudo fidelium praedicat, dum per Christi resurrectionem, quam hodie singulari veneratione devotissime celebrat, ad gloriam venturae resurrectionis et gaudium aeternae beatitudinis pervenire sine dubio sperat, et facie ad faciem gloriam videre sui Redemptoris hodierna festivitate de morte resurgentis. Nos ergo confiteamur Domino quoniam bonus est, peccata nostra humiliter accusando, bonitatem illius sublimiter praedicando. Confiteamur quoniam misericors est, misericordias ejus sine fine laudando, ut in hoc saeculo sua nos bonitate
null
7766c5f3-ff0d-41de-9a17-679a332325b0
latin_170m_raw
null
None
None
None
custodiat, et in aeternum sua misericordia simul et praesentia perfrui concedat, et praestet ut, sicut in carne, quam assumpsit ex Virgine matre, intuitu fidei cernimus resurgentem, ita in divinitate quam habet ex Deo Patre, facie ad faciem videamus regnantem, cum eodem Deo Patre et consubstantiali sibi et coaeterno Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen. SERMO VIII. DE ASCENSIONE DOMINI SALVATORIS. Postquam Dominus et Salvator noster sacrosancto suae passionis mortisque triumpho, abolito peccati chirographo, contrito mortis aculeo, daemoniacae crudelitatis destruxit tyrannidem, humanum genus, quod tenebatur morte captivum, solus inter mortuos liber morte subacta reddidit liberum. Corpus vero quod sine peccati discrimine ex Virgine sumpsit quodque pro nobis assumptae mortalitatis, non necessitate, sed potestate legibus subdidit, ab inferis rediens, apostolorum conspectibus resurrectionis gloria clarificatum et, ut ita dicam, redivivum ostendit. Mulieri namque se devotissime requirenti, non absque admirabili ratione et rationabili admiratione primum apparere dignatus est. Decebat enim ut sexus, qui primum hominem, diabolo se fallente, fefellit eique mortis suggessit interitum, prior hominibus vitae renuntiaret remedium. Et ut ab excellentioribus argumentum assumam, consequens erat ut sexus, qui, Christo nascente sine peccati contagione, salvo suae virginitatis perpetuae signaculo exstitit praevius, resurgente Christo justificatus a peccatis perpetuae salutis fieret nuntius. Apostolorum principi Petro Dominum apparuisse non est dubium, sed apostolica relatione et evangelica descriptione creditur esse certissimum. Voluit ei Dominus prae caeteris apostolis singulariter apparere, ne desperaret ex negatione. Noluit illum diu remanere suspectum, ne desperaret se posse percipere apostolici culminis privilegium. Idcirco illum Dominus cadere permisit, sicut festivus concionator Gregorius dixit, ut ex collato sibi munere disceret qualiter aliis misereri debuisset. Discipulis vero duobus, discipulabusque duabus, ipso die quo surrexit a mortuis apparere voluit: Istis, festive salutando, #Avete,@# dixit; illis secum gradientibus, et de se dubitantibus sacramenta divinarum Scripturarum aperuit, et in fractione panis se vere resurrexisse perdocuit. Deinde quoties tam sacratissimum et excellentissimum exigebat officium, generaliter discipulis suis apparuit eisque pacem, quam per angelos in mundum veniens ventura praedixit, per semetipsum jam venisse manifestavit, dicens: #Pax vobis.@# Quibusdam vero discipulis de se dubitantibus, cicatrices vulnerum suorum ostendit, corpusque de morte resumptum palpabile praebuit et de cordibus eorum maculas dubietatis extersit. Septem quoque discipulis in piscatione frustra laborantibus Dominus apparere voluit, et quod erat eis difficile, ipse sua corporali praesentia et majestate divina fecit esse possibile, ita ut ad ejus nutum, designato numero caperent et multitudinem piscium. Quem numerum si videres arithmetica ratione dispositum, scires in eo non mediocriter refulsisse mysterium; quod si ad plenum scire te delectat, apud beatissimum Augustinum satis late patet. Ut enim in Christo Domino veritas patesceret resuscitati corporis, ac sine dubio gloria peractae resurrectionis accedit ad cumulum verae fidei ac sincerissimae credulitatis solemnitas dignissimae resurrectionis. Assum enim piscem et favum mellis comedit, ut in asso pisce ostenderet se passum, et in favo mellis a Deo Patre vera fide resuscitatum. Nos enim, fratres charissimi, per amaritudinem acerbissimae passionis, Dominum Jesum Christum pervenisse credimus ad gloriam resurrectionis. Hanc autem resurrectionem Dominici corporis, ut futuram in nobis certissime noverimus, ipse in corpore suo dignatus est demonstrare. Resurrexit Christus, ut resurrecturum se non dubitet Christianus. Processu vero temporis, peracto mysterio suae resurrectionis, Dominus Jesus Christus ad coelos ascendit, ut eo Christianus ascendere se posse confidat, ubi caput suum se praecessisse non dubitat. Hujus etenim ascensionis Dominicae nobilitatem et gloriam, Veteris Instrumenti multo ante multipliciter praenuntiavit auctoritas, et ipso ascendente exsultans angelica declaravit sublimitas, evangelicae etiam descriptionis atque apostolicae praedicationis per totum orbem narravit satis aperte majestas. Apostolica vero praedicatio, ut dictum est, mysteria supradicta vehementer enarrat, cum beatus Petrus apostolus, omnium de quibus loquitur, idoneum testem se esse declarat, et apostolica libertate subnixus, ut propositum est, liberalissimo sermone pronuntiat, dicens: #Obedire oportet Deo magis quam hominibus.@# Statim subintulit. Et his cum quibus tunc res ipsa gerebatur dixit: #Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno. Hunc Deus, Principem ac Salvatorem, exaltavit dextera sua, ad dandam poenitentiam Israel et remissionem peccatorum. Et nos sumus
null
99861d7a-3100-4c9a-a1bc-a2b78e416d23
latin_170m_raw
null
None
None
None
testes horum verborum et Spiritus sanctus, quem dedit Deus hominibus obedientibus sibi.@# Et in alio loco idem pastor Ecclesiae, Davidico fruitus [fretus] vaticinio, David igitur, inquit: #Propheta cum esset et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus, providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. Hunc Jesum suscitavit Deus, cui omnes nos testes sumus. Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hoc donum quod vos videtis et auditis. Non enim David ascendit in coelos.@# Dicit autem ipse: #Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis.@# Paulus denique praedicator egregius, cum hoc nostrae salutis mysterium auditoribus suis commendare vellet, affectu optantis et voto orantis prudentissima et spiritali circumlocutione aggressus est eos, dicens: #Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione ejus, illuminans oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis, et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis ejus quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in coelestibus, supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed et in futuro.@# Et: #Omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam quae est corpus ipsius.@# Et ut idem Apostolus ad Timotheum scribit: #Columna et firmamentum veritatis.@# Et manifeste: #Magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est ingentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in gloria,@# sicut per Marcum et Lucam descriptio intonat evangelica. Lucas vero cum ad Theophilum scriberet, dicit se sermonem fecisse #de omnibus quae coepit Jesus facere et docere, usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum sanctum quos elegit, assumptus est.@# Et Marcus in hodierna lectione, #Dominus,@# inquit, #Jesus, postquam locutus est discipulis suis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei.@# Quomodo vel qualiter praesentis solemnitatis gaudia, ascendente Domino, angelica declaravit sublimitas, non potest ore dicere, non corde concipere humana fragilitas. Sed tamen illud unum, ut Lucas narrat, testimonium admirabile atque jucundum, officiis ecclesiasticis adeo festive recitandum, huic declamatiunculae dignum duximus inserendum. #Cumque intuerentur apostoli Dominum euntem in coelum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum.@# Ascendente Domino angeli apparuisse leguntur in vestibus albis, quia humanum genus, quod fuerat obtectum tenebris mortiferae caecitatis, per gratiam Christi meruit percipere indumentum aeternae jucunditatis, et consortium angelicae dignitatis. Instrumenti Veteris auctoritatem, ut proposuimus, multo ante multipliciter praenuntiasse manifestum est, illis videlicet qui Scripturam sanctam et studiose legunt et fideliter intelligunt. Quid per Enoch Scriptura divina clamat translatum, quid per Eliam igneo curru transvectum, nisi Dominum Christum hodierna festivitate in dextera paternae majestatis elevatum? Sicut ipse per Prophetam in psalmo dicit ad Patrem: #Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me.@# Ecce illud Domini Salvatoris iter astriferum, sanctus in psalmo vocari voluit cursum. Quod David cursum vocat, Salomon in Canticis saltus appellat. #Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles.@# Et ille: #A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus.@# Hunc enim quem David currentem praecinuit, Salomon salientem praevidit. O prudentissimi vates, o tantae prolis felicissimi parentes, cujus meruistis prophetica denuntiatione fieri parentes et testes! De vestra namque radice Isaias propheta virgam cum flore processuram praedixit. De quo ipse alias dicit: #Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in verticem montium, et elevabitur super colles.@# Et in alio loco: #Erit germen domus Domini in magnificentia, et fructus terrae
null
cfbae34d-faa9-4a04-a298-b1267a8aff72
latin_170m_raw
null
None
None
None
sublimis.@# Quem, fratres, intelligere debemus per montem super verticem montium praeparatum, nisi mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum, niumm hominum naturam superantem et meritum? Quem per germen Domini magnificum et gloriosum, et fructum terrae sublimem, nisi eumdem Dei et hominis filium, hodierna die super coelos coelorum et dignitatem omnium angelorum in dextera Dei Patris assumptum? Ergo, dilectissimi fratres, omnium vitiorum phantasmata fugientes, cunctarum virtutum charismata diligentes, ipsum, de quo loquimur, toto cordis affectu quaeramus, toto mentis ardore diligamus, passibus dilectionis et fidei sequamur, ut per ipsum cum ipso ad eum possimus pervenire, qui per ipsum corruptam generis humani naturam voluit reparare, et reparatam in ipso, hodierna festivitate ad se dignatus est revocare. Qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. SERMO IX. IN DIE PENTECOSTES. Indicibilis et immensa praesentis diei majestas et gloria, verbo praesidente et linguis faventibus, vi propriae potestatis exigit ut dicamus pro posse quantum divina miseratio miseriis humanis consuluit. Scitis quoniam unumquodque negotium cum fuerit ad finem deductum, exercentes se quodammodo compellit in sese colligere simulque revolvere quid moeroris, quidve laetitiae in ipso actionis itinere contigit evenisse. Hoc vero permaxime ut fiat, ipsa eademque res congruum fore dijudicat quatenus ereptus liberatori gratias referat, et largitori laetitiae omnibus votis adhaereat, et cum Propheta clamet et dicat: #Mihi autem Deo adhaerere bonum est, ponere in Domino Deo spem meam.@# Si nostrae mortalitatis defectus, et quotidiana delicta, et dubiae vitae praecipites cursus, sollicita consideratione ad mentem reducere commonemur, multo magis opera misericordiae quae circa nostram salutem salutis auctor exercuit, summa cum veneratione nos recolere convenit. Videamus saltus quos pro nobis incarnata divinitas dedit, cogitemus quid Deus in homine gessit, quid homo a Deo assumptus temporalis apparens corporaliter pertulit. Quod enim omnia Dominici adventus mysteria Dei Patris sint voluntate peracta, nulli dubium quin firmissime teneat fides ecclesiastica. Quod et Spiritus sanctus Patri et Filio coaeternus sit cooperator, et auctor ejusdem Filii Dei assumptae humanitatis, tanti sacramenti exordium declarat. Christo namque misericorditer ad homines veniente, Spiritus sanctus in Virginem supervenit. Christo in Patris dextera magnifice residente, Spiritus sanctus super apostolos descendit, sicut universalis Ecclesia in eodem spiritu congregata summa cum veneratione hodie devotissime recolit. Cum enim Dominus ac Redemptor noster crucis esset addictus supplicio, potatus aceto #consummatum est,@# dixit. Quod duobus modis a nobis intelligi voluit, ac si diceret: #Consummatum est,@# videlicet Vetus Testamentum, et initiatum est Novum. Sive, consummatum est adventus mei mysterium usque ad hanc quam pro vobis sustineo mortem. In passione siquidem Domini plurima pietatis ejus opera fuerunt consummata, nonnulla postmodum etiam consummanda, sicut post triduum praeclara resurrectio: processu vero temporis mirabilis ascensio; et in igneis linguis super apostolos hodierna die toto mundo spectabilis spiritalis infusio. Hodie namque Spiritus sancti super apostolos venientis, manifestissima contestatione, per divinitatis potestatem completam esse cognoscimus assumptae humanitatis Christi dispensationem. Si enim, uti praefati sumus, uniuscujusque negotii causam necessario ad mentem reducimus, conferentes laeta cum tristibus, exsultantes nos incommoda evasisse, prospera adeptos fuisse, quid tam utile, quid tam consequens quam in hac die, in qua Christi corporalia finem suscipiunt, et in qua spiritalia charismata luce clara patescunt, omnia retro peracta, recapitulando quodammodo recitare pro modulo? Non enim nos putamus vel dicimus idoneos tantae rei ministros jactanter, sicut faciebat beatus Apostolus humiliter ac sapienter, sed ad confirmandam fidem nostram et ad excitandam devotionem vestram nostra parvitas dicere censuit quibus modis, ut supra dictum est, divina miseratio miseriis humanis consuluit. Natus est Christus ex incorrupta Virgine, ut humana corrupta nativitas in spiritalem transferretur originem. Legalem voluit suscipere circumcisionem, ut ejusdem legis se demonstraret auctorem, et nos, exemplo ejus spiritalibus gaudiis circumcisi, id est coelestibus disciplinis eruditi, ad fabricam coelestis aedificii inveniamur idonei. Deinde a magis adoratus, tres significativas suscepit species munerum, ut qui erat pro nobis mortalis effectus, Rex saeculorum crederetur et Dominus. Voluit etiam in templo praesentari, turturem et columbam pro se voluit offerri, dans nobis exemplum ut, cum ad altare accedimus, castitatis et innocentiae caeterarumque virtutum victimas immolemus. Duodennis
null
66c396f8-afca-4922-a727-3f08a1678c17
latin_170m_raw
null
None
None
None
in templo matre Virgine nesciente remansit, post paululum studio ferventi cursuque citato requiritur, et, ut Lucas refert, #in medio doctorum sedens,@# non docens, sed discens et audiens invenitur. Interrogante autem matre, cur se ignorante remansit, in domo Patris sui esse se respondit. Haec etenim puerilia gesta catholicae fidei sunt firmitate subnixa. Cum vero Jesus a matre requiritur, procul dubio verus homo cognoscitur. Dum esse se in domo Patris oportere testatur, a cunctis fidelibus verus unicus Dei Filius creditur. In medio doctorum sedens, audiens illos et interrogans, signat ut nullus nisi perfecta aetate praedicationis officium assumere praesumat. Sciendum praeterea quod de infantia Salvatoris non plus Ecclesiae pietas approbat quam quod divinus sermo pronuntiat. Infirmitates tamen assumptae mortalitatis, sicut fides fidelium credit, absque ullo contagio peccati percucurrit, sed Deus occultus in homine semper impassibilis mansit, et licet Dei Filius nullam haberet mundandi vel purificandi necessitudinem, certo tamen die determinato tempore, trigesimo videlicet aetatis suae anno, illud singulare ac singulariter salutare mysterium baptismatis suscepit, suscipiendo sanctificavit, sanctificando cunctis fidelibus ut per illud sanctificarentur, ac si coeleste donativum contradidit. Sed dum baptizandi possibilitatem ministris Ecclesiae concessit, potestatem baptizandi quasi quoddam insigne sibi vindicans reservavit, sicut divina vox B. Joanni homini magni meriti nuntiavit, quando Christus ad illum gratia baptizandi venire non distulit. #Super quem videris,@# inquit, #Spiritum descendentem et manentem super eum, ipse est qui baptizat.@# Ipse etenim amicus Sponsi, fidelis humilisque Praecursor, quo inter natos mulierum, teste Veritate, non surrexit major; baptizans et baptismum praedicans sicut sacer evangelicus sermo describit. Ait enim: #Ego quidem vos baptizo in aqua, qui autem post me venturus est, ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni.@# Quomodo in Spiritu sancto et igni baptizat, hodierna festivitas satis aperte ac solemniter approbat. Beato Luca evangelista in Actibus apostolorum narrante, cognoscimus quia #apparuerunt apostolis dispertitae linguae tanquam ignis, seditque supra singulos eorum Spiritus sanctus.@# Idcirco, dilectissimi fratres, de sacramento baptismatis, hodie vel modicum dicere libuit, quoniam illud isto in tempore Christiana religio magis ac magis peragere consuevit. Baptizatur Christus, et non modo jam patriarcharum prodigiis, non prophetarum oraculis, sed voce Patris dilectus Filius approbatur: #Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacuit.@# De quo Psalmista: #Rex dilecti, dilecti.@# Et de quo Salomon in Canticis: #Dilectus ex dilecto.@# Deinde, sancto ducente Spiritu, desertum petiit, exempto [exacto] quadragesimali jejunio, ut pote verus homo esuriit, diaboli tentamenta divina virtute superavit; deinde angelico, ut verus Dei Filius, usus ministerio, postmodum, ut Isaias propheta multo ante praecinuit, terram Zabulon et terram Nephtalim adiit; habitantibus in regione umbrae mortis et sedentibus in tenebris lumen veritatis ostendit, semetipsum videlicet qui dixit: #Ego sum lux mundi,@# et de quo sanctus Evangelista: #Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum;@# vocatis discipulis, coelestis disciplinae perfectionem tradidit eis, octo beatitudinum species disserendo, fontem se totius beatitudinis esse declaravit. Aperta pronuntiavit in quibus aedificaremur, obscura proposuit in quibus excitaremur. Quibusdam vero assumptae carnis motibus, sed prorsus peccato carentibus hominis filium se esse demonstrans, insolitis miraculorum prodigiis divinitus adhibitis, Dei Filium se esse contestans, et sic humana divinis, divina humanis conjungendo, ex duabus substantiis in una persona praedicatur Christus, Deus verus et homo. Videamus quomodo divinitati famulabatur humanitas, vel quomodo humanitati favebat divinitas. Lazarum suscitans, quod est Dei; amicum flevit, quod est hominis, et sic de caeteris. Sed, ut de multis pauca referam, Infirmos curans, ingemuit; famelicos pascens, oculos ad coelum levavit; discipulos alloquens, in montem ascendit; languidos curans, in campestribus stetit, esuriens, superavit hostem; excitatus a somno, pontum jubet esse quietum; sitiens, Samaritanis propinavit salutem; cum capi voluit, inimicos retrorsum cadere fecit; moriens, mortem pertulit et in morte ejus omnis creatura congemuit. Morte etenim Christi tenebrescunt lumina coeli, scinduntur velamina templi. Captivos reddit inferus, rediviva cadavera tellus. In mortis discrimine hominem agnosce, in virtutis operatione Deum intellige. Cum enim
null
e9be2e62-1dfa-4493-ae02-ed3c4a1d02a3
latin_170m_raw
null
None
None
None
a mortuis resurrexit, saeculo vitam reddidit, suis fidelibus spem resurgendi concessit. In divinitatis potentia clausis januis ad discipulos intravit, in resumpto corpore stigmata passionis palpabilia monstrat, ostendens quod in eadem carne sumus resurrecturi et ampliori gloria sine fine victuri. Et ut nemo diffideret de gloria resurrectionis, carnem quam Dei Filius ex nobis assumpsit, ad coelos ascendens collocavit in dexteram Patris, ut eo nos ascensuros credamus, quo caput nostrum nos praecessisse cognoscimus. Inde fidelibus hodie in Spiritu sancto Dei dilectio mittitur, quae per Apostolum charitas nominatur. #Charitas,@# inquit, #Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.@# Spiritus etenim sanctus, Patri et Filio coaeternus et consubstantialis, non sicut minor et nolens transmittitur, sed sicut aequalis propria voluntate a Deo Patre et Filio mittitur, quia, sicut Veritas dicit, #Spiritus ubi vult spirat.@# Obmutescant qui in divinitate Spiritum sanctum minorem esse somniant, et qui inter creaturas creatum esse connumerant. Non potest esse minor qui totius operis divini legitur et creditur esse cooperator. Nec inter creaturas potest connumerari qui creator et renovator est totius machinae mundi. Si creatorem et renovatorem Spiritum sanctum praedico, desideranter propheticis verbis consentio: #Emitte,@# inquit, #Spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae.@# Si cooperantem totius divini operis esse pronuntio, ab auctoritate divinae Scripturae non dissentio. Quando Deus per Verbum fabricam mundi condidit, Spiritus sanctus super aquas ferebatur, sicut divina pagina divinis lectoribus innotescit. Postquam priore gratia invidia diaboli primis hominibus adempta, pietas divina ad agnitionem sui hominem pereuntem revocare voluit, Spiritus sanctus patriarchas edocuit, prophetas implevit, Dei Filium Virginem parituram angelo nuntiante obumbravit, super eumdem Christum baptizatum in specie columbae visibilis apparuit, idem in igneis linguis super apostolos hodierna festivitate descendit; et quos puros homines invenit, Deos, imo et Dei filios per gratiam adoptionis effecit. Pulchre Spiritus sanctus Deus ac Dominus, creator ac renovator dicitur, quia quos in baptismo divina regeneratione recreat, remittendo peccata a contagio veteris hominis renovat, et in secundi hominis speciem renovando commutat. De eodem spiritu per Psalmistam dicitur: #Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.@# Et Salomon de eo: #Omnium artifex docuit me sapientia.@# Quia sicut Apostolus dicit: #Nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto;@# et: #Nemo in spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu.@# O quantus est iste artifex, quam potens, quam efficax, qui sicut cum Patre et Filio omnia ex nihilo condidit, ita corrupta potuit reparare, cum voluit! In illis homiliis quas ad gloriam praesentis diei duo illi amplissimae auctoritatis describunt Gregorii, quaedam spiritus opera nitescunt principalia. Ideo principalia, quoniam a tantis auctoribus sunt festive prolata. Dicunt quoniam Spiritus sanctus David citharoedum puerum, multiplici sua gratia praeditum, provexit ad regni fastigium. Amos agrestem hominem vellicantem siccamina, mirabili potentia ditavit auctoritate prophetica. Petrum peritum piscium captione, pastorem fecit totius Ecclesiae, Matthaeum publicum exactorem evangelicum fecit esse scriptorem. Fecit ex Saulo Paulum, et ex lupo agnum, ex persecutore doctorem. Fratres, quantum est hominem de Deo loqui? Quid plus dicam? Dicam tamen quod sentio. Quidquid est, quidquid fuit, quidquid unquam esse bene poterit, hujus artificis munere non carebit. Nam quidquid ordinem servat justitiae, quidquid profectum praestat prudentiae, quidquid virtuti cedit victoriam, quidquid honestam facit temperantiam, quidquid rectum in fide, in spe certum, in charitate perfectum, totum ab illo initium et augmentum percipit, qui praesentem diem adventus sui praesentia mirabiliter consecravit. Cujus nos gratia gratificati, lumine illustrati, consolatione consolati, diligamus Dominum nostrum Jesum Christum, sermones ejus servando, ut digni mereamur fieri dilectione, adventu et hospitio Dei Patris et Filii, et ejusdem Spiritus paracleti, ita ut ad nos tota Trinitas veniat, et templum nos gloriae suae inhabitando perficiat Deus unus, vivus et verus, qui absque initio et sine fine per infinita saecula saeculorum vivit et regnat. Amen. SERMO X. DE ADMIRABILI PRAECURSORIS CHRISTI JOANNIS BAPTISTAE NATIVITATE. Ortum Dominici Praecursoris celebrantes, fratres charissimi, oportet nos fideli devotione perpendere quantas ob ejus memoriam cum gratiarum actione laudes Deo debemus
null
c5d3dcb3-470e-40cf-b62c-42148bec7240
latin_170m_raw
null
None
None
None
persolvere. Ad repellendas igitur et effugandas densissimas ac tetras mortis et ignorantiae tenebras, quas tenebrarum auctor mundo infuderat, venturum erat lumen illuminans omnem mundum. Idcirco consequens erat ut illud ineffabile et aeternum temporalium et rationabilium numerositas praecederet lucernarum. Patres dico religionis antiquae, quorum virtutibus, exemplis et dictis fideles populi illuminati et docti, discussa perpetuae caecitatis caligine, eum illud superveniret, si non ex toto, vel ex parte possent agnoscere. Fuerunt itaque, ut diximus, lucernae, non a se, nec aliunde, sed ab illo supremo lumine illuminante, cultores videlicet coelestium praeceptorum, alii ante legem, alii sub lege, alii vero judicum, regum et prophetarum temporibus, Dominicae nativitatis, passionis, resurrectionis et ascensionis mysteria praeconantes. Post quos, Domini Praecursor, Joannes effulsit, qui omnium patriarcharum praeconia et vaticinia prophetarum luce perspicua deduxit ad publicum. Hic enim vir sanctus non solum justus, sed etiam ex parentibus justis exortus. Justus in praedicatione, justus in omni conversatione, justus in passione. Cujus nativitatem, justitiam et sanctitatem, et omnes sacratissimos actus Gabriel nuntiavit archangelus, stylus ad plenum descripsit evangelicus. Dignum valde erat ut puer, tanta praeditus dignitate, tali vocaretur nomine. Ut enim majorum nostrorum testatur auctoritas, sive prudentia, Joannes interpretatur #Dei gratia,@# sive #in quo est gratia.@# Quantae sanctitatis, quantaeque coelestis gratiae Domini Praecursor ditatus est munere, humanae scientiae sermo non potest dicere. Et quia de eo humanae scientiae sermo dicere non valet, quod de eo et ad eum dictum est silere non debet. Quid praestatur homini tanto, cum de illo tantillus loquitur homo? Quid valet ad haec exiguitas hominis, quoniam de illo summa et ineffabilis loquitur Trinitas? Loquitur de eo Deus Pater in psalmo, loquitur idem in Evangelio. In psalmo: #Paravi lucernam Christo meo.@# De quo sanctus evangelista: #Ille erat lucerna ardens et lucens.@# In Evangelio: #Super quem videris Spiritum descendentem et manentem, ipse est qui baptizat.@# Quaedam vero testimonia, quae Spiritus sanctus per Isaiam et Jeremiam in Domini Salvatoris persona specialiter intonat, ad Praecursorem ejus coeleste magisterium et sensus catholicus convenienter pertinere denuntiat. Multo etiam apertius ei Spiritus sanctus testimonium perhibuit, quo repletus ad adventum genitricis Domini clausus adhuc matris utero, ut Evangelium loquitur, non natura praestante, sed gratia annuente, mirabiliter exsultavit. Ipse enim Dominus Christus, cui testimonium ille perhibuit, dicens: #Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi;@# tempore suae praedicationis, de illo dixit: #Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista,@# et quem inter natos mulierum majorem fuisse dixit, levitatis vitio et voluptate deliciarum carere innotuit, prophetam et plusquam prophetam eum esse asseruit, et quem ipse potentia suae divinitatis tantarum virtutum et gratiarum privilegiis dedicavit, ut mortalium omnium merita excederet, Angelum a Deo vocatum, et ad praeparandum iter salutis ante se missum, prophetae Malachiae oraculo referente, perdocuit. Si enim angelus Graece, Latine dicitur nuntius, merito B. Joannes appellatur angelus, qui nascendo de sterili matre, nuntiabat nasciturum de Virgine matre, praedicando nuntiabat praedicaturum, baptizando baptizaturum, patiendo passurum, ejusque passione genus humanum redempturum. Qui vivit et regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Amen. SERMO XI. IN VIGILIA APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. In exordio vigiliarum apostolicae solemnitatis illum puerum citharoedum, David dico regem potentem et fortissimum Israeliticae plebis ducem, qui tanta Dei gratia et providentia praeditus est ut ex ejus propagine Virgo eligeretur, ex qua Dei Filius corpus nostrae redemptionis susciperet, istum tantum ac talem cantantem audistis, et cum eo laetis vocibus et piis affectibus cantastis: #Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.@# Coelos audivimus, firmamentum vidimus. Coelos gloriam Dei enarrantes, firmamentum annuntians. Quaeramus et videamus qui sunt isti coeli, et quomodo enarrant gloriam Dei, et quod est firmamentum, et qualiter opera Dei annuntiat. Non enim introduceret sermo propheticus gloriam Dei enarrantes coelos, nec opera Dei annuntians firmamentum, nisi spiritualiter vellet intelligi apostolos et apostolicos viros super fundamentum et firmamentum fidei immobiliter constitutos. Si vero propheticum sermonem ad litteram intelligere volumus, dicamus quia tunc coeli gloriam Dei enarrant quando
null
c7ed33e7-87b2-43f0-ab00-baf3dcb7ce32
latin_170m_raw
null
None
None
None
solem et lunam et stellas, in sese compositas, miro ordine suis temporibus repraesentant, et firmamentum opera Dei annuntiat, cum astra coeli in se et lucere et moveri praemonstrat. Non enim consequenter sic, sed magis intelligere spiritaliter debemus. Figuram vero magis coeli ac firmamentum spiritalium doctorum possunt retinere quam gloriam Dei et opera manuum ejus ad liquidum demonstrare. Sunt enim haec elementa muta et irrationabilia, sed coelesti virtute et divina sapientia rationabiliter et sapienter disposita. Et quia jam praenuntiati psalmi sensus noster ad litteram, quae occidit, dignosci non valet, necesse est Spiritus, qui vivificat, ut spiritaliter intelligamus nos spiritaliter doceat. Apertissime enim patet spiritales coelos sanctos fuisse et esse apostolos. Si enim coelos dicimus quos praestantissimos scimus, in ordine doctorum per diversa tempora contemporalium suorum, profecto isti sunt coeli coelorum, isti sunt doctores doctorum, principes populorum, filii excussorum, qui, ob meritum magnae fidei Abrahae, maximi patriarchae, effecti sunt filii, de quibus in psalmo Spiritus sanctus Ecclesiae loquitur dicens: #Pro patribus suis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram.@# Cum enim Petrum et Paulum coelos dicimus, non ab illo excelso nomine alios apostolos excludimus. Omnes ergo apostoli jure vocantur coeli, per quos mundus agnovit doctrinam verae fidei. Ergo Petrum et Paulum coelos dicimus et unumquemque illorum firmamentum fatemur. Primum videamus qua auctoritate divinarum Litterarum appellantur coeli, qua assertione Scripturae firmamentum dicantur; deinde quomodo vel qualiter gloriam Dei enarrent, quam alte et profunde opera Dei annuntient. Non enim immerito coeli vocantur apostoli, Domino dicente per Isaiam: #Coelum mihi sedes est,@# et iterum Scriptura: #Anima justi sedes est sapientiae.@# Et si anima justi sedes est sapientiae, et coelum sedes Dei est, anima Petri et anima Pauli sedes sunt Dei, et sedes sunt sapientiae, sicut ipse Paulus asserit Dominum Christum, Dei virtutem, Deique sapientiam esse, et si super humilem, et quietum et trementem verba sua Dominus requiescere se promittit, procul dubio in istis sedem suae divinitatis constituit, in quibus sedens et habitans mundum sibi sternit, et per eos fidelibus populis iter salutis ad [ac] viam verae humilitatis ostendit. Cognovimus, Scriptura testante, Petrum et Paulum spiritales esse coelos; videamus illos enarrantes Dei gloriam, non nostris, sed eorum ipsorum sacratissimis verbis. Nonne enarrabat Petrus gloriam Dei, quando dicebat se speculatorem factum esse coelestis ac divinae magnitudinis, et accepisse Dominum Jesum a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: #Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui;@# et: #Hanc vocem nos audivimus de coelo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.@# Nonne firmamentum erat Petrus cum dicebat: #Obedire oportet Deo magis quam hominibus?@# Cum enim deos alloqueretur stans in medio plebis in firmamento verae fidei dixit: #Viri fratres, vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam, incipiens enim a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute. Qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo; et non est in alio aliquo salus, nec aliud nomen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.@# Paulus etiam nihilominus coelum aut firmamentum fuisse et esse creditur, cum ab eo dictum fuisse legitur: #O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Quoniam ex ipso, et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.@# Et in alio loco: #Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.@# Si quis vult scire vera esse quae breviter proposuimus, legat studiosius Actus apostolorum et
null
2e55df90-fe32-49cf-87c2-fb15bb8819b5
latin_170m_raw
null
None
None
None
Epistolas amborum, et cum eos invenerit diffusius, abundantius et manifestius gloriam Dei enarrantes, et opera manuum ejus annuntiantes, credat certissime eos firmamentum fuisse et coelos. Non est Paulus inferior Petro, quamvis ille Ecclesiae fundamentum. Nam et hic sapiens architectus, sciens vestigia credentium fundare populorum, nec Paulus, inquam, indignus apostolorum collegio. Cum primo quippe facile conferendus, et nulli secundus; nam qui se imparem nescit, Dei praeveniente gratia fecit aequalem. Ambo a Christo vocati, ambo in Christo fideliter conversati, ambo a Christo gloriosissime coronati. Alter vocatus de littore, alter appellatus ab aethere. Ille de piscatione, iste de persecutione, et idcirco duplici sunt digni honore, quia simul laboraverunt in verbo et praedicatione. Caeterum fratres, domini, seniores et patres, quorum praedicamus initium piae conversionis, et fidei et sanctae conversationis provectum, eorum libet et dicere admirabilem et praedicabilem exitum. Scimus etenim Romam, ut ipsa cum toto orbe sibi subdito gloriatur et praedicat, horum praedicatione edoctam, horum sanguine consecratam, horum meritis et praesentia de variis erroribus in unitatem fidei permutatam. Fuit in conflictu et congressione sanctorum fides firma, spes certa et victoriosissima charitas; fuit contra eos impia Neronis crudelitas, et Simonis Magi nefandissima falsitas; horum insectatione Petrus cruci affixus, Paulus capite plexus, alter passus cruce, alter truncatus ense. Idem passionis locus, par et sepulturae loculus. Meritis fuerunt aequales, et passione pares, coelestis regni haeredes, et Christi cohaeredes. Qui quos vocavit, ut alter istorum asserit, illos et justificavit, et quos justificavit, illos et magnificavit, et quos magnificavit, illos et glorificavit. Quorum justitiam incitantes, et magnitudinem laudando magnificantes, ad illam gloriam mereamur pertingere, ad quam illos hodierna die praedicamus et credimus pervenisse. Amen. SERMO XII. DE ASSUMPTIONE DEI GENITRICIS MARIAE. Congrue satis et convenienter videtur a Patribus fuisse sancitum, ut in memoria Domini Genitricis ea recitetur evangelica lectio, quae narrat illas duas mente et carne sorores Dominum Jesum excepisse hospitio. Cui enim illa venienti in mundum templum praeparavit virtute coelesti sacratum et perpetuae virginitati dedicatum, huic istae, ut Evangelium loquitur, temporalis habitationis praeparaverunt domum, et piae humanitatis ac sincerissimae charitatis praebuerunt obsequium. Harum enim vita et actus ita fuerunt mirabiles et fidelium recordatione celebres, ut duarum vitarum figuram eas retinere asserant divinarum litterarum catholici et doctissimi tractatores. Martha igitur quae curam domus gerebat, et tanto talique hospiti ejusque discipulis, quae necessaria erant praebebat, activae vitae figuram, ut diximus, praeferebat. Per Mariam vero, quae ad pedes Domini sedens, instantissime sermonis ejus audiebat colloquia, vita perspicue praemonstrabatur contemplativa. Eia, fratres charissimi, videamus si domina nostra in domo Domini et Dei Genitrix, et semper virgo Maria, utramque vitam ad plenum exercuit, et activam vitam laudabilem quam opere Martha excoluit, et contemplativam optimam quam Maria audiendo et eligendo obtinuit. Sane sicut dilectum Domini Joannem theologum de humanis et corporalibus actibus Domini Jesu pauca dixisse, et multa de natura divinitatis ejus, potentia et majestate dixisse et scripsisse, teste sacratissima serie descriptionis ejus cognoscimus; ita Domini Genitricem non adeo fuisse credimus intentam activae conversationi, quam se totam contulit divinae conspeculationi. Non enim ad activam ultra quam matrem Domini decuit se contraxit, sed toto mentis affectu et desiderio, ad vitam se contemplativam erexit: et ne ex toto esset vitae exsors activae, postquam est electa a Domino, salutata ab angelo, obumbrata a Spiritu sancto, fecundata Dei verbo, exsurgens de loco, per iter devium et abrupta montium veniens ut deferret amicis actualis vitae laboriosum officium, Zachariae vatis ingreditur domum Elisabeth salutans. Cognovit in spiritu in sinum ejus nobile pignus depositum, et in his paucis, ut diximus, Marthae complevit actum. Si Martha felix, quae activae vitae praeferebat figuram, quanto magis istae sanctissimae, de quibus loquimur, personae exstiterunt felices, quae tantorum gaudiorum et munerum meruerunt fieri compotes? Quae major potest esse felicitas quam cum in matre Domini et, ut ita dicam, in aula regali, in alvo virginali fecunditas regnat et virginitas? quam cum infecunda et vetusta generat et parit sterilitas, et cum aetas senectutis et antiquitatis nomen promeruit novae paternitatis? Et ut B
null
ffca388f-6e1f-44bd-b9a4-6ac07754b507
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Hieronymus jucundo sermone prosequitur, Joannes etiam ad introitum Mariae exsultavit et lusit: et per os Virginis audiebat verba Domini pertonantis, et de utero matris gestiebat in occursum ejus erumpere. Quomodo, quantum et qualiter officiis et obsequiis speculativae vitae cum altera Maria se subdidit, Gabrielis archangeli profiteatur assertio, sermonis evangelici prosequatur oratio, quia ad haec narranda nostrae parvitatis deficit sermo. Unum profecto scimus, quia omnis ejus vita et actio intenta semper fuit in Domino. Et sicut de altera Maria dictum est: #Ista optimam partem elegit,@# quia prima omnium feminarum Deo virginitatem obtulit; et idcirco promeruit ut Dei Filius angelo nuntiante ex ea corpus nostrae redemptionis susciperet. Diximus eam semper intentam fuisse speculationi divinae, sed oportet nos hoc ipsum catholicis verbis astruere. Ut enim humano usu loquar, ubi erat corpore quando a Domino mittebatur angelus ad eam? utique in domo parentum. Ubi erat spiritu? vere, ut diximus, in illo divinae speculationis intuitu. Quid agebat? Sine praejudicio alicujus irreprehensibiliter vivens, ut suae professionis proprium erat, orabat, legebat. Quomodo orabat? Canticum quod cecinit tympanizans, exclamat: #Magnificat anima mea Dominum.@# Quid legebat? Forsitan occurrebant ei divinae Scripturae testimonia ad illud ineffabile sacramentum quod in ea gerebatur sine dubio pertinentia. Nonne in pignore quod gerebat illud impleri posse credebat Mosaicum: #Prophetam,@# inquit, #suscitabit Dominus de fratribus vestris tanquam meipsum audietis?@# Et multas alias in aperto cernebat prophetarum sententias, in quibus tanti sacramenti ac mysterii praemonstrabatur et ad liquidum declarabatur veritas. Nonne ad hoc pertinere videbatur illud Jacob patriarchae testimonium dicentis: #Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium.@# Quid manifestius quam quod ille fatebatur Balaam ariolus, ex se falsiloquus, Dei nutu veridicus: #Orietur,@# inquit, #stella ex Jacob, et exsurget homo de Israel?@# Sciebat enim Dei Genitrix in arce divinae contemplationis assumpta, Davidicis edocta testimoniis, processurum de se Dominum, tanquam de thalamo suo sponsum eumdemque speciosum, ut idem propheta praecinuit, prae filiis hominum. Non enim dubitabat ad se pertinere, Spiritus sancti illustrata lumine, quod Isaiam prophetam recolebat dixisse: #Ecce Virgo concipiet et pariet filium;@# et: #Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.@# Quid apertius? quid jucundius? et Virginem parituram, et virgam de radice Jesse processuram nobilissimus prophetarum pronuntiat. Placuit igitur inserere huic nostrae declamatiunculae sententiam psalmi octogesimi sexti quam ad memoriam Domini Genitricis, et mysterium Dominicae incarnationis et nativitatis, B. Ambrosius, vir per cuncta laudabilis et verus assertor fidei catholicae, adeo festive voluit exponere, et idcirco, ut dixi, sententiam tanti pontificis pauperculo nostro operi apponere volui, ut quod digne non potuit persequi ingenioli nostri paupertas, sententiae tanti pontificis nobilitet et commendet auctoritas. Ait enim secundum antiquam interpretationem jam dictus doctissimus doctor: #Mater Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus.@# Matrem autem secundum divinitatem habere non potuit, qui auctor est Matris. Ille factus est non divina generatione, sed humana. Quia homo factus est, Deus natus est. Sic et alibi habes: #Puer natus est nobis, Filius datus est nobis.@# In #Puero@# enim nomen aetatis, in #Filio@# plenitudo est divinitatis. Factus ex matre, natus ex patre. Idem tamen et natus et datus, non diversum, sed unum putes. Unus enim Dei filius, et natus ex patre, et ortus ex Virgine. Distanti ordine, sed in uno concurrit nomine, sicut et praesens lectio docet quia #et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus.@# Homo utique corpore, Altissimus potestate. Etsi Deus et homo diversitate naturae, idem tamen non alter in utroque. Aliud ergo speciale naturae suae, aliud nobiscum commune, sed in utroque unus et in utroque perfectus. Non igitur mirandum est quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus. Fecit ergo Jesum. Eum utique qui ex corpore nomen accepit, fecit eum a quo etiam patriarcha scribit David: #Mater Sion dicet homo, et homo factus est in ea
null
b8d1f9e6-9c5d-4666-803d-0178d651704c
latin_170m_raw
null
None
None
None
:@# dissimilis utique non divinitate, sed corpore. Nec discretus a Patre, sed exceptus in munere. Hujus etenim muneris gratiam angelo nuntiante virgo Maria Dominum concipiendo promeruit, pariendo obtinuit, et post partum virgo perpetuo permanens incorruptam possedit. Ejusdem gratiae muneribus conferta, ut fas est credere, omne tempus Dominicae infantiae, pueritiae et adolescentiae cum ipso peregit, et obsequium maternae dulcedinis, ut vera mater, vero humanitatis suae filio ministravit. Quae fuerunt illorum inter se colloquia, quam dulcia, quam amabilia, quando in matre fulgebat virginitas et laetabatur fecunditas! In filio apparebat humanitas et latebat divinitas. Quantum vel quale illud erat Deificum ac virginale consortium? non dico nostrum, sed omnium hominum prorsus excedit intellectum. Deinde idem ipse qui erat unigenitus Virginis matris, cum voluit apparere unicus Dei Patris, tempore sui baptismatis hoc ipsum ostendit majestas Trinitatis. Cum Pater auditur in voce, Filius videtur in nomine, Spiritus dignatus est in specie apparere columbae. Est enim hujus magnitudinis testis, magnus prae caeteris homo nomine Joannes a Deo missus. Iste vero tantus homo, qui hactenus erat Dominicae incarnationis et nativitatis arcani mirabiliter conscius, factus est minister mirabilis mysterii hujus. Nos ergo, fratres, ut corde credamus et ore confiteamur tres denominativas et discretas personas, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, unius esse divininitatis, Deitatis, dominationis, essentiae, simplicisque substantiae, aequalis etiam majestatis, virtutis, honoris, potestatis, aeternitatis, immensitatis et gloriae, admoneant nos et doceant veritatis veracissima verba, prophetarumque, apostolorum et evangelistarum veridica testimonia. Et ut in tribus personis summa, simplex, aeterna et incomprehensibilis credatur, confiteatur et adoretur unitas, summa etiam, simplex, aeterna et incomprehensibilis credatur, confiteatur et adoretur Trinitas: invitet nos sanctarum divinarum Scripturarum sinceritas et catholicorum Patrum, eorum videlicet fidelis auctoritas nos doceat, in quorum intellectu et scriptis fidei pietas et veritas non vacillat. Mysterio itaque baptismatis peracto ac praesentia totius Trinitatis consecrato, Dominus Jesus non alieno, sed suo spiritu et propria voluntate desertum petiit, ubi ad tentandum eum malignus spiritus invenit. Qui ipsius virtute superatus, angelis ministrantibus recessit ab eo confusus. Postea a B. Joanne invenitur, et ob incomparabilem innocentiam ab eo Agnus Dei mundi peccata tollens appellatur. Et ne lumen divinitus accensum sub modio poneret, sed nec diutius celaretur, exivit ad publicum. Et quia totum invenit mundum peccatis obnoxium, omnibus medicinae indixit remedium, et in suo adventu appropinquare dixit regnum coelorum. Et ut illud Isaiae impleretur vaticinium: #Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam. Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis.@# Deinde ipso divinitatis suae lumine praeeunte, ex diversis hujus vitae conversationibus et officiis, ut Evangelia loquuntur, discipulos vocavit et ex illis duodecim elegit, quos et apostolos vocavit, per quos humano generi salutis iter ostendit. Quorum sacro conventui et nobili contubernio semper adhaerebat sanctissima Virgo. Cum illis semper habitabat seseque Dominicis conspectibus frequenter praesentari gaudebat. Eam vero optimam partem quam soror Marthae Maria in spe et figura gerebat, Dei Genitrix in re vera firmissime retinebat, et cum apostolis de humanis Christi actibus, ut verius ac specialius cognoscebat, verius ac specialiter conferebat, ut ab ea discerent qualiter arcanum tanti mysterii et ipsi crederent et lucidius aliis enarrarent. Et cum opportunum fieret, sine omni ambiguitate scriptis mundo transmitterent. Ipsa vero, ut sanctus evangelista Joannes refert, Domini miraculis nonnunquam interfuit. In his et in caeteris divinitatis ejus operibus et virtutibus ultra quam dici potest gloriabatur. Et si Maria quondam peccatrix, cui donando peccata erat propitius, intente audiebat verba ex ore ejus, quanto magis haec, quae erat mente et corpore sancta, audiebat ardentius cujus idem ipse et Dominus erat et filius? Caeterum ut Simeonis justi prophetia imploretur dicentis: #Et tuam ipsius animam pertransibit gladius,@# tempore Dominicae passionis cum dilecto discipulo de ea dictum est: #Ecce mater tua.@# Circa sepulturam vero Dominicam multo magis quam mulieres illas sanctas quidem dicunt fuisse sollicitam, quorum opinionem, ni fallor, astruere videtur bonus ille Sedulius poeta evangelicus, orator facundus, scriptor catholicus. Si enim scire volumus quid Dei Genitrix, post resurrectionem Domini, antequam ipse coelos ascenderet, agebat,
null
7dba1e41-a96b-4990-8cb7-7902bc0d6856
latin_170m_raw
null
None
None
None
sine dubio loca Dominicae Nativitatis, passionis, sepulturae et resurrectionis frequenter circuiens, invisere cupiebat. In eisdem etiam locis lacrymas fundebat et sanctissimi oris sui oscula dulcissima imprimebat. Deinde ad notum sibi refugium, apostolicum videlicet contubernium, pasta intuitu Dominicorum locorum cum gaudio remeabat. Credimus eam interfuisse gaudiis Dominicae Ascensionis, in die sancto Pentecostes cum sanctis apostolis percepisse eam gratiam Spiritus sancti, quam constat esse plenissime habere ab ipsa conceptione Christi. Si quis vero adhuc studio pietatis vel piae curiositatis affectu indagare voluerit quid post Ascensionem Domini egerit, quam sancte et juste vixerit et cum quibus habitaverit, soli Deo cognitum esse videtur et Gabrieli archangelo, cui ejus causa tota commissa esse praedicatur a Domino, et angelis sibi collaetantibus secumque colloquentibus, Joanni etiam dilecto Domini discipulo qui ab ipsa cruce suscepit in sua sollicitudine et cura, videlicet ut Virgo virgini deserviret, et Domini matri rependeret servitutis et dilectionis obsequium, qui eum prae caeteris sua dilectione fecerat dignum. Beatissimo etenim Petro apostolorum principi caeterisque apostolis non incognita fuit ejus purissima vita et actio; sancta quoque et admirabilis et praedicabilis conversatio. Quippe quia cum eis semper fuit ab ipsorum conversionis initio, usque ad illum diem in quo unigenitus Dei Filius, homo ex ea vera fide genitus, a laboribus hujus vitae voluit eripere, et ad gloriam sibi a saeculis praeparatam, ut creditur et praedicatur, super choros angelorum dignatus est elevare. Hujus diei laetitiam hodie totus mundus concelebrat, hodie namque ob venerationem Assumptionis Domini Genitricis angeli laetantur, virgines gratulantur, patriarchae et prophetae Deo gratias referunt, quia praesagia et vaticinia sua per eamdem Domini Genitricem completa esse cognoscunt, apostoli et evangelistae tripudiant, cum in carne Dominum venisse, et de Virgine natum vera fide scriptis suis pronuntiant. Gloriantur etiam hodie martyres, Genitricis Domini sui solemnia dignis laudibus celebrantes. Gaudent summi pontifices, confessores et doctores catholici, dum per eorum doctrinam fideles Dei credunt et colunt Dei Filium suscepisse quod non erat, et non amisisse quod erat; et Genitricem Domini praedicant virginem peperisse, et post partum virginem exstitisse. Dicam aliquid plus, si audeo; dicam fideli praesumptione, dicam pia temeritate. Totus mundus hodie condigna jubilatione laetatur et gaudet, tartarus tantummodo ululat, fremit et submurmurat, quoniam gaudium et laetitia hujus diei, claustris infernalibus inclusis, aliquod remedium et refrigerium praestat. Non audent, ut opinor, ministri tartarei hodie attingere suos captivos, quos recolunt redemptos illius sanguine, qui pro mundi salute est dignatus nasci de Virgine. De cujus Virginis meritis et gloriosissima hodierna ejus Assumptione, divinae legis interpres, sanctus videlicet Hieronymus et alii doctores egregii talia ac tanta potuerunt et voluerunt dicere, quibus nos nec audemus aliquid, nec debemus adjicere. Et qui ad plenum vult cognoscere gloriam solemnitatis hodiernae, legat sermonem quem supradictus Pater Hieronymus edidit, et ad sanctam Paulam, et ad Eustochium filiam ejus virginem, et ad caeteras virgines non solum praesentes, sed etiam ad superventuras transmisit. In eodem vero sermone possunt addiscere virgines feminae, et non solum virgines feminae, sed etiam virgines masculi, quomodo debeant virginum virgini, virginaliter ac viriliter militare. Hodie, reverendissimi Patres et charissimi fratres, domini et seniores, matres et sorores devotissimae, beatae Dei Genitricis et semper virginis Mariae celebremus festum, ut per ejus singulare meritum, et orationes omnium sanctorum sanctarumque virginum, pium mereamur habere atque propitium Virginis filium, et virginum sponsum, Dominum nostrum Jesum Christum. Qui vivit et regnat cum Deo Patre, et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen. Dei vero Genitrix, quae hodie ad coelorum gloriam, super choros angelorum et usque ad summae divinitatis praesentiam assumpta esse creditur, veneratur et colitur, ipsa est, ut quidam ex nostris humili devotione alloquentes soliti sunt dicere: Tu es enim aula regalis, forma pudoris, id est verecundiae, quae semper est comes individua integrae virginitatis et continuae castitatis. Tu es enim post Deum causa praecipua humanae salutis. Tu mater singularis, tu virgo perennis. Tu mater intacta, tu virgo fecunda. Tu mater sine viro, tu virgo sine exemplo. Tu puerpera sine tuae integritatis dispendio. Tu tot divinis muneribus functa, tu tantis muneribus coelestibus compta. Tu tam granditer gratia Dei es referta, ut per
null
f433a9a4-c90e-48fe-91ff-0c8b69ff0a1c
latin_170m_raw
null
None
None
None
florem tui virginalis uteri omnipotens Pater superaret tenebrarum principem, mortis auctorem, et amoveret a paradisi aditu gladium flammeum atque versatilem: et per eum, quem tua generavit virginitas, coelestis regni fidelibus aperiret portas, quas clauserat hostis antiqui calliditas et priorum parentum praesumptuosa temeritas. Per has itaque portas, ut credit fidelium fidei firmitas, assumpsit te ad aeternitatis suae solium cum multitudine angelorum, occurrens tibi festive ex te incarnata Divinitas, sicut universo orbi hodie tuae gloriosae Assumptionis repraesentat celebritas. Nos vero ad hujus pauperculae declamationis cumulum, non hymnum, sed ad instar hymnorum, tenuem satis et pauperem composuimus dictionem. SERMO XIII. DE NATIVITATE BEATAE MARIAE VIRGINIS. ( #Deest init.@# ) partum. Talibus enim obsequiis angelus intentam invenit atque salutavit. Utpote virgo verecunda erubuit; a quo confortata, quae dicebantur credidit, et credendo auctorem nostrae salutis edidit Jesum Christum Dominum nostrum, quem patriarchae et prophetae praeviderunt et praedixerunt de virgine nasciturum. Apostoli viderunt et praedicaverunt vera fide jam de Virgine natum, et ipsum factum esse secundum humanitatem, qui semper erat secundum divinitatem. Quid erat? Quid factus est? Deus erat, homo factus est. Suscepit humanitatem, non amisit deitatem. Factus humilis, mansit sublimis. Natus est homo, non destitit esse Deus. Natus est parvulus, latens magnus. Qui libenter amplectitur Deum natum, non horret Virginis partum. Dicit Deus creator hominis, filius hominis. Quid est quod te permovet in mea nativitate? Non sum libidinis conceptus cupiditate, ego matrem de qua nascerer feci, ego viam meo itineri praeparavi atque mundavi. Hanc quam despicis, Manichaee, mater est mea, sed manu fabricata est mea. Si potui inquinari cum eam facerem, potui inquinari cum ex ea nascerer. Sicut transitu meo illius non est corrupta virginitas, sic et mea non est ibi maculata majestas. Si solis radius cloacae sordes exsiccare novit, inquinari non novit, quanto magis splendor lucis aeternae, in quo nihil inquinatum occurrit? Quocunque radiaverit, mundare potest, ipse pollui non potest. Stulte, unde sordes in Virgine, ubi non est concubitus cum homine patre? Unde sordes in eam quae nec concupiendo [concipiendo] libidinem, nec pariendo est perpessa dolorem? Unde sordes in domo ad quam nullus hospes accessit? Solus ad eam Dominus et fabricator venit; vestem quam non habebat induit, eamque sicut invenit clausam reliquit. Sicut ille natus est solus inter mortuos liber, sic istius ex qua natus est matris pudor solus permansit integer. Eva inobediens meruit poenam, Maria obediens consecuta est gratiam. Illa gustans prohibitum maledicta fuit. Haec credens angelo est benedicta. Illa nobis mortem contulit, haec vitam nobis peperit. Quid agis, Manichaee? Christi matrem opprimis, non Christum defendis. Taceat immunda. . . . . . quia de mundissima Virgine natus est mundi. . . . . . . Cui est cum Deo Patre et Spiritu sancto aequalis honor . . . . . . . nec differens gloria, coaeterna majestas. Per infinita saecula saeculorum. Amen. SERMO XIV. ITEM DE NATIVITATE BEATAE MARIAE. [Apud Marten., #Thes. Anecd.@# V, 621, ex ms. codice Silviniacensi.] Sit igitur nobis tanquam in imagine descripta virginitatis, vita Mariae, e qua velut speculo refulget species castitatis et forma virtutis. Hinc sumatis licet exempla vivendi, ubi tanquam in exemplari magisteria expressa probitatis, quid corrigere, quid effugere, quod tenere debeatis ostendunt. Primus discendi ardor nobilitas est magistri. Quid nobilius Dei matre? Quid splendidius ea quam splendor elegit? Quid castius ea quae corpus sine corporis contagione generavit? Nam de caeteris ejus virtutibus quid loquar? Virgo erat non solum corpore, sed etiam mente, quae nullo doli ambitu, sincerum adulteraret affectum. Corde humilis, verbis gravis, animo prudens, loquendi parcior, legendi studiosior, non in incerto divitiarum, sed in parte pauperis spem reponens, intenta operi, verecunda sermoni, arbitrium mentis non hominum, sed Deum quaereret. Nulli laedere, bene velle omnibus, assurgere majoribus natu, aequalibus non invidere, fugere jactantiam, rationem sequi, amare virtutem. Quando ista vel vultu laesit parentes? quando dissensit a propinquis? quando fastidivit inopem?
null
66387f63-01c1-4cb5-b825-20e71bddea80
latin_170m_raw
null
None
None
None
eos solos solita coetus virorum invisere, quos misericordia non erubesceret, neque praeteriret verecundia. Nihil torvum in oculis, nihil in verbis procax, nihil in actu inverecundum, non gestu fractior, non incessu solutior, non vox petulantior, ut ipsa corporis species simulacrum fuerit mentis, figura probitatis. Bona quippe domus in ipso vestibulo debet agnosci, ac primo praetendat ingressu, nihil intus latere tenebrarum, ut mens nostra nullis repagulis corporalibus impedita, tanquam lucernae lux intus posita foris luceat. Quid ergo exsequar, ciborum parcimoniam, officiorum redundantiam, alterum ultra naturam superfuisse, alterum pene ipsi naturae defuisse. Illic nulla intermissa fuisse tempora, hic congeminatos jejuniorum dies, et si quando reficiendi successisset voluntas, cibus plerumque habitus, qui mortem arceret, non delicias ministraret, dormire non prius cupiditas, quam necessitas fuit. Et tamen cum quiesceret corpus, vigilaret animus: quae frequenter insomnis aut lecta repetit, aut somno interrupta continuat, aut disposita gerit, aut gerenda pronuntiat, prodire domo nescia, nisi cum ad ecclesiam conveniret. Et hoc ipsum cum parentibus aut propinquis domestico operosa secreto, forensi stipata comitatu, nullo meliore tamen custode quam seipsa, quae incessu affectuque venerabilis, non tam vestigium pedum tolleret, quam gradum virtutis attolleret, et tamen alios habeat virgo membrorum custodes suorum, morum autem suorum se habeat custodem ipsam. Plures erunt de quibus discat, si ipsa se doceat quae virtutis magistras habet, quia quidquid egerit, disciplina est. Sic Maria intendebat omnibus, quasi a pluribus moneretur. Sic omnia implebat virtutis officia, ut non tam disceret quam doceret. Talem hanc evangelista monstravit, talem angelus reperit, talem Spiritus sanctus elegit. Quid enim in singulis morer? ut eam parentes dilexerint, extranei praedicarint, quae digna fuit ex qua Dei Filius nasceretur. Haec ad ipsos ingressus angeli inventa domo in penetralibus sine comite, ne quis intentionem abrumperet neque obstreperet. Neque enim comites feminas desiderabat, quae bonas comites cogitationes habebat, quin etiam sibi minus sola videbatur cum sola esset. Nam quemadmodum sola, cui tot libri adessent? tot archangeli, tot prophetae? Denique et Gabriel eam ubi revisere solebat invenit, et angelum Maria quasi virum specie mota trepidavit, quasi non incognitum audito nomine recognovit; ita peregrinata est in viro, quae non est peregrinata in angelo, ut agnoscas aures religiosas, oculos verecundos. Denique salutata obmutuit et appellata respondit. Sed quae primo turbaverat affectum, postea promisit obsequium. Quam vero religiosa in propinquas fuerat Scriptura divina significat. Nam et humilior facta est, ubi a Deo se cognovit electam, et statim ad cognatam suam ad montana processit. Non utique ut exemplo crederet quae jam crediderat oraculo. Beata enim, inquit, quae credidisti, et tribus mensibus cum ea mansit. Tanti autem intervallo temporis non fides quaeritur, sed pietas exhibetur. Et hoc posteaquam in utero parentis exsiliens puer matrem Domini . . . . . . . . . #Caetera desunt.@# SERMO XV. DE SANCTA CRUCE [Apud Marten. #ubi supra,@# ex ms. Cluniacensi.] Post illum singularem, et admirabilem, et toto mundo praedicabilem, et salutarem Dominicae passionis triumphum, et ejusdem Domini nostri resurrectionis gloriam, et sacrosancta festa paschalia, dignissime satis et convenienter illa dies recolitur celeberrima, in qua Dominicae passionis ad honorem et gloriam nominis Dei et ad salutem generis humani reperiuntur insignia; crux videlicet, in qua nostrae salutis auctor pependit, et clavi quibus confixum est illud sacratissimum corpus, quod ex intemerata Virgine assumere dignatus est Dei Filius ante omnia tempora saecularia ab ipso Deo Patre ineffabiliter genitus. Merito igitur celeberrime recolit totius Ecclesiae fidelis familia per diversa annorum spatia salutaris patibuli inventionem et exaltationem, quia per crucem didicit destructum mortis imperium, per crucem se recolit evasisse perpetuae mortis interitum, et per crucem se gaudet invenisse aeternae vitae subsidium. Cum enim Dominicae et victoriosissimae crucis celebratur inventio, manifestissime Domini crucifixi recolitur resurrectio; et cum ejusdem crucis exaltatio colitur, in ea crucifixus Dominus Jesus Christus ad coelos ascendisse dignoscitur. Ad confirmanda hujus rei magnalia, quaedam in Scripturis paria inveniuntur praeconia, ut cum similia junguntur similibus, in his quae dicuntur de Deo nullus inveniatur incredulus. Mulier serpentino delusa mendacio mortem propinavit viro, imo etiam
null
ba3c4b25-54b8-4013-887c-333c6dc50042
latin_170m_raw
null
None
None
None
omni generi humano: mulierum sanctarum humilis devotio, angelico asserente sermone veridico, Dominum resurrexisse apostolico nuntiavit collegio. Audistis hominem inobedientem per ligni gustum a paradiso expulsum; audistis latronem confitentem per humilem confessionem in paradisum inductum. Lasciva femina divortium male suadendo insinuavit viam ad inferos, integra virgo iter rectum direxit ad superos. Mulier corrupta suae propagini mortem intulit, virgo intemerata humano generi vitam perpetuam contulit. Maria Magdalena, quondam peccatrix, de ejusdem resurrectione gaudium attulit; Helena imperatrix de inventione crucis et caeterorum insignium Dominicae passionis gaudium et laetitiam ostendit praesentibus et superventuris fidelium populis. Maria genitrix Domini, tempore quo patiebatur unigenitus Filius ejus Dominus, ante crucem stabat, et piis oculis, ut doctor catholicus scribit Ambrosius, exspectabat non pignoris mortem, sed mundi salutem, quam etiam ille vir Sedulius poeta evangelicus asserit circa Domini sepulturam plus caeteris mulieribus fuisse sollicitam: Helena vero econtra princeps Romani imperii ad inquirenda et reperienda Dominici corporis supplicia et nostrae salutis insignia, solerter et studiosissime insistebat, et pio affectu et sincero effectu votis omnibus laborabat, ut invenire posset quod quaerebat; et inventum ad honorem et gloriam Domini honorare gestiebat. Ad quod negotium peragendum adjutorem habebat strenuissimum filium suum, Romani imperii principem Constantinum, qui primus inter saeculi principes cum consilio et studio matris supradictae et saepedicendae Helenae libertatem et privilegium Romanae concessit Ecclesiae. Inde coepit praedicari publice, Domino annuente, et supradicto principe faciente, nullo contradicente, honor et virtus Christi, fides et victoria Domini crucifixi per spatia cuncta mundi quousque tendebat potestas Romani imperii, et non dicam usque ad terminos Romani imperii, sed quousque praedicatur majestas divini et incarnati Verbi, et auctoritas mundi salutaris sancti Evangelii, quae viva et libera voce intonat honorem et gloriam crucis et actus et mirabilia Domini crucifixi. Quid nos miseri, ad laudem crucis dicere tentamus, et quid indocti fari praesumimus, qui tanta ac talia a majoribus et melioribus nostris quotidie dicta cognoscimus, ut et notum et angelis et hominibus, et omnium fidelium firmissime credi praedicabat et novi fidelis prudentia? Dei Filius misericorditer hominem ex Virgine dignatus est suscipere, homo factus, hominibus voluit apparere, et per ipsum hominem quem suscepit, genus humanum a perpetuae mortis interitu voluit liberare, et de tenebris ad lucem, de morte ad vitam reducere, et scivit sicut omnia scit, quia non posset corrigi priorum parentum praesumptio, nisi humanitatem nostram susciperet divina dignatio; sed semper regnaret in mundo, ut diximus, priorum parentum superba temeritas, nec culpa solveretur quae mundo creverat per illicitum ligni gustum, nisi Christus in ligno crucis pendens sanguine suo deleret mortalis praescriptionis chirographum. Necesse est, fratres charissimi, ut qui se gaudet redemptum Christi sanguine pretioso, studeat se munire Dominicae crucis signaculo, et ut B. Hieronymus imperat, ad omnem actum, ad omnem incessum contra omne periculum manus pingat crucem, sicut omnes faciunt qui per crucis mysterium se Deo fideliter dedicant. Et in alio loco idem orator facundissimus in laudem crucis luculenter perorat vexilla militum, et purpuras regum, et diademata Caesarum supplicii salutaris pictura condecorat. Omnis qui se a tempore Dominicae passionis pati vel mori pro Christo disposuit, per crucis supplicium ad Christum pervenire optavit. Petrus per crucis martyrium optabat pervenire ad Christum. Idcirco Christus illi praedixit qualiter ad regnum pervenire debuit: #Cum esses junior cingebas te,@# inquit, #et ambulabas ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas.@# In extensione manuum significavit eum adepturum, ut desiderabat, crucis patibulum. Andreas fideliter praedicavit crucis mysterium, et per crucis supplicium pervenit ad triumphum. Paulus vero si non est crucifixus corpore, crucem Domini gemino affectu, ut beatus papa Gregorius docet, corde gestabat et corpore, qui dicebat: #Absit mihi gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi;@# qui etiam se ideo gaudebat pervenisse ad scientiae et sapientiae cumulum, cum gloriabatur nihil se scire nisi Jesum Christum et hunc crucifixum. Quidquid enim pro Christo quis patitur ad exemplum Dominicae passionis, causa honoris et gloriae eadem passio cruciatus vocatur. Illa mulier de libro Regnorum, quae prophetante Elia ad speciem crucis duo studuit ligna colligere, ut divinarum litterarum tractatores volunt, figuram praeferebat Ecclesiae. Duo enim ligna a muliere jam dicta collecta ad figuram crucis a Patribus
null
205d3583-7595-4982-acf2-048565f2e96a
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ut diximus, sunt spiritualiter intellecta. Ad hujus igitur crucis sacrosancta mysteria spiritualiter intelligenda illos alloquitur, et alloquendo admonet Pauli optabilis illa sententia, quibus inerat et inest amor et studium et honor et gloria sub ejus consistere disciplina, et ejus desiderant percipere saluberrima monita: #Det vobis,@# inquit, #Dominus Deus secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per spiritum ejus in interiorem hominem, Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum (Ephes. III, 16) @#, secundum Apostoli dictum ad crucis Dominicae credimus pertinere mysterium. Latitudinem crucis a summitate unius usque ad summitatem brachii alterius, ut reor, sine periculo simplicis intelligentiae intelligere possumus. Altitudinem namque a crucis crepidine usque ad lignum in transverso positum dicimus secundum majorum seniorum fidele documentum. Profunditas vero est ultima pars crucis, quae in terris defixa non potest videri luce corporea. Sublimitatem credimus esse excellentiam summae et principalis virtutis, quae est fides in Deo et de Deo, sine cujus sinceritate et integritate impossibile est ei placere. Aliter in latitudine bona opera charitatis, in longitudine perseverantiam usque in finem, in altitudine spem coelestium praemiorum, in profundo inscrutabilia judicia Dei possumus intelligere, ut Patrum refert fidelis et amplissime opinata relatio. Imperante Helena Augusta cum Augustissimo ejus filio Constantino, crux inventa praedicatur et creditur, et regnante Eracleo victoriosissimo rege et Christianissimo principe ejusdem Dominicae adoratur et colitur triumphalis et celebris exaltatio. Nos quid sumus qui aliquid ad laudem crucis imperiti scientia, indocti sapientia, lingua balbutiente, vel parum praesumimus dicere? Quot et quanti et quales illi fuerunt qui de tam grandi re granditer dicere potuerunt? Ad enarranda eorum merita et studia non sufficit nostrae parvitatis ignavia, neque eorum numerositatem nobilium dictionum, ignorantia obsistente, tenuitas nostrae memoriae valet etiam quae dicunt ad plenum agnoscere. Omnes etiam catholici doctores Ecclesiae studuerunt de mysterio crucis et passionis Dominicae quantum necesse tunc fuit edicere, alii occultius, alii manifestius, alii diffusius. Inter quos Joannes Chrysostomus locutus est multo caeteris abundantius. Multo post illum tempore eluxit quidam monachus, post monachum Moguntinae civitatis episcopus, nomine Rabanus, saeculari scientia affatim eruditus, fide catholicus, speciali scientia ad plenum edoctus. Hic tale de laude crucis orditus est opus et texuit, et texendo perfecit, quo pretiosius ad videndum, amabilius ad legendum, dulcius ad retinendum, nec laboriosius ad scribendum potest inveniri nec poterit. Placuit beatissimi Joannis cognomento Chrysostomi, regiae civitatis nobilissimi patriarchae, sententiam de laude crucis huic exiguae declamatiunculae integram inserere, eo tenore ut quod nostra non potuit digne enarrare rusticitas, ejus nobilitet simplex et sublimis auctoritas. Scripsit enim aliquando jam dictus vir sententiam de cruce Dominica, in qua allocutus est quemdam suum amicum dicens inter caetera: « Et si nosse desideras, charissime, virtutem crucis, et quanta, ut possum, ad ejus laudem dicere, audi: crux est spes Christianorum, crux resurrectio mortuorum, crux caecorum dux, crux desperatorum via, crux claudorum baculus, crux destructio superborum, crux consolatio pauperum, crux refrenatio divitum, crux male viventium poena, crux adversus daemones triumphus, crux devictio diaboli, crux adolescentium paedagogus, crux sustentatio inopum, crux spes desperatorum, crux navigantium gubernator, crux periclitantium portus, crux obsessorum murus, crux pater orphanorum, crux defensor viduarum, crux justorum consiliarius, crux tribulatorum requies, crux parvulorum custos, crux virorum caput, crux senum finis, crux lumen in tenebris sedentium, crux regum magnificentia, crux scutum perpetuum, crux insensatorum sapientia, crux libertas servorum, crux imperatorum philosophia, crux lex impiorum, crux prophetarum praeconatio, crux adnuntiatio apostolorum, crux martyrum gloriatio, crux monachorum abstinentia, crux virginum castitas, crux gaudium sacerdotum, crux Ecclesiae fundamentum, crux orbis terrae cautela crux templorum destructio, crux idolorum repulsio, crux scandalum Judaeorum, crux perditio impiorum, crux invalidorum virtus, crux aegrotantium medicus, crux emundatio leprosorum, crux paralyticorum requies, crux esurientium panis, crux sitientium fons, crux nudorum protectio. » Sit nobis via, vita, salus Christus crucifixus, qui nos semper salvet, qui saecula cuncta gubernet. Sit crux nostrorum omnium virtus et refugium,
null
9f56df97-9329-4e54-b3a6-f20a0a318704
latin_170m_raw
null
None
None
None
auxiliante eo qui pro salute hominum tulit crucis supplicium, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
null
b5f65a69-94bd-49f1-8c81-ecf3eb7ab31e
latin_170m_raw
null
None
None
None
Statutum de defunctis Decretum est a beatissimo Patre domino Odilone, una cum consensu et rogatu omnium fratrum Cluniacensium, ut sicut in ecclesiis Dei quae per orbem terrarum longe lateque constructae sunt, in die Kalendarum Novembrium agitur festivitas Omnium Sanctorum, ita agatur apud nos festivo more conmemoratio omnium fidelium defunctorum, qui ab initio mundi fuerunt usque in finem, tali modo. Ipso die supradicto post capitulum faciant eleemosynam decanus et cellerarius de pane et vino omnibus supervenientibus pauperibus, sicut mos est agi in Coena Domini. Et quidquid ipso die ex refectione fratrum remanserit ad prandium, ex integro recipiat eleemosynarius, nisi tantum panem et vinum, quae post coenam recipiat. Ipso etiam die post vespertinalem synaxim, pulsentur omnia signa, et agatur officium pro defunctis. Ad missam vero matutinalem, festivo more agitur officium, omnia signa pulsentur. Tractus a duobus fratribus cantetur, cuncti fratres offerant: privatim et publice missas celebrent pro requie omnium animarum fidelium, et duodecim pauperes reficiantur. Et ut hoc decretum perpetuum vigorem obtineat, volumus et petimus et praecipimus tam in loco hoc quam in cunctis ad istum locum pertinentibus servetur. Et si alius aliquis ex ista nostra fideli inventione sumpserit exemplum, particeps omnium bonorum efficiatum votorum. Ergo qualiter omnium memoria Christicolarum semel in anno agatur monuimus et praecepimus, dignum profecto ducimus ut pro nostrorum fratrum animabus, sub almi Benedicti norma in coenobiis Deo militantibus, in divinis aliquid obsequiis plus more solito adaugeamus. Necnon ut memoria chari nostri imperatoris Heinrici cum eisdem praecipue agatur, constituimus: ut merito debemus, multis ab ipso ditati opibus. Scilicet ad vigiliam mortuorum, post psalmum: #Ad Dominum cum tribularer,@# qui post lectiones recitatur, #Domine, quid multiplicati sunt,@# dicamus. Ad matutinas vel post, #De profundis; Usquequo Domine.@# Ad vesperas post #Lauda, anima mea. Nisi quia Dominus. Deus, auribus nostris.@# Post #Domine, refugium, Dominus regit me.@# Ad letaniam, #Judica me, Deus, et discerne.@# Et ita divina favente gratia, ut praemisimus, eorum agatur memoria per omnia futura tempora, tam in hoc loco quam in omnibus ad hunc respicientibus. Auctoritas divinae legis nos admonet ut in domo Domini, quae est Ecclesia fidelium, unusquisque devotorum, pro viribus a Domino sibi collatis, aliquid offerre studeat, ne scilicet ut piger servus pro talenti absconsione jure a Domino damnetur, sed potius cum bono servo pro lucro fideliter multiplicato digna mercede remuneretur. Statutum de defunctis Decretum est a beatissimo Patre domino Odilone, una cum consensu et rogatu omnium fratrum Cluniacensium, ut sicut in ecclesiis Dei quae per orbem terrarum longe lateque constructae sunt, in die Kalendarum Novembrium agitur festivitas Omnium Sanctorum, ita agatur apud nos festivo more conmemoratio omnium fidelium defunctorum, qui ab initio mundi fuerunt usque in finem, tali modo. Ipso die supradicto post capitulum faciant eleemosynam decanus et cellerarius de pane et vino omnibus supervenientibus pauperibus, sicut mos est agi in Coena Domini. Et quidquid ipso die ex refectione fratrum remanserit ad prandium, ex integro recipiat eleemosynarius, nisi tantum panem et vinum, quae post coenam recipiat. Ipso etiam die post vespertinalem synaxim, pulsentur omnia signa, et agatur officium pro defunctis. Ad missam vero matutinalem, festivo more agitur officium, omnia signa pulsentur. Tractus a duobus fratribus cantetur, cuncti fratres offerant: privatim et publice missas celebrent pro requie omnium animarum fidelium, et duodecim pauperes reficiantur. Et ut hoc decretum perpetuum vigorem obtineat, volumus et petimus et praecipimus tam in loco hoc quam in cunctis ad istum locum pertinentibus servetur. Et si alius aliquis ex ista nostra fideli inventione sumpserit exemplum, particeps omnium bonorum efficiatum votorum. Ergo qualiter omnium memoria Christicolarum semel in anno agatur monuimus et praecepimus, dignum profecto ducimus ut pro nostrorum fratrum animabus, sub almi Benedicti norma in coenobiis Deo militantibus, in divinis aliquid obsequiis plus more solito adaugeamus. Necnon ut memoria chari nostri imperatoris Heinrici cum eisdem praecipue agatur, constituimus: ut merito debemus, multis ab ipso ditati opibus. Scilicet ad vigiliam mortuorum, post psalmum: #Ad Dominum cum tribularer,@# qui post lectiones recitatur, #Domine, quid multiplicati sunt,@# dicamus. Ad matutinas vel post, #De profundis;
null
fc76d652-9847-4f40-a25e-b1b579c7758f
latin_170m_raw
null
None
None
None
Usquequo Domine.@# Ad vesperas post #Lauda, anima mea. Nisi quia Dominus. Deus, auribus nostris.@# Post #Domine, refugium, Dominus regit me.@# Ad letaniam, #Judica me, Deus, et discerne.@# Et ita divina favente gratia, ut praemisimus, eorum agatur memoria per omnia futura tempora, tam in hoc loco quam in omnibus ad hunc respicientibus. Auctoritas divinae legis nos admonet ut in domo Domini, quae est Ecclesia fidelium, unusquisque devotorum, pro viribus a Domino sibi collatis, aliquid offerre studeat, ne scilicet ut piger servus pro talenti absconsione jure a Domino damnetur, sed potius cum bono servo pro lucro fideliter multiplicato digna mercede remuneretur.
null
5eec173a-b9b8-4673-99d8-afd1870270fd
latin_170m_raw
null
None
None
None
PRAEFATIO. HUGONI et charissimo fratri ALMANNO, ODILO presbyter, in Domino salutem. Cum residerem praeterito tempore paschali, in claustro Romani monasterii, pridie quam patris nostri Maioli superveniret solemnitas, unus e fratribus, nomine Joannes, qui, secundum sui nominis congruam interpretationem, Domini gratiae ditatus est munere, incoepit inquirere in quo volumine eadem nocte lectiones deberet adnotare. Ad quem ego: Consequens est ut in hujus patris memoria beatissimi patris Gregorii recitentur eloquia, quippe quia idem pater, dum advixit, eadem studiosissime frequenter et audivit et legit, et, cum libuit, de eisdem facundo sermone disseruit. Exempto post modicum vespertinali officio, ac praefinito diurnae servitutis tempore, tam ordo quam necessitas invitabat nos ad stratum accedere. Eram tunc temporis lugens et deflens non modo damnum rei familiaris, sed et insolitae calamitatis et inauditae miseriae ingens periculum, et, quod magis urgebat, totius patriae et omnium pauperum grande lamentabileque dispendium. Tanti vero discriminis tantique moeroris anxia cogitatio perplures jam me noctes insomnem reddiderat. Sed eadem denique nocte, cum solito more mordax cogitatio sensibus nostris importune se vellet ingerere, ut mihi a Domino deposceret consolationis auxilium, beatum coepi exorare Maiolum. Post paululum vero mihi suggerere coepit tanti patris dulcis memoria et quodammodo promittendo dicere ut, si animum in ejus laudibus occupare satagerem, coelestis consolationis praesidium quantocius procul dubio invenire possem. Idcirco, dilectissimi seniores et fratres, etsi non secundum magnitudinem sui, tamen secundum parvitatem intellectus nostri, opus subjectum scribere curavi. Qualecunque etenim istud opus sit, ignis spiritualis sensus vestri ut examinet, discernat et corrigat, nostra fraternitas optat et orat. INCIPIT TEXTUS LIBELLI. Post apostolorum et evangelistarum sacrosancta, divina et salutaria documenta, ac victoriosissima et invictissima beatorum martyrum gloriosa certamina, tertio, ut ita dicam, loco, praestitit divina dignatio Ecclesiae suae nova solatia, luminaria videlicet amore ardentia, sermone lucentia. Apostolicos dico sacerdotes et illustrissimos viros, humana scientia non vane, sed salubriter praeditos, divina sapientia refertos, per quorum spiritalem intelligentiam et in divinis litteris perspicacissimam indagationem legis umbra lucesceret, sermo propheticus, sui profunditate altissimus suique altitudine profundissimus, spiritaliter intellectus ad lucem procederet, Evangelici quoque luminis gloria, virtus ac majestas totius mundi densissimas effugaret tenebras. Per horum etenim sincerissimam industriam apostolici actus exponuntur et commendantur fidelibus. Per horum devotissimum studium, beatorum martyrum triumphus Ecclesiae sanctae commendatur et meritum. Istorum namque fide, sapientia et praedicationis instantia susurrantium et oblatrantium contra fidem catholicam murmur compescitur et opprimitur, schismaticorum strepitus sedatur et os vana loquentium obstruitur, idolorum potestas destruitur, gentilium crudelitas superatur, philosophorum insania contemnitur, conspuitur et annullatur; omnium haereticorum falsitas, perfidia, infidelitas, error et rabies veluti fetor fumosus, et fumus fetidissimus, ut nunquam et nusquam possit apparere, exsufflatur, et in nihilum resolvitur et exhalatur. Postquam tales et tantos viros, utpote cives suos, et Regis sui domesticos aula coelestis laetabunda suscepit, ex ipsa suprema coelestique republica, divina censura quarto loco ordine congruo parvulis Ecclesiae consulere voluit, ita ut gratiam, quam praestare dignabatur per sublimes et fortes, postmodum praestaret per humiles et innocentes et simplices. Deinde coepit monasticus ordo pullulare, et, ut verius dicamus, reviviscere; quem a beato Helia et Joanne Baptista novimus processisse, et ita per apostolicam et conversationem et vitam, et incrementa virtutum, et exercitia sanctorum spiritualium Patrum ad nos usque gaudemus pervenisse. Per ipsos etenim et ab ipsis perfectissime adimpleta est perfectio illius unius ac specialis evangelici, imo Dominici praecepti: quod deerat illi adolescenti, de possessione vitae aeternae apud Salvatorem conquirenti, respondente sibi eodem Domino Christo ac dicente: #Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni sequere me (Matth. XIX) @#. Inter hujus vero salutiferi praecepti intentissimos auditores et strenuissimos exsecutores, beatissimus pater, merito Benedictus et nomine, quasi quoddam sidus coeleste praeclarus enituit. Qui tantus ac talis, vita, moribus et miraculis exstitit, ut ejus ortum, vitam et obitum describendo sanctissimus papa Gregorius, per omnia vir apostolicus et apostolicae sedis episcopus, testimonium ei praeberet, qui inter principales primates Ecclesiae insigne quoddam et principale privilegium et vitae et doctrina dignoscitur obtinere
null
dd304dce-dd49-4b11-bce3-02622954320a
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Processu vero temporis, post transitum videlicet supradicti piissimi patris, per beatum Maurum ejus discipulum omnis pene Gallia ejus institutionis et religionis suscepit exordium. Deinde per eum et eos quos ipse ad justitiam erudivit, per plurima temporum spatia, eadem religio ad cumulum perfectionis excrevit, eis ab hac vita decedentibus, justitia rarescente, nequitia crebrescente, et matre omnium bonarum virtutum disciplina tepescente, coeperunt studia Patrum piorum deficere, et sicut per religiosos et fervore sancti Spiritus plenos sanctae institutionis norma gradatim perfectionis accepit augmentum, ita per negligentes et desidiosos paulatim decidit in defectum. Salutaris igitur propositi perniciosa defectio usque ad tempus illud irrepserat latitando, quo favente Willelmo Christianissimo Aquitanorum principe, beatae memoriae abbas, Berno nomine, in partibus Burgundiae, cespite Matiscensi, pago qui vocatur Cluniacus, monasterium coepit construere et, in quantum potuit, in eadem constructione elaborare studuit et piae devotionis affectum laborioso certamine ad laudabilem perduxit effectum. Hujus enim merito et exemplo, plures tranquillum portum monasterii requirentes convertuntur de saeculo. Ex quibus omnibus unum excipiendo recolimus et recolendo excipimus, quem ad salutem multorum provenisse comperimus. Fuit vir ille, Odo nomine, vir per cuncta laudabilis, beatissimi Martini Ecclesiae Turonensis pontificis fidelis devotissimus, et ejusdem Ecclesiae clericus et canonicus. Hic etenim vir honestus et humilis, admodum in regulari exercitatione edoctus, postquam supradictus pater ab hac luce discessit, ad regimen abbatiae multorum fidelium electione successit. Deinde qualiter ad culmen virtutum pervenit, studiis ejus narrantibus, Romanus orbis edidicit. Huic successit felicis memoriae, Heymardus nomine, beatae simplicitatis et innocentiae filius. Hic in augmentatione praediorum et acquisitione temporalis commodi adeo studiosus fuit et in observatione satis devotus. Hic et amissionem temporalis luminis et quidquid sibi adversitatis accidere potuit absque omni murmuratione et indignatione patientissime tulit. Hic etenim vir ob meritum patientiae simplicis et innocentis vitae tanto talique a Christo ditatus est munere ut, ejus tempore, ad amorem monastici ordinis auctorem nostrae salutis beatum Maiolum dignatus sit accersere. In hujus vero conversionis obsequio, multum valuit venerabilis viri Hildebranni dulcis collocutio et spiritalis suggestio. Hic cum esset ex prioribus Cluniensibus monachis, et ejusdem monasterii praepositus, bis invitatus ut officium abbatiae susciperet, sed noluit, quia semper plus obedire quam praecipere et magis subesse quam praeesse voluit. Putat me aliquis forsitan desipuisse idcirco quia, cum de beato Maiolo disponerem scribere, de superioribus me tanta contigit edixisse. Non enim quis credat fortuitu accidisse, sed de industria provide factum esse. Quidquid enim in superioribus de justis et sanctis hominibus diximus, totum in isto de quo loqui volumus, vel pleniter, vel ex magna parte redolere cognovimus. Fuit vir iste, beatissimus pater noster Maiolus, praeclaro stemmate ortus ac nobilibus parentibus pervigili cura ad ipsa infantia nobiliter enutritus. Procedente pueritiae tempore, addictus est ecclesiasticis studiis, ut imbueretur litteris spiritalibus. Superno igitur nutu et divina providentia actum est ut tam bonae spei puer tunc in divinis actibus arctius intentus esset, ut totum adolescentiae tempus sine periculo castitatis transigeret, et ita factum est ut, per totum vitae suae spatium decus in corpore suo retineret virgineum. Juvenili jam imminente aetate, altiora et potiora in divinis, acriora in humanis studiis et graviora non distulit attentare, et ideo per utramque exercitatus doctrinam non timuit accedere Lugdunensem ad aram. Deinde apud hanc urbem philosophiae nutricem et matrem, et quae totius Galliae, ex antiquo more et ecclesiastico jure, non immerito retineret arcem, Antonium, virum eruditum et prudentem, in liberalibus studiis habere voluit praeceptorem. Postea vero multo magis exempla secutus Antonii illius magni et solius Christi discipuli, quam studia istius Antonii saeculari professione philosophi. Postea vero a supradicta urbe ad civitatem Matiscensem a proceribus patriae et civibus suis, videlicet cognatis et amicis invitatus veniens, ut erat vir religiosus, religiose aliquantulum apud illos manens, cujus vita laudabilis et admirabile studium non potuit latere supradictae civitatis episcopum. A quo humiliter invitatus, consultu clericorum et civium, ut in eadem Ecclesia non dedignaretur administrare archidiaconatus officium. Vir quippe, ut erat humilitatis gratia praeditus, parere non distulit quo sibi divinitus per ministerium pontificis imperari cognovit. Et, ut res postmodum late patuit, totum illud negotium ad majoris utilitatis dirigebatur cumulum. Suscepto denique tantae dignitatis officio, talem se exhibuit ut Deo
null
cc26cf23-a4b9-4680-9223-b7bc5bdc9587
latin_170m_raw
null
None
None
None
placeret et mundo; non mundo in maligno posito, sed mundo per sanguinem Christi reconciliato Deo Patri. Habet enim praedicta civitas vicinum monasterium, quod multis videtur spiritalibus studiis decentissime adornatum, ad quod jam dictus senior, a patre monasterii et fratribus frequenter accersitus, cum quibus et frequens habebat colloquium et spiritale contubernium. Inter ipsa denique dulcissima colloquia et mutua sincerissimae charitatis obsequia, videntes fratres supradicti coenobii mentis intuitu ejus angelicam faciem, audientes cordis auditu mellifluam facundiam, desiderabant ut eum possent sibi acquirere fratrem, quem postmodum habere merentur et patrem. Erat ad hoc intentus grex omnis Dominicus, sed ille senior Eldebrannus [Hildebrannus], de quo supra diximus, ut evenire posset elaborabat ardentius. Generabat jam in eo gratia Domini contemptum saeculi, secundum et votum fratrum supradicti coenobii. Quid plura? Deposito ecclesiasticae dignitatis officio, spreto mundanae nobilitatis supercilio, relicto saeculari et amicorum et parentum consortio, ut libere posset servire vero Regi Christo, totum se subdidit coelesti magisterio. Nec multo post condicto tempore, certo die ad monasterium veniens officiosissime suscipitur, regulariter introducitur et, ut moris est, honorabiliter et charitative tractatur. Quam grande fuit gaudium inter fratres de ejus adventu, quam ingens laetitia, quam celebris exsultatio, non potest ad plenum noster edicere sermo. Deinceps adfuit ei ad contemptum mundi prompta voluntas, ad amorem Dei firmissima charitas, ad dilectionem proximi chara fraternitas, ad perdiscendum regularis observantiae ordinem nulla difficultas, et ad exhibendum non solum abbati, sed etiam fratribus obedientiae bonum celebris alacritas, et ad dandum omnibus exemplum regnabat in eo pura simplicitas. Qualis fuit ejus conversatio inter fratres in initio suae conversationis, apparuit ex affectu eorumdem fratrum, tempore celeberrimae suae electionis. Non erat jam necesse ut aliquis eum ad observantiam regularem instrueret, quem, ut sanctus evangelista dicit, #unctio gratiae coelestis de omnibus erudiebat (I Joan. II) @#. Coepit interea vita et doctrina tam perfecte clarescere ut in domo Dei laude fidelium omnium primum et praecipuum locum meruerit obtinere. Sic enim placuit Divinitati ut per diversos gradus humilitatis ascenderet ad culmen monasticae perfectionis, ut non jam ex aliis unus, sed inter caeteros et super omnes videretur praecipuus. Sexto namque anno, ut fertur, conversionis suae a saeculo, supra nominatus abbas felicis memoriae, domnus videlicet et pius pater, Haymardus nomine, cujus monachus beatus erat Maiolus cujusque monitis et jussionibus tota mentis intentione et corporis possibilitate parebat semperque parere decreverat, coepit destitui in terra [interea] tota valetudine corporis et, quod sibi gravius erat, licet patienter ferret, amissione temporalis luminis. Et cum jam se ad occasum vergere praesciret et cognosceret se non posse diu tanti coenobii tantarumque spiritualium ovium curam gerere, de ordinatione coepit monasterii suique successoris electione cum spiritalibus et religiosis fratribus spiritaliter tractare, et cum tranquillitate animi patienter disponere. Facta est autem ab omnibus inquisitio, et ad quem omnium fratrum tendebat, ad domnum scilicet Maiolum, pervenit electio. De cujus etenim electionis negotio, secundum granditatem sui dicere non sufficio, sed ut eloquio utar brevissimo, nec ibi nec alibi ad illud officium beato Maiolo nec potuit nec poterit praestantior inveniri. Quid plura? Electus advocatur, invitatus restitit, rogatus contradicit, adjuratus tremiscit, interdictus quiescit. Proinde laudes Deo referimus quoniam superavit contradictionis decretum obedientiae praedicabile documentum. Postremo a fratribus eligitur, a populo acclamatur, a pontificibus benedicitur, et a supradicto patre monasterii in loco sublimi celeberrime collocatur, et a fratribus officiosissime salutatur, et ab omnibus domnus et abba honoratur et colitur. Et non solum a suis, sed etiam ab omnibus qui eum videre et cognoscere potuerunt, ultra omnes sui temporis homines omni honore et veneratione est habitus. De cujus ortu et vita, moribus, miraculis et obitu, majorum nostrorum dicta praeclaro famine prolata sufficiant. Illi vero qui de magnis maxima dicere potuerunt, clarissimos ejus actus et merita a Domino sibi collata magnifice descripserunt. Ego vero ultimus servorum illius servulus, non alia, sed ea quae ipsi praefati sunt, stylo paupere ac brevissimis distinctionibus capitulatim quoquomodo ausus sum adnotare, secutus Alcuinum, majoris Caroli imperatoris magistrum, sic et impar eo quantum peccator justo, illiteratus perito, fari nesciens facundissimo. Ille summi et incomparabilis viri et sanctissimi sacer otis Martini Vitam
null
a35a8664-057e-40f8-ac5e-ab058ab828de
latin_170m_raw
null
None
None
None
, a Severo Sulpitio altissimo stylo descriptam, dictis plenioribus elucidatam, ad nostram nostrorumque similium destinavit notitiam. Sicut nemo post apostolos beatissimo aequatur Martino, ita et ego multum me imparem profiteor Alcuino. Dixit ille, utpote magnus, magna de magno; dicam ego parvus parva de magno. Dixit ille de suo Martino sicut de summo sacerdote et incomparabili viro; dicam ego de Maiolo, sicut de piissimo patre et abbate sanctissimo, praestantissimo viro et vere catholico. Fuit igitur ille clarissimis natalibus ortus, et ex utroque parente gemina nobilitate coruscus. Hic, ad illuminationem multorum, ab ipso aeterno Lumine luminum, velut astrum persplendidum, humanae conditionis destinatur ad ortum. Fuit enim ipse, nobilis ut erat, et nobiliter nutritus, et solerter eruditus. Et ut ab inferioribus ad altiora conscendere valeamus, erat vir jam dictus, saepe dicendus saepeque recolendus, ingressu gravis, voce sublimis, ore facundus, visu jucundus, vultu angelicus, aspectu serenus, in omni motu, gestu vel actu corporis honestatem praesentans. Omnium membrorum convenienti positione decentissime comptus, omnium mortalium mihi videbatur pulcherrimus. Erat enim fide firmus, spe certus, gemina charitate refertus, sapientia clarus, intellectu mirabilis, consilio providus, robustus fortitudine, spiritalis scientiae assiduus cultor et charitativae pietatis verus amator. Replevit eum spiritus timoris Domini: qui, ut David propheta testatur, #initium sapientiae (Psal. CX) @# esse dignoscitur, illius videlicet sapientiae, cujus claritate beatus Maiolus perfusus, coelestium beatitudinum meruit percipere munus. Hujus muneris lumine noster Maiolus accensus, cum pauperibus spiritu pauper voluit fieri, ut a rege coelorum regno coelesti mereretur ditari. Cum beatis mitibus studuit mitescere, ut cum ipsis posset terram viventium possidere. Cum beatis lugentibus desiderabat filiorum suorum negligentias et totius mundi discrimina plangere, ut ad aeternam consolationem cum suis omnibus posset pervenire. Esurientibus et sitientibus justitiam, eamdem justitiam esuriendo et sitiendo studuit sociare, et cum ipsis in coelesti convivio epulari, semper et spiritalibus deliciis satiari. Studuit ut miseris misericors esset, ut cum beatis misericordibus misericordiam a Domino consequi posset. In quantum homo intentus assidue coelesti desiderio, divinam contemplationem justis meritis et jugi deprecatione meruit obtinere, ut cum beatis cor mundum habentibus dignus mereretur Domini visione. Et, ut verissime mereretur Dei filius vocari et esse, perfecte didicit esse pacificus, ut non tantum modo ad possidendam animam suam haberet patientiam, sed ut omnes discordantes, ut potuit, ad concordiam revocaret et pacem. Propter justitiam persecutiones et passiones ab antiquo hoste et malis hominibus patienter didicit sustinere, ut beatus propter justitiam patientibus et spiritu pauperibus ad percipiendum et possidendum regnum coelorum posset fieri sociatus (Matth. V, 3-11). Tribus supradictis adornatus virtutibus, beatissimus pater Maiolus, et octo ex Evangelio benedictionibus circumfultus undique, etiam quatuor cardinales disciplinas ferventi desiderio studuit acquirere et acquisitas operibus justis incolere, ut per prudentiam suam suorumque in antea provideret salutem; per temperantiam, quae alio nomine vocatur modestia, temperamento justae discretionis modeste disponeret spiritalia injuncta sibi negotia; per fortitudinem diabolo vitiisque ejus valeret resistere, et resistendo, ipsum auctorem malitiae, decertando legitime, viriliter superare; per justitiam vero, quae per omnia genera virtutum diffunditur et earumdem virtutum condimentum esse videtur, sobrie, et pie et juste vivendo (Tit. II), bonum certamen certando, cursum consummando, fidem servando, repositam sibi coronam justitiae ab ipso mereretur percipere (II Tim. IV), qui est omnium virtutum largitor et auctor, et ante omnia et super omnia Deus benedictus in saecula, cujus benedictionis largitas et clemens benignitas contulit nobis in munere quo tali tantoque frueremur pastore. In quo habemus exemplum quod sequamur, et in quo nobis apposita est forma cui imprimamur, sicut B. Gregorius de capite nostro Jesu Christo, Domino nostro, dicit, in cujus corporis propagatione beatus Maiolus, veluti sanissimum membrum, optimum locum meruit obtinere. De cujus vita et virtutibus animae cum quis audierit praescripta praedicamenta retexere, curabit forsitan de miraculis visibilibus et corporalibus signis inquirere, quibus astipulatur et corroboratur fides illorum qui solent dubitare de meritis et praemiis electorum; quibus B. Gregorii verbis respondendum est: « Fides non habet meritum, ubi humana ratio probat experimentum. » Et ne quis dubitet
null
d9383f03-10f2-4450-b768-22a4291dc78b
latin_170m_raw
null
None
None
None
de sanctitate ejus et gloria, discat ab eis qui eum visu et auditu noverunt qualiter vixit, qualiter docuit et qualiter plenus dierum, adornatus virtutibus ab hac luce discessit, et cum cognoverit eum fidelium attestatione sancte vixisse, recte docuisse, credat eum procul dubio ad sanctorum omnium gloriam Christo duce pervenisse. Quanta per eum Dominus et ante et post transitum ejus ostendere dignatus est miracula, testantur volumina a doctissimis viris ordinata sensu catholico, calamo conscripta rhetorico et in quibusdam locis metro variata dactylico. Et quia Deus omnipotens nullum tempus patitur transire sine testimonio suae benignitatis, ad corrigendas negligentias nostrae fragilitatis frequenter renovat exempla sanctitatis. Sed et isto tempore frequentius solito contigit evenisse. Inter omnes titulum sanctitatis praeferentes qui nostris temporibus effulserunt, beatus Maiolus praecipuus apparuit. De cujus honestis moribus et vitae honestae virtutibus, a nobis pro tempore pauca dicenda sunt. Ut vere fatear, fuit ad omnia utilis et per cuncta laudabilis. Erat enim honestas in actione, sobrietas in consuetudine, humilitas in prosperitate, patientia in adversitate. Mansuetis erat affabilis, superbis terribilis, parcus cum debuit, diffusus ut decuit. Non diversus in habitu, non confusus in actu. Quantum ad hominem unus semper et idem. Devotus imitator sanctorum, et eorum maxime intentus auditor esse studuit, quorum servituti et disciplinis ad obediendum et serviendum se subdidit. Illam septenariam copulam ab apostolo Petro in ternario et quaternario numero ordine mirifico luculenter dispositam, non aure surda audiens audiendo addidicit, et, ut alii discerent, lingua ac manu perdocuit, ministrans in fide virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis charitatem (II Petr. I). Praeferebat etiam dialecticis syllogismis, et rhetoricis argumentis et omnibus ingeniis philosophorum omnium apostolicae simplicitatis praedicabile documentum, dicens cum Paulo: #Ego enim didici, in quibus sum sufficiens; scio et humiliari, scio et abundare. Ubique et in omnibus institutus sum, et satiari et esurire, et abundare et penuriam pati. Omnia possum in eo qui me confortat (Phil. IV) @#. Tantorum doctorum et divinorum philosophorum sapientia perdoctus, et totius ecclesiasticae disciplinae eruditionibus et virtutibus illustratus, ut de Moyse Ecclesiasticus sermo loquitur: #Factus est Deo dilectus et hominibus, et ideo memoria ejus in benedictione est (Eccli. XLV) @#. Vere dilectus Deo et hominibus exstitit Pater Maiolus, quia, per dilectionem Dei et proximi quam firmiter tenuit, Deo placuit et hominibus; ita studuit placere hominibus ut Deo non displiceret, ita Deo ut hominibus prodesset. Placuit Deo, bene vivendo et recte docendo. Placuit hominibus, pro posse spiritalia et temporalia eis beneficia exhibendo. Vere enim memoriam ejus in benedictione cognoscimus existere, dum recolimus et adhuc perspicue cernimus per eum et eos quos in Christo genuit aedificia fabricae coelestis excrevisse, crevisse et crescere. Et ut pace spiritualium artificum in eadem fabrica laborantium dicam, unus praecipue refulsit, qui nuper rebus humanis excessit, et qui plus omnibus nobis, laboravit, domnus videlicet et abba Willelmus, de cujus clarissimis actibus et vita laudabili et mirabili conversatione parvitas nostra non sufficit quod sentit ad plenum referre. Quam perspicue beatissimi Maioli ejusque discipulorum in benedictione existat memoria, respondeant monasteria ab ipsis alia a fundamentis constructa, alia de corruptione cum incremento virtutum ad meliorem statum reducta. Quantum vir iste, de quo loquimur, Deo placuit, per signa et miracula quae per meritum ejus Dominus operatus est, hominibus manifeste dignatus est demonstrare, dum multorum fidelium, ut fidelissima testatur relatio, multis diversis infirmitatibus constricti, etiam de de vita desperantes, ab eo visitati per gratiam Domini pristinae sanitati sunt redditi. Plures, oculorum detersa caligine, per meritum ejus clarius coeperunt videre. Multi diversi generis febribus afflicti, praestante Domini gratia, ejus orationibus sunt liberati. Multi, ut ferunt, a veneno serpentium, morsibus luporum et canum, incursione et illusione daemonum per Dominicae crucis signaculum dextera ejus expressum meruerunt recipere salutare remedium. Multi, in periculis fluminum, ab ictibus fulgurum et caeteris incommoditatibus ejus sunt liberati intercessionibus. Aliquando candelae, vel negligentia cubicularii vel occasione alicujus eventus in noctibus ante lectum ejus exstinctae, ut testati sunt
null
4b96295d-a33a-4e29-bc35-b927d0fe196a
latin_170m_raw
null
None
None
None
qui adfuerunt, divinitus sunt lumini restitutae. Cum esset aliquando in monasterio sanctissimi martyris Dionysii, et nocturno tempore legeret, ut sui moris erat, ejusdem martyris et admirabilis utraque lingua, utraque conditione philosophi, librum De principatu coelesti, gravi somno superveniente candela de manu ejus super libri paginam defluit. Accidit tunc quiddam mirabile et insolitum. Ignis, naturae suae officium prosequens, lignum [linum] consumpsit et ceram, paginam dimisit illaesam. Si non ressuscitavit mortuorum corpora, sunt alia potiora et clariora quae per eum Dominus patravit miracula. #Si anima plus est quam corpus (Matth. VI) @#, multo major et excellentior est animarum ad vitam aeternam reparatio quam resuscitatio corporum ad vitae hujus aerumnas et pericula redeuntium. Quantos de morte animae et vitiorum voragine suscitavit et in vias vitae suo exemplo introduxit, eorum numerositas, soli Deo cognita, dinumerare non sinit. His et ejuscemodi virtutibus clarus Deo et hominibus exstitit charus. Multi catholici et honorabiles clerici, religiosi monachi et reverendi abbates venerabantur illum ut sanctissimum Patrem. Sancti et sapientes episcopi tractabant illum ut charissimum fratrem. Ab imperatoribus et imperatricibus, regibus et mundi principibus senior appellabatur et dominus. Honorabatur a pontificibus apostolicae sedis, et vere erat eo tempore princeps religionis monasticae. Ille D. Caesar et Maximus Otto eum diligebat pectore toto. Diligebat eum ejusdem Caesaris conjux, diva Adaleida imperatrix Augusta, charitate sincerissima et devotione charissima. Diligebat eum eorum filius humili devotione, imperator Otto, affectu et non dissimili voto; Chuonradus, supradictae imperatricis frater nobilis et pacificus, ejusque Mathildis nobilissima conjux. Quanto frequentius faciem ejus cernebant, tanto amplius in ejus amore crescebant. Quid dicam de nobilissimo Henrico Burgundionum duce? Quid de Lamberto, illustrissimo viro et nobilissimo comite? Quid de Willelmo? quid de Ricardo Aquitanorum et Normanorum fortissimis ducibus? Quid de Italicis principibus et marchionibus? Quantum illum Willelmus rector Provinciae coluit, vita illius et finis ostendit. Per ejus quoque meritum et fidele obsequium beati Benedicti percipere meruit habitum. Archeanbaldus etiam Silviniacensis loci provisor fidelissimus, inter suos clarissimus, et adjacentis patriae pater et pauperum tutor fortissimus, quantum et qualiter exstitit beato Maiolo devotus, supradictus multimode praedicat locus, ab eo et ante et post transitum semper dicendi patris aedificiis, et divitiis et diversorum ornamentorum speciebus ornatus et nobilitatus, ita ut deceret si tale quid fecisset aliquis ex regibus. Iste vero, qui nunc superest, honoris ejus haeres et nominis, bene tractat locum illum, nullum etiam infert habitatoribus damnum. Adeo magnificatus et glorificatus est beatus Maiolus, Domini praeveniente gratia, in conspectu regum et principum, coram omni populo, ut possimus dicere de eo sine dubio, quod de Moysis Dei famulo Ecclesiasticus replicat sermo: #Glorificavit illum in conspectu regum, et ostendit illi gloriam suam (Eccli. XLV) @#. Hugo, rex Francorum, quoties illum vidit, humili devotione suscepit et cum magno honore tractavit. Tempore vero suae vocationis, ad se venire rogavit ea intentione ut monasterium sancti Dionysii ejus consilio et adjutorio melius quam tunc erat ordinari posset. Ille sciens dictum a Domino: #Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII) @#; et illud Apostoli praeceptum: #Deum timete, regem honorificate (I Petr. II) @#, ad illud negotium peragendum, gaudens iter suscepit, usque ad locum Silviniacum pervenit, ubi, se Deo vocante, plenus dierum et sanctitate ex hac vita obiit, quinto Idus Maii, illucescente feria sexta, post celebrationem ipsius sacratissimae solemnitatis qua Christus Jesus Dominus noster, subacto mortis principe, ad dexteram Patris ascendit et fideli suo Maiolo ascendendi post se iter ostendit. Post cujus transitum, supradictus rex Hugo, adventus sui praesentia et regalibus donis, exsequias ejus honoravit et tumulum, ubi praestante Domino multa patrata sunt et patrantur miracula, et plurimis plurima praestita sunt et praestantur beneficia: quorum numerositatem et magnitudinem non sufficit per ordinem omnium nostrorum enarrare memoria. Sed ut brevissima utar conclusione, ad sepulcrum istius sanctissimi viri de quo loquimur et cujus vitam et merita charitati fidelium commendare nitimur, gratia et misericordia Christi a quacunque infirmitate detenti multi sanati sunt et sanantur infirmi. Ibi paralytici eriguntur et claudi, ibi febricitantes et caeci, ibi a
null
2e54c3e8-67f3-4b8b-9bee-0f0426f0ec9b
latin_170m_raw
null
None
None
None
daemonibus possessi mundantur, et nescimus cujus generis igne terribiliter et miserabiliter adusti liberantur. Et quisquis ibi devotus adveniens de quacunque necessitate fideliter auxilium expetit, voti sui compos effectus redit ad propria sospes et laetus, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in unitate spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. Cum enim huic sententiae vellem finem imponere, in qua de beati Maioli vita et moribus fideli temeritate et humili praesumptione nisus sum aliquid dicere, venit in memoria memorabile quoddam praesagium, quod in genitore illius quorumdam fidelium relatione audiveram gestum. Quod, ut quidam referunt, isdem pater frequenter jucundo sermone solitus erat referre. Sed ego huic operi timebam inserere, ne alicui videretur incredibile. Postquam accidentia quaedam, quae temporibus illius evenire contigit, quibus praesagium illud apertissima ratione favebat, recolere coepi, indubitanter inde aliquid dicere disposui. Sed insolitae rei nova materies contradicebat incipere, quod ob granditatem sui timebam me non posse perficere. Et cum haec cogitarem, dicebat ipsa mea cogitatio mihi: Tam idonee poterit quis referre ingenio alicujus viri boni delusam crudelissimam rabiem lupi, sicut ille retulit mansuetudinem et obedientiam leonis, qui scripsit Vitam B. Hieronymi divinae legis interpretis, doctissimi, eruditissimi et catholici viri? Imminente itaque tempore illo quo ab Hispaniae finibus ebulliens crudelissima Sarracenorum ingens multitudo per iter navale ad terminos usque Italiae atque Provinciae pervenit et in utroque regno utriusque ordinis sexus aetatis hominum strages dedit; deinde monasteria destruens, urbes, vicos villasque depopulans et sic per Alpes Julias usque ad juga Penninarum Alpium rapido cursu pervenit, ibique impietatis suae frena relaxans, per multorum temporum spatia Christiani nominis populos diversis infestationibus et calamitatibus afflixit, alios occidendo, alios capiendo, alios bonis suis omnibus exspoliando, impietatis suae vota taliter tyrannica exercitatione complevit; inter caetera mala quae populus ille nefandissimus gessit, beatissimum Patrem Maiolum, a liminibus apostolorum redeuntem, fraude et insidiis cepit, rebus omnibus exspoliatum, vinculis alligavit, fame et siti afflixit. Ille vero divinitus absolutus, ad postremum pecuniis monasterii sui redemptus, de manibus illorum Domino protegente evasit illaesus, et ejus injusta captio expulsionis illorum et perpetuae perditionis fuit occasio. Sicut vero, post passionem Christi, Judaei sunt a suis exsulati, ita, post captionem servi illius et fidelissimi ejus famuli Maioli, Sarraceni a finibus Christianorum sunt expulsi. Et sicut per Titum et Vespasianum, Romanorum principes, Dominus a Judaeis vindictam exercuit, ita per Willelmum illustrissimum virum et Christianissimum principem, meritis beati Maioli jugum Sarracenorum ab humeris Christianorum deposuit. Et multa terrarum spatia, ab eis injuste possessa, ab eorum tyrannica dominatione potenti virtute eripuit. Sed, his dictis, necesse est ut ad proposita redeamus. Quae sunt quae proposuimus? Praesagium quoddam memorabile, favens accidentiis temporibus beati Maioli supervenientibus. Quae sunt illa accidentia? Sarracenorum improvisus adventus, Christianorum afflictio, monasteriorum et urbium destructio, ipsius beati Maioli captio, redemptio, et liberatio, et ejusdem ferocissimae gentis a Christianorum finibus, Christo auxiliante, dejectio. Quod vel quale est illud praesagium memorabile? Praecessit enim crudelissimam infestationem Sarracenorum rabies inaudita luporum in illis maxime partibus, in quibus post transitum maris totus Sarracenorum efferbuit impetus. Diximus pro modulo qualiter liberata est fidelium multitudo a Sarracenorum persecutione, dicamus pro posse quo ordine liberata est patria a luporum infestatione. Fuit eodem tempore quidam miles in illis partibus, nomine Folcherius, in armis strenuus, jure haereditario caeterisque bonis et divitiis ditissimus, et, ut de nobilissima ejus prole diximus, ex utroque parente gemina nobilitate coruscus, vir magni consilii, prudentis sagacisque ingenii, pater videlicet istius sanctissimi Patris nostri, de quo loquimur, Maioli. In cujus possessione et affinitate supradicta rabies luporum excrevit quam maxime. In quorum horum, videlicet luporum, multitudine unus videbatur caeteris corpore validior, cursu velocior, ad dilacerandum crudelior, ad devorandum elatior in tantum ut humanorum corporum membra sua voracitate deglutiret integra. Tunc vir ille, audiens et videns quotidie talem pestem tantamque calamitatem excrescere, non modo suam, sed etiam aliorum necessitatem coepit intra se tractare et intensissime cogitare qualiter se suosque cives de tanto talique periculo potuisset liberare. Tunc demum divino nutu admonitus, coelesti consilio confortatus, praecepit sepes erigere, caulas componere, arietes, oves et agnos in eas
null
706f9b79-5059-40a2-941e-7fc0268eb233
latin_170m_raw
null
None
None
None
introducere, quod nullus eo tempore propter luporum rabiem ausus erat facere. Deinde armis militaribus, lorica videlicet et galea indutus, desuper totus ovinis pellibus tectus, coepit nocturno tempore juxta caulas residere ovium. Facta est autem in una noctium super easdem caulas ovium incursio luporum. Nutu Dei accidit ut lupus qui crudelior erat super virum praestolantem se irrueret; super dorsum ejus saltum dedit, utrosque pedes super humeros ejus posuit, coepit circumquaque exquirere unde facilius arietem, qui non aderat, posset exstinguere. Guttur et collum inveniebat lorica munitum, caput galea tectum, corpus regio septum munimine; nulla parte potuit illum nocere. Vir ille, statim utrasque manus extendens, lupi pedes ambos arripiens, fortis ut erat, fortiter lupi membra suis membris astringens, concito cursu ad socios rediens, quibus diu exspectantibus et tali agone dubitantibus offertur eorum obtutibus magnus pro magno munere lupus. Servatur vivus in crastinum, praesentatur hominibus, quibus fuerat semper infestus. Occiditur, dilaceratur, et inter ejus viscera humanorum corporum inveniuntur integra membra. Occisus trunco suspenditur, et dum unus occiditur, omnes alii ab illis finibus effugantur. Si quis haec prudenter intelligi voluerit, aliquid spiritale inde conjicere poterit. Per luporum rabiem ego credo denuntiatam Sarracenorum saevitiam. Per illum virum in laico habitu in multis laudabilem, qui lupum delusit et deludendo occidit, filium et intelligo praemonstratum, qui lupo invisibili, antiquo videlicet hoste, Christi virtute superato, cum suis omnibus vitiis et illusionibus spreto, coelesti virtute et spiritualibus armis subacto, multorum fidelium animas, de potestate ejus, exemplo, doctrina et meritis suis eripuit, et in viam salutis, vitae, et veritatis et justitiae introduxit. Ipso praecedente, comitante et subsequente, qui est via, veritas et vita, Dominus videlicet Jesus Christus, qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. PRAEFATIO. HUGONI et charissimo fratri ALMANNO, ODILO presbyter, in Domino salutem. Cum residerem praeterito tempore paschali, in claustro Romani monasterii, pridie quam patris nostri Maioli superveniret solemnitas, unus e fratribus, nomine Joannes, qui, secundum sui nominis congruam interpretationem, Domini gratiae ditatus est munere, incoepit inquirere in quo volumine eadem nocte lectiones deberet adnotare. Ad quem ego: Consequens est ut in hujus patris memoria beatissimi patris Gregorii recitentur eloquia, quippe quia idem pater, dum advixit, eadem studiosissime frequenter et audivit et legit, et, cum libuit, de eisdem facundo sermone disseruit. Exempto post modicum vespertinali officio, ac praefinito diurnae servitutis tempore, tam ordo quam necessitas invitabat nos ad stratum accedere. Eram tunc temporis lugens et deflens non modo damnum rei familiaris, sed et insolitae calamitatis et inauditae miseriae ingens periculum, et, quod magis urgebat, totius patriae et omnium pauperum grande lamentabileque dispendium. Tanti vero discriminis tantique moeroris anxia cogitatio perplures jam me noctes insomnem reddiderat. Sed eadem denique nocte, cum solito more mordax cogitatio sensibus nostris importune se vellet ingerere, ut mihi a Domino deposceret consolationis auxilium, beatum coepi exorare Maiolum. Post paululum vero mihi suggerere coepit tanti patris dulcis memoria et quodammodo promittendo dicere ut, si animum in ejus laudibus occupare satagerem, coelestis consolationis praesidium quantocius procul dubio invenire possem. Idcirco, dilectissimi seniores et fratres, etsi non secundum magnitudinem sui, tamen secundum parvitatem intellectus nostri, opus subjectum scribere curavi. Qualecunque etenim istud opus sit, ignis spiritualis sensus vestri ut examinet, discernat et corrigat, nostra fraternitas optat et orat. INCIPIT TEXTUS LIBELLI. Post apostolorum et evangelistarum sacrosancta, divina et salutaria documenta, ac victoriosissima et invictissima beatorum martyrum gloriosa certamina, tertio, ut ita dicam, loco, praestitit divina dignatio Ecclesiae suae nova solatia, luminaria videlicet amore ardentia, sermone lucentia. Apostolicos dico sacerdotes et illustrissimos viros, humana scientia non vane, sed salubriter praeditos, divina sapientia refertos, per quorum spiritalem intelligentiam et in divinis litteris perspicacissimam indagationem legis umbra lucesceret, sermo propheticus, sui profunditate altissimus suique altitudine profundissimus, spiritaliter intellectus ad lucem procederet, Evangelici quoque luminis gloria, virtus ac majestas totius mundi densissimas effugaret tenebras. Per horum etenim sincerissimam industriam apostolici actus exponuntur et commendantur fidelibus. Per horum devotissimum studium, beatorum martyrum triumphus Ecclesiae sanctae commendatur et meritum. Istorum namque fide
null
eadef172-7f05-4ff1-9458-25722745700a
latin_170m_raw
null
None
None
None
, sapientia et praedicationis instantia susurrantium et oblatrantium contra fidem catholicam murmur compescitur et opprimitur, schismaticorum strepitus sedatur et os vana loquentium obstruitur, idolorum potestas destruitur, gentilium crudelitas superatur, philosophorum insania contemnitur, conspuitur et annullatur; omnium haereticorum falsitas, perfidia, infidelitas, error et rabies veluti fetor fumosus, et fumus fetidissimus, ut nunquam et nusquam possit apparere, exsufflatur, et in nihilum resolvitur et exhalatur. Postquam tales et tantos viros, utpote cives suos, et Regis sui domesticos aula coelestis laetabunda suscepit, ex ipsa suprema coelestique republica, divina censura quarto loco ordine congruo parvulis Ecclesiae consulere voluit, ita ut gratiam, quam praestare dignabatur per sublimes et fortes, postmodum praestaret per humiles et innocentes et simplices. Deinde coepit monasticus ordo pullulare, et, ut verius dicamus, reviviscere; quem a beato Helia et Joanne Baptista novimus processisse, et ita per apostolicam et conversationem et vitam, et incrementa virtutum, et exercitia sanctorum spiritualium Patrum ad nos usque gaudemus pervenisse. Per ipsos etenim et ab ipsis perfectissime adimpleta est perfectio illius unius ac specialis evangelici, imo Dominici praecepti: quod deerat illi adolescenti, de possessione vitae aeternae apud Salvatorem conquirenti, respondente sibi eodem Domino Christo ac dicente: #Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni sequere me (Matth. XIX) @#. Inter hujus vero salutiferi praecepti intentissimos auditores et strenuissimos exsecutores, beatissimus pater, merito Benedictus et nomine, quasi quoddam sidus coeleste praeclarus enituit. Qui tantus ac talis, vita, moribus et miraculis exstitit, ut ejus ortum, vitam et obitum describendo sanctissimus papa Gregorius, per omnia vir apostolicus et apostolicae sedis episcopus, testimonium ei praeberet, qui inter principales primates Ecclesiae insigne quoddam et principale privilegium et vitae et doctrina dignoscitur obtinere. Processu vero temporis, post transitum videlicet supradicti piissimi patris, per beatum Maurum ejus discipulum omnis pene Gallia ejus institutionis et religionis suscepit exordium. Deinde per eum et eos quos ipse ad justitiam erudivit, per plurima temporum spatia, eadem religio ad cumulum perfectionis excrevit, eis ab hac vita decedentibus, justitia rarescente, nequitia crebrescente, et matre omnium bonarum virtutum disciplina tepescente, coeperunt studia Patrum piorum deficere, et sicut per religiosos et fervore sancti Spiritus plenos sanctae institutionis norma gradatim perfectionis accepit augmentum, ita per negligentes et desidiosos paulatim decidit in defectum. Salutaris igitur propositi perniciosa defectio usque ad tempus illud irrepserat latitando, quo favente Willelmo Christianissimo Aquitanorum principe, beatae memoriae abbas, Berno nomine, in partibus Burgundiae, cespite Matiscensi, pago qui vocatur Cluniacus, monasterium coepit construere et, in quantum potuit, in eadem constructione elaborare studuit et piae devotionis affectum laborioso certamine ad laudabilem perduxit effectum. Hujus enim merito et exemplo, plures tranquillum portum monasterii requirentes convertuntur de saeculo. Ex quibus omnibus unum excipiendo recolimus et recolendo excipimus, quem ad salutem multorum provenisse comperimus. Fuit vir ille, Odo nomine, vir per cuncta laudabilis, beatissimi Martini Ecclesiae Turonensis pontificis fidelis devotissimus, et ejusdem Ecclesiae clericus et canonicus. Hic etenim vir honestus et humilis, admodum in regulari exercitatione edoctus, postquam supradictus pater ab hac luce discessit, ad regimen abbatiae multorum fidelium electione successit. Deinde qualiter ad culmen virtutum pervenit, studiis ejus narrantibus, Romanus orbis edidicit. Huic successit felicis memoriae, Heymardus nomine, beatae simplicitatis et innocentiae filius. Hic in augmentatione praediorum et acquisitione temporalis commodi adeo studiosus fuit et in observatione satis devotus. Hic et amissionem temporalis luminis et quidquid sibi adversitatis accidere potuit absque omni murmuratione et indignatione patientissime tulit. Hic etenim vir ob meritum patientiae simplicis et innocentis vitae tanto talique a Christo ditatus est munere ut, ejus tempore, ad amorem monastici ordinis auctorem nostrae salutis beatum Maiolum dignatus sit accersere. In hujus vero conversionis obsequio, multum valuit venerabilis viri Hildebranni dulcis collocutio et spiritalis suggestio. Hic cum esset ex prioribus Cluniensibus monachis, et ejusdem monasterii praepositus, bis invitatus ut officium abbatiae susciperet, sed noluit, quia semper plus obedire quam praecipere et magis subesse quam praeesse voluit. Putat me aliquis forsitan desipuisse idcirco quia, cum de beato Maiolo disponerem scribere, de superioribus me tanta contigit edixisse. Non enim quis credat fortuitu
null
b4bf97d3-ba64-42ea-89aa-14fea6fb3d7b
latin_170m_raw
null
None
None
None
accidisse, sed de industria provide factum esse. Quidquid enim in superioribus de justis et sanctis hominibus diximus, totum in isto de quo loqui volumus, vel pleniter, vel ex magna parte redolere cognovimus. Fuit vir iste, beatissimus pater noster Maiolus, praeclaro stemmate ortus ac nobilibus parentibus pervigili cura ad ipsa infantia nobiliter enutritus. Procedente pueritiae tempore, addictus est ecclesiasticis studiis, ut imbueretur litteris spiritalibus. Superno igitur nutu et divina providentia actum est ut tam bonae spei puer tunc in divinis actibus arctius intentus esset, ut totum adolescentiae tempus sine periculo castitatis transigeret, et ita factum est ut, per totum vitae suae spatium decus in corpore suo retineret virgineum. Juvenili jam imminente aetate, altiora et potiora in divinis, acriora in humanis studiis et graviora non distulit attentare, et ideo per utramque exercitatus doctrinam non timuit accedere Lugdunensem ad aram. Deinde apud hanc urbem philosophiae nutricem et matrem, et quae totius Galliae, ex antiquo more et ecclesiastico jure, non immerito retineret arcem, Antonium, virum eruditum et prudentem, in liberalibus studiis habere voluit praeceptorem. Postea vero multo magis exempla secutus Antonii illius magni et solius Christi discipuli, quam studia istius Antonii saeculari professione philosophi. Postea vero a supradicta urbe ad civitatem Matiscensem a proceribus patriae et civibus suis, videlicet cognatis et amicis invitatus veniens, ut erat vir religiosus, religiose aliquantulum apud illos manens, cujus vita laudabilis et admirabile studium non potuit latere supradictae civitatis episcopum. A quo humiliter invitatus, consultu clericorum et civium, ut in eadem Ecclesia non dedignaretur administrare archidiaconatus officium. Vir quippe, ut erat humilitatis gratia praeditus, parere non distulit quo sibi divinitus per ministerium pontificis imperari cognovit. Et, ut res postmodum late patuit, totum illud negotium ad majoris utilitatis dirigebatur cumulum. Suscepto denique tantae dignitatis officio, talem se exhibuit ut Deo placeret et mundo; non mundo in maligno posito, sed mundo per sanguinem Christi reconciliato Deo Patri. Habet enim praedicta civitas vicinum monasterium, quod multis videtur spiritalibus studiis decentissime adornatum, ad quod jam dictus senior, a patre monasterii et fratribus frequenter accersitus, cum quibus et frequens habebat colloquium et spiritale contubernium. Inter ipsa denique dulcissima colloquia et mutua sincerissimae charitatis obsequia, videntes fratres supradicti coenobii mentis intuitu ejus angelicam faciem, audientes cordis auditu mellifluam facundiam, desiderabant ut eum possent sibi acquirere fratrem, quem postmodum habere merentur et patrem. Erat ad hoc intentus grex omnis Dominicus, sed ille senior Eldebrannus [Hildebrannus], de quo supra diximus, ut evenire posset elaborabat ardentius. Generabat jam in eo gratia Domini contemptum saeculi, secundum et votum fratrum supradicti coenobii. Quid plura? Deposito ecclesiasticae dignitatis officio, spreto mundanae nobilitatis supercilio, relicto saeculari et amicorum et parentum consortio, ut libere posset servire vero Regi Christo, totum se subdidit coelesti magisterio. Nec multo post condicto tempore, certo die ad monasterium veniens officiosissime suscipitur, regulariter introducitur et, ut moris est, honorabiliter et charitative tractatur. Quam grande fuit gaudium inter fratres de ejus adventu, quam ingens laetitia, quam celebris exsultatio, non potest ad plenum noster edicere sermo. Deinceps adfuit ei ad contemptum mundi prompta voluntas, ad amorem Dei firmissima charitas, ad dilectionem proximi chara fraternitas, ad perdiscendum regularis observantiae ordinem nulla difficultas, et ad exhibendum non solum abbati, sed etiam fratribus obedientiae bonum celebris alacritas, et ad dandum omnibus exemplum regnabat in eo pura simplicitas. Qualis fuit ejus conversatio inter fratres in initio suae conversationis, apparuit ex affectu eorumdem fratrum, tempore celeberrimae suae electionis. Non erat jam necesse ut aliquis eum ad observantiam regularem instrueret, quem, ut sanctus evangelista dicit, #unctio gratiae coelestis de omnibus erudiebat (I Joan. II) @#. Coepit interea vita et doctrina tam perfecte clarescere ut in domo Dei laude fidelium omnium primum et praecipuum locum meruerit obtinere. Sic enim placuit Divinitati ut per diversos gradus humilitatis ascenderet ad culmen monasticae perfectionis, ut non jam ex aliis unus, sed inter caeteros et super omnes videretur praecipuus. Sexto namque anno, ut fertur, conversionis suae a saeculo, supra nominatus abbas felicis memoriae, domnus videlicet et pius pater, Haymardus nomine, cujus monachus beatus erat Maiolus cujusque monitis et jussionibus tota mentis intentione et corporis
null
98281f48-f6db-4ac0-8566-27f8513eaaf6
latin_170m_raw
null
None
None
None
possibilitate parebat semperque parere decreverat, coepit destitui in terra [interea] tota valetudine corporis et, quod sibi gravius erat, licet patienter ferret, amissione temporalis luminis. Et cum jam se ad occasum vergere praesciret et cognosceret se non posse diu tanti coenobii tantarumque spiritualium ovium curam gerere, de ordinatione coepit monasterii suique successoris electione cum spiritalibus et religiosis fratribus spiritaliter tractare, et cum tranquillitate animi patienter disponere. Facta est autem ab omnibus inquisitio, et ad quem omnium fratrum tendebat, ad domnum scilicet Maiolum, pervenit electio. De cujus etenim electionis negotio, secundum granditatem sui dicere non sufficio, sed ut eloquio utar brevissimo, nec ibi nec alibi ad illud officium beato Maiolo nec potuit nec poterit praestantior inveniri. Quid plura? Electus advocatur, invitatus restitit, rogatus contradicit, adjuratus tremiscit, interdictus quiescit. Proinde laudes Deo referimus quoniam superavit contradictionis decretum obedientiae praedicabile documentum. Postremo a fratribus eligitur, a populo acclamatur, a pontificibus benedicitur, et a supradicto patre monasterii in loco sublimi celeberrime collocatur, et a fratribus officiosissime salutatur, et ab omnibus domnus et abba honoratur et colitur. Et non solum a suis, sed etiam ab omnibus qui eum videre et cognoscere potuerunt, ultra omnes sui temporis homines omni honore et veneratione est habitus. De cujus ortu et vita, moribus, miraculis et obitu, majorum nostrorum dicta praeclaro famine prolata sufficiant. Illi vero qui de magnis maxima dicere potuerunt, clarissimos ejus actus et merita a Domino sibi collata magnifice descripserunt. Ego vero ultimus servorum illius servulus, non alia, sed ea quae ipsi praefati sunt, stylo paupere ac brevissimis distinctionibus capitulatim quoquomodo ausus sum adnotare, secutus Alcuinum, majoris Caroli imperatoris magistrum, sic et impar eo quantum peccator justo, illiteratus perito, fari nesciens facundissimo. Ille summi et incomparabilis viri et sanctissimi sacer otis Martini Vitam, a Severo Sulpitio altissimo stylo descriptam, dictis plenioribus elucidatam, ad nostram nostrorumque similium destinavit notitiam. Sicut nemo post apostolos beatissimo aequatur Martino, ita et ego multum me imparem profiteor Alcuino. Dixit ille, utpote magnus, magna de magno; dicam ego parvus parva de magno. Dixit ille de suo Martino sicut de summo sacerdote et incomparabili viro; dicam ego de Maiolo, sicut de piissimo patre et abbate sanctissimo, praestantissimo viro et vere catholico. Fuit igitur ille clarissimis natalibus ortus, et ex utroque parente gemina nobilitate coruscus. Hic, ad illuminationem multorum, ab ipso aeterno Lumine luminum, velut astrum persplendidum, humanae conditionis destinatur ad ortum. Fuit enim ipse, nobilis ut erat, et nobiliter nutritus, et solerter eruditus. Et ut ab inferioribus ad altiora conscendere valeamus, erat vir jam dictus, saepe dicendus saepeque recolendus, ingressu gravis, voce sublimis, ore facundus, visu jucundus, vultu angelicus, aspectu serenus, in omni motu, gestu vel actu corporis honestatem praesentans. Omnium membrorum convenienti positione decentissime comptus, omnium mortalium mihi videbatur pulcherrimus. Erat enim fide firmus, spe certus, gemina charitate refertus, sapientia clarus, intellectu mirabilis, consilio providus, robustus fortitudine, spiritalis scientiae assiduus cultor et charitativae pietatis verus amator. Replevit eum spiritus timoris Domini: qui, ut David propheta testatur, #initium sapientiae (Psal. CX) @# esse dignoscitur, illius videlicet sapientiae, cujus claritate beatus Maiolus perfusus, coelestium beatitudinum meruit percipere munus. Hujus muneris lumine noster Maiolus accensus, cum pauperibus spiritu pauper voluit fieri, ut a rege coelorum regno coelesti mereretur ditari. Cum beatis mitibus studuit mitescere, ut cum ipsis posset terram viventium possidere. Cum beatis lugentibus desiderabat filiorum suorum negligentias et totius mundi discrimina plangere, ut ad aeternam consolationem cum suis omnibus posset pervenire. Esurientibus et sitientibus justitiam, eamdem justitiam esuriendo et sitiendo studuit sociare, et cum ipsis in coelesti convivio epulari, semper et spiritalibus deliciis satiari. Studuit ut miseris misericors esset, ut cum beatis misericordibus misericordiam a Domino consequi posset. In quantum homo intentus assidue coelesti desiderio, divinam contemplationem justis meritis et jugi deprecatione meruit obtinere, ut cum beatis cor mundum habentibus dignus mereretur Domini visione. Et, ut verissime mereretur Dei filius vocari et esse, perfecte didicit esse pacificus, ut non tantum modo ad possidendam animam suam haberet patientiam, sed
null
5684428d-b5c2-4bcc-819b-794f50a7596e
latin_170m_raw
null
None
None
None
ut omnes discordantes, ut potuit, ad concordiam revocaret et pacem. Propter justitiam persecutiones et passiones ab antiquo hoste et malis hominibus patienter didicit sustinere, ut beatus propter justitiam patientibus et spiritu pauperibus ad percipiendum et possidendum regnum coelorum posset fieri sociatus (Matth. V, 3-11). Tribus supradictis adornatus virtutibus, beatissimus pater Maiolus, et octo ex Evangelio benedictionibus circumfultus undique, etiam quatuor cardinales disciplinas ferventi desiderio studuit acquirere et acquisitas operibus justis incolere, ut per prudentiam suam suorumque in antea provideret salutem; per temperantiam, quae alio nomine vocatur modestia, temperamento justae discretionis modeste disponeret spiritalia injuncta sibi negotia; per fortitudinem diabolo vitiisque ejus valeret resistere, et resistendo, ipsum auctorem malitiae, decertando legitime, viriliter superare; per justitiam vero, quae per omnia genera virtutum diffunditur et earumdem virtutum condimentum esse videtur, sobrie, et pie et juste vivendo (Tit. II), bonum certamen certando, cursum consummando, fidem servando, repositam sibi coronam justitiae ab ipso mereretur percipere (II Tim. IV), qui est omnium virtutum largitor et auctor, et ante omnia et super omnia Deus benedictus in saecula, cujus benedictionis largitas et clemens benignitas contulit nobis in munere quo tali tantoque frueremur pastore. In quo habemus exemplum quod sequamur, et in quo nobis apposita est forma cui imprimamur, sicut B. Gregorius de capite nostro Jesu Christo, Domino nostro, dicit, in cujus corporis propagatione beatus Maiolus, veluti sanissimum membrum, optimum locum meruit obtinere. De cujus vita et virtutibus animae cum quis audierit praescripta praedicamenta retexere, curabit forsitan de miraculis visibilibus et corporalibus signis inquirere, quibus astipulatur et corroboratur fides illorum qui solent dubitare de meritis et praemiis electorum; quibus B. Gregorii verbis respondendum est: « Fides non habet meritum, ubi humana ratio probat experimentum. » Et ne quis dubitet de sanctitate ejus et gloria, discat ab eis qui eum visu et auditu noverunt qualiter vixit, qualiter docuit et qualiter plenus dierum, adornatus virtutibus ab hac luce discessit, et cum cognoverit eum fidelium attestatione sancte vixisse, recte docuisse, credat eum procul dubio ad sanctorum omnium gloriam Christo duce pervenisse. Quanta per eum Dominus et ante et post transitum ejus ostendere dignatus est miracula, testantur volumina a doctissimis viris ordinata sensu catholico, calamo conscripta rhetorico et in quibusdam locis metro variata dactylico. Et quia Deus omnipotens nullum tempus patitur transire sine testimonio suae benignitatis, ad corrigendas negligentias nostrae fragilitatis frequenter renovat exempla sanctitatis. Sed et isto tempore frequentius solito contigit evenisse. Inter omnes titulum sanctitatis praeferentes qui nostris temporibus effulserunt, beatus Maiolus praecipuus apparuit. De cujus honestis moribus et vitae honestae virtutibus, a nobis pro tempore pauca dicenda sunt. Ut vere fatear, fuit ad omnia utilis et per cuncta laudabilis. Erat enim honestas in actione, sobrietas in consuetudine, humilitas in prosperitate, patientia in adversitate. Mansuetis erat affabilis, superbis terribilis, parcus cum debuit, diffusus ut decuit. Non diversus in habitu, non confusus in actu. Quantum ad hominem unus semper et idem. Devotus imitator sanctorum, et eorum maxime intentus auditor esse studuit, quorum servituti et disciplinis ad obediendum et serviendum se subdidit. Illam septenariam copulam ab apostolo Petro in ternario et quaternario numero ordine mirifico luculenter dispositam, non aure surda audiens audiendo addidicit, et, ut alii discerent, lingua ac manu perdocuit, ministrans in fide virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis charitatem (II Petr. I). Praeferebat etiam dialecticis syllogismis, et rhetoricis argumentis et omnibus ingeniis philosophorum omnium apostolicae simplicitatis praedicabile documentum, dicens cum Paulo: #Ego enim didici, in quibus sum sufficiens; scio et humiliari, scio et abundare. Ubique et in omnibus institutus sum, et satiari et esurire, et abundare et penuriam pati. Omnia possum in eo qui me confortat (Phil. IV) @#. Tantorum doctorum et divinorum philosophorum sapientia perdoctus, et totius ecclesiasticae disciplinae eruditionibus et virtutibus illustratus, ut de Moyse Ecclesiasticus sermo loquitur: #Factus est Deo dilectus et hominibus, et ideo memoria ejus in benedictione est (Eccli. XLV) @#.
null
9a7f9f3c-a04e-48ae-9cc5-52ad1aa11905
latin_170m_raw
null
None
None
None
Vere dilectus Deo et hominibus exstitit Pater Maiolus, quia, per dilectionem Dei et proximi quam firmiter tenuit, Deo placuit et hominibus; ita studuit placere hominibus ut Deo non displiceret, ita Deo ut hominibus prodesset. Placuit Deo, bene vivendo et recte docendo. Placuit hominibus, pro posse spiritalia et temporalia eis beneficia exhibendo. Vere enim memoriam ejus in benedictione cognoscimus existere, dum recolimus et adhuc perspicue cernimus per eum et eos quos in Christo genuit aedificia fabricae coelestis excrevisse, crevisse et crescere. Et ut pace spiritualium artificum in eadem fabrica laborantium dicam, unus praecipue refulsit, qui nuper rebus humanis excessit, et qui plus omnibus nobis, laboravit, domnus videlicet et abba Willelmus, de cujus clarissimis actibus et vita laudabili et mirabili conversatione parvitas nostra non sufficit quod sentit ad plenum referre. Quam perspicue beatissimi Maioli ejusque discipulorum in benedictione existat memoria, respondeant monasteria ab ipsis alia a fundamentis constructa, alia de corruptione cum incremento virtutum ad meliorem statum reducta. Quantum vir iste, de quo loquimur, Deo placuit, per signa et miracula quae per meritum ejus Dominus operatus est, hominibus manifeste dignatus est demonstrare, dum multorum fidelium, ut fidelissima testatur relatio, multis diversis infirmitatibus constricti, etiam de de vita desperantes, ab eo visitati per gratiam Domini pristinae sanitati sunt redditi. Plures, oculorum detersa caligine, per meritum ejus clarius coeperunt videre. Multi diversi generis febribus afflicti, praestante Domini gratia, ejus orationibus sunt liberati. Multi, ut ferunt, a veneno serpentium, morsibus luporum et canum, incursione et illusione daemonum per Dominicae crucis signaculum dextera ejus expressum meruerunt recipere salutare remedium. Multi, in periculis fluminum, ab ictibus fulgurum et caeteris incommoditatibus ejus sunt liberati intercessionibus. Aliquando candelae, vel negligentia cubicularii vel occasione alicujus eventus in noctibus ante lectum ejus exstinctae, ut testati sunt qui adfuerunt, divinitus sunt lumini restitutae. Cum esset aliquando in monasterio sanctissimi martyris Dionysii, et nocturno tempore legeret, ut sui moris erat, ejusdem martyris et admirabilis utraque lingua, utraque conditione philosophi, librum De principatu coelesti, gravi somno superveniente candela de manu ejus super libri paginam defluit. Accidit tunc quiddam mirabile et insolitum. Ignis, naturae suae officium prosequens, lignum [linum] consumpsit et ceram, paginam dimisit illaesam. Si non ressuscitavit mortuorum corpora, sunt alia potiora et clariora quae per eum Dominus patravit miracula. #Si anima plus est quam corpus (Matth. VI) @#, multo major et excellentior est animarum ad vitam aeternam reparatio quam resuscitatio corporum ad vitae hujus aerumnas et pericula redeuntium. Quantos de morte animae et vitiorum voragine suscitavit et in vias vitae suo exemplo introduxit, eorum numerositas, soli Deo cognita, dinumerare non sinit. His et ejuscemodi virtutibus clarus Deo et hominibus exstitit charus. Multi catholici et honorabiles clerici, religiosi monachi et reverendi abbates venerabantur illum ut sanctissimum Patrem. Sancti et sapientes episcopi tractabant illum ut charissimum fratrem. Ab imperatoribus et imperatricibus, regibus et mundi principibus senior appellabatur et dominus. Honorabatur a pontificibus apostolicae sedis, et vere erat eo tempore princeps religionis monasticae. Ille D. Caesar et Maximus Otto eum diligebat pectore toto. Diligebat eum ejusdem Caesaris conjux, diva Adaleida imperatrix Augusta, charitate sincerissima et devotione charissima. Diligebat eum eorum filius humili devotione, imperator Otto, affectu et non dissimili voto; Chuonradus, supradictae imperatricis frater nobilis et pacificus, ejusque Mathildis nobilissima conjux. Quanto frequentius faciem ejus cernebant, tanto amplius in ejus amore crescebant. Quid dicam de nobilissimo Henrico Burgundionum duce? Quid de Lamberto, illustrissimo viro et nobilissimo comite? Quid de Willelmo? quid de Ricardo Aquitanorum et Normanorum fortissimis ducibus? Quid de Italicis principibus et marchionibus? Quantum illum Willelmus rector Provinciae coluit, vita illius et finis ostendit. Per ejus quoque meritum et fidele obsequium beati Benedicti percipere meruit habitum. Archeanbaldus etiam Silviniacensis loci provisor fidelissimus, inter suos clarissimus, et adjacentis patriae pater et pauperum tutor fortissimus, quantum et qualiter exstitit beato Maiolo devotus, supradictus multimode praedicat locus, ab eo et ante et post transitum semper dicendi patris aedificiis, et divitiis et diversorum ornamentorum speciebus ornatus et nobilitatus, ita ut deceret si tale quid fecisset aliquis ex regibus. Iste vero, qui nunc
null
1b313b4d-515a-4db9-8f24-2e6e3116da47
latin_170m_raw
null
None
None
None
superest, honoris ejus haeres et nominis, bene tractat locum illum, nullum etiam infert habitatoribus damnum. Adeo magnificatus et glorificatus est beatus Maiolus, Domini praeveniente gratia, in conspectu regum et principum, coram omni populo, ut possimus dicere de eo sine dubio, quod de Moysis Dei famulo Ecclesiasticus replicat sermo: #Glorificavit illum in conspectu regum, et ostendit illi gloriam suam (Eccli. XLV) @#. Hugo, rex Francorum, quoties illum vidit, humili devotione suscepit et cum magno honore tractavit. Tempore vero suae vocationis, ad se venire rogavit ea intentione ut monasterium sancti Dionysii ejus consilio et adjutorio melius quam tunc erat ordinari posset. Ille sciens dictum a Domino: #Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII) @#; et illud Apostoli praeceptum: #Deum timete, regem honorificate (I Petr. II) @#, ad illud negotium peragendum, gaudens iter suscepit, usque ad locum Silviniacum pervenit, ubi, se Deo vocante, plenus dierum et sanctitate ex hac vita obiit, quinto Idus Maii, illucescente feria sexta, post celebrationem ipsius sacratissimae solemnitatis qua Christus Jesus Dominus noster, subacto mortis principe, ad dexteram Patris ascendit et fideli suo Maiolo ascendendi post se iter ostendit. Post cujus transitum, supradictus rex Hugo, adventus sui praesentia et regalibus donis, exsequias ejus honoravit et tumulum, ubi praestante Domino multa patrata sunt et patrantur miracula, et plurimis plurima praestita sunt et praestantur beneficia: quorum numerositatem et magnitudinem non sufficit per ordinem omnium nostrorum enarrare memoria. Sed ut brevissima utar conclusione, ad sepulcrum istius sanctissimi viri de quo loquimur et cujus vitam et merita charitati fidelium commendare nitimur, gratia et misericordia Christi a quacunque infirmitate detenti multi sanati sunt et sanantur infirmi. Ibi paralytici eriguntur et claudi, ibi febricitantes et caeci, ibi a daemonibus possessi mundantur, et nescimus cujus generis igne terribiliter et miserabiliter adusti liberantur. Et quisquis ibi devotus adveniens de quacunque necessitate fideliter auxilium expetit, voti sui compos effectus redit ad propria sospes et laetus, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in unitate spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. Cum enim huic sententiae vellem finem imponere, in qua de beati Maioli vita et moribus fideli temeritate et humili praesumptione nisus sum aliquid dicere, venit in memoria memorabile quoddam praesagium, quod in genitore illius quorumdam fidelium relatione audiveram gestum. Quod, ut quidam referunt, isdem pater frequenter jucundo sermone solitus erat referre. Sed ego huic operi timebam inserere, ne alicui videretur incredibile. Postquam accidentia quaedam, quae temporibus illius evenire contigit, quibus praesagium illud apertissima ratione favebat, recolere coepi, indubitanter inde aliquid dicere disposui. Sed insolitae rei nova materies contradicebat incipere, quod ob granditatem sui timebam me non posse perficere. Et cum haec cogitarem, dicebat ipsa mea cogitatio mihi: Tam idonee poterit quis referre ingenio alicujus viri boni delusam crudelissimam rabiem lupi, sicut ille retulit mansuetudinem et obedientiam leonis, qui scripsit Vitam B. Hieronymi divinae legis interpretis, doctissimi, eruditissimi et catholici viri? Imminente itaque tempore illo quo ab Hispaniae finibus ebulliens crudelissima Sarracenorum ingens multitudo per iter navale ad terminos usque Italiae atque Provinciae pervenit et in utroque regno utriusque ordinis sexus aetatis hominum strages dedit; deinde monasteria destruens, urbes, vicos villasque depopulans et sic per Alpes Julias usque ad juga Penninarum Alpium rapido cursu pervenit, ibique impietatis suae frena relaxans, per multorum temporum spatia Christiani nominis populos diversis infestationibus et calamitatibus afflixit, alios occidendo, alios capiendo, alios bonis suis omnibus exspoliando, impietatis suae vota taliter tyrannica exercitatione complevit; inter caetera mala quae populus ille nefandissimus gessit, beatissimum Patrem Maiolum, a liminibus apostolorum redeuntem, fraude et insidiis cepit, rebus omnibus exspoliatum, vinculis alligavit, fame et siti afflixit. Ille vero divinitus absolutus, ad postremum pecuniis monasterii sui redemptus, de manibus illorum Domino protegente evasit illaesus, et ejus injusta captio expulsionis illorum et perpetuae perditionis fuit occasio. Sicut vero, post passionem Christi, Judaei sunt a suis exsulati, ita, post captionem servi illius et fidelissimi ejus famuli Maioli, Sarraceni a finibus Christianorum sunt expulsi. Et sicut per Titum et Vespasianum, Romanorum principes, Dominus a Judaeis vindictam
null
ba31f0a9-c89f-4d39-b875-18eac5ad2118
latin_170m_raw
null
None
None
None
exercuit, ita per Willelmum illustrissimum virum et Christianissimum principem, meritis beati Maioli jugum Sarracenorum ab humeris Christianorum deposuit. Et multa terrarum spatia, ab eis injuste possessa, ab eorum tyrannica dominatione potenti virtute eripuit. Sed, his dictis, necesse est ut ad proposita redeamus. Quae sunt quae proposuimus? Praesagium quoddam memorabile, favens accidentiis temporibus beati Maioli supervenientibus. Quae sunt illa accidentia? Sarracenorum improvisus adventus, Christianorum afflictio, monasteriorum et urbium destructio, ipsius beati Maioli captio, redemptio, et liberatio, et ejusdem ferocissimae gentis a Christianorum finibus, Christo auxiliante, dejectio. Quod vel quale est illud praesagium memorabile? Praecessit enim crudelissimam infestationem Sarracenorum rabies inaudita luporum in illis maxime partibus, in quibus post transitum maris totus Sarracenorum efferbuit impetus. Diximus pro modulo qualiter liberata est fidelium multitudo a Sarracenorum persecutione, dicamus pro posse quo ordine liberata est patria a luporum infestatione. Fuit eodem tempore quidam miles in illis partibus, nomine Folcherius, in armis strenuus, jure haereditario caeterisque bonis et divitiis ditissimus, et, ut de nobilissima ejus prole diximus, ex utroque parente gemina nobilitate coruscus, vir magni consilii, prudentis sagacisque ingenii, pater videlicet istius sanctissimi Patris nostri, de quo loquimur, Maioli. In cujus possessione et affinitate supradicta rabies luporum excrevit quam maxime. In quorum horum, videlicet luporum, multitudine unus videbatur caeteris corpore validior, cursu velocior, ad dilacerandum crudelior, ad devorandum elatior in tantum ut humanorum corporum membra sua voracitate deglutiret integra. Tunc vir ille, audiens et videns quotidie talem pestem tantamque calamitatem excrescere, non modo suam, sed etiam aliorum necessitatem coepit intra se tractare et intensissime cogitare qualiter se suosque cives de tanto talique periculo potuisset liberare. Tunc demum divino nutu admonitus, coelesti consilio confortatus, praecepit sepes erigere, caulas componere, arietes, oves et agnos in eas introducere, quod nullus eo tempore propter luporum rabiem ausus erat facere. Deinde armis militaribus, lorica videlicet et galea indutus, desuper totus ovinis pellibus tectus, coepit nocturno tempore juxta caulas residere ovium. Facta est autem in una noctium super easdem caulas ovium incursio luporum. Nutu Dei accidit ut lupus qui crudelior erat super virum praestolantem se irrueret; super dorsum ejus saltum dedit, utrosque pedes super humeros ejus posuit, coepit circumquaque exquirere unde facilius arietem, qui non aderat, posset exstinguere. Guttur et collum inveniebat lorica munitum, caput galea tectum, corpus regio septum munimine; nulla parte potuit illum nocere. Vir ille, statim utrasque manus extendens, lupi pedes ambos arripiens, fortis ut erat, fortiter lupi membra suis membris astringens, concito cursu ad socios rediens, quibus diu exspectantibus et tali agone dubitantibus offertur eorum obtutibus magnus pro magno munere lupus. Servatur vivus in crastinum, praesentatur hominibus, quibus fuerat semper infestus. Occiditur, dilaceratur, et inter ejus viscera humanorum corporum inveniuntur integra membra. Occisus trunco suspenditur, et dum unus occiditur, omnes alii ab illis finibus effugantur. Si quis haec prudenter intelligi voluerit, aliquid spiritale inde conjicere poterit. Per luporum rabiem ego credo denuntiatam Sarracenorum saevitiam. Per illum virum in laico habitu in multis laudabilem, qui lupum delusit et deludendo occidit, filium et intelligo praemonstratum, qui lupo invisibili, antiquo videlicet hoste, Christi virtute superato, cum suis omnibus vitiis et illusionibus spreto, coelesti virtute et spiritualibus armis subacto, multorum fidelium animas, de potestate ejus, exemplo, doctrina et meritis suis eripuit, et in viam salutis, vitae, et veritatis et justitiae introduxit. Ipso praecedente, comitante et subsequente, qui est via, veritas et vita, Dominus videlicet Jesus Christus, qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
null
f31c70d2-3d37-4a59-be01-6ad833ed2228
latin_170m_raw
null
None
None
None
Chronicon Anno ab Incarnatione Domini 675 obiit sanctus Emmo Senonensis archiepiscopus. Hic privilegium libertatis una cum provincialibus episcopis monachis sancti Petri fecit synodaliter temporibus Chlotarii regis et Baltechildae matris ejus. Anno 688 Pippinus Auster major domus regiae principatum Francorum suscepit. Hujus temporibus sanctus Vulfrannus Senonum archioraesul Fresiam praedicare coepit. Anno 712 obiit Pippinus senior; et filius ejus, qui dicitur Carolus Martellus, principatum usurpavit. Anno 721 obiit Beda presbyter, historiographus Anglorum. Anno 741 migravit ad Dominum S. Vulfrannus, et Carolus princeps obiit; quo mortuo Carlomannus et Pippinus filii ejus principatum suscipiunt. Anno 750 Pippinus statura pusillus electus est in regem, et Childericus, qui de stirpe regis Chlodovei remanserat, tonsoratus. Hic deficit regnum Chlodovei. His temporibus migravit ad Dominum sanctissimus Ebbo Senonum archiepiscopus, et sepultus est in monasterio sancti Petri apostoli, ubi usque in praesentem diem gloriosis miraculis fulget. Anno 764 Pippinus rex moritur, et filii ejus Carolus, qui dicitur imperator Magnus, et Carlomannus, eliguntur in regno. Anno 767 Carlomannus obiit. Anno 804 obiit Alcuinus philosophus, abbas sancti Martini. Alcuinus et Carolus disputaverunt de philosophia, qui liber exstat. Anno 814 obiit Carolus imperator Magnus; et Ludovicus filius ejus, qui Pius dicitur, regnum Francorum et imperium Romanorum suscepit. Anno 828 obiit Hieremias Senonum archiepiscopus. Hic praecepta imperialia sanctae matris Ecclesiae Senonum et monasteriis et cellis ad se pertinentibus obtinuit, ad munimen et defensionem contra omnes judiciarias potestates. Anno 833 Hludovicus Pius regnum amisit, et Lotharius filius ejus usurpavit, eodemque anno Hludovicus recepit. Anno 840 obiit Hludovicus Pius imperator. Anno 841 actum est bellum inter Carolum regem, qui dicitur Calvus, et Lotharium, et Ludovicum et Pippinum apud Fontanetum. Anno 847 translata sunt sanctorum martyrum corpora, Saviniani, Potentiani, Altini, atque Eodaldi, in basilica S. Petri a Wenilone archiepiscopo, VIII Kal. Septemb. Anno 865 obiit Wenilo archiepiscopus Senonum, qui Ludovicum fratrem Caroli unxit in regem in Burgundia. Huic successit Egil abba. Anno 870 obiit domnus Egil archiepiscopus, qui privilegium sancto Petro fecit de altare Alsonis villae. Hic Lothario juniore concedente, et Trejectensium episcopo jubente, ex ipsius dioecesi, et monasterio quod dicitur Promia, assumptus, a Carolo rege in monasterio Flaviniensi abba est constitus. Postea Senonum archiepiscopus ob sui merita factus, quiescit in monasterio S. Petri. Quo mortuo, Ansegisus venerabilis episcopatum suscepit. Hic Carolum Calvum unxit in regem. Anno 874 Carolus imperator tertius, qui dicitur Calvus, filius Hludovici Pii, cum secunda profectione Romam peteret, III Kal. Octob., in ipso itinere obiit, et Hludovicus filius ejus regnum suscepit. Hujus Caroli temporibus facta sunt Capitula in Pontigone a Leone apocrisiario. Sancta synodus, quae in nomine Domini, vocatione domni Joannis ter beatissimi universalis papae, et jussione domini Caroli perpetui Augusti congregata est in loco qui vocatur Pontigonis, anno incarnationis Dominicae 876, indictione IX, regni praefati invictissimi imperatoris XXXVII, imperii autem primo, XIII Kal. August., haec capitula quae subtus annexa sunt instituit: CAP. I. Obeunte Hludovico, qui Romani imperii jura regebat, domnus Joannes ter beatissimus papa per Jadericum Veliternensem, Formosum Portuensem, Joannem Arelatinum, necnon per Ansegisum Senonensem, venerabiles episcopos, domnum Carolum tunc regem ad limina SS. apostolorum invitavit, eumque Ecclesiae ipsius defensorem auctoremque elegit, imperialique diademate coronavit, eumque prae cunctis solum specialiter eligens, qui Romani imperii sceptra teneret. Cujus sacris institutionibus pro debito parentes, quod ipse confirmavit, pari consensu omnes confirmavimus. CAP. II. Sicut domnus Joannes papa sanxit, commonente et consentiente, ac condecernente domno ac gloriosissimo Carolo imperatore semper Augusto, Ansegisum venerabilem episcopum Senonum suam vicem tenere, et primatum ei Galliae et Germaniae contulit, in evocanda synodo, et definiendo canonice, si quaelibet insurrexerint necessaria, et ut graviora quaelibet ad ipsius notitiam referat; et nos unanimiter omni devotione laudamus, et ut ita ipse primatum teneat Galliae et Germaniae decernimus, et sancimus, cunctique successores ejus in propria urbe. Anno 878 Joannes papa Romanus ad Gallias veniens, primo Arelatum navigio advectus, per Lugdunum, aliasque civitates usque ad Trecassinensem urbem accessit, ibique cum Hludovico filio Caroli collocutus ad Italiam repedavit. Anno 879 obiit
null
9b58729f-59f6-4a11-94cf-d4c6ee7bb33b
latin_170m_raw
null
None
None
None
Ludovicus rex Burgundionum, frater Caroli. Anno 883 obiit Ansegisus venerabilis Senonum archiepiscopus, et sepultus est in monasterio S. Petri. Hic corpora SS. praesulum et confessorum Leonis, Ursicini, Ambrosii, atque Agricii in monasterio S. Petri transtulit, et ab urbe Roma caput S. Gregorii doctoris plumbo inclusum, cum brachio S. Leonis doctoris deferens, in eodem monasterio conservandum reposuit. Hujus temporibus corpora SS. martyrum Sanctiani atque Augustini de villa quae dicitur Sancceias a fratribus jam dicti loci, et presbytero ejusdem nomine Eodaldo translata sunt in eodem monasterio VIII Kal. Jul. Praeterea domnus Ansegisus, postquam primatum totius Galliae obtinuit, et superna moderatione secundus papa appellari meruit, Judaeos certa de causa, et moniales ab urbe Senonica expulit, et ne ulterius in ea habitaculum manendi haberent sub anathematis jugulo interdixit. Anno 886 obiit Hludovicus, filius Caroli III imperatoris. Hoc anno, II Kal. Decembr., ascenderunt Normanni a Parisius Senonis. Et sequenti mense Maio redierunt in Franciam, jam defuncto Ewrardo archiepiscopo, et ordinato Walterio in loco ejus. Qui eodem anno unxit Odonem in regem. Hic privilegium monachis S. Petri fecit de abbatis electione. Anno 896 Richardus princeps Burgundiae recepit Senonas [ #al.,@# Sennis] contra Walterium archiepiscopum et Warnerium comitem. Anno 898 obiit Odo rex, et Carolus Simplex regnum accepit. Anno 922 Robertus princeps unctus est in regem, et eo anno XVII Kal. Jul. factum est bellum inter Carolum et Robertum, ubi interfectus est Robertus. Carolo vero a caede belli victore revertente, occurrit illi Heribertus, infidelium nequissimus, et sub fictae pacis simulatione in castro quod Parrona dicitur, ut hospitandi gratia diverteret, compulit, et sic eum dolo captum retinuit. Illic positus Carolus, anno 923 Rodulphum nobilem filium Richardi principis Burgundionum, una cum consilio Hugonis Magni Francorum ducis, et procerum Francorum, in regnum sublimavit. Quo mortuo anno 935 accersiens una cum Francis Hugo dux Hludovicum filium jam dicti Caroli, datis sacramentis Otgivae matri ejus, in regno constituit. Anno 954 obiit Hludovicus rex, et Lotharius filius ejus regnum suscepit. Anno 956 obiit Hugo dux Magnus, et filius ejus Hugo ducatum suscepit. Et Gislebertus comes Burgundionum obiit, et honorem ejus cum filia nomine Leudegarde, ex qua postea a Radulpho Divionensi pipicus factus est, Otho frater Hugonis ducis recepit. Aliam vero filiam nomine Werram duxit in matrimonium Robertus comes Trecasinorum. Mortuo vero Othone, Ainricus frater ejus ducatum suscepit Burgundiae. Anno 986 obiit Lotharius rex, commisso filio suo Hludovico juvene Hugoni duci, una cum regno. Anno 987 obiit Hludovicus rex juvenis, qui nihil fecit, donato regno Hugoni duci, qui eodem anno rex factus est a Francis. Et eodem anno Robertus filius ejus regum piissimus rex ordinatus est. Hic deficit regnum Caroli Magni. Anno 998 obiit Hugo rex, filio suo Roberto regnante. Anno 999 obiit Sewinus archiepiscopus, qui jacturam monasterii sancti Petri, quam Anastasius archiepiscopus antecessor ejus relevare coeperat, in pristinum restituit statum: ibique sub districtione regulari ordinavit abbatem Rainardum, cujus etiam corpus in eodem monasterio est sepultum. Hic ab urbe Roma per manum Joannis papae archiepiscopale pallium, quo antecessores ejus infulati sunt, et primatum Galliae suscepit. Hic etiam monasterium sancti Petri Milidunensis ab imo relevavit, et monachos in illo mittens, abbatem Walterium eis praefecit. Hic matrem ecclesiam S. Stephani, quae igne cremata fuerat, ab epistiliis erigens, et ex integro perficiens, signis et ornamentis ecclesiasticis decoravit, et adjunctis sibi Milone episcopo Trecassensium et Eriberto Antissiodorensium, Rocleno quoque Nivernensium, cum maximo honore dedicavit. Eadem quoque die ad stipendia clericorum ibidem Deo famulantium tria altaria sub privilegii testamento delegavit. Deinde brachium sancti Leonis papae cum digitis sancti Ebonis ab abbate Rainardo et a fratribus monasterii S. Petri multa prece obtinens, auro et gemmis ornavit, et eidem casae Dei contulit. Pro quibus mutua vicissitudine et pro remedio animae suae, de altario S. Saviniani, quod XXX passus a crypta monasterii abest, et de altario S. Sanctiani, quod est in villa Sanceias, et de altario S. Petri, quod est in villa quae Alsonus vocatur, et de altario S. Lupi, quod est in villa quae Naudus
null
3f81786a-a845-46af-9caf-c7d3ce95d021
latin_170m_raw
null
None
None
None
dicitur, perpetua privilegia una cum consensu et voluntate papae Romani et coepiscoporum suorum, sancto Petro ejusque monachis fecit. Decrevit etiam ut abba ejusdem monasterii in conventu abbatum vel clericorum post episcopum primus sedeat, et inter caeteros ejusdem episcopatus abbates primatum teneat; ipse autem talem se exhibeat, ut dignus sit tali honore. Tabulam quoque ex auro et argento ante altare sancti Stephani construxit, de qua postmodum ante monasterium facta est turris. Anno 1002 obiit Ainricus, dux Burgundiae. Anno 1003 obsedit Robertus rex Antissiodorum, et vastavit Burgundiam. Anno 1015 recepit Robertus rex civitatem Senonum, et Rainardus abba monasterii S. Petri obiit. Hic monasterium S. Petri ab imo renovavit, et claustra monasterii cum domibus ad se pertinentibus ex toto reaedificavit. Tabulam etiam auream et argenteam ante altare construxit, crucem auream cum gemmis fabricavit, signis, codicibus, palliis, sacris vasis, et reliquis ornamentis ecclesiasticis idem monasterium ditavit. Insuper et regulari tramite monachos instruens, liberalibus disciplinis edocuit. Anno 1023 Odorannus monachus, postquam crucifixum et puteum monasterii fecit, peccatis suis promerentibus insidias a falsis fratribus perpessus, Deo propitio vix mortem evasit. Qui apud S. Dionysium aliquantisper commoratus, cum maximo honore propriis sedibus est redditus. Anno 1031 obiit Rotbertus rex pius, qui fuit erga sanctos Dei supplex, benevolus et devotus, et totius religionis amator egregius. Hic peractis diversis restaurationibus ecclesiarum, necnon ornamentis sanctorum corporum, sanctum corpus sancti Saviniani auro et gemmis argentoque ornavit. Quod qualiter actum sit, paucis est disserendum: Factum est, dum quodam tempore Rotbertus rex Romam peteret, ut Constantia regina una cum Hugone filio parvulo Tillo remaneret. Quod ut Berta regina, dudum causa consanguinitatis a rege repudiata, comperit, prosecuta est eum, sperans se, faventibus ad hoc quibusdam aul cis, decreto apostolico restituturam toro regio. Unde Constantia regina, timens se amoveri a regio latere, inenarrabili detinebatur moerore. Quae dum nocte quadam ob hoc nimiis cogitationum tumultibus pulsata obdormiret, apparuit ei per visum inenarrabili claritate circumdatus vir quidam angelicis decoratus canis, in sacerdotali habitu virgam pastoralem gestans manu. Quem nimio terrore perterrita dum requireret quisnam esset, innotuit se esse episcopum, et appellari Savinianum. Qui et dixit: « Constans esto, Constantia, quia Deo propitio liberata es ab imminenti tristitia. » Illa vero de tam praeclara visione perterrita, facto mane, coepit a circumstantibus clericis sollicite perquirere si illis in regionibus haberetur episcopus qui Savinianus diceretur. Quibus ignorantiam suam profitentibus, unus ex eis, qui in monasterio S. Petri fuerat nutritus, redeunte rege Aurelianorum futurus episcopus, nomine Theodericus, respondit pro omnibus: « Est, domina, in monasterio S. Petri Savinianus, primus Senonum archiepiscopus, qui per martyrii triumphum una cum sociis pervenit ad coelestis regni bravium. Si hujus martyris devote adieris praesentiam, id quod promisit, absque dilatione noveris te consecuturam. » At illa de tanti viri consilio gaudens effecta, citissime una cum filio expetiit sancti Petri limina, et diutissime lacrymas fundens ante corpus beati martyris, totisque viribus se committens ejus fidei, gaudens remeavit ad propria de visitatione tanti patroni confortata. Nondum transierat dies tertia, cum subito adest intempesta nocte legatus regis ante januam, nuntians in proximo adfuturam ejus praesentiam. Qui Deo ducente propriis sedibus restitutus, ut verissima approbaretur promissio martyris, deinceps propriam conjugem magis quam eatenus dilexit, et sub ejus nutu omnia jura regalia, et quaecunque possidere videbatur, manere disposuit. Sed illa minime oblita promissionis sancti, satagere coepit qualiter exornaretur corpus ejus gemmis et auro, quod diu inclusum plumbo ab antiquis Patribus absconditum fuerat sub arvo. Et regi suggerens sua vota, Deo auxiliante, ad ea implenda paratum illum invenit per omnia. Qui accersiens Odorannum ejusdem loci monachum, qui ad hoc opus perficiendum videbatur idoneus, commisit una cum regina ejus fidei tantae pietatis opus. Dederunt igitur Senonis in primis per manum Waldrici praepositi argenti meri libras IV. Deinde Senonis per manum Willelmi cubicularii argenti meri solidos LV. Postea miserunt per manum Odonis paratgii argenti meri solidos XXXVII. Miserunt etiam a Parisiis per manum Odoranni monachi auri solidos XVII et denarios VIII et gemmas pretiosissimas. His ita patratis, restat ut mirabilia Dei, quae in fabricis hujus operis oculis nostris
null
0fc347eb-3142-462e-84b6-ef1a83027d62
latin_170m_raw
null
None
None
None
vidimus, et ex parte manibus contrectavimus, Christi fidelibus intimemus. Quae silentio tegere, crimen est admittere. Igitur occupatus rex variis saeculi curis intermisit aliquantulum, ad monasterium mittere sumptas coepti operis. Tranquillitate vero percepta, mandavit per Francolinum jam dicto fratri, ut concito gradu veniret Druis ad suscipiendum munus operis. At ille vespertina synaxi expleta, et ut mos est monachis percepta benedictione abbatis, ire perrexit ad cacumina Druensis castri. Veniens vero post solis occasum ad sanctae Columbae portum, transfretavit cum suis Icaunam fluvium. Cumque paululum substitisset in littore, inter caeteras stellas quibus nox illustrabatur, vidit quoddam sidus exsurgere, eo quo aestivo tempore solet horam diei primam sol demonstrare. Quod exsiliens de sui ortus loco virtute divina coepit ferri velociter per aera, petens coeli eminentiora loca, pene usque ad illud punctum quo ea tempestate solet fieri hora sexta. Quem cum famulus, equo praeparato cui insidere debebat, hortaretur, quia nox imminebat, ut ascenderet: « Sustine me paululum, inquit, et intuere cum tuo socio mirabilia Dei, quae hactenus non vidi. » Quo miraculo famuli attoniti, ignorantes quid praesagii praeferret signaculo crucis se muniunt, et Deo sanctoque Saviniano pavefacti toto corde se committunt. Stella vero in loco quo venerat paululum substitit, et retrogrado cursu ad locum unde venerat in unius horae spatio iterum rediit; quam pene usque ad tertiam vigiliam noctis contemplantes, eam inter caetera sidera implere cursum solitum viderunt ovantes, et inter se quid demonstraret conferentes. Quibus animo occurrit, quod coeptum iter prospero gressu peragerent, et demum voti compotes conciti ad domum redirent. Dantes praeterea sese maturius labori coepti itineris, per squalidam Belsam, eo surgente a mensa pervenerunt ad palatium regis. Praemissa vero salutatione regis et reginae, ut veracissima apparerent sideris praesagia: « Suscipiens, inquit monacho regina, quae sancto Saviniano pro posse disposuimus ad praesens mittere munera, festinus revertere ad propria, quia nos summo mane disposuimus abire alias. » Et statim proferens auri tredecim solidos ad publicam monetam Aurelianensem appensos: « Si tibi, inquit, non sufficit monetae ponderatio, praebeat fidem proprio oculo iterata propensio. » Quo ponderato, re nihil aliud quam quod regina praedixerat fuit invenire. Regressus itaque monachus voti compos ad monasterium, postquam regis ex parte et reginae dixit abbati et fratribus ave, protulit auri fulvi sancto Saviniano transmissum munus de cassilide. Appensum ergo palam omnibus, per manum Francolini ostiarii et Raimberti cellerarii regis, trutina urgente inventum est septem denarios plus habens. Unde stupefactus frater qui detulerat, et caeteri admirantes, cognoverunt pro certo quia qui sideris mutatione in eundo dignatus est ostendere miraculum, et qui ex nihilo fecit totum mundum, in sacculo fidei ob meritum martyris concessit exuberare fulvum, sub septiformis numero spiritus, aurum. Et qui ad redimendum filios viduae, Elisei intercessu fecit super excrescere oleum, exigui auri munusculum devotione regis et reginae fecit maximum. Et caput Christi Deus, qui per prophetam suum dixit: #Argentum et aurum meum est,@# quidquid membris suis, id est sanctis martyribus, confert, alterius non est. Postea dedit rex per manum Odoranni monachi Senonis auri uncias VIII et argenti meri solidos XV. In perficiendo vero opere, ne fieret regi oneri frequens requisitio auri et argenti, additae sunt de thesauro Ecclesiae quinque unciae auri, et tres librae argenti meri. Descripto itaque apparatu Deo dignissimi operis, operae pretium est exarari miraculum anserino vomere, quod Dei omnipotentia praesentibus nobis dignata est agere in sancti martyris translatione. Optata festivitatis ejus dies, qua ab antiquis Patribus ejus venerabile corpus una cum sociis in basilica sancti Petri translatum est, appropinquabat, et rex aliquantulum Senonis commoratus, redire disponebat Parisius. Unde evocans archiepiscopum Leothericum, humiliter postulavit ut monasterium adiret, et sancti martyris corpus de locello plumbeo, in quo ab antiquis Patribus positum fuerat, in aurea capsa, quam illi paraverat, transponeret. At ille sexta feria, cui succedente die Dominica futura praestolabatur festivitas, ad monasterium veniens summa cum veneratione, una cum fratribus monita regis implevit, corpusque S. Eodaldi, quod cum eo reperit, cum corpore S. Saviniani ponens, ossa pueri parvuli cum eo humati reposuit una, et expletis missarum solemniis edendum abiit. Fratre vero, sub
null
66d62123-df1b-457c-901d-a0d87780cac1
latin_170m_raw
null
None
None
None
cujus arbitrio et providentia totius operis fabrica constabat, in choro monasterii residente, et imagines argenteas, quas operculo capsae superponi disposuerat, cera molli refovente, supervenit ex improviso, duce puero parvulo, quidam caecus postulans se intromitti in crypta ubi S. Saviniani repositum erat corpus. Qui sciscitatus a monacho quis esset, et unde vel cujus rei gratia advenisset, professus est se esse rusticum, et in pago Wastinense, in villa quae Fontanas dicitur, habere habitaculum ad manendum, et proprio nomine vocari Mainardum; et admonitum nocte praeterita in somnis, ut ad S. Saviniani praesentiam veniret, et lumen oculorum ibi reciperet. Erat enim triennium ex quo lumen amiserat oculorum. Intromissus itaque ad sanctum diutius oravit, sed nihil luminis ipsa die percipere meruit. Nimio vero suavitatis odore, ut ipse dixit, repletus, ad propria est reversus. Adveniente igitur die Dominica, adest rex cum suis episcopis et proceribus, abbatibus quoque et clericis, necnon et populo innumerabili, ad transvehendum corpus sancti martyris. Quem suscipiens una cum filio suo Roberto, propriis scapulis reposuit cum manibus suis illo, ubi in praesenti veneratur a fidelibus populis. Peracto deinde solemni officio, et rege recumbente ad mensam, monachisque edentibus, sedebat ibi saepe factus monachus, ubi eum perendie sedentem supra scriptus invenerat caecus. Qui nutu Dei ducente se puero superveniens, dixit se iterum in somnis admonitum, ut quantocius repeteret S. Saviniani auxilium. Et projiciens se solo tenus ante praesentiam sancti, ejus suffragantibus meritis, visum recepit. Et qui eousque a parvulo puerulo ducebatur, eo ducente, puer ad domum revertitur. Rex vero surgens a mensa orationis causa, ut mos illi erat, solus remansit in ecclesia. Qui dum oraret, contigit ut saepedictus frater ecclesiam intraret. Quem aspiciens eminus, tranquilla manu innuit ut accederet propius. Cui: « Enarra mihi, inquit, S. Potentianus S. Saviniano quid fuerit. » At ille, quod socius ejus in itineris labore, et successor in honore, et collega martyrii fuerit, humiliter intulit. Tunc rex graviter coepit conqueri, et pugnis pectus tundere, eo quod eos ab invicem separasset corpore. Et promittens se eum socio redditurum, commisit eidem fratri triginta et tres solidos meri argenti, ut inde inciperet praeparare scrinium S. Potentiani. Sed dum ista agitabat agere, praeventus superna vocatione reddidit Deo debitum patris nostri Adae. Cui miserere Deus, clemens, pius atque benignus. Et sanctis junge, cunctipotens Domine. Petre, memor famuli semper tu sis Odoranni. Saviniane potens, Odorannum respice clemens. Anno 1032 obiit Leothericus archiepiscopus. Hic dedit S. Petro villam quae Arcia dicitur, cum duabus ecclesiis, S. Michaelis scilicet et sanctae Mariae, sanctique Ebonis cum appendiciis suis. Et terram de Tillido, quae reddit solidos II de censu. Hic per manum Gerberti papae, qui et Sylvester dictus est, pallium archiepiscopale Romae suscipiens, primatum etiam Galliae per baculum ejus recepit. Hujus temporibus corpus sanctae Beatae sororis S. Sanuciani, quod cum eo minus studiose ab Heriberto canonico latenter fuerat transpositum, ab Odoranno monacho meliuscule cum ejus corpore est collecatum, et caput scrinii eorum auro et argento, quod ipse labore, ut ita dicam, proprio acquisivit, ornatum. Corpus S. Serotini, discipuli S. Saviniani, in praesenti capitulo qualiter vel a quibus in monasterio S. Petri sit delatum, cur minime scriptum sit, studiosus lector nequaquam reputet segnitiae nostrae, sed potius ignorantiae. Praeterea pro certo scimus quod basilica in qua primum jacuit a Nortmannis eversa et funditus sit deleta. Corpus vero ejus in monasterio S. Petri transpositum in pace requiescit, et fulgens miraculis pie petentibus apud Deum necessaria acquirit. Chronicon Anno ab Incarnatione Domini 675 obiit sanctus Emmo Senonensis archiepiscopus. Hic privilegium libertatis una cum provincialibus episcopis monachis sancti Petri fecit synodaliter temporibus Chlotarii regis et Baltechildae matris ejus. Anno 688 Pippinus Auster major domus regiae principatum Francorum suscepit. Hujus temporibus sanctus Vulfrannus Senonum archioraesul Fresiam praedicare coepit. Anno 712 obiit Pippinus senior; et filius ejus, qui dicitur Carolus Martellus, principatum usurpavit. Anno 721 obiit Beda presbyter, historiographus Anglorum. Anno 741 migravit ad Dominum S. Vulfrannus, et Carolus princeps obiit; quo
null
d50206a7-9898-4289-bc3d-79c679415036
latin_170m_raw
null
None
None
None
mortuo Carlomannus et Pippinus filii ejus principatum suscipiunt. Anno 750 Pippinus statura pusillus electus est in regem, et Childericus, qui de stirpe regis Chlodovei remanserat, tonsoratus. Hic deficit regnum Chlodovei. His temporibus migravit ad Dominum sanctissimus Ebbo Senonum archiepiscopus, et sepultus est in monasterio sancti Petri apostoli, ubi usque in praesentem diem gloriosis miraculis fulget. Anno 764 Pippinus rex moritur, et filii ejus Carolus, qui dicitur imperator Magnus, et Carlomannus, eliguntur in regno. Anno 767 Carlomannus obiit. Anno 804 obiit Alcuinus philosophus, abbas sancti Martini. Alcuinus et Carolus disputaverunt de philosophia, qui liber exstat. Anno 814 obiit Carolus imperator Magnus; et Ludovicus filius ejus, qui Pius dicitur, regnum Francorum et imperium Romanorum suscepit. Anno 828 obiit Hieremias Senonum archiepiscopus. Hic praecepta imperialia sanctae matris Ecclesiae Senonum et monasteriis et cellis ad se pertinentibus obtinuit, ad munimen et defensionem contra omnes judiciarias potestates. Anno 833 Hludovicus Pius regnum amisit, et Lotharius filius ejus usurpavit, eodemque anno Hludovicus recepit. Anno 840 obiit Hludovicus Pius imperator. Anno 841 actum est bellum inter Carolum regem, qui dicitur Calvus, et Lotharium, et Ludovicum et Pippinum apud Fontanetum. Anno 847 translata sunt sanctorum martyrum corpora, Saviniani, Potentiani, Altini, atque Eodaldi, in basilica S. Petri a Wenilone archiepiscopo, VIII Kal. Septemb. Anno 865 obiit Wenilo archiepiscopus Senonum, qui Ludovicum fratrem Caroli unxit in regem in Burgundia. Huic successit Egil abba. Anno 870 obiit domnus Egil archiepiscopus, qui privilegium sancto Petro fecit de altare Alsonis villae. Hic Lothario juniore concedente, et Trejectensium episcopo jubente, ex ipsius dioecesi, et monasterio quod dicitur Promia, assumptus, a Carolo rege in monasterio Flaviniensi abba est constitus. Postea Senonum archiepiscopus ob sui merita factus, quiescit in monasterio S. Petri. Quo mortuo, Ansegisus venerabilis episcopatum suscepit. Hic Carolum Calvum unxit in regem. Anno 874 Carolus imperator tertius, qui dicitur Calvus, filius Hludovici Pii, cum secunda profectione Romam peteret, III Kal. Octob., in ipso itinere obiit, et Hludovicus filius ejus regnum suscepit. Hujus Caroli temporibus facta sunt Capitula in Pontigone a Leone apocrisiario. Sancta synodus, quae in nomine Domini, vocatione domni Joannis ter beatissimi universalis papae, et jussione domini Caroli perpetui Augusti congregata est in loco qui vocatur Pontigonis, anno incarnationis Dominicae 876, indictione IX, regni praefati invictissimi imperatoris XXXVII, imperii autem primo, XIII Kal. August., haec capitula quae subtus annexa sunt instituit: CAP. I. Obeunte Hludovico, qui Romani imperii jura regebat, domnus Joannes ter beatissimus papa per Jadericum Veliternensem, Formosum Portuensem, Joannem Arelatinum, necnon per Ansegisum Senonensem, venerabiles episcopos, domnum Carolum tunc regem ad limina SS. apostolorum invitavit, eumque Ecclesiae ipsius defensorem auctoremque elegit, imperialique diademate coronavit, eumque prae cunctis solum specialiter eligens, qui Romani imperii sceptra teneret. Cujus sacris institutionibus pro debito parentes, quod ipse confirmavit, pari consensu omnes confirmavimus. CAP. II. Sicut domnus Joannes papa sanxit, commonente et consentiente, ac condecernente domno ac gloriosissimo Carolo imperatore semper Augusto, Ansegisum venerabilem episcopum Senonum suam vicem tenere, et primatum ei Galliae et Germaniae contulit, in evocanda synodo, et definiendo canonice, si quaelibet insurrexerint necessaria, et ut graviora quaelibet ad ipsius notitiam referat; et nos unanimiter omni devotione laudamus, et ut ita ipse primatum teneat Galliae et Germaniae decernimus, et sancimus, cunctique successores ejus in propria urbe. Anno 878 Joannes papa Romanus ad Gallias veniens, primo Arelatum navigio advectus, per Lugdunum, aliasque civitates usque ad Trecassinensem urbem accessit, ibique cum Hludovico filio Caroli collocutus ad Italiam repedavit. Anno 879 obiit Ludovicus rex Burgundionum, frater Caroli. Anno 883 obiit Ansegisus venerabilis Senonum archiepiscopus, et sepultus est in monasterio S. Petri. Hic corpora SS. praesulum et confessorum Leonis, Ursicini, Ambrosii, atque Agricii in monasterio S. Petri transtulit, et ab urbe Roma caput S. Gregorii doctoris plumbo inclusum, cum brachio S. Leonis doctoris deferens, in eodem monasterio conservandum reposuit. Hujus temporibus corpora SS. martyrum Sanctiani atque Augustini de villa quae dicitur Sancceias a fratribus jam dicti loci, et presbytero ejusdem
null
c29848e2-af89-424b-882b-1410acb7e399
latin_170m_raw
null
None
None
None
nomine Eodaldo translata sunt in eodem monasterio VIII Kal. Jul. Praeterea domnus Ansegisus, postquam primatum totius Galliae obtinuit, et superna moderatione secundus papa appellari meruit, Judaeos certa de causa, et moniales ab urbe Senonica expulit, et ne ulterius in ea habitaculum manendi haberent sub anathematis jugulo interdixit. Anno 886 obiit Hludovicus, filius Caroli III imperatoris. Hoc anno, II Kal. Decembr., ascenderunt Normanni a Parisius Senonis. Et sequenti mense Maio redierunt in Franciam, jam defuncto Ewrardo archiepiscopo, et ordinato Walterio in loco ejus. Qui eodem anno unxit Odonem in regem. Hic privilegium monachis S. Petri fecit de abbatis electione. Anno 896 Richardus princeps Burgundiae recepit Senonas [ #al.,@# Sennis] contra Walterium archiepiscopum et Warnerium comitem. Anno 898 obiit Odo rex, et Carolus Simplex regnum accepit. Anno 922 Robertus princeps unctus est in regem, et eo anno XVII Kal. Jul. factum est bellum inter Carolum et Robertum, ubi interfectus est Robertus. Carolo vero a caede belli victore revertente, occurrit illi Heribertus, infidelium nequissimus, et sub fictae pacis simulatione in castro quod Parrona dicitur, ut hospitandi gratia diverteret, compulit, et sic eum dolo captum retinuit. Illic positus Carolus, anno 923 Rodulphum nobilem filium Richardi principis Burgundionum, una cum consilio Hugonis Magni Francorum ducis, et procerum Francorum, in regnum sublimavit. Quo mortuo anno 935 accersiens una cum Francis Hugo dux Hludovicum filium jam dicti Caroli, datis sacramentis Otgivae matri ejus, in regno constituit. Anno 954 obiit Hludovicus rex, et Lotharius filius ejus regnum suscepit. Anno 956 obiit Hugo dux Magnus, et filius ejus Hugo ducatum suscepit. Et Gislebertus comes Burgundionum obiit, et honorem ejus cum filia nomine Leudegarde, ex qua postea a Radulpho Divionensi pipicus factus est, Otho frater Hugonis ducis recepit. Aliam vero filiam nomine Werram duxit in matrimonium Robertus comes Trecasinorum. Mortuo vero Othone, Ainricus frater ejus ducatum suscepit Burgundiae. Anno 986 obiit Lotharius rex, commisso filio suo Hludovico juvene Hugoni duci, una cum regno. Anno 987 obiit Hludovicus rex juvenis, qui nihil fecit, donato regno Hugoni duci, qui eodem anno rex factus est a Francis. Et eodem anno Robertus filius ejus regum piissimus rex ordinatus est. Hic deficit regnum Caroli Magni. Anno 998 obiit Hugo rex, filio suo Roberto regnante. Anno 999 obiit Sewinus archiepiscopus, qui jacturam monasterii sancti Petri, quam Anastasius archiepiscopus antecessor ejus relevare coeperat, in pristinum restituit statum: ibique sub districtione regulari ordinavit abbatem Rainardum, cujus etiam corpus in eodem monasterio est sepultum. Hic ab urbe Roma per manum Joannis papae archiepiscopale pallium, quo antecessores ejus infulati sunt, et primatum Galliae suscepit. Hic etiam monasterium sancti Petri Milidunensis ab imo relevavit, et monachos in illo mittens, abbatem Walterium eis praefecit. Hic matrem ecclesiam S. Stephani, quae igne cremata fuerat, ab epistiliis erigens, et ex integro perficiens, signis et ornamentis ecclesiasticis decoravit, et adjunctis sibi Milone episcopo Trecassensium et Eriberto Antissiodorensium, Rocleno quoque Nivernensium, cum maximo honore dedicavit. Eadem quoque die ad stipendia clericorum ibidem Deo famulantium tria altaria sub privilegii testamento delegavit. Deinde brachium sancti Leonis papae cum digitis sancti Ebonis ab abbate Rainardo et a fratribus monasterii S. Petri multa prece obtinens, auro et gemmis ornavit, et eidem casae Dei contulit. Pro quibus mutua vicissitudine et pro remedio animae suae, de altario S. Saviniani, quod XXX passus a crypta monasterii abest, et de altario S. Sanctiani, quod est in villa Sanceias, et de altario S. Petri, quod est in villa quae Alsonus vocatur, et de altario S. Lupi, quod est in villa quae Naudus dicitur, perpetua privilegia una cum consensu et voluntate papae Romani et coepiscoporum suorum, sancto Petro ejusque monachis fecit. Decrevit etiam ut abba ejusdem monasterii in conventu abbatum vel clericorum post episcopum primus sedeat, et inter caeteros ejusdem episcopatus abbates primatum teneat; ipse autem talem se exhibeat, ut dignus sit tali honore. Tabulam quoque ex auro et argento ante altare sancti Stephani construxit, de qua postmodum ante monasterium facta est turris. Anno 1002 obiit Ainricus, dux Burgundiae. Anno 1003 obsedit Robertus rex Antissiodorum, et
null
d2603ff5-23ba-4a62-8e26-46050e0d30f4
latin_170m_raw
null
None
None
None
vastavit Burgundiam. Anno 1015 recepit Robertus rex civitatem Senonum, et Rainardus abba monasterii S. Petri obiit. Hic monasterium S. Petri ab imo renovavit, et claustra monasterii cum domibus ad se pertinentibus ex toto reaedificavit. Tabulam etiam auream et argenteam ante altare construxit, crucem auream cum gemmis fabricavit, signis, codicibus, palliis, sacris vasis, et reliquis ornamentis ecclesiasticis idem monasterium ditavit. Insuper et regulari tramite monachos instruens, liberalibus disciplinis edocuit. Anno 1023 Odorannus monachus, postquam crucifixum et puteum monasterii fecit, peccatis suis promerentibus insidias a falsis fratribus perpessus, Deo propitio vix mortem evasit. Qui apud S. Dionysium aliquantisper commoratus, cum maximo honore propriis sedibus est redditus. Anno 1031 obiit Rotbertus rex pius, qui fuit erga sanctos Dei supplex, benevolus et devotus, et totius religionis amator egregius. Hic peractis diversis restaurationibus ecclesiarum, necnon ornamentis sanctorum corporum, sanctum corpus sancti Saviniani auro et gemmis argentoque ornavit. Quod qualiter actum sit, paucis est disserendum: Factum est, dum quodam tempore Rotbertus rex Romam peteret, ut Constantia regina una cum Hugone filio parvulo Tillo remaneret. Quod ut Berta regina, dudum causa consanguinitatis a rege repudiata, comperit, prosecuta est eum, sperans se, faventibus ad hoc quibusdam aul cis, decreto apostolico restituturam toro regio. Unde Constantia regina, timens se amoveri a regio latere, inenarrabili detinebatur moerore. Quae dum nocte quadam ob hoc nimiis cogitationum tumultibus pulsata obdormiret, apparuit ei per visum inenarrabili claritate circumdatus vir quidam angelicis decoratus canis, in sacerdotali habitu virgam pastoralem gestans manu. Quem nimio terrore perterrita dum requireret quisnam esset, innotuit se esse episcopum, et appellari Savinianum. Qui et dixit: « Constans esto, Constantia, quia Deo propitio liberata es ab imminenti tristitia. » Illa vero de tam praeclara visione perterrita, facto mane, coepit a circumstantibus clericis sollicite perquirere si illis in regionibus haberetur episcopus qui Savinianus diceretur. Quibus ignorantiam suam profitentibus, unus ex eis, qui in monasterio S. Petri fuerat nutritus, redeunte rege Aurelianorum futurus episcopus, nomine Theodericus, respondit pro omnibus: « Est, domina, in monasterio S. Petri Savinianus, primus Senonum archiepiscopus, qui per martyrii triumphum una cum sociis pervenit ad coelestis regni bravium. Si hujus martyris devote adieris praesentiam, id quod promisit, absque dilatione noveris te consecuturam. » At illa de tanti viri consilio gaudens effecta, citissime una cum filio expetiit sancti Petri limina, et diutissime lacrymas fundens ante corpus beati martyris, totisque viribus se committens ejus fidei, gaudens remeavit ad propria de visitatione tanti patroni confortata. Nondum transierat dies tertia, cum subito adest intempesta nocte legatus regis ante januam, nuntians in proximo adfuturam ejus praesentiam. Qui Deo ducente propriis sedibus restitutus, ut verissima approbaretur promissio martyris, deinceps propriam conjugem magis quam eatenus dilexit, et sub ejus nutu omnia jura regalia, et quaecunque possidere videbatur, manere disposuit. Sed illa minime oblita promissionis sancti, satagere coepit qualiter exornaretur corpus ejus gemmis et auro, quod diu inclusum plumbo ab antiquis Patribus absconditum fuerat sub arvo. Et regi suggerens sua vota, Deo auxiliante, ad ea implenda paratum illum invenit per omnia. Qui accersiens Odorannum ejusdem loci monachum, qui ad hoc opus perficiendum videbatur idoneus, commisit una cum regina ejus fidei tantae pietatis opus. Dederunt igitur Senonis in primis per manum Waldrici praepositi argenti meri libras IV. Deinde Senonis per manum Willelmi cubicularii argenti meri solidos LV. Postea miserunt per manum Odonis paratgii argenti meri solidos XXXVII. Miserunt etiam a Parisiis per manum Odoranni monachi auri solidos XVII et denarios VIII et gemmas pretiosissimas. His ita patratis, restat ut mirabilia Dei, quae in fabricis hujus operis oculis nostris vidimus, et ex parte manibus contrectavimus, Christi fidelibus intimemus. Quae silentio tegere, crimen est admittere. Igitur occupatus rex variis saeculi curis intermisit aliquantulum, ad monasterium mittere sumptas coepti operis. Tranquillitate vero percepta, mandavit per Francolinum jam dicto fratri, ut concito gradu veniret Druis ad suscipiendum munus operis. At ille vespertina synaxi expleta, et ut mos est monachis percepta benedictione abbatis, ire perrexit ad cacumina Druensis castri. Veniens vero post solis occasum ad sanctae Columbae portum, transfretavit cum suis Icaunam fluvium.
null
7e97ffa6-fa4a-40e3-9046-01c065ae92d5
latin_170m_raw
null
None
None
None
Cumque paululum substitisset in littore, inter caeteras stellas quibus nox illustrabatur, vidit quoddam sidus exsurgere, eo quo aestivo tempore solet horam diei primam sol demonstrare. Quod exsiliens de sui ortus loco virtute divina coepit ferri velociter per aera, petens coeli eminentiora loca, pene usque ad illud punctum quo ea tempestate solet fieri hora sexta. Quem cum famulus, equo praeparato cui insidere debebat, hortaretur, quia nox imminebat, ut ascenderet: « Sustine me paululum, inquit, et intuere cum tuo socio mirabilia Dei, quae hactenus non vidi. » Quo miraculo famuli attoniti, ignorantes quid praesagii praeferret signaculo crucis se muniunt, et Deo sanctoque Saviniano pavefacti toto corde se committunt. Stella vero in loco quo venerat paululum substitit, et retrogrado cursu ad locum unde venerat in unius horae spatio iterum rediit; quam pene usque ad tertiam vigiliam noctis contemplantes, eam inter caetera sidera implere cursum solitum viderunt ovantes, et inter se quid demonstraret conferentes. Quibus animo occurrit, quod coeptum iter prospero gressu peragerent, et demum voti compotes conciti ad domum redirent. Dantes praeterea sese maturius labori coepti itineris, per squalidam Belsam, eo surgente a mensa pervenerunt ad palatium regis. Praemissa vero salutatione regis et reginae, ut veracissima apparerent sideris praesagia: « Suscipiens, inquit monacho regina, quae sancto Saviniano pro posse disposuimus ad praesens mittere munera, festinus revertere ad propria, quia nos summo mane disposuimus abire alias. » Et statim proferens auri tredecim solidos ad publicam monetam Aurelianensem appensos: « Si tibi, inquit, non sufficit monetae ponderatio, praebeat fidem proprio oculo iterata propensio. » Quo ponderato, re nihil aliud quam quod regina praedixerat fuit invenire. Regressus itaque monachus voti compos ad monasterium, postquam regis ex parte et reginae dixit abbati et fratribus ave, protulit auri fulvi sancto Saviniano transmissum munus de cassilide. Appensum ergo palam omnibus, per manum Francolini ostiarii et Raimberti cellerarii regis, trutina urgente inventum est septem denarios plus habens. Unde stupefactus frater qui detulerat, et caeteri admirantes, cognoverunt pro certo quia qui sideris mutatione in eundo dignatus est ostendere miraculum, et qui ex nihilo fecit totum mundum, in sacculo fidei ob meritum martyris concessit exuberare fulvum, sub septiformis numero spiritus, aurum. Et qui ad redimendum filios viduae, Elisei intercessu fecit super excrescere oleum, exigui auri munusculum devotione regis et reginae fecit maximum. Et caput Christi Deus, qui per prophetam suum dixit: #Argentum et aurum meum est,@# quidquid membris suis, id est sanctis martyribus, confert, alterius non est. Postea dedit rex per manum Odoranni monachi Senonis auri uncias VIII et argenti meri solidos XV. In perficiendo vero opere, ne fieret regi oneri frequens requisitio auri et argenti, additae sunt de thesauro Ecclesiae quinque unciae auri, et tres librae argenti meri. Descripto itaque apparatu Deo dignissimi operis, operae pretium est exarari miraculum anserino vomere, quod Dei omnipotentia praesentibus nobis dignata est agere in sancti martyris translatione. Optata festivitatis ejus dies, qua ab antiquis Patribus ejus venerabile corpus una cum sociis in basilica sancti Petri translatum est, appropinquabat, et rex aliquantulum Senonis commoratus, redire disponebat Parisius. Unde evocans archiepiscopum Leothericum, humiliter postulavit ut monasterium adiret, et sancti martyris corpus de locello plumbeo, in quo ab antiquis Patribus positum fuerat, in aurea capsa, quam illi paraverat, transponeret. At ille sexta feria, cui succedente die Dominica futura praestolabatur festivitas, ad monasterium veniens summa cum veneratione, una cum fratribus monita regis implevit, corpusque S. Eodaldi, quod cum eo reperit, cum corpore S. Saviniani ponens, ossa pueri parvuli cum eo humati reposuit una, et expletis missarum solemniis edendum abiit. Fratre vero, sub cujus arbitrio et providentia totius operis fabrica constabat, in choro monasterii residente, et imagines argenteas, quas operculo capsae superponi disposuerat, cera molli refovente, supervenit ex improviso, duce puero parvulo, quidam caecus postulans se intromitti in crypta ubi S. Saviniani repositum erat corpus. Qui sciscitatus a monacho quis esset, et unde vel cujus rei gratia advenisset, professus est se esse rusticum, et in pago Wastinense, in villa quae Fontanas dicitur, habere habitaculum ad manendum, et proprio nomine vocari Mainardum; et
null
01f53ce5-4365-4335-b584-440cbf8efb8e
latin_170m_raw
null
None
None
None
admonitum nocte praeterita in somnis, ut ad S. Saviniani praesentiam veniret, et lumen oculorum ibi reciperet. Erat enim triennium ex quo lumen amiserat oculorum. Intromissus itaque ad sanctum diutius oravit, sed nihil luminis ipsa die percipere meruit. Nimio vero suavitatis odore, ut ipse dixit, repletus, ad propria est reversus. Adveniente igitur die Dominica, adest rex cum suis episcopis et proceribus, abbatibus quoque et clericis, necnon et populo innumerabili, ad transvehendum corpus sancti martyris. Quem suscipiens una cum filio suo Roberto, propriis scapulis reposuit cum manibus suis illo, ubi in praesenti veneratur a fidelibus populis. Peracto deinde solemni officio, et rege recumbente ad mensam, monachisque edentibus, sedebat ibi saepe factus monachus, ubi eum perendie sedentem supra scriptus invenerat caecus. Qui nutu Dei ducente se puero superveniens, dixit se iterum in somnis admonitum, ut quantocius repeteret S. Saviniani auxilium. Et projiciens se solo tenus ante praesentiam sancti, ejus suffragantibus meritis, visum recepit. Et qui eousque a parvulo puerulo ducebatur, eo ducente, puer ad domum revertitur. Rex vero surgens a mensa orationis causa, ut mos illi erat, solus remansit in ecclesia. Qui dum oraret, contigit ut saepedictus frater ecclesiam intraret. Quem aspiciens eminus, tranquilla manu innuit ut accederet propius. Cui: « Enarra mihi, inquit, S. Potentianus S. Saviniano quid fuerit. » At ille, quod socius ejus in itineris labore, et successor in honore, et collega martyrii fuerit, humiliter intulit. Tunc rex graviter coepit conqueri, et pugnis pectus tundere, eo quod eos ab invicem separasset corpore. Et promittens se eum socio redditurum, commisit eidem fratri triginta et tres solidos meri argenti, ut inde inciperet praeparare scrinium S. Potentiani. Sed dum ista agitabat agere, praeventus superna vocatione reddidit Deo debitum patris nostri Adae. Cui miserere Deus, clemens, pius atque benignus. Et sanctis junge, cunctipotens Domine. Petre, memor famuli semper tu sis Odoranni. Saviniane potens, Odorannum respice clemens. Anno 1032 obiit Leothericus archiepiscopus. Hic dedit S. Petro villam quae Arcia dicitur, cum duabus ecclesiis, S. Michaelis scilicet et sanctae Mariae, sanctique Ebonis cum appendiciis suis. Et terram de Tillido, quae reddit solidos II de censu. Hic per manum Gerberti papae, qui et Sylvester dictus est, pallium archiepiscopale Romae suscipiens, primatum etiam Galliae per baculum ejus recepit. Hujus temporibus corpus sanctae Beatae sororis S. Sanuciani, quod cum eo minus studiose ab Heriberto canonico latenter fuerat transpositum, ab Odoranno monacho meliuscule cum ejus corpore est collecatum, et caput scrinii eorum auro et argento, quod ipse labore, ut ita dicam, proprio acquisivit, ornatum. Corpus S. Serotini, discipuli S. Saviniani, in praesenti capitulo qualiter vel a quibus in monasterio S. Petri sit delatum, cur minime scriptum sit, studiosus lector nequaquam reputet segnitiae nostrae, sed potius ignorantiae. Praeterea pro certo scimus quod basilica in qua primum jacuit a Nortmannis eversa et funditus sit deleta. Corpus vero ejus in monasterio S. Petri transpositum in pace requiescit, et fulgens miraculis pie petentibus apud Deum necessaria acquirit. CAP. I. Obeunte Hludovico, qui Romani imperii jura regebat, domnus Joannes ter beatissimus papa per Jadericum Veliternensem, Formosum Portuensem, Joannem Arelatinum, necnon per Ansegisum Senonensem, venerabiles episcopos, domnum Carolum tunc regem ad limina SS. apostolorum invitavit, eumque Ecclesiae ipsius defensorem auctoremque elegit, imperialique diademate coronavit, eumque prae cunctis solum specialiter eligens, qui Romani imperii sceptra teneret. Cujus sacris institutionibus pro debito parentes, quod ipse confirmavit, pari consensu omnes confirmavimus. CAP. II. Sicut domnus Joannes papa sanxit, commonente et consentiente, ac condecernente domno ac gloriosissimo Carolo imperatore semper Augusto, Ansegisum venerabilem episcopum Senonum suam vicem tenere, et primatum ei Galliae et Germaniae contulit, in evocanda synodo, et definiendo canonice, si quaelibet insurrexerint necessaria, et ut graviora quaelibet ad ipsius notitiam referat; et nos unanimiter omni devotione laudamus, et ut ita ipse primatum teneat Galliae et Germaniae decernimus, et sancimus, cunctique successores ejus in propria urbe. Anno 878 Joannes papa Romanus ad Gallias veniens, primo Arelatum navigio advectus
null
e92fd322-255b-465a-a1ac-e970ab6ba018
latin_170m_raw
null
None
None
None
, per Lugdunum, aliasque civitates usque ad Trecassinensem urbem accessit, ibique cum Hludovico filio Caroli collocutus ad Italiam repedavit. Anno 879 obiit Ludovicus rex Burgundionum, frater Caroli. Anno 883 obiit Ansegisus venerabilis Senonum archiepiscopus, et sepultus est in monasterio S. Petri. Hic corpora SS. praesulum et confessorum Leonis, Ursicini, Ambrosii, atque Agricii in monasterio S. Petri transtulit, et ab urbe Roma caput S. Gregorii doctoris plumbo inclusum, cum brachio S. Leonis doctoris deferens, in eodem monasterio conservandum reposuit. Hujus temporibus corpora SS. martyrum Sanctiani atque Augustini de villa quae dicitur Sancceias a fratribus jam dicti loci, et presbytero ejusdem nomine Eodaldo translata sunt in eodem monasterio VIII Kal. Jul. Praeterea domnus Ansegisus, postquam primatum totius Galliae obtinuit, et superna moderatione secundus papa appellari meruit, Judaeos certa de causa, et moniales ab urbe Senonica expulit, et ne ulterius in ea habitaculum manendi haberent sub anathematis jugulo interdixit. Anno 886 obiit Hludovicus, filius Caroli III imperatoris. Hoc anno, II Kal. Decembr., ascenderunt Normanni a Parisius Senonis. Et sequenti mense Maio redierunt in Franciam, jam defuncto Ewrardo archiepiscopo, et ordinato Walterio in loco ejus. Qui eodem anno unxit Odonem in regem. Hic privilegium monachis S. Petri fecit de abbatis electione. Anno 896 Richardus princeps Burgundiae recepit Senonas [ #al.,@# Sennis] contra Walterium archiepiscopum et Warnerium comitem. Anno 898 obiit Odo rex, et Carolus Simplex regnum accepit. Anno 922 Robertus princeps unctus est in regem, et eo anno XVII Kal. Jul. factum est bellum inter Carolum et Robertum, ubi interfectus est Robertus. Carolo vero a caede belli victore revertente, occurrit illi Heribertus, infidelium nequissimus, et sub fictae pacis simulatione in castro quod Parrona dicitur, ut hospitandi gratia diverteret, compulit, et sic eum dolo captum retinuit. Illic positus Carolus, anno 923 Rodulphum nobilem filium Richardi principis Burgundionum, una cum consilio Hugonis Magni Francorum ducis, et procerum Francorum, in regnum sublimavit. Quo mortuo anno 935 accersiens una cum Francis Hugo dux Hludovicum filium jam dicti Caroli, datis sacramentis Otgivae matri ejus, in regno constituit. Anno 954 obiit Hludovicus rex, et Lotharius filius ejus regnum suscepit. Anno 956 obiit Hugo dux Magnus, et filius ejus Hugo ducatum suscepit. Et Gislebertus comes Burgundionum obiit, et honorem ejus cum filia nomine Leudegarde, ex qua postea a Radulpho Divionensi pipicus factus est, Otho frater Hugonis ducis recepit. Aliam vero filiam nomine Werram duxit in matrimonium Robertus comes Trecasinorum. Mortuo vero Othone, Ainricus frater ejus ducatum suscepit Burgundiae. Anno 986 obiit Lotharius rex, commisso filio suo Hludovico juvene Hugoni duci, una cum regno. Anno 987 obiit Hludovicus rex juvenis, qui nihil fecit, donato regno Hugoni duci, qui eodem anno rex factus est a Francis. Et eodem anno Robertus filius ejus regum piissimus rex ordinatus est. Hic deficit regnum Caroli Magni. Anno 998 obiit Hugo rex, filio suo Roberto regnante. Anno 999 obiit Sewinus archiepiscopus, qui jacturam monasterii sancti Petri, quam Anastasius archiepiscopus antecessor ejus relevare coeperat, in pristinum restituit statum: ibique sub districtione regulari ordinavit abbatem Rainardum, cujus etiam corpus in eodem monasterio est sepultum. Hic ab urbe Roma per manum Joannis papae archiepiscopale pallium, quo antecessores ejus infulati sunt, et primatum Galliae suscepit. Hic etiam monasterium sancti Petri Milidunensis ab imo relevavit, et monachos in illo mittens, abbatem Walterium eis praefecit. Hic matrem ecclesiam S. Stephani, quae igne cremata fuerat, ab epistiliis erigens, et ex integro perficiens, signis et ornamentis ecclesiasticis decoravit, et adjunctis sibi Milone episcopo Trecassensium et Eriberto Antissiodorensium, Rocleno quoque Nivernensium, cum maximo honore dedicavit. Eadem quoque die ad stipendia clericorum ibidem Deo famulantium tria altaria sub privilegii testamento delegavit. Deinde brachium sancti Leonis papae cum digitis sancti Ebonis ab abbate Rainardo et a fratribus monasterii S. Petri multa prece obtinens, auro et gemmis ornavit, et eidem casae Dei contulit. Pro quibus mutua vicissitudine et pro remedio animae suae, de altario S. Saviniani, quod XXX passus a crypta monasterii abest, et de altario S. Sanctiani, quod est in villa Sanceias, et de altario
null
9684daf6-c10b-40a7-9c81-4f748b675bec
latin_170m_raw
null
None
None
None
S. Petri, quod est in villa quae Alsonus vocatur, et de altario S. Lupi, quod est in villa quae Naudus dicitur, perpetua privilegia una cum consensu et voluntate papae Romani et coepiscoporum suorum, sancto Petro ejusque monachis fecit. Decrevit etiam ut abba ejusdem monasterii in conventu abbatum vel clericorum post episcopum primus sedeat, et inter caeteros ejusdem episcopatus abbates primatum teneat; ipse autem talem se exhibeat, ut dignus sit tali honore. Tabulam quoque ex auro et argento ante altare sancti Stephani construxit, de qua postmodum ante monasterium facta est turris. Anno 1002 obiit Ainricus, dux Burgundiae. Anno 1003 obsedit Robertus rex Antissiodorum, et vastavit Burgundiam. Anno 1015 recepit Robertus rex civitatem Senonum, et Rainardus abba monasterii S. Petri obiit. Hic monasterium S. Petri ab imo renovavit, et claustra monasterii cum domibus ad se pertinentibus ex toto reaedificavit. Tabulam etiam auream et argenteam ante altare construxit, crucem auream cum gemmis fabricavit, signis, codicibus, palliis, sacris vasis, et reliquis ornamentis ecclesiasticis idem monasterium ditavit. Insuper et regulari tramite monachos instruens, liberalibus disciplinis edocuit. Anno 1023 Odorannus monachus, postquam crucifixum et puteum monasterii fecit, peccatis suis promerentibus insidias a falsis fratribus perpessus, Deo propitio vix mortem evasit. Qui apud S. Dionysium aliquantisper commoratus, cum maximo honore propriis sedibus est redditus. Anno 1031 obiit Rotbertus rex pius, qui fuit erga sanctos Dei supplex, benevolus et devotus, et totius religionis amator egregius. Hic peractis diversis restaurationibus ecclesiarum, necnon ornamentis sanctorum corporum, sanctum corpus sancti Saviniani auro et gemmis argentoque ornavit. Quod qualiter actum sit, paucis est disserendum: Factum est, dum quodam tempore Rotbertus rex Romam peteret, ut Constantia regina una cum Hugone filio parvulo Tillo remaneret. Quod ut Berta regina, dudum causa consanguinitatis a rege repudiata, comperit, prosecuta est eum, sperans se, faventibus ad hoc quibusdam aul cis, decreto apostolico restituturam toro regio. Unde Constantia regina, timens se amoveri a regio latere, inenarrabili detinebatur moerore. Quae dum nocte quadam ob hoc nimiis cogitationum tumultibus pulsata obdormiret, apparuit ei per visum inenarrabili claritate circumdatus vir quidam angelicis decoratus canis, in sacerdotali habitu virgam pastoralem gestans manu. Quem nimio terrore perterrita dum requireret quisnam esset, innotuit se esse episcopum, et appellari Savinianum. Qui et dixit: « Constans esto, Constantia, quia Deo propitio liberata es ab imminenti tristitia. » Illa vero de tam praeclara visione perterrita, facto mane, coepit a circumstantibus clericis sollicite perquirere si illis in regionibus haberetur episcopus qui Savinianus diceretur. Quibus ignorantiam suam profitentibus, unus ex eis, qui in monasterio S. Petri fuerat nutritus, redeunte rege Aurelianorum futurus episcopus, nomine Theodericus, respondit pro omnibus: « Est, domina, in monasterio S. Petri Savinianus, primus Senonum archiepiscopus, qui per martyrii triumphum una cum sociis pervenit ad coelestis regni bravium. Si hujus martyris devote adieris praesentiam, id quod promisit, absque dilatione noveris te consecuturam. » At illa de tanti viri consilio gaudens effecta, citissime una cum filio expetiit sancti Petri limina, et diutissime lacrymas fundens ante corpus beati martyris, totisque viribus se committens ejus fidei, gaudens remeavit ad propria de visitatione tanti patroni confortata. Nondum transierat dies tertia, cum subito adest intempesta nocte legatus regis ante januam, nuntians in proximo adfuturam ejus praesentiam. Qui Deo ducente propriis sedibus restitutus, ut verissima approbaretur promissio martyris, deinceps propriam conjugem magis quam eatenus dilexit, et sub ejus nutu omnia jura regalia, et quaecunque possidere videbatur, manere disposuit. Sed illa minime oblita promissionis sancti, satagere coepit qualiter exornaretur corpus ejus gemmis et auro, quod diu inclusum plumbo ab antiquis Patribus absconditum fuerat sub arvo. Et regi suggerens sua vota, Deo auxiliante, ad ea implenda paratum illum invenit per omnia. Qui accersiens Odorannum ejusdem loci monachum, qui ad hoc opus perficiendum videbatur idoneus, commisit una cum regina ejus fidei tantae pietatis opus. Dederunt igitur Senonis in primis per manum Waldrici praepositi argenti meri libras IV. Deinde Senonis per manum Willelmi cubicularii argenti meri solidos LV. Postea miserunt per manum Odonis paratgii argenti meri solidos XXXVII. Miserunt etiam a Parisiis per manum Odoranni monachi auri
null
7b076afa-4271-4e46-a864-8a68a0e30611
latin_170m_raw
null
None
None
None
solidos XVII et denarios VIII et gemmas pretiosissimas. His ita patratis, restat ut mirabilia Dei, quae in fabricis hujus operis oculis nostris vidimus, et ex parte manibus contrectavimus, Christi fidelibus intimemus. Quae silentio tegere, crimen est admittere. Igitur occupatus rex variis saeculi curis intermisit aliquantulum, ad monasterium mittere sumptas coepti operis. Tranquillitate vero percepta, mandavit per Francolinum jam dicto fratri, ut concito gradu veniret Druis ad suscipiendum munus operis. At ille vespertina synaxi expleta, et ut mos est monachis percepta benedictione abbatis, ire perrexit ad cacumina Druensis castri. Veniens vero post solis occasum ad sanctae Columbae portum, transfretavit cum suis Icaunam fluvium. Cumque paululum substitisset in littore, inter caeteras stellas quibus nox illustrabatur, vidit quoddam sidus exsurgere, eo quo aestivo tempore solet horam diei primam sol demonstrare. Quod exsiliens de sui ortus loco virtute divina coepit ferri velociter per aera, petens coeli eminentiora loca, pene usque ad illud punctum quo ea tempestate solet fieri hora sexta. Quem cum famulus, equo praeparato cui insidere debebat, hortaretur, quia nox imminebat, ut ascenderet: « Sustine me paululum, inquit, et intuere cum tuo socio mirabilia Dei, quae hactenus non vidi. » Quo miraculo famuli attoniti, ignorantes quid praesagii praeferret signaculo crucis se muniunt, et Deo sanctoque Saviniano pavefacti toto corde se committunt. Stella vero in loco quo venerat paululum substitit, et retrogrado cursu ad locum unde venerat in unius horae spatio iterum rediit; quam pene usque ad tertiam vigiliam noctis contemplantes, eam inter caetera sidera implere cursum solitum viderunt ovantes, et inter se quid demonstraret conferentes. Quibus animo occurrit, quod coeptum iter prospero gressu peragerent, et demum voti compotes conciti ad domum redirent. Dantes praeterea sese maturius labori coepti itineris, per squalidam Belsam, eo surgente a mensa pervenerunt ad palatium regis. Praemissa vero salutatione regis et reginae, ut veracissima apparerent sideris praesagia: « Suscipiens, inquit monacho regina, quae sancto Saviniano pro posse disposuimus ad praesens mittere munera, festinus revertere ad propria, quia nos summo mane disposuimus abire alias. » Et statim proferens auri tredecim solidos ad publicam monetam Aurelianensem appensos: « Si tibi, inquit, non sufficit monetae ponderatio, praebeat fidem proprio oculo iterata propensio. » Quo ponderato, re nihil aliud quam quod regina praedixerat fuit invenire. Regressus itaque monachus voti compos ad monasterium, postquam regis ex parte et reginae dixit abbati et fratribus ave, protulit auri fulvi sancto Saviniano transmissum munus de cassilide. Appensum ergo palam omnibus, per manum Francolini ostiarii et Raimberti cellerarii regis, trutina urgente inventum est septem denarios plus habens. Unde stupefactus frater qui detulerat, et caeteri admirantes, cognoverunt pro certo quia qui sideris mutatione in eundo dignatus est ostendere miraculum, et qui ex nihilo fecit totum mundum, in sacculo fidei ob meritum martyris concessit exuberare fulvum, sub septiformis numero spiritus, aurum. Et qui ad redimendum filios viduae, Elisei intercessu fecit super excrescere oleum, exigui auri munusculum devotione regis et reginae fecit maximum. Et caput Christi Deus, qui per prophetam suum dixit: #Argentum et aurum meum est,@# quidquid membris suis, id est sanctis martyribus, confert, alterius non est. Postea dedit rex per manum Odoranni monachi Senonis auri uncias VIII et argenti meri solidos XV. In perficiendo vero opere, ne fieret regi oneri frequens requisitio auri et argenti, additae sunt de thesauro Ecclesiae quinque unciae auri, et tres librae argenti meri. Descripto itaque apparatu Deo dignissimi operis, operae pretium est exarari miraculum anserino vomere, quod Dei omnipotentia praesentibus nobis dignata est agere in sancti martyris translatione. Optata festivitatis ejus dies, qua ab antiquis Patribus ejus venerabile corpus una cum sociis in basilica sancti Petri translatum est, appropinquabat, et rex aliquantulum Senonis commoratus, redire disponebat Parisius. Unde evocans archiepiscopum Leothericum, humiliter postulavit ut monasterium adiret, et sancti martyris corpus de locello plumbeo, in quo ab antiquis Patribus positum fuerat, in aurea capsa, quam illi paraverat, transponeret. At ille sexta feria, cui succedente die Dominica futura praestolabatur festivitas, ad monasterium veniens summa cum veneratione, una cum fratribus monita regis implevit, corpusque S. Eodaldi, quod cum eo reperit, cum corpore
null
43026fcb-703d-4505-b8dc-e0f1523245c2
latin_170m_raw
null
None
None
None
S. Saviniani ponens, ossa pueri parvuli cum eo humati reposuit una, et expletis missarum solemniis edendum abiit. Fratre vero, sub cujus arbitrio et providentia totius operis fabrica constabat, in choro monasterii residente, et imagines argenteas, quas operculo capsae superponi disposuerat, cera molli refovente, supervenit ex improviso, duce puero parvulo, quidam caecus postulans se intromitti in crypta ubi S. Saviniani repositum erat corpus. Qui sciscitatus a monacho quis esset, et unde vel cujus rei gratia advenisset, professus est se esse rusticum, et in pago Wastinense, in villa quae Fontanas dicitur, habere habitaculum ad manendum, et proprio nomine vocari Mainardum; et admonitum nocte praeterita in somnis, ut ad S. Saviniani praesentiam veniret, et lumen oculorum ibi reciperet. Erat enim triennium ex quo lumen amiserat oculorum. Intromissus itaque ad sanctum diutius oravit, sed nihil luminis ipsa die percipere meruit. Nimio vero suavitatis odore, ut ipse dixit, repletus, ad propria est reversus. Adveniente igitur die Dominica, adest rex cum suis episcopis et proceribus, abbatibus quoque et clericis, necnon et populo innumerabili, ad transvehendum corpus sancti martyris. Quem suscipiens una cum filio suo Roberto, propriis scapulis reposuit cum manibus suis illo, ubi in praesenti veneratur a fidelibus populis. Peracto deinde solemni officio, et rege recumbente ad mensam, monachisque edentibus, sedebat ibi saepe factus monachus, ubi eum perendie sedentem supra scriptus invenerat caecus. Qui nutu Dei ducente se puero superveniens, dixit se iterum in somnis admonitum, ut quantocius repeteret S. Saviniani auxilium. Et projiciens se solo tenus ante praesentiam sancti, ejus suffragantibus meritis, visum recepit. Et qui eousque a parvulo puerulo ducebatur, eo ducente, puer ad domum revertitur. Rex vero surgens a mensa orationis causa, ut mos illi erat, solus remansit in ecclesia. Qui dum oraret, contigit ut saepedictus frater ecclesiam intraret. Quem aspiciens eminus, tranquilla manu innuit ut accederet propius. Cui: « Enarra mihi, inquit, S. Potentianus S. Saviniano quid fuerit. » At ille, quod socius ejus in itineris labore, et successor in honore, et collega martyrii fuerit, humiliter intulit. Tunc rex graviter coepit conqueri, et pugnis pectus tundere, eo quod eos ab invicem separasset corpore. Et promittens se eum socio redditurum, commisit eidem fratri triginta et tres solidos meri argenti, ut inde inciperet praeparare scrinium S. Potentiani. Sed dum ista agitabat agere, praeventus superna vocatione reddidit Deo debitum patris nostri Adae. Cui miserere Deus, clemens, pius atque benignus. Et sanctis junge, cunctipotens Domine. Petre, memor famuli semper tu sis Odoranni. Saviniane potens, Odorannum respice clemens. Anno 1032 obiit Leothericus archiepiscopus. Hic dedit S. Petro villam quae Arcia dicitur, cum duabus ecclesiis, S. Michaelis scilicet et sanctae Mariae, sanctique Ebonis cum appendiciis suis. Et terram de Tillido, quae reddit solidos II de censu. Hic per manum Gerberti papae, qui et Sylvester dictus est, pallium archiepiscopale Romae suscipiens, primatum etiam Galliae per baculum ejus recepit. Hujus temporibus corpus sanctae Beatae sororis S. Sanuciani, quod cum eo minus studiose ab Heriberto canonico latenter fuerat transpositum, ab Odoranno monacho meliuscule cum ejus corpore est collecatum, et caput scrinii eorum auro et argento, quod ipse labore, ut ita dicam, proprio acquisivit, ornatum. Corpus S. Serotini, discipuli S. Saviniani, in praesenti capitulo qualiter vel a quibus in monasterio S. Petri sit delatum, cur minime scriptum sit, studiosus lector nequaquam reputet segnitiae nostrae, sed potius ignorantiae. Praeterea pro certo scimus quod basilica in qua primum jacuit a Nortmannis eversa et funditus sit deleta. Corpus vero ejus in monasterio S. Petri transpositum in pace requiescit, et fulgens miraculis pie petentibus apud Deum necessaria acquirit.
null
25dc8dbd-d715-4dad-ba73-cad0e4a6443f
latin_170m_raw
null
None
None
None
OBSERVATIONES PRAEVIAE. 1. Savinianum cum Potentiano sociisque fidem Christianam Senonibus intulisse, ibique martyrio affectos sepulturam accepisse, nemo est qui ambigat. Eorum tumulis imposita est ecclesia, ex cujus adytis, referente Odoranno S. Petri Vivi monacho, « anno 847 translata sunt sanctorum martyrum corpora Saviniani, Potentiani, Altini, atque Eodaldi in basilica sancti Petri a Wenilone archiepiscopo VIII Kal. Septemb. » Odoranno Clarius in Chronico subscribit, his verbis: « Revelaverunt se sancti Christi martyres Savinianus, Potentianus, Altinus, Eodaldus, et Serotinus Weniloni archiepiscopo et Anastasio abbati; qui levantes eos cum magno honore de ecclesia ubi sepulti erant, transtulerunt eos in basilicam beati Petri octavo Kalendas Septembris, » « quo tempore auditae sunt voces angelicae in coelo. » 2. Eodem anno quo « Ludovicus, filius Caroli Simplicis, apud Laudunum unctus est in regem, » pergit Clarius, « Hungari . . . . pervenientes Senones civitatem, incenderunt coenobium sancti Petri, vastantes omnem provinciam. Cernens itaque Sanson abbas et monachi malum hoc grande, consilio accepto, detulerunt corpora sanctorum Saviniani et Potentiani, cum caeteris sanctorum corporibus, et reliquiarum pignoribus, cum magno honore in ecclesiam ejusdem abbatiae, infra muros urbis constructam in honore sancti Petri. Relictum vero est corpus sancti Serotini in crypta retro altare sancti Petri. Vastantes igitur pagani cunctam provinciam, redierunt ad propria, incenso coenobio sancti Petri, remanente ibi solummodo oratorio sancti Serotini, quod minime potuerunt incendere. Qualiter autem Willelmus archiepiscopus corpora horum sanctorum voluerit retinere, vel qualiter illos reddiderit, in libello de virtutibus sancti Saviniani plenius invenies. » Libellus iste ipsissima est historia quam hic subjicimus. 3. Sub annum 1015 Leothericus Senonensis archiepiscopus una cum « abbate Rainardo investigare coepit ubinam essent recondita corpora sanctorum Saviniani et Potentiani. A tempore enim Willelmi archiepiscopi ob timorem paganorum erant abscondita in antris. Repertis autem eis per notitiam cujusdam veterani, Martini nomine servi ejusdem loci, cum omni diligentia condiderunt ea in locellis plumbeis, plura miracula ibi operante virtute Domini. » Plumbeorum locellorum, in quibus condita sanctorum corpora, mentio fit in his actis, ex quibus narrationem suam Clarium hausisse non dubium est. 4. Denique ex eodem auctore, anno 1020 « Ingoni abbati successit domnus Ermenaldus, in cujus tempore rex Robertus et Constantia regina composuerunt sancto Saviniano loculum auro, argento et gemmis pretiosis ornatum. In quo inseruerunt etiam cum eo corpus sancti Eodaldi cum ossibus pueri parvuli una humati in loculo plumbeo, in quo ante continebantur. In qua translatione quidam caecus recepit lumen; et pluvia, quae a Pascha Domini non pluerat, abundanter descendit: et haec translatio facta est VIII Kal. Septembris. » Hactenus Clarius, quae auctori nostro consentanea sunt, nisi quod ea sub Roberti vitae finem contigisse postremis historiae verbis innuere videtur. Uterque porro sancti Potentiani reliquias a Wenilone archiepiscopo Hermentrudi Jotrensi abbatissae concessas silentio praetermisit. Ita tamen se res habuit, si fragmento a nobis in saeculi IV parte II, pag. 578, edito fides adhibeatur: quod quia sequiorem in partem a nonnullis accipi inaudimus, accuratius retractare visum est. 5. Nemini venerit in mentem qui mox laudatum auctorem itemque Odoranni et monachi Antissiodorensis chronica perlegerit, integrum sancti Potentiani corpus Hermentrudi abbatissae Jotrensi datum a Wenilone; neque fragmentum loco laudato editum id exprimit, sed habet duntaxat #celeberrimum sancti Potentiani suffragium Hermentrudem a Wenilone efflagitasse, aegreque obtinuisse, atque ad ejus monasterium sanctum et incomparabile decus@# illud perlatum fuisse. Quibus verbis integri sancti Potentiani corporis translationem designari nunquam voluimus, sed solummodo aliquam sancti antistitis reliquiarum partem. Nonnihil vero ex hujus sancti reliquiis Jotrensibus sanctimonialibus concessum fuisse, praeter laudatum fragmentum, probant aliqua quoque vetera monumenta. Primum eruitur ex sequentibus Antissiodorensis codicis verbis, quae sancti martyris reliquias Jotro in Burgundiam sub annum 886 delatas testantur. « Sed paganis, inquit Chronici auctor, aliquanto post tempore hoc coenobium Jotrense occupantibus, duae ex monialibus memoratae abbatissae Hermentrudis affines, imminens evadentes periculum, ad praesidium sui patris, nomine Norgaldi, nobilissimi in Burgundia viri atque optimi, confugerunt, qui paulo post Deo felicem reddidit animam. Ipsae vero moniales matri suae Rothaidae, et fratribus Agemberto, Samueli et Algaudo quotidie enarrabant quanta Deus omnipotens sanctissimi Potentiani meritis patrare dignaretur miracula: adeo
null
cb703f64-a6ab-4f92-9c1f-28a9bc8ab643
latin_170m_raw
null
None
None
None
ut ipsi miro devotionis igne flagrantes de comparando sibi tam pretioso thesauro nunquam non noctes diesque cogitarent. Quapropter Samuel et Algaudus Jotrense monasterium expetunt, negotiumque tanta gerunt dexteritate, ut a Gisla, nobilissima tunc temporis ejusdem loci abbatissa, diu desideratum munus impetrarent. Quod statim, voti compotes, in monasterium quod sanctissimo praesuli in villa Luciaco fuerat constructum, maximo cum honore et reverentia detulerunt. » Hactenus codex Antissiodorensis, cujus hic textum referimus, non quo Luciacensium adversus Senonenses vel Jotrenses causae velimus patrocinari; sed ut inde concessionis factae Jotrensibus momenta in lucem prodeant. 6. Aliud argumentum desumitur ex lite Jotrenses inter virgines ac Senonenses sancti Petri Vivi monachos orta saeculo XIII, quae novae beati Potentiani, ad sanctum Petrum quiescentis, translationi occasionem dedit. Litem hac de re motam contestatur Gautridus de Colone, monachus sancti Petri Vivi, cum in tabulis chronologicis, tum in ms. libello De sacris reliquiis monasterii sancti Petri Vivi, quem optima manu descriptum, cum serie abbatum, in annum 1289 desinente, servant ejusdem loci ascetae. Gaufridi verba sunt in tabulis chronologicis. « Anno 1218 in monasterio sancti Petri Vivi reliquiae fere ( #haec vocula@# fere #observatione digna est@# ) totius corporis sancti Potentiani ostensae fuerunt coram reverendis Patribus Petro Senonensi archiepiscopo, Herveo Trecensi episcopo, et quibusdam aliis praelatis, episcopis et abbatibus. Dicebant moniales de Jotro quod corpus beati Potentiani habebant; sed illa die, videlicet XV Kal. Maii, illi Patres praedicti contrarium invenerunt. Nam invenerunt corpus praedictum sancti Potentiani in monasterio sancti Petri Vivi sub majori altari, retro altare de subter, et cognoverunt ad plenum per testimonia litterarum quibus erat fides totaliter adhibenda; et corpus praedictum transtulerunt cum corpore sancti Altini super majus altare, in capsam argenteam reliquias apponentes: concesseruntque omnibus peregrinis ad festum hujus translationis advenientibus magnas indulgentias per octo dies post festum, ut in litteris super hoc editis continetur. » Eadem propemodum Gaufridus ipse tradit in memorato libello de reliquiis, ex quo haec decerpere sufficiat: « Et ostensum fuit praedictum corpus sancti Potentiani super portam abbatiae, et in ecclesia, cum litteris quibus fides erat totaliter adhibenda; quia sanctimoniales de Jotro dicebant illud in suo monasterio conservari: sed in illa die probatum fuit contrarium, prout in libris de sancti Petri monasterio continetur. » Petri archiepiscopi aliorumque praesulum litteras inferius exhibebimus; nunc vero reliquiarum omnium in monasterio sancti Petri quiescentium translationes chronicis notis, qua licebit, afficiendae. 7. Anno 847 prima reliquiarum detectio Wenilone pontifice facta est. Paulo post idem aliquot sancti Potentiani pignora Jotrensibus concessit. Anno 936 eorumdem martyrum corpora in Senonensem urbem metu Nortmannorum illata sunt. Eadem, cedente Willelmo archiepiscopo, pristinae sedi non multo post sunt restituta, et in antris, hanc in rem effossis, studiose recondita. Dum tamen sacra pignora referrentur, Bernardus sanctae Mariae archiclavis pallii sancti Saviniani partem abscissam reluctantibus monachis eripuit, quae deinceps in ecclesia cathedrali servata est. Sub annum 1015 visitata sunt in antris sanctorum corpora, quae Leothericus praesul, adnitente Rainardo abbate, loculis plumbeis inclusit. Post annum 1025, Roberto et Constantia suppetias ferentibus, levatum est sancti Saviniani corpus, et una cum sancti Eodaldi, itemque alicujus pueri corpore ditissimam in thecam illatum est. Quae #translatio,@# referente Clario, #facta est@# VIII #Kal. Septembris.@# Eumdem sancti Potentiani reliquiis honorem animo destinabat Robertus rex ex actis hic relatis, quod morte praeventus effectu caruit. Anno 1228 Petrus de Corbolio, Senonensis antistes, accitis suffraganeis episcopis, celebrem ejusdem martyris translationem adorsus est, quam dato diplomate sic exponit: « Petrus Dei gratia Senonensis archiepiscopus, Willelmus Antissiodorensis, Herveus Trecensis, Willelmus Meldensis, et Willelmus Nivernensis, eadem gratia episcopi, omnibus ad quos praesentes litterae pervenerint, perpetuam in Domino salutem. Ne quandoque dubitationis nubilo veritas offuscetur, universis praesentibus et futuris notum fieri volumus, quod IV Kal. Augusti, in ecclesia sancti Petri Vivi Senonensis, in praesentia nostra facta est revelatio sanctorum corporum beatorum martyrum Potentiani et Altini, sociorum beatissimi Saviniani Senonensis archiepiscopi; quae etiam per manus nostras translata sunt in quamdam capsam, eodem die, anno Domini millesimo ducentesimo octavo decimo. Nos autem de misericordia Jesu Christi, et beatae Mariae Virginis, et beatorum apostolorum Petri
null
aa72f535-3ebf-44e6-8a27-faefb30dd918
latin_170m_raw
null
None
None
None
et Pauli omniumque sanctorum meritis confidentes, omnibus Christi fidelibus, qui vere poenitentes suas eleemosynas charitative eidem ecclesiae contulerint, ab octavis beatae Mariae Magdalenae usque ad septem dies sequentes, ob venerationem eorumdem sanctorum, septem dies de injunctis sibi poenitentiis, vota fracta, si ad ea redierint, peccata oblita, offensas patrum et matrum sine manuum injectione, misericorditer relaxamus. In cujus rei memoriam praesentem paginam sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Datum anno gratiae 1218, III Kal. Augusti. Durent in perpetuum. » 8. His litteris suffragantur varii ejusdem loci mss. codices cum Gaufrido Hirone sancti Petri coenobita, qui anno 1216 appendicem Clarii Chronico adjecit. Prostat etiamnum autographum Petri antistitis exemplar, quod anni 1680 die 19 Octobris, provinciae nostrae Burgundiae visitator recognovit. Anno 1449, die 17 Decembris, Ludovicus de Meloduno, Senonensis antistes, Guerino sancti Remigii Senonensis, Petro sancti Joannis itidem Senonensis abbatibus, et Jacobo Hodoardo vicario generali et officiali novam corporis sancti Potentiani translationem imperavit; quae procurante Guillelmo Quatranio sancti Petri abbate hoc die celebrata est. Exstat Innocentii papae VIII rescriptum, anno 1488 datum, quo sancti Petri monachis licentiam concedit sacras monasterii sui reliquias transferendi: qua nescio an usi sint ante annum 1680, quo praepositi nostri generalis jussu jam laudatus provinciae Burgundicae visitator ossa beati Potentiani novam in thecam decentius ornatam reposuit. Haec chronico ordine repraesentare visum est. Caeterum quod diem VIII Kal. Septemb. huic translationi ascribimus, tametsi nullum subjecta narratio designet, Odorannum et Clarium sequimur auctores, qui translationem a Wenilone factam aptant huic diei; imo et Clarius eam quae hic describitur ad eumdem iterum diem subnotavit. Restat ut de narrationis hujus scriptore sententiam nostram promamus. 9. Videtur is esse Odorannus sancti Petri Vivi monachus, Chronico apud Chesnium edito celebris. Hic enim praeter jam laudatum Chronicon, #sexagenarius anno 1045 alia etiam opuscula sua in unum corpus collegisse@# dicitur in Chronici suit titulo, qualem procul dubio ferebat ms. codex unde illud excerptum est; Ut autem subjectam historiam ipsi potius quam alteri tribuamus, facit in primis quod media saltem Chronici pars, quae hanc translationem complectitur, totidem verbis hic atque ibi exprimatur. Quae sane res unum eumdemque utriusque operis auctorem arguit. Deinde cum Odoranni Chronicon nihil hac translationis historia posterius recenseat, siquidem alius ejus auctor haberetur, narrationem Chronico suo insertam verbotenus ab eo desumpsisset Odorannus, quod plagium cordato viro ( #qualis is erat@# ) impingere non licet. Praeterea translationis ejus pars magna fuit Odorannus ipse, qui ab rege Constantiaque regina vocatus in aulam, operi manum admovit. Quis igitur illo melius rem uti habuerat posteris mandare potuisset? Ad haec de se utroque loco sic loquitur, ut Chronicon cum hac Historia conferenti idem ubique genius spirare videatur. Nisi quod hic subinde communes in locos divertit, quos, uti nullius saporis, resecare visum est. Jam verbis suis, quisquis ille est auctor, loquatur, cujus librum ex sancti Mariani bibliotheca erutum viro relig. Joanni Baptiste Oudinet, ordinis Praemonstratensis ejusdem loci priori, debemus. INCIPIT HISTORIA TRANSLATIONIS. CAP. I. #Translatio sanctorum Saviniani, Potentiani sociorumque eorum.@# Beatorum igitur martyrum sanctissima membra, Saviniani scilicet et Potentiani sociorumque eorum, in eadem Salvatoris Domini ecclesia per manus quidem fidelium convenienti in loco fideliter sepulta sunt, praeter venerabile corpus Serotini martyris, quod convenienter a parentibus fuit humatum in alia basilica seorsum. Dum eorum igitur cineres per multa annorum spatia in loco eorum quievissent, ut diligentior eis cultus et reverentia a populis exhiberetur, notificantur coelitus prudentissimo Senoniensium Weniloni pontifici et Anastasio abbati coenobii sancti Petri apostoli, qui, puro exhilaratae mentis voto, convocatis utriusque sexus millibus populi, transferre satagunt in basilicam sancti Petri apostolorum principis sibi contiguam: cujus etiam pro foribus et in cujus fundis eatenus jacuerant. At domus et aedificiorum fastigiis excellentior et divinis obsequiis celebrior habetur, praesertim cum monachorum inibi degentium sollicitudo solemnibus in ea votis et assiduis meditationibus regulariter instet. Habita est autem hujus translationis festivitas tempore quo nobilissimis Francorum sceptris tres inclyti principes, augustae recordationis Ludovici Caesaris posteri, Lotharius scilicet, itemque Ludovicus et Carolus praeerant, anno quoque regni ipsorum sexto, anno vero ab Incarnatione Christi octingentesimo quadragesimo septimo, indictione septima, XIV Kal. Novembris. CAP. II
null
071eea43-9f20-4d5b-b45a-d82fcba42b80
latin_170m_raw
null
None
None
None
. #Quod in festivitate eorumdem translationis angelicae voces e coelo auditae sunt.@# Nec reticendum quod nocte vigiliarum, cujus succedente die veneranda patrocinia transvehenda fuerant, voces angelicae ab astris, velut chori psallentes, humanis auribus intonuerunt. Pontifex namque ad celebranda vigiliarum solemnia illuc vespertina synaxi una cum frequentia cleri processerat. Quibus religiose suppletis, et antistite ad urbem regresso, coelestes exsequiae per noctis spatia sunt secutae. Cujus modulationis harmoniam non tantum monachos, sed et quosdam vulgi ibidem excubantis auditu percepisse perspicuum est. Verum arbitrantes voces hujusmodi humanas esse, opinantesque quoslibet religiosos ad coenobium pro instanti festivitate confluere, qui tam jucundo strepitu fungerentur, rursumque stupentes cur intempestivae noctis silentio adventum maturarent, exploratores circumquaque dirigere studuerunt ut quorum excubiae essent experirentur. Missi autem, cum loca vicina perlustrantes neminem reperirent et nihilominus melodiae suavitatem sine intermissione audirent, coelestis officii exsequias esse meminerunt. Ubi evidenti ostenditur indicio quod angelica societas eorum solemnitatibus pio favore adesse voluit, quos secum Omnipotentis imperiis strenue paruisse cognoverat: eorum agendis et gaudiis indeficientibus interesse festinavit, quos ineffabili tripudio optimis studiis invigilasse perspexerat. Possidet deinceps praedicta basilica piorum martyrum corpora, quorum spiritus aeternae recompensationis compotes paradisiaca amoenitas continet; gratulatur pro tantorum Patrum fenore temporaliter Senonum civitas, pro quorum tripudio Jerusalem perenniter exsultat coelestis. Ad horum tumbas popularis aula, preces et vota exposcitura, frequenter confluit; quia ipsorum interventu et artuum languores sospitatis levamine recreantur, et cordium vires perpetuis dapibus saginantur. CAP. III. #De pallio et capite sancti Saviniani martyris.@# Cum igitur, ut indicatur supra, corpus hujus pretiosi martyris Saviniani transmutandum venerabiliter revolveretur de loco plumbeo, alias transferendum, repertum est pallium quo erat involutum, multis labentibus annis, totum ex integro quasi novum; caput vero illius, quod est decus istius nostrae patriae, quasi contritum plumbatis dextro in tempore fuisset. Duae autem percussurae quae fuerunt plagae gladii, sic sunt adhuc sanguineae, quasi recens sit ipsa percussio; ita ut a cernentibus non sine lacrymarum infusione vix intueantur. Quod autem martyrii coronam vere idem pontifex acceperit, testimonium illi usque hodie perhibet sanctum et venerabile caput, et sanguis adhuc recens apparens per ejusdem capitis percussuram. Porro inventio corporum sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, quae facta est a sancto Ambrosio episcopo Mediolani, ut ipse beatus sua propria manu scripsit, narrat eodem modo in sarcophagis marmoreis ipsos repertos recenti sanguine perfusos, quasi eo die ipsorum capita gladio fuissent caesa. Verum caput nostri martyris tribus percussionibus gladii ictum: duae usque ad praesens manent cruore sanguineae; tertia, quae, ut putatur, gloriosam mortem intulit, nihil habet sanguinei cruoris. CAP. IV. #De caeco ibi illuminato.@# Ad tantam solemnitatem cum caetera plebe caecus quidam venit, qui virtutem martyris in sua illuminatione persensit: orat namque ut Christus de teste ostenderet quanti apud se meriti esset, et si ea res quae fiebat illi placeret, quibus semper enituit miraculis declararet. Oculi caeci lacrymas fundunt et in mentis acie fidei lumina surgunt, humilitatis supplicatio coelum penetrat et divinitatis faciem ad misericordiam inclinat; miles invictus ducem implorat, et agit ut et nunc militiae mercedem reddat; ostendit vulnera, labores enumerat, numerum sudorum recenset, et quantum sibi pro his debeatur docet. Proximi caeco in oratione junguntur, et quod per se nequit, lacrymarum collatione meretur; de coelo latens medicina dimittitur et oculorum scabies manu pietatis abstergitur, videns caecus socios contuetur, et quod dudum desperaverat sese habere miratur. Salvatoris clementia collaudatur, plebs viri saluti congratulatur, martyris reverentia in augmentum dilatatur. Talibus haec dies insignis adjacenti populo constat esse solemnis. CAP. V. #De lampade quae ante corpus ejus quasi sponte sua ardere consuevit.@# De lampade vero, quae ante sacrum ejus corpus ardere consuevit noctes et dies, et ante aliorum nobis innumerabilium sanctorum membra in crypta, quae lapidum volubilitate constructa consistit, et arcobus sustentata decenter stabilitur, aliquid narrare ut vox videntium testatur, absurdum non debet videri. Saepenumero accidere solet ut pigritia custodis lumen lampadis deficiendo decidat, et deinde repente illuminata clarificos ignes emittat; et non tantummodo una hora vel die lucem clarissimam emittere dicitur, sed trium dierum spatio et totidem noctium tenebras pellere. Haec igitur lampas sanctorum divinitus plerumque succenditur et sine infusione olei, tunc scirpus
null
8d7b8c94-85be-49b5-a209-b787c33274a4
latin_170m_raw
null
None
None
None
clarissimum lumen emittit, ita ut lucidius splendeat quam caeterae lampades, quas manus humana oleo superfuso illuminat, libro liquore madefacto igneque supposito, etc. Nostrorum quidam fratrum cujus faciem cum nomine novimus, verum hic obtentu ejus nominatim non designavimus, causa necessitatis, ut diximus, ejusdem lucernae exstinguens insufflavit luminaria quadam die tribus vicibus: quae sic divinitus suae claritatis per singulas vices recepit lumina, ut quantum incuria fratris exstinguendo diffinierat, magis illuminans subministraret coelestis divinitas, etc. CAP. VI. #De siccitate et pluviae infusione, et de suavitatis odore in sancti Saviniani translatione.@# Miserationis Dei clementissimam misericordiam, quam penes regionis nostrae situm pro merito sanctissimi martyris Saviniani nobis Deus clemens rector concesserit, arbitror pauculis verbis futurorum memoriae commendare. A pascha enim Domini, quae est solemnitas solemnitatum et gloriae decus omnium Christianorum, non stillaverat penitus de coelo pluvia, et marcescebat humus crebris scissionibus fissa usque in diem translationis ejus. Die ergo quo sublevatum est corpus supradicti martyris de loco antiquo propriae repausationis, descendit pluviarum copiosa abundantia et terra privata est siccitate sua. Datur nunc patenter intelligi quod respexerit Deus humilitatem pauperum suorum per martyrem Savinianum, merito sibi gratum, et afflictam patriam penuria pluviae plene relevaverit guttarum defluentium inundatione, etc. CAP. VII. #De suavitatis odore in ejus translatione.@# Igitur sicut et insignis doctor Paulus dicit: #Christi bonus odor sumus Deo in omni loco:@# ita iste pretiosus martyr vita vivens, non solum bono odore repletus fuit, sapida scilicet doctrina praedicationis et miraculis mirifice famosus fragravit, sed etiam in hac sui translatione corporis miro odore redoluit. Omne etenim hoc monasterium ita odor suavissimus ad plenum perfuderat, ac si fuissent in eo omnis generis aromata et universa opobalsama: nam et infra quindecim dierum spatia omnium ingredientium intra monasterii septa nares opplebant redolenti suavitate, sicut et in primo ejus transmutationis die, etc. Etenim duorum sacerdotum monachorum corpora et vestes, qui sanctum corpus de loco plumbeo levando ponere meruerunt in capsa ubi nunc habetur, plurimis diebus ita fragrabant, ut nectario odore perfusi putarentur, etc. CAP. VIII. #De frequenti visione custodum interiorum et exteriorum.@# Frequens visitatio, et assidua protectio, et manifesta revelatio huic nostro loco accidisse, a custodibus qui excubias hujus ecclesiae observare jussi sunt, enarrata noscuntur. Multoties etenim intempestae noctis hora, quando gratissimus sopor in dormiendo solet occupare homines, exterriti custodes et nimio timore excitati, vigilantibus oculis digni habiti sunt cernere ea quae mortalibus sunt mutuenda perspicere. Plerumque enim conspexere luminaribus praeclarissimis totam ecclesiam resplendere, et innumerabilem candidatorum turbam utriusque sexus, episcoporum, clericorum, laicorum, puerorum et puellarum totius ecclesiae ambitu contineri. Pluribus namque vicibus vigiles, qui strenue cura sibi commissa in vigilando excubantes, hoc suburbium nostrum observare ab ignium periculis et a latronum insidiis positi noscuntur, cum clamore valido limina ecclesiae pulsare, et increpative aedituos perterrefacere ita dicendo visi sunt accurrisse: Utquid somno nimium praegravati dormitis vino et sopore oppressi? surgite, surgite, quam velocius opem ferte sacris luminaribus et sacris sanctorum pignoribus: nam ut nobis manifestissime videtur, tota ecclesia a sommo usque ad ima fundamenti coelesti igne comburi videtur. Cum strepitu ergo pavoris fratribus a strato suo surgentibus, visiones quam crebre disparuere, et ignium splendor quodammodo his intrinsecus, et illis vigilibus exterius paulatim deficere et imminui decrescendo dum consideratur; timor ab utrisque aequali sorte removetur. Verum fratres custodes sacrae basilicae lenis visio sanctorum frequentius laetificando laetos reddit, et illos forinsecus positos ignis quasi vivus exterruit; sed post, dum incombustum templum considerant, laetiores efficiuntur hac visione mira. Nam sicut antiquo tempore Moyses dator veteris legis rubum ardere conspexit et non comburi, ita et ii hoc monasterium incendi metuebant: sed non erat nocivus ignis, sed visitatio angelicae virtutis et sanctorum quorum ibidem retinetur multiplex multitudo indicibilis. CAP. IX. #De muliere incessibus pedum exacta, et a sanctis martyribus curata.@# Praeterea ex Milidunensi ( #Melun@# ) oppido quaedam paupercula puella, nomine Ingelberta, una cum genitrice propria sanctorum expetiit limina: curriculo siquidem vecta, quod vilis robur aselli praeducebat, utpote omni compagum solamine desolata. Victus enim vestimentique supplemento ostiatim sustentabatur, tabe centesque doloribus inediaque artus miserantium alimoniis refovebat. Tanta namque suggestionis importunitate cunctis erat nota
null
8bef61e0-d101-4c6c-82c5-1728991b91d7
latin_170m_raw
null
None
None
None
, quanto absque multorum juvaminis ope nequibat vivere. Porro data optione, coepit anhelare de industria sanctorum martyrum subsidia, quo debilitatis suae inferrent medelam. Accita itaque matre: « Desidero, inquit, propitii martyris sancti Saviniani, caeterorumque sanctorum adire sepulcra; nec demorabor, inquam, adipisci per illos mei animi vota. » Accensa illius mater verbis tantam spem peragit promptius, subillataque obtutibus ipsorum, supplex cervice adorat cernuo ut adsint ei patrocinando. Pavimento itaque inhaerens diutius, Deum pietatis adfore sensit sanctorum interventu. Mox igitur cita salus praeeunte immanitate doloris, atque innovati anhelo spiritui gaudet auxilium; vibratur ardens animus ad plurima, matremque vocat dicens: Adesto, genitrix laetabunda, quae me tacens ab humo sustulisti terrulentam. Postquam ergo foeditatem membrorum virtutis decore mutavit Deus, illustrata sanctorum juvamine, cucurrit inoffenso pede, matremque reciprocat continua voce. At illa accelerans properat factique ignara, quos scabellulos perdidit inquirit tremula. Uno, inquit illa, sub ictu mihi divinitus collata est salus; sepsere illam quamplurimi, spectatque plebem erecta circum fluentem ac sibi congratulantem: omnium enim connexa opinione subitam adepta est sanitatem. Publicitus itaque omnium personat clamor, gratias reterens Deo, vigente sanctorum martyrum patrocinio. CAP. X. #De provocata a Senonensibus Nortmannorum inimicitia.@# Tempore quo Senonensium archipraesulatus Willelmus fruebatur apice, vir ingenio et astutia strenuus, gens Nortmannorum exacerbatione dira ejusdem civium urbis provocata, confinia et proxima quaeque ipsius regionis acerba depopulavit exaggeratione hostilitatis. Haec etenim gens vulnifica nefaria strage populos laniabat. Territi autem nimiae obstinatione crudelitatis immanitateque persecutionis concitati circumquaque populi, confugiunt ad tuitionem urbis. CAP. XI. #De illatione sanctorum corporum infra urbis muros.@# Sub ipso tempore regnabat Carolus Simplex; in Burgundia autem ducatum tenebat Richardus, pater Rodulfi regis. Tunc temporis praeerat coenobio beatorum apostolorum Petri et Pauli abbas Samson, comptor divinae honestatis et amator sacrae religionis. Is sane conturbatus objectae pressura calamitatis, humillimam fratrum convocat concionem, ut queat ab eis salubre consilium experiri. Demum horum omnium commune consilium visumque est utile cunctis, quatenus sanctorum martyrum corpora, Saviniani videlicet et Potentiani, Altini atque Eodaldi, cum caeteris sanctorum corporibus et reliquiarum pignoribus, cum maximo honoris augmento in ecclesia ejusdem abbatiae propria infra muros urbis constructa transferrentur. Relictum vero est et decenter tumulatum corpus sancti Serotini martyris in quodam ejusdem loci tutiori antro. Quo peracto, jam praefatus praesul dolose machinamenta aemulationis monachis injecit, commodius inquiens esse ut transveherentur sanctorum reliquiae intra moenia sanctae matris Ecclesiae Senonum in honore sancti Stephani protomartyris constructae. Cogitavit autem tum piorum fratrum simplicitas ob tenorem sanctitatis haec peragi exercitia; sed patuerunt postmodum haec adulationis famina. CAP. XII. #De urbis obsidione, et oratorio ab igne erepto.@# Obsessa igitur urbe, quanta caede ecclesias earumque possessiones vel praedia subruerit, vastaverit, depopulaverit longum est paginis intimare, praesertim cum et basilicam sancti Petri mirifico opere constructam atrocibus flammis cremaverit, variamque supellectilem cum omnibus utensilibus diripuerit et prorsus pessumdare studuerit. Heu proh dolor! nec sine gemitu dicendum! Remanserat ibidem praefatum oratorium sancti Serotini martyris divinitus ab igne ereptum; quod dolentes, plura flammis fomenta ingerunt molimine toto; sed illaesum servatur ad vegetationem hominum Dei nutu vivido et merito. Salutifero siquidem interventu sanctorum scilicet martyrum Saviniani et Potentiani, Altini atque Eodaldi, ipsius sancti Serotini martyris intemeratum mausoleum servatur; quia obligaverat eos amor sincerae dilectionis, nec patitur sanctorum artuum absentia citato frustrari solamine quem dudum sociaverat sibi fide charitatis unicae. CAP. XIII. #De Nortmannorum reditu ad propria.@# Demum itaque convictis et necibus diversis pluribus Nortmannorum enecatis, reliqui ad propria sunt reversi; accelerantes autem monachi expetierunt ab episcopo reportari sanctorum corpora, ignorantes quod per subreptionem illic forent illata. At ipse torvis eos aspiciens oculis, priusquam eorum suggestionem audisset, inquit: Ultronei hoc jus, licet nolentibus vobis, tamen profluente clementia Dei, cunctis innotescere volumus, et constitutionibus obligari, quatenus possideat hujus sedis dignitas horum sanctorum corpora quorum martyrii tirocinio vegetata luculenter coruscat. Ad hujus calumniosam ergo assertionis seriem nonnulli provocantur astutiores clerici, et potentiores proceres unanimiter asserentes, quatenus illic haberentur unde viguerunt summi praesules. Ad haec saepe fati antistitis feralia adduntur verba: Legum enim jura pontifici cunctis decernenti, clericis quoque divinae majestatis cultoribus, et venerabilibus quibuscunque terris
null
660ba40a-6aa7-4662-9e25-ebfced7ebdc1
latin_170m_raw
null
None
None
None
et regionibus tantorum martyrum congruit inservire excubiis; vos agmen vulgale ad coenobitale propositum una cum rebus omnibus resumptis revertimini, scientes deinceps nos horum sanctorum venustari praesentia. Gementium ergo et rogantium monachorum fragor attollitur, pauperumque terrulenta corpora gestantium plebiumve utriusque sexus dolor personat dicentium: Ut quid taliter affligimur? quibus malis obnoxii ista perpetimur, si ad communis munimina refugii confugimus, quare traducimur? quare patronis frustramur nobis a Deo datis? Ad haec pontifex raptus temeritate pravi consilii foris muros jussit eos propelli. CAP. XIV. #De monachorum instanti gemi u et praesulis custodibus ostensaque terribili visione.@# Memorabilis itaque abbas Samson continuato dolore et abstinentia pene emoritur: sed et tota congregationis unanimitas, vigiliis et orationibus jejuniisque praegravata, eadem patitur incommoda. Christus igitur, omnium rerum censor aequissimus, compatiens afflictis, suffragantibus sanctorum quoque martyrum precibus, non diutius sustulit carere coenobium tam pretiosae facultatis thesauro. Medio namque noctis confinio custodes ecclesiae sancti Stephani conquatiuntur horrore acerrimae concussionis; citato vero cursu, pontificis aures replent tremulis clamoribus: O praesul, inquientes, fer nobis desolatis opem. Haec enim basilica in qua manemus timendum est ne funditus corruat: fragor nempe terribilis intus personat, et vibrantia luminaria immensae claritatis pervolant. Quae superstitio, inquit episcopus, vestros agrestes perturbavit animos? vere fallacibus monachorum suggestionibus decepti vanisque pollicitationum spebus seducti estis. Sed vox testis veritatis nequit exstingui atrociori commotionis turbine. Sequenti nocte turbata missa custodum ab episcopo solertia, fugiensque prae horroris magnitudine, denegat ibidem amplius se manere. Jubente episcopo, mox utraque pars custodum custodiae mancipatur. In hac pernicie persistens episcopus, utpote versutus moribus, tertia nocte semetipsum ecclesiae custodem adhibuit, militum cuneo vallatus ingenti causa verae examinationis; corusci autem luminis densitate obcaecatus, coepit vehementer debacchando frendere, et obnixe ut asportarentur sanctorum corpora proclamare. CAP. XV. #De revectis sanctorum artubus ab urbe.@# Convocata denique adest sancti Petri modesta monachorum phalanx et receptis patronis, ultra quam credi potest laetissima, cum magno tripudiantium exsultantiumque choro ad propriam sanctos deferunt basilicam. Quamobrem archiclavis ejusdem sedis nomine Bernardus, pestifero invidiae zelo succensus, abstrahit pallium quo sanctissimi et apostolici patroni Saviniani tegebatur tumba; arreptoque artavo in frusta medium secans ait: Si horum Patrum caremus pignoribus, vel hujus portiunculam retinebimus. Palliique pars ad posterorum memoriam adhuc in eadem sede servatur. Quanto sanctionis augmento hic quippe sacer locus viguerat omnibus liquido constat, praesertim cum proprii effusione sanguinis ipsum dedicaverint, et creberrimis monachorum ibidem degentium exsequiis habeatur celeberrimus. CAP. XVI. #De antris ab abbate Samsone constructis.@# Praeterea venerabilis abbas Samson, solertiori suo fratrumque praeditus consilio, posterioribus cupiens sancire salutem, abditiora sanctorum artubus construxit antra. O laudabile fas piorum Patrum! Inventum populorum pro salute publica, quis non disputat hos sophistas esse sagaces et colendos plurimumque valere, cum memoria sanctorum interventu longa maneat per tempora? At quanquam tegerentur sanctorum membra densis specubus, tamen opinantibus illic adfore plurimis, eorum pio juvamine sanabantur ab omnibus morbiferis doloribus. CAP. XVII. #De Guillelmi obitu.@# Decedente Guillelmo praesule, Gerlannus pontifex collaudatur, monachile propositum a primaevo infantiae aevo consecutus, et dogmatibus philosophiae admodum fulcitus, parentum prosapia mediocris, sed liberalium artium non segnis sectator enituit. Recensendum namque inter optima suae sagacitatis studia arbitramur fore, quod valde diligens saepius dictum monasterium, ibidem turrim composuit opere polito. Mundiali cursu demum peracto, migravit ad astra vocatus, sua mandans tumulari membra sancti Germani Antisiodorensium in basilica. Heldemannus in hoc postmodum pontificii electus solio, almi Dionysii monachus, cunctis nec non Christo placens, amabilis et dilectus. Hujus in tempore regiminis Notrannus coenobii sancti Petri praelatus efferbuit; gazarum qui et conglomerator strenuus Nevernensium dignitatem praesulatus promeruit muneribus. Ambitionis autem ejus fastu praegravatum sancti Petri coenobium, pene venit ad nihilum. Honestabatur vero illius adhuc in tempore idem locus, potioribus utrarumque facultatum rebus ditatus a Deo devota Techilde regina; sed hujus piacula virtus diluat clementissima. Caeterum Heldemannus praesul obiit sorte suprema raptus, insertus in supernis coetibus. CAP. XVIII. #Quod mortis examine Archembaldus a beato Saviniano perculsus perierit@# Praesulatus honore Archembaldus sustollitur, parentum potius quam Dei provocatus examine. Invectus itaque hic lubricae juventutis furia, probrosae voluptati dedit operam. Exosam enim divino cultui solertiam adhibens et
null
9d028beb-b747-464a-9009-4384b10db81a
latin_170m_raw
null
None
None
None
caduca quaeque perituri aevi amplectens, abbatiam sancti Petri omnibus namque rerum copiis opulentissimam, ad solum usque contrivit, ecclesiarum, villarum, terrarumque optima quaeque vendens et distribuens, reliqua in proprios usus detinens. Sed hujusce cunctos lamentabiles excessus propalare longum nefas ducimus: hoc solum addimus quod famulantium Christo fuerit insecutor horribilis ac odibilis, et saecularium amator studiosissimus. Admonitus ergo in noctis visione biduo a sancto Saviniano aequissimo martyre, noluit quiescere a nefario opere. Aggrediens hunc quoque tertio ac nolentem obedire jussis percussit mucrone invisibili: Non diu, inquiens, tuae nugas patiemur illecebrosae actionis et desolare locum nostri effusione cruoris sacratum. Nudus omni prorsus tegmine vestium, repertus est in refectorio fratrum, quod sibi vindicans, eorum usibus impie abstulerat. Aequa directionis nempe censura, nece subitanea juste illum percussit, qui congregatas possessiones coenobii ob fratrum subsidia pauperumque sive confluentium omnium juvamina, nisu toto contriverat. Nec quisquam arbitretur incongruum sic illum finire, qui primitus abjecerat curam pastoralis dignitatis, etc. CAP. XIX. #De Anastasio pontifice, qualiter eumdem locum coepit restaurare.@# Abeunte illo tam crudeli interitu, successit in episcopatu Anastasius, vir honestatis et mirae probitatis. Pavescens hic quidem teterrimae hujus examen mortis, efficitur voluntarius reparator saepe dicti loci. Praeventus autem divino amore, et maxime ipsius sancti martyris Saviniani congrua visionis admonitione, coepit ultro terras coenobii inquirere, pretio redimere, monachos educare, et sacrae institutionis ibidem normam reformare. Talium omniumque gratia suffultus, humanam exuit labem et sanctorum in coelis promeruit societatem, suaque membra in eadem basilica jacent tumulata. CAP. XX. #Obeunte Anastasio, quomodo Sewinus successerit.@# Orbata Senonensis metropolitana urbs patrocinio hujus, praefertur ad sublimandam praesulatus magnificentiam Sewinus nobilitate praecipuus et morum probitate coruscus. Hic praeceptionis sanctae strenuus obauditor, modesti mores praecessoris insequi studuit optimos. Porro improba aemulantium molimina diruit, et Christo placentium amicitias sinceriter exquisivit: omnia charismata insignia gestiens amplecti, et malignantium caduca renui. Dum plura ergo tentat peragi virtutis opera, incurrit id quod manet obviam veritati; saeva scilicet antiqui hostis incitamenta, qui veternus fur quomodo laeta Christi agmina interpellet, lividis seminibus fervens insequitur. Excitat itaque male commeantium et irritantium devios sensus clericorum: civium quoque ejusdem civitatis vehementer adversus eum infesta decertantes, ac congrua quoque sanctuarii comprimi gliscentes. Praevius autem tutor supradictae urbis, quatenus male tumentia simul revulsa corda internecet, praeferendum se opponit clypeum ut tuta maneant vestigia subsequentium, Deique domus defensa praeferatur ad sublimia. Demum Christi victorioso protectus munimine, pravorum conatus dulcibus interdum promulcet eloquiis; aliquando vero minacibus trahit proteritque increpationibus: intercidunt quoque interim quaeque poenalia, et pullulant favente Christo prosperitatis commoda. CAP. XXI. #Locato Sewino in sede, quomodo ipsum locum ornaverit abbate et monachis, resque proprias reddiderit.@# Ignescit interea amor nobilitandi sanctorum coenobia, ac reparandi honorem pristinum eorum quaecunque fuerant diruta: ardenter quin potius sancti Petri monasterium ob sanctorum suffragia venustari disposuit, quod multorum pravitate dolebat eversum iri. Suae ergo spectabilis exortum prosapia nobilitatis eidem coenobio praefecit abbatem, nomine Rainardum, moribus egregium et solertia praeditum, reddita omnium media parte ejusdem abbatiae rerum. Hic itaque adolescens strenuae indolis, infulatus contigui gratia regiminis, vicinos quosque rectores probitatis actu praecelluit: flammante quidem corde, utpote nobili, adaptare locum protinus studuit, et monachos nonnullos sophistico omnium liberalium artium dogmate insigniri decrevit; hoc summum omnium praenoscens bonum, quatenus his disciplinis liberalibus edoctis, et sacrae religionis proposito informatis, status loci gratior haberetur, et ab omni magnificaretur. CAP. XXII. #De homine perjurato super sancti Saviniani altare.@# Illo quoque in tempore accidit in praefato saepius coenobio evidens miraculum, quod minime credimus silentio tegendum. Profanus bonitate quidam namque homo, nomine Rothberthus, in vicina ortus villa, cui nomen Masliacus-Major indidit antiquitas, cupiditate foedatus obscena, illicitum sacramentum sancti Saviniani perfecit in ecclesia: quamobrem rabies illico sepsit daemoniaca miseroque cruciatu in omnium vexabatur praesentia. Adsunt extemplo nonnulli et alii teterrimi spiritus, sed magistri criminum humanaeque salutis auspices, qui latenter incitantes illum in diversum compellunt nefas. Vinctis denique conviciator brachiis, suorum propitiatione parentum, scelus ejusdem videlicet agnoscentium, perducitur sanctorum ad antra martyrum, ne profundius caperet tremula compago artuum daemoniacarum querelam debacchationum. Hic nudata gerens membra, multis
null
c31e975d-f353-41ff-a2d1-c8daa38f5379
latin_170m_raw
null
None
None
None
ictibus sauciata, vastare ac laniare quosque tenentes se ut quibat desiderabat. Per lacunas siquidem cicatricum eviscerando rejiciebat sanguinem, et cruentas manus lorisque fessas dilacerabat, terribiliter inquiens: O Saviniane praepotens martyr, cur me enecas cruciatibus diris? Pro certo ergo propinqui profitentur piaculum victi; ob hocque multiplicia cordis ab imo trahunt suspiria; quinimo auxiliatricem Christi virtutem per sanctorum obtentum eorumdem sibi flagitant adfore propitiam; quatenus ex latebris hujusce obsessi daemoniaca pestilens vis exeat, et recidiva virtus Christi polleat. Irretitum eum utique funibus anhelus eorumdem ibi dimisit nisus de sanctorum juvamine omnimodis fisus. Furebat vero spiritu fervido, efflagitans nomen sancti martyris Saviniani dictu temerario. Nihil sane illius severitate jucundius, nihil jucunditate severius. Jam vero omne robur virium cesserat, et divulsas lacertorum compagines sopor presserat. Ergo illi soporato adest propitiabilis visio. Vidit ab astris sane descendere insignes viros, claritatis nimia luce respersos; aggrediuntur illum modestis plane gressibus, sed minantur duris increpa ionibus: Cur nostrum, inquientes, efferus praesumptor intrasti antrum, qui recens nostri locum effusione sanguinis sacratum violasti ultroneus conviciator? Horum ergo dum fugeret intuitus heriles, territus, nec celer, et praemissus splendor avolaret, et sibi anxio finem subiti inferret periculi, ceu mortuus perstitit ad haec mitior, reddita piorum martyrum clementia stupenti et pene emortuo pepercit. Ob tuorum, dicens, fidem parentum qui te nobis reliquerunt medendum, jubemus abire sanum. Mirabile dictu! mox denique nexus quibus manus habuerat vinctas decidunt, semotusque a pilario cui ligatus inhaeserat, prorsus recepit totius vegetationem corporis. At ille quanto sanior, tanto jucundat frontem vacantem omni nubilo, et in se patratae virtutis veridicus praeco efficitur cunctis. Circumstat ergo persultantium coetus, pares camaenas paribus hymnizans modis rerum Creatori, cujus dono fiunt cuncta quae miranda videntur, etc. CAP. XXIII. #De ipso pontifice, quomodo ante pedes abbatis et monachorum prostratus jacuerit, et res quas adhuc tenebat reddiderit@# Providus interea pontifex Sewinus, luculentiori praeconio decoratus virtutum, eidem congratulans coenobio diffundit vultus laetitiam ab ore hilari et fida gaudia gerit: tunc omne cordis ipsius ab imo ludicrum aboffertur, olimque animus nugator Deitatis efficitur indagator, ac sua inepta vultu probitatis serio colorat. Enucleatius quippe copiosiusve effundit, quae manicis tenacibus foverat; quoniam munerari divi fenore sese non dubitabat. Horret ferale cupiditatis monstrum, et inops egenusque rerum mavult obsequi Christo, quam laetaliter sauciatus obcaecari illecebris gazarum, praesertim urgente superna admonitione sanctorum martyrum Saviniani et Potentiani, in solemnitate celeberrima Joannis et Pauli: qua stupefactus ocius aetherii clavigeri Petri adiit claustrum, sese profitendo culpabilem ac facinorosum. Prostratus itaque jacens coram omnium fratrum obtutibus, voce humillima indulgentiam efflagitat cernuus; cuncta itaque sua praefatae abbatiae praedia reddidit, et ad suos necessarios usus vel pauculam portiunculam retinuit. Favoralis aura inde monachorum attollitur, sed et totam perculit urbem Christum collaudantium congratulatio vehemens, etc. CAP. XXIV. #Post mortem Sewini quomodo Leothericus successerit, clerum et populum, abbatemque Rainardum et monachos dilexerit.@# Post hunc ascitum superorum cuneo nutu Deitatis cunctivido, Leothericus infulatur pontificis solio, actibus eximius, cujus laudabile culmen honoris amore sane parato compellimur propalare; sed facundia abest sagacitatis. Merito sinceritatis illius crevit plane sacerdotalis gradus, eodemque monitore praecelluit normale decus sanctae Dei Ecclesiae, etc. Praeterea miraculorum insignia, quae illius enituerunt in tempore, longum duximus huic opusculo innectere. Caeterum crebro fati coenobii contiguus amator efferbuit, animosius videlicet solertis rectoris abbatis Rainardi, communis utilia sectando commode: congaudebat namque probi praecessoris Sewini hunc bonitate superstitem, et morum salubritate haeredem. Denique laude dignissimus Rainardus abbas praelata charitatis virtute rutilans, sese suosque omni voluptati abdicaverat, et continentiae lege actitaverat, apostolicae assertionis ultroneus auditor, sine castimonia inquientis impossibile esse placere Deo, illiusque philosophi qui nil ait esse prius meliusve caelibe vita. Et hic specimen religionis non segniter tenuit, sed reliquisse quoque bonorum operum speculum praetendens, aequitatis jura procerumque priscorum instituta flagranti amplectens nisu, spectabile multis resplenduit decus, etc. Officinarum quaeque diruta suis cum utensilibus nobilitando reparavit attentius. Nisus interea affectionis ejusdem panditur circa sanctorum celebria festa martyrum, sed crebrius tabescebat, ignorans qua tegerentur tumba sancti scilicet Saviniani membra. CAP. XXV. #De tumulis sanctorum Saviniani sociorumque ejus ab abbate Rainardo et Leotherico archiepiscopo reseratis.@#
null
4fa29052-314e-4c37-b609-7da87c82b2b6
latin_170m_raw
null
None
None
None
Beatorum igitur martyrum Saviniani, Potentiani sociorumque eorum corpora, ab abbate Samsone venerabiliter tumulata intro in antris ob timorem paganorum, usque ad domni Leotherici archiepiscopi et domni Rainardi abbatis tempora ibidem latuerunt: quam ob rem experiri cupiens dicta seniorum solertius indicabat seria, praesago praesciens spiritu, per sanctorum suffragia plura adipisci sanitatum remedia. Capessunt itaque consilium salubre, quo reserarentur sanctorum mausolea, qui antris continebantur in abditioribus. Hoc peracto, extemplo miri odoris exuberavit fragrantia, certioresque reddidit de eorumdem praesentia; collaudantes Deum, recondiderunt ibidem decentius posita VIII Kalendas Septembris. Quibuscunque autem infirmis vel imbecillioribus collata est potio, de qua sanctorum lota sunt ossa, absque mora sanitatis meruerunt juvamina. Ad illius profecto laudem magnificantur magnalia, qui tuitione cunctivida regit quidquid creatum vegetat. CAP. XXVI. #Qualiter regina Constantia sanctum Savinianum agnoverit.@# Eodem tempore regnabat Rotbertus regum piissimus. Hic, peractis diversis restaurationibus ecclesiarum, nec non ornamentis sanctorum corporum, corpus sancti Saviniani auro et gemmis argentoque ornavit: quod qualiter actum sit paucis est disserendum. Factum est dum quodam tempore Rotbertus rex Romam peteret, ut Constantia regina, una cum filio Hugone parvulo Tillo remaneret. Quod ut Berta regina, dudum causa consanguinitatis a rege repudiata, comperit, prosecuta est eum, sperans se faventibus ad hoc quibusdam aulicis regis jussu apostolico restitui toro regio: unde Constantia regina timens se amoveri a regio latere, inenarrabili detinebatur moerore. Quae dum nocte quadam ad hoc nimiis cogitationum tumultibus pulsata obdormiret, apparuit ei per visum inenarrabili claritate circumdatus quidam angelicis decoratus canis, in sacerdotali habitu, virgam pastoralem gestans manu. Quem nimio timore perterrita dum requireret quisnam esset, intonuit se fore episcopum, et appellari Savinianum, cui et dixit: Constans esto Constantia; quia Deo propitia liberata es ab imminenti tristitia. Illa vero de tam praeclara visione perterrita, facto mane, coepit inquirere sollicite a circumstantibus clericis si illis in regionibus haberetur episcopus qui Savinianus diceretur. Quibus ignorantiam suam profitentibus, unus ex eis qui in monasterio sancti Petri fuerat nutritus, redeunte rege Aurelianorum futurus episcopus, nomine Theodericus, respondit pro omnibus: Est, domina, in monasterio sancti Petri sanctus Savinianus, primus metropolitanae urbis Senonum archiepiscopus, qui per martyrii triumphum una cum sociis pervenit ad coelestis regni bravium. Hujus martyris si devota mente adieris praesentiam, id quod promisit absque dilatione noveris te consecuturam. At illa, de tanti viri consilio gaudens effecta, citissime una cum filio expetiit sancti Petri limina, et diutissime lacrymas fundens ante corpus beati martyris totisque viribus se committens ejus fidei, gaudens remeavit ad propria, de visitatione tanti patroni confortata. Nondum transierat dies tertia, cum subito adest intempesta nocte legatus regius ante januam, nuntians in proximo adfuturam ejus praesentiam, qui Deo ducente propriis sedibus restitutus, ut veracissima approbaretur promissio martyris, deinceps propriam conjugem magis quam eatenus dilexit, et sub ejus nutu omnia jura regalia et quaecunque possidere videbatur manere disposuit. Sed illa minime oblita promissionis sancti, satagere coepit qualiter exornaretur corpus ejus gemmis et auro, quod diu inclusum plumbo, ab antiquis patribus absconditum fuerat sub atrio, et regi suggerens sua vota, Deo auxiliante, ad ea implenda paratum illum invenit per omnia. Qui accersiens Odorannum ejusdem loci monachum, qui ad hoc opus perficiendum videbatur idoneus, commisit una cum regina ejus fidei tantae pietatis opus. Dederunt igitur Senonis in primis per manum Waldrici praepositi argenti meri libras IV; deinde Senones per manum Willelmi cubicularii argenti meri solidos LV. Postea miserunt per manum Odonis Paratgii argenti meri solidos XXXVII; miserunt etiam ad Parisius per manum Odoranni monachi auri solidos XVII, et denarios VIII, et gemmas pretiosissimas. His ita patratis, restat uti mirabilia Dei, quae in fabricis hujus operis oculisque nostris vidimus, et ex parte manibus contrectavimus, Christi fidelibus intimemus: quae silentio tegere crimen est admittere. CAP. XXVII. #De Odoranni monachi profectione ad palatium, et auro ab regina accepto in capsae fabricam.@# Igitur occupatus rex variis saeculi curis, intermisit aliquantulum ad monasterium mittere sumptus coepti operis. Tranquillitate vero percepta, mandavit per Francolinum jam dicto fratri ut concito gradu veniret Druis ad suscipiendum munus operis. At ille vespertina synaxi expleta, et, ut mos est monachis, percepta benedictione abbatis, ire perrexit ad
null
d7adf809-6de3-4baa-8575-19bfa87bc7ed
latin_170m_raw
null
None
None
None
cacumina Druensis Castri. Veniens vero post solis occasum ad sanctae Columbae portum, transfretavit cum suis Icaunam fluvium: cumque paululum substitisset in littore, inter caeteras stellas quibus nox illustrabatur vidit quoddam sidus exsurgere eo in loco quo aestivo tempore solet horam diei primam sol demonstrare; quod exsiliens de sui ortus loco, virtute divina coepit ferri velociter per aera, petens coeli eminentiora loca pene usque ad illud punctum quo ea tempestate solet fieri hora sexta. Quem cum famulus, equo praeparato cui insedere debebat, hortaretur, quia nox imminebat, ut ascenderet: Sustine me paululum, inquit, et intuere cum tuo socio mirabilia Dei quae hactenus non vidi. Quo miraculo famuli attoniti, ignorantes quid praesagii praeferret, signaculo crucis se muniunt, et Deo sanctoque Saviniano pavefacti corde se committunt. Stella vero in loco quo venerat paululum substitit, et retrogrado cursu ad locum unde venerat in unius horae spatio iterum rediit. Quam pene usque ad tertiam vigiliam noctis contemplantes, eam inter caetera sidera implere cursum solitum viderunt ovantes, et inter se quid demonstraret conferentes; quibus animo occurrit quod coeptum iter prospero gressu peragerent, et demum voti compotes concite ad domum redirent. Dantes propterea sese maturius labori coepti itineris, per squalidam Belsam, eo surgente a mensa, pervenerunt ad palatium regis. Praemissa vero salutatione regis et reginae, ut veracissima apparerent sideris praesagia: Suscipiens, inquit monacho regina, quae sancto Saviniano pro posse disposuimus ad praesens mittere munera, festinus revertere ad propria; quia nos summo mane disposuimus abire alias. Et statim proferens auri tredecim solidos ad publicam monetam Aurelianensem appensos: Si, inquit, tibi non sufficit mea ponderatio, praebeat fidem proprio oculo iterata propensio: quo ponderatore nihil aliud quam quod regina praedixerat fuit invenire. Regressus itaque monachus voti compos ad monasterium, postquam regis ex parte et reginae dixit abbati et fratribus ave, protulit auri fulvi sancto Saviniano transmissum munus de cassilide. Appensum ergo palam omnibus per manum Francolini ostiarii et Raimberti cellerarii regis, trutina vergente, inventum est septem denarios plus habens. Unde stupefactus frater qui detulerat, et caeteri admirantes, cognoverunt pro certo quia qui sideris mutatione in eundo dignatus est ostendere miraculum, et qui ex nihilo fecit totum mundum, in sacculo fidei ob meritum martyris concessit exuberare fulvum sub septiformis numero spiritus aurum. Et qui ad redimendum filios viduae, Elisei intercessu, fecit superexcrescere oleum, exigui auri munusculum devotione regis et reginae fecit maximum: et caput Christi Deus, qui per prophetam suum dixit: Argentum et aurum meum, quidquid membris suis, id est sanctis martyribus, confert, alterius non est. Postea dedit rex per manum Odoranni monachi Senonis auri uncias VIII et argenti meri solidos XV. In perficiendo vero opere, ne fieret regi oneri frequens requisitio auri et argenti, additae sunt de thesauro ecclesiae quinque unciae auri, et tres librae argenti meri. CAP. XXVIII. #De sancti Saviniam translatione, et miraculis coram Rotberto rege factis.@# Descripto itaque apparatu Deo dignissimi operis, operae pretium est exarari miraculum scripturae vomere quod Dei omnipotentia praesentibus nobis dignatus est agere in sancti martyris translatione. Optata festivitatis ejus dies, qua ab antiquis Patribus ejus venerabile corpus una cum sociis in basilica sancti Petri translatum est, appropinquabat: et rex aliquantulum Senonis commoratus redire disponebat Parisius; unde vocans archiepiscopum Leothericum, humiliter postulavit ut monasterium adiret et sancti martyris corpus de locello plumbeo, in quo ab antiquis Patribus positum fuerat, in aurea capsa quam illi paraverat transponeret. At ille sexta feria, cui succedente die Dominica futura praestolabatur festivitas, ad monasterium veniens, summa cum veneratione una cum fratribus monita regis implevit; corpusque sancti Eodaldi quod cum eo reperit cum corpore sancti Saviniani ponens, ossa pueri parvuli cum eo humati reposuit una, et, expletis missarum solemniis, edendum abiit. Fratre vero, sub cujus arbitrio et providentia totius operis fabrica constabat, in choro monasterii residente, et imagines argenti, quod operculo capsae superponi disposuerat, cera molli refovente, supervenit ex improviso, ductore puero parvulo, quidam caecus postulans se intromitti in crypta ubi sancti Saviniani repositum erat corpus. Qui sciscitatus a monacho quis esset, et unde esset, vel cujus rei gratia advenisset, professus est se esse rusticum, et in pago Wastinense,
null
b94689ea-fe0e-4248-a978-c215f8a84350
latin_170m_raw
null
None
None
None
in villa quae Fontanas dicitur, habere habitaculum ad manendum et proprio nomine vocari Mainardum, et admonitum nocte praeterita in somnis ut ad sancti Saviniani praesentiam veniret et lumen oculorum ibi reciperet. Erat enim triennium ex quo lumen amiserat oculorum. Intromissus itaque ad sanctum, diutius oravit; sed nihil luminis ipsa die percipere meruit. Nimio vero suavitatis odore, ut ipse dixit, repletus, ad propria est reversus. Adveniente igitur die Dominica, adest rex cum suis episcopis et proceribus, abbatibus quoque et clericis, nec non et populo innumerabili ad transvehendum corpus martyris. Quem suscipiens una cum filio suo Rotberto propriis scapulis, reposuit cum manibus suis in illo loco ubi in praesenti veneratur a fidelibus populis. Peracto deinde solemni officio, et rege recumbente ad mensam monachisque edentibus, sedebat ibi saepe dictus monachus ubi eum perindie sedentem supra scriptus invenerat caecus; qui nutu Dei ducente se puero superveniens, dixit se iterum in somnis admonitum ut quantocius expeteret sancti Saviniani auxilium, et projiciens se solotenus ante praesentiam sancti, ejus suffragantibus meritis, visum recepit, et qui eo usque a parvulo puerulo ducebatur, eo ducente, puer ad domum revertitur. Rex vero surgens a mensa orationis causa, ut mos illi erat, solus remansit in ecclesia: qui dum oraret, contigit ut saepe dictus frater ecclesiam intraret: quem aspiciens eminus tranquilla manu innuit ut accederet propius. Cui: Enarra mihi, inquit, sanctus Potentianus sancto Saviniano quid fuerit. At ille quod socius ejus in itineris labore, et successor in honore, et collega martyrii fuerit humiliter intulit. Tunc rex graviter coepit conqueri, et pugnis pectus tundere, eo quod eos ab invicem separasset corpore, et promittens se eum socio redditurum, commisit eidem fratri XXX et tres solidos meri argenti, ut inde inciperet praeparare scrinium sancti Potentiani. Sed dum ista cogitabat agere, praeventus superna vocatione reddidit Deo debitum patris nostri Adae. OBSERVATIONES PRAEVIAE. 1. Savinianum cum Potentiano sociisque fidem Christianam Senonibus intulisse, ibique martyrio affectos sepulturam accepisse, nemo est qui ambigat. Eorum tumulis imposita est ecclesia, ex cujus adytis, referente Odoranno S. Petri Vivi monacho, « anno 847 translata sunt sanctorum martyrum corpora Saviniani, Potentiani, Altini, atque Eodaldi in basilica sancti Petri a Wenilone archiepiscopo VIII Kal. Septemb. » Odoranno Clarius in Chronico subscribit, his verbis: « Revelaverunt se sancti Christi martyres Savinianus, Potentianus, Altinus, Eodaldus, et Serotinus Weniloni archiepiscopo et Anastasio abbati; qui levantes eos cum magno honore de ecclesia ubi sepulti erant, transtulerunt eos in basilicam beati Petri octavo Kalendas Septembris, » « quo tempore auditae sunt voces angelicae in coelo. » 2. Eodem anno quo « Ludovicus, filius Caroli Simplicis, apud Laudunum unctus est in regem, » pergit Clarius, « Hungari . . . . pervenientes Senones civitatem, incenderunt coenobium sancti Petri, vastantes omnem provinciam. Cernens itaque Sanson abbas et monachi malum hoc grande, consilio accepto, detulerunt corpora sanctorum Saviniani et Potentiani, cum caeteris sanctorum corporibus, et reliquiarum pignoribus, cum magno honore in ecclesiam ejusdem abbatiae, infra muros urbis constructam in honore sancti Petri. Relictum vero est corpus sancti Serotini in crypta retro altare sancti Petri. Vastantes igitur pagani cunctam provinciam, redierunt ad propria, incenso coenobio sancti Petri, remanente ibi solummodo oratorio sancti Serotini, quod minime potuerunt incendere. Qualiter autem Willelmus archiepiscopus corpora horum sanctorum voluerit retinere, vel qualiter illos reddiderit, in libello de virtutibus sancti Saviniani plenius invenies. » Libellus iste ipsissima est historia quam hic subjicimus. 3. Sub annum 1015 Leothericus Senonensis archiepiscopus una cum « abbate Rainardo investigare coepit ubinam essent recondita corpora sanctorum Saviniani et Potentiani. A tempore enim Willelmi archiepiscopi ob timorem paganorum erant abscondita in antris. Repertis autem eis per notitiam cujusdam veterani, Martini nomine servi ejusdem loci, cum omni diligentia condiderunt ea in locellis plumbeis, plura miracula ibi operante virtute Domini. » Plumbeorum locellorum, in quibus condita sanctorum corpora, mentio fit in his actis, ex quibus narrationem suam Clarium hausisse non dubium est. 4. Denique ex eodem auctore, anno 1020 « Ingoni abbati successit domnus Ermenaldus, in cujus tempore rex Robertus et Constantia regina composuerunt sancto Saviniano loculum auro, argento et gemmis
null
0eb654e6-8dd0-4e9b-baa0-1fb81b4bf077
latin_170m_raw
null
None
None
None
pretiosis ornatum. In quo inseruerunt etiam cum eo corpus sancti Eodaldi cum ossibus pueri parvuli una humati in loculo plumbeo, in quo ante continebantur. In qua translatione quidam caecus recepit lumen; et pluvia, quae a Pascha Domini non pluerat, abundanter descendit: et haec translatio facta est VIII Kal. Septembris. » Hactenus Clarius, quae auctori nostro consentanea sunt, nisi quod ea sub Roberti vitae finem contigisse postremis historiae verbis innuere videtur. Uterque porro sancti Potentiani reliquias a Wenilone archiepiscopo Hermentrudi Jotrensi abbatissae concessas silentio praetermisit. Ita tamen se res habuit, si fragmento a nobis in saeculi IV parte II, pag. 578, edito fides adhibeatur: quod quia sequiorem in partem a nonnullis accipi inaudimus, accuratius retractare visum est. 5. Nemini venerit in mentem qui mox laudatum auctorem itemque Odoranni et monachi Antissiodorensis chronica perlegerit, integrum sancti Potentiani corpus Hermentrudi abbatissae Jotrensi datum a Wenilone; neque fragmentum loco laudato editum id exprimit, sed habet duntaxat #celeberrimum sancti Potentiani suffragium Hermentrudem a Wenilone efflagitasse, aegreque obtinuisse, atque ad ejus monasterium sanctum et incomparabile decus@# illud perlatum fuisse. Quibus verbis integri sancti Potentiani corporis translationem designari nunquam voluimus, sed solummodo aliquam sancti antistitis reliquiarum partem. Nonnihil vero ex hujus sancti reliquiis Jotrensibus sanctimonialibus concessum fuisse, praeter laudatum fragmentum, probant aliqua quoque vetera monumenta. Primum eruitur ex sequentibus Antissiodorensis codicis verbis, quae sancti martyris reliquias Jotro in Burgundiam sub annum 886 delatas testantur. « Sed paganis, inquit Chronici auctor, aliquanto post tempore hoc coenobium Jotrense occupantibus, duae ex monialibus memoratae abbatissae Hermentrudis affines, imminens evadentes periculum, ad praesidium sui patris, nomine Norgaldi, nobilissimi in Burgundia viri atque optimi, confugerunt, qui paulo post Deo felicem reddidit animam. Ipsae vero moniales matri suae Rothaidae, et fratribus Agemberto, Samueli et Algaudo quotidie enarrabant quanta Deus omnipotens sanctissimi Potentiani meritis patrare dignaretur miracula: adeo ut ipsi miro devotionis igne flagrantes de comparando sibi tam pretioso thesauro nunquam non noctes diesque cogitarent. Quapropter Samuel et Algaudus Jotrense monasterium expetunt, negotiumque tanta gerunt dexteritate, ut a Gisla, nobilissima tunc temporis ejusdem loci abbatissa, diu desideratum munus impetrarent. Quod statim, voti compotes, in monasterium quod sanctissimo praesuli in villa Luciaco fuerat constructum, maximo cum honore et reverentia detulerunt. » Hactenus codex Antissiodorensis, cujus hic textum referimus, non quo Luciacensium adversus Senonenses vel Jotrenses causae velimus patrocinari; sed ut inde concessionis factae Jotrensibus momenta in lucem prodeant. 6. Aliud argumentum desumitur ex lite Jotrenses inter virgines ac Senonenses sancti Petri Vivi monachos orta saeculo XIII, quae novae beati Potentiani, ad sanctum Petrum quiescentis, translationi occasionem dedit. Litem hac de re motam contestatur Gautridus de Colone, monachus sancti Petri Vivi, cum in tabulis chronologicis, tum in ms. libello De sacris reliquiis monasterii sancti Petri Vivi, quem optima manu descriptum, cum serie abbatum, in annum 1289 desinente, servant ejusdem loci ascetae. Gaufridi verba sunt in tabulis chronologicis. « Anno 1218 in monasterio sancti Petri Vivi reliquiae fere ( #haec vocula@# fere #observatione digna est@# ) totius corporis sancti Potentiani ostensae fuerunt coram reverendis Patribus Petro Senonensi archiepiscopo, Herveo Trecensi episcopo, et quibusdam aliis praelatis, episcopis et abbatibus. Dicebant moniales de Jotro quod corpus beati Potentiani habebant; sed illa die, videlicet XV Kal. Maii, illi Patres praedicti contrarium invenerunt. Nam invenerunt corpus praedictum sancti Potentiani in monasterio sancti Petri Vivi sub majori altari, retro altare de subter, et cognoverunt ad plenum per testimonia litterarum quibus erat fides totaliter adhibenda; et corpus praedictum transtulerunt cum corpore sancti Altini super majus altare, in capsam argenteam reliquias apponentes: concesseruntque omnibus peregrinis ad festum hujus translationis advenientibus magnas indulgentias per octo dies post festum, ut in litteris super hoc editis continetur. » Eadem propemodum Gaufridus ipse tradit in memorato libello de reliquiis, ex quo haec decerpere sufficiat: « Et ostensum fuit praedictum corpus sancti Potentiani super portam abbatiae, et in ecclesia, cum litteris quibus fides erat totaliter adhibenda; quia sanctimoniales de Jotro dicebant illud in suo monasterio conservari: sed in illa die probatum fuit contrarium, prout in libris de sancti Petri monasterio continetur. » Petri archiepiscopi aliorumque praesulum litteras inferius exhibebimus; nunc
null
2be0faa9-081b-45de-b45d-52459fe6f171
latin_170m_raw
null
None
None
None
vero reliquiarum omnium in monasterio sancti Petri quiescentium translationes chronicis notis, qua licebit, afficiendae. 7. Anno 847 prima reliquiarum detectio Wenilone pontifice facta est. Paulo post idem aliquot sancti Potentiani pignora Jotrensibus concessit. Anno 936 eorumdem martyrum corpora in Senonensem urbem metu Nortmannorum illata sunt. Eadem, cedente Willelmo archiepiscopo, pristinae sedi non multo post sunt restituta, et in antris, hanc in rem effossis, studiose recondita. Dum tamen sacra pignora referrentur, Bernardus sanctae Mariae archiclavis pallii sancti Saviniani partem abscissam reluctantibus monachis eripuit, quae deinceps in ecclesia cathedrali servata est. Sub annum 1015 visitata sunt in antris sanctorum corpora, quae Leothericus praesul, adnitente Rainardo abbate, loculis plumbeis inclusit. Post annum 1025, Roberto et Constantia suppetias ferentibus, levatum est sancti Saviniani corpus, et una cum sancti Eodaldi, itemque alicujus pueri corpore ditissimam in thecam illatum est. Quae #translatio,@# referente Clario, #facta est@# VIII #Kal. Septembris.@# Eumdem sancti Potentiani reliquiis honorem animo destinabat Robertus rex ex actis hic relatis, quod morte praeventus effectu caruit. Anno 1228 Petrus de Corbolio, Senonensis antistes, accitis suffraganeis episcopis, celebrem ejusdem martyris translationem adorsus est, quam dato diplomate sic exponit: « Petrus Dei gratia Senonensis archiepiscopus, Willelmus Antissiodorensis, Herveus Trecensis, Willelmus Meldensis, et Willelmus Nivernensis, eadem gratia episcopi, omnibus ad quos praesentes litterae pervenerint, perpetuam in Domino salutem. Ne quandoque dubitationis nubilo veritas offuscetur, universis praesentibus et futuris notum fieri volumus, quod IV Kal. Augusti, in ecclesia sancti Petri Vivi Senonensis, in praesentia nostra facta est revelatio sanctorum corporum beatorum martyrum Potentiani et Altini, sociorum beatissimi Saviniani Senonensis archiepiscopi; quae etiam per manus nostras translata sunt in quamdam capsam, eodem die, anno Domini millesimo ducentesimo octavo decimo. Nos autem de misericordia Jesu Christi, et beatae Mariae Virginis, et beatorum apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum meritis confidentes, omnibus Christi fidelibus, qui vere poenitentes suas eleemosynas charitative eidem ecclesiae contulerint, ab octavis beatae Mariae Magdalenae usque ad septem dies sequentes, ob venerationem eorumdem sanctorum, septem dies de injunctis sibi poenitentiis, vota fracta, si ad ea redierint, peccata oblita, offensas patrum et matrum sine manuum injectione, misericorditer relaxamus. In cujus rei memoriam praesentem paginam sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Datum anno gratiae 1218, III Kal. Augusti. Durent in perpetuum. » 8. His litteris suffragantur varii ejusdem loci mss. codices cum Gaufrido Hirone sancti Petri coenobita, qui anno 1216 appendicem Clarii Chronico adjecit. Prostat etiamnum autographum Petri antistitis exemplar, quod anni 1680 die 19 Octobris, provinciae nostrae Burgundiae visitator recognovit. Anno 1449, die 17 Decembris, Ludovicus de Meloduno, Senonensis antistes, Guerino sancti Remigii Senonensis, Petro sancti Joannis itidem Senonensis abbatibus, et Jacobo Hodoardo vicario generali et officiali novam corporis sancti Potentiani translationem imperavit; quae procurante Guillelmo Quatranio sancti Petri abbate hoc die celebrata est. Exstat Innocentii papae VIII rescriptum, anno 1488 datum, quo sancti Petri monachis licentiam concedit sacras monasterii sui reliquias transferendi: qua nescio an usi sint ante annum 1680, quo praepositi nostri generalis jussu jam laudatus provinciae Burgundicae visitator ossa beati Potentiani novam in thecam decentius ornatam reposuit. Haec chronico ordine repraesentare visum est. Caeterum quod diem VIII Kal. Septemb. huic translationi ascribimus, tametsi nullum subjecta narratio designet, Odorannum et Clarium sequimur auctores, qui translationem a Wenilone factam aptant huic diei; imo et Clarius eam quae hic describitur ad eumdem iterum diem subnotavit. Restat ut de narrationis hujus scriptore sententiam nostram promamus. 9. Videtur is esse Odorannus sancti Petri Vivi monachus, Chronico apud Chesnium edito celebris. Hic enim praeter jam laudatum Chronicon, #sexagenarius anno 1045 alia etiam opuscula sua in unum corpus collegisse@# dicitur in Chronici suit titulo, qualem procul dubio ferebat ms. codex unde illud excerptum est; Ut autem subjectam historiam ipsi potius quam alteri tribuamus, facit in primis quod media saltem Chronici pars, quae hanc translationem complectitur, totidem verbis hic atque ibi exprimatur. Quae sane res unum eumdemque utriusque operis auctorem arguit. Deinde cum Odoranni Chronicon nihil hac translationis historia posterius recenseat, siquidem alius ejus auctor haberetur, narrationem Chronico suo insertam verbotenus ab eo
null
1a39464d-2751-4bf2-80ec-c34574cd1a8a
latin_170m_raw
null
None
None
None
desumpsisset Odorannus, quod plagium cordato viro ( #qualis is erat@# ) impingere non licet. Praeterea translationis ejus pars magna fuit Odorannus ipse, qui ab rege Constantiaque regina vocatus in aulam, operi manum admovit. Quis igitur illo melius rem uti habuerat posteris mandare potuisset? Ad haec de se utroque loco sic loquitur, ut Chronicon cum hac Historia conferenti idem ubique genius spirare videatur. Nisi quod hic subinde communes in locos divertit, quos, uti nullius saporis, resecare visum est. Jam verbis suis, quisquis ille est auctor, loquatur, cujus librum ex sancti Mariani bibliotheca erutum viro relig. Joanni Baptiste Oudinet, ordinis Praemonstratensis ejusdem loci priori, debemus. 1. Savinianum cum Potentiano sociisque fidem Christianam Senonibus intulisse, ibique martyrio affectos sepulturam accepisse, nemo est qui ambigat. Eorum tumulis imposita est ecclesia, ex cujus adytis, referente Odoranno S. Petri Vivi monacho, « anno 847 translata sunt sanctorum martyrum corpora Saviniani, Potentiani, Altini, atque Eodaldi in basilica sancti Petri a Wenilone archiepiscopo VIII Kal. Septemb. » Odoranno Clarius in Chronico subscribit, his verbis: « Revelaverunt se sancti Christi martyres Savinianus, Potentianus, Altinus, Eodaldus, et Serotinus Weniloni archiepiscopo et Anastasio abbati; qui levantes eos cum magno honore de ecclesia ubi sepulti erant, transtulerunt eos in basilicam beati Petri octavo Kalendas Septembris, » « quo tempore auditae sunt voces angelicae in coelo. » 2. Eodem anno quo « Ludovicus, filius Caroli Simplicis, apud Laudunum unctus est in regem, » pergit Clarius, « Hungari . . . . pervenientes Senones civitatem, incenderunt coenobium sancti Petri, vastantes omnem provinciam. Cernens itaque Sanson abbas et monachi malum hoc grande, consilio accepto, detulerunt corpora sanctorum Saviniani et Potentiani, cum caeteris sanctorum corporibus, et reliquiarum pignoribus, cum magno honore in ecclesiam ejusdem abbatiae, infra muros urbis constructam in honore sancti Petri. Relictum vero est corpus sancti Serotini in crypta retro altare sancti Petri. Vastantes igitur pagani cunctam provinciam, redierunt ad propria, incenso coenobio sancti Petri, remanente ibi solummodo oratorio sancti Serotini, quod minime potuerunt incendere. Qualiter autem Willelmus archiepiscopus corpora horum sanctorum voluerit retinere, vel qualiter illos reddiderit, in libello de virtutibus sancti Saviniani plenius invenies. » Libellus iste ipsissima est historia quam hic subjicimus. 3. Sub annum 1015 Leothericus Senonensis archiepiscopus una cum « abbate Rainardo investigare coepit ubinam essent recondita corpora sanctorum Saviniani et Potentiani. A tempore enim Willelmi archiepiscopi ob timorem paganorum erant abscondita in antris. Repertis autem eis per notitiam cujusdam veterani, Martini nomine servi ejusdem loci, cum omni diligentia condiderunt ea in locellis plumbeis, plura miracula ibi operante virtute Domini. » Plumbeorum locellorum, in quibus condita sanctorum corpora, mentio fit in his actis, ex quibus narrationem suam Clarium hausisse non dubium est. 4. Denique ex eodem auctore, anno 1020 « Ingoni abbati successit domnus Ermenaldus, in cujus tempore rex Robertus et Constantia regina composuerunt sancto Saviniano loculum auro, argento et gemmis pretiosis ornatum. In quo inseruerunt etiam cum eo corpus sancti Eodaldi cum ossibus pueri parvuli una humati in loculo plumbeo, in quo ante continebantur. In qua translatione quidam caecus recepit lumen; et pluvia, quae a Pascha Domini non pluerat, abundanter descendit: et haec translatio facta est VIII Kal. Septembris. » Hactenus Clarius, quae auctori nostro consentanea sunt, nisi quod ea sub Roberti vitae finem contigisse postremis historiae verbis innuere videtur. Uterque porro sancti Potentiani reliquias a Wenilone archiepiscopo Hermentrudi Jotrensi abbatissae concessas silentio praetermisit. Ita tamen se res habuit, si fragmento a nobis in saeculi IV parte II, pag. 578, edito fides adhibeatur: quod quia sequiorem in partem a nonnullis accipi inaudimus, accuratius retractare visum est. 5. Nemini venerit in mentem qui mox laudatum auctorem itemque Odoranni et monachi Antissiodorensis chronica perlegerit, integrum sancti Potentiani corpus Hermentrudi abbatissae Jotrensi datum a Wenilone; neque fragmentum loco laudato editum id exprimit, sed habet duntaxat #celeberrimum sancti Potentiani suffragium Hermentrudem a Wenilone efflagitasse, aegreque obtinuisse, atque ad ejus monasterium sanctum et incomparabile decus@# illud perlatum fuisse. Quibus verbis integri sancti Potentiani corporis translationem designari nunquam voluimus, sed solummodo aliquam sancti antistitis reliquiarum partem. Nonnihil
null
f643e992-fa99-40e0-b73f-9903bfe4fa05
latin_170m_raw
null
None
None
None
vero ex hujus sancti reliquiis Jotrensibus sanctimonialibus concessum fuisse, praeter laudatum fragmentum, probant aliqua quoque vetera monumenta. Primum eruitur ex sequentibus Antissiodorensis codicis verbis, quae sancti martyris reliquias Jotro in Burgundiam sub annum 886 delatas testantur. « Sed paganis, inquit Chronici auctor, aliquanto post tempore hoc coenobium Jotrense occupantibus, duae ex monialibus memoratae abbatissae Hermentrudis affines, imminens evadentes periculum, ad praesidium sui patris, nomine Norgaldi, nobilissimi in Burgundia viri atque optimi, confugerunt, qui paulo post Deo felicem reddidit animam. Ipsae vero moniales matri suae Rothaidae, et fratribus Agemberto, Samueli et Algaudo quotidie enarrabant quanta Deus omnipotens sanctissimi Potentiani meritis patrare dignaretur miracula: adeo ut ipsi miro devotionis igne flagrantes de comparando sibi tam pretioso thesauro nunquam non noctes diesque cogitarent. Quapropter Samuel et Algaudus Jotrense monasterium expetunt, negotiumque tanta gerunt dexteritate, ut a Gisla, nobilissima tunc temporis ejusdem loci abbatissa, diu desideratum munus impetrarent. Quod statim, voti compotes, in monasterium quod sanctissimo praesuli in villa Luciaco fuerat constructum, maximo cum honore et reverentia detulerunt. » Hactenus codex Antissiodorensis, cujus hic textum referimus, non quo Luciacensium adversus Senonenses vel Jotrenses causae velimus patrocinari; sed ut inde concessionis factae Jotrensibus momenta in lucem prodeant. 6. Aliud argumentum desumitur ex lite Jotrenses inter virgines ac Senonenses sancti Petri Vivi monachos orta saeculo XIII, quae novae beati Potentiani, ad sanctum Petrum quiescentis, translationi occasionem dedit. Litem hac de re motam contestatur Gautridus de Colone, monachus sancti Petri Vivi, cum in tabulis chronologicis, tum in ms. libello De sacris reliquiis monasterii sancti Petri Vivi, quem optima manu descriptum, cum serie abbatum, in annum 1289 desinente, servant ejusdem loci ascetae. Gaufridi verba sunt in tabulis chronologicis. « Anno 1218 in monasterio sancti Petri Vivi reliquiae fere ( #haec vocula@# fere #observatione digna est@# ) totius corporis sancti Potentiani ostensae fuerunt coram reverendis Patribus Petro Senonensi archiepiscopo, Herveo Trecensi episcopo, et quibusdam aliis praelatis, episcopis et abbatibus. Dicebant moniales de Jotro quod corpus beati Potentiani habebant; sed illa die, videlicet XV Kal. Maii, illi Patres praedicti contrarium invenerunt. Nam invenerunt corpus praedictum sancti Potentiani in monasterio sancti Petri Vivi sub majori altari, retro altare de subter, et cognoverunt ad plenum per testimonia litterarum quibus erat fides totaliter adhibenda; et corpus praedictum transtulerunt cum corpore sancti Altini super majus altare, in capsam argenteam reliquias apponentes: concesseruntque omnibus peregrinis ad festum hujus translationis advenientibus magnas indulgentias per octo dies post festum, ut in litteris super hoc editis continetur. » Eadem propemodum Gaufridus ipse tradit in memorato libello de reliquiis, ex quo haec decerpere sufficiat: « Et ostensum fuit praedictum corpus sancti Potentiani super portam abbatiae, et in ecclesia, cum litteris quibus fides erat totaliter adhibenda; quia sanctimoniales de Jotro dicebant illud in suo monasterio conservari: sed in illa die probatum fuit contrarium, prout in libris de sancti Petri monasterio continetur. » Petri archiepiscopi aliorumque praesulum litteras inferius exhibebimus; nunc vero reliquiarum omnium in monasterio sancti Petri quiescentium translationes chronicis notis, qua licebit, afficiendae. 7. Anno 847 prima reliquiarum detectio Wenilone pontifice facta est. Paulo post idem aliquot sancti Potentiani pignora Jotrensibus concessit. Anno 936 eorumdem martyrum corpora in Senonensem urbem metu Nortmannorum illata sunt. Eadem, cedente Willelmo archiepiscopo, pristinae sedi non multo post sunt restituta, et in antris, hanc in rem effossis, studiose recondita. Dum tamen sacra pignora referrentur, Bernardus sanctae Mariae archiclavis pallii sancti Saviniani partem abscissam reluctantibus monachis eripuit, quae deinceps in ecclesia cathedrali servata est. Sub annum 1015 visitata sunt in antris sanctorum corpora, quae Leothericus praesul, adnitente Rainardo abbate, loculis plumbeis inclusit. Post annum 1025, Roberto et Constantia suppetias ferentibus, levatum est sancti Saviniani corpus, et una cum sancti Eodaldi, itemque alicujus pueri corpore ditissimam in thecam illatum est. Quae #translatio,@# referente Clario, #facta est@# VIII #Kal. Septembris.@# Eumdem sancti Potentiani reliquiis honorem animo destinabat Robertus rex ex actis hic relatis, quod morte praeventus effectu caruit. Anno 1228 Petrus de Corbolio, Senonensis antistes, accitis suffraganeis episcopis, celebrem ejusdem martyris translationem adorsus est, quam dato diplomate sic exponit:
null
4a052a8f-8148-44e8-90ba-df0b74d262fd
latin_170m_raw
null
None
None
None
« Petrus Dei gratia Senonensis archiepiscopus, Willelmus Antissiodorensis, Herveus Trecensis, Willelmus Meldensis, et Willelmus Nivernensis, eadem gratia episcopi, omnibus ad quos praesentes litterae pervenerint, perpetuam in Domino salutem. Ne quandoque dubitationis nubilo veritas offuscetur, universis praesentibus et futuris notum fieri volumus, quod IV Kal. Augusti, in ecclesia sancti Petri Vivi Senonensis, in praesentia nostra facta est revelatio sanctorum corporum beatorum martyrum Potentiani et Altini, sociorum beatissimi Saviniani Senonensis archiepiscopi; quae etiam per manus nostras translata sunt in quamdam capsam, eodem die, anno Domini millesimo ducentesimo octavo decimo. Nos autem de misericordia Jesu Christi, et beatae Mariae Virginis, et beatorum apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum meritis confidentes, omnibus Christi fidelibus, qui vere poenitentes suas eleemosynas charitative eidem ecclesiae contulerint, ab octavis beatae Mariae Magdalenae usque ad septem dies sequentes, ob venerationem eorumdem sanctorum, septem dies de injunctis sibi poenitentiis, vota fracta, si ad ea redierint, peccata oblita, offensas patrum et matrum sine manuum injectione, misericorditer relaxamus. In cujus rei memoriam praesentem paginam sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Datum anno gratiae 1218, III Kal. Augusti. Durent in perpetuum. » 8. His litteris suffragantur varii ejusdem loci mss. codices cum Gaufrido Hirone sancti Petri coenobita, qui anno 1216 appendicem Clarii Chronico adjecit. Prostat etiamnum autographum Petri antistitis exemplar, quod anni 1680 die 19 Octobris, provinciae nostrae Burgundiae visitator recognovit. Anno 1449, die 17 Decembris, Ludovicus de Meloduno, Senonensis antistes, Guerino sancti Remigii Senonensis, Petro sancti Joannis itidem Senonensis abbatibus, et Jacobo Hodoardo vicario generali et officiali novam corporis sancti Potentiani translationem imperavit; quae procurante Guillelmo Quatranio sancti Petri abbate hoc die celebrata est. Exstat Innocentii papae VIII rescriptum, anno 1488 datum, quo sancti Petri monachis licentiam concedit sacras monasterii sui reliquias transferendi: qua nescio an usi sint ante annum 1680, quo praepositi nostri generalis jussu jam laudatus provinciae Burgundicae visitator ossa beati Potentiani novam in thecam decentius ornatam reposuit. Haec chronico ordine repraesentare visum est. Caeterum quod diem VIII Kal. Septemb. huic translationi ascribimus, tametsi nullum subjecta narratio designet, Odorannum et Clarium sequimur auctores, qui translationem a Wenilone factam aptant huic diei; imo et Clarius eam quae hic describitur ad eumdem iterum diem subnotavit. Restat ut de narrationis hujus scriptore sententiam nostram promamus. 9. Videtur is esse Odorannus sancti Petri Vivi monachus, Chronico apud Chesnium edito celebris. Hic enim praeter jam laudatum Chronicon, #sexagenarius anno 1045 alia etiam opuscula sua in unum corpus collegisse@# dicitur in Chronici suit titulo, qualem procul dubio ferebat ms. codex unde illud excerptum est; Ut autem subjectam historiam ipsi potius quam alteri tribuamus, facit in primis quod media saltem Chronici pars, quae hanc translationem complectitur, totidem verbis hic atque ibi exprimatur. Quae sane res unum eumdemque utriusque operis auctorem arguit. Deinde cum Odoranni Chronicon nihil hac translationis historia posterius recenseat, siquidem alius ejus auctor haberetur, narrationem Chronico suo insertam verbotenus ab eo desumpsisset Odorannus, quod plagium cordato viro ( #qualis is erat@# ) impingere non licet. Praeterea translationis ejus pars magna fuit Odorannus ipse, qui ab rege Constantiaque regina vocatus in aulam, operi manum admovit. Quis igitur illo melius rem uti habuerat posteris mandare potuisset? Ad haec de se utroque loco sic loquitur, ut Chronicon cum hac Historia conferenti idem ubique genius spirare videatur. Nisi quod hic subinde communes in locos divertit, quos, uti nullius saporis, resecare visum est. Jam verbis suis, quisquis ille est auctor, loquatur, cujus librum ex sancti Mariani bibliotheca erutum viro relig. Joanni Baptiste Oudinet, ordinis Praemonstratensis ejusdem loci priori, debemus. INCIPIT HISTORIA TRANSLATIONIS. CAP. I. #Translatio sanctorum Saviniani, Potentiani sociorumque eorum.@# Beatorum igitur martyrum sanctissima membra, Saviniani scilicet et Potentiani sociorumque eorum, in eadem Salvatoris Domini ecclesia per manus quidem fidelium convenienti in loco fideliter sepulta sunt, praeter venerabile corpus Serotini martyris, quod convenienter a parentibus fuit humatum in alia basilica seorsum. Dum eorum igitur cineres per multa annorum spatia in loco eorum quievissent, ut diligentior eis cultus et reverentia a populis exhiberetur, notificantur coelitus prudentissimo Senoniensium Weniloni pontifici et Anastasio abbati coenobii sancti Petri
null
b8c78d54-2500-4f20-9d83-99eb9dc17a84
latin_170m_raw
null
None
None
None
apostoli, qui, puro exhilaratae mentis voto, convocatis utriusque sexus millibus populi, transferre satagunt in basilicam sancti Petri apostolorum principis sibi contiguam: cujus etiam pro foribus et in cujus fundis eatenus jacuerant. At domus et aedificiorum fastigiis excellentior et divinis obsequiis celebrior habetur, praesertim cum monachorum inibi degentium sollicitudo solemnibus in ea votis et assiduis meditationibus regulariter instet. Habita est autem hujus translationis festivitas tempore quo nobilissimis Francorum sceptris tres inclyti principes, augustae recordationis Ludovici Caesaris posteri, Lotharius scilicet, itemque Ludovicus et Carolus praeerant, anno quoque regni ipsorum sexto, anno vero ab Incarnatione Christi octingentesimo quadragesimo septimo, indictione septima, XIV Kal. Novembris. CAP. II. #Quod in festivitate eorumdem translationis angelicae voces e coelo auditae sunt.@# Nec reticendum quod nocte vigiliarum, cujus succedente die veneranda patrocinia transvehenda fuerant, voces angelicae ab astris, velut chori psallentes, humanis auribus intonuerunt. Pontifex namque ad celebranda vigiliarum solemnia illuc vespertina synaxi una cum frequentia cleri processerat. Quibus religiose suppletis, et antistite ad urbem regresso, coelestes exsequiae per noctis spatia sunt secutae. Cujus modulationis harmoniam non tantum monachos, sed et quosdam vulgi ibidem excubantis auditu percepisse perspicuum est. Verum arbitrantes voces hujusmodi humanas esse, opinantesque quoslibet religiosos ad coenobium pro instanti festivitate confluere, qui tam jucundo strepitu fungerentur, rursumque stupentes cur intempestivae noctis silentio adventum maturarent, exploratores circumquaque dirigere studuerunt ut quorum excubiae essent experirentur. Missi autem, cum loca vicina perlustrantes neminem reperirent et nihilominus melodiae suavitatem sine intermissione audirent, coelestis officii exsequias esse meminerunt. Ubi evidenti ostenditur indicio quod angelica societas eorum solemnitatibus pio favore adesse voluit, quos secum Omnipotentis imperiis strenue paruisse cognoverat: eorum agendis et gaudiis indeficientibus interesse festinavit, quos ineffabili tripudio optimis studiis invigilasse perspexerat. Possidet deinceps praedicta basilica piorum martyrum corpora, quorum spiritus aeternae recompensationis compotes paradisiaca amoenitas continet; gratulatur pro tantorum Patrum fenore temporaliter Senonum civitas, pro quorum tripudio Jerusalem perenniter exsultat coelestis. Ad horum tumbas popularis aula, preces et vota exposcitura, frequenter confluit; quia ipsorum interventu et artuum languores sospitatis levamine recreantur, et cordium vires perpetuis dapibus saginantur. CAP. III. #De pallio et capite sancti Saviniani martyris.@# Cum igitur, ut indicatur supra, corpus hujus pretiosi martyris Saviniani transmutandum venerabiliter revolveretur de loco plumbeo, alias transferendum, repertum est pallium quo erat involutum, multis labentibus annis, totum ex integro quasi novum; caput vero illius, quod est decus istius nostrae patriae, quasi contritum plumbatis dextro in tempore fuisset. Duae autem percussurae quae fuerunt plagae gladii, sic sunt adhuc sanguineae, quasi recens sit ipsa percussio; ita ut a cernentibus non sine lacrymarum infusione vix intueantur. Quod autem martyrii coronam vere idem pontifex acceperit, testimonium illi usque hodie perhibet sanctum et venerabile caput, et sanguis adhuc recens apparens per ejusdem capitis percussuram. Porro inventio corporum sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, quae facta est a sancto Ambrosio episcopo Mediolani, ut ipse beatus sua propria manu scripsit, narrat eodem modo in sarcophagis marmoreis ipsos repertos recenti sanguine perfusos, quasi eo die ipsorum capita gladio fuissent caesa. Verum caput nostri martyris tribus percussionibus gladii ictum: duae usque ad praesens manent cruore sanguineae; tertia, quae, ut putatur, gloriosam mortem intulit, nihil habet sanguinei cruoris. CAP. IV. #De caeco ibi illuminato.@# Ad tantam solemnitatem cum caetera plebe caecus quidam venit, qui virtutem martyris in sua illuminatione persensit: orat namque ut Christus de teste ostenderet quanti apud se meriti esset, et si ea res quae fiebat illi placeret, quibus semper enituit miraculis declararet. Oculi caeci lacrymas fundunt et in mentis acie fidei lumina surgunt, humilitatis supplicatio coelum penetrat et divinitatis faciem ad misericordiam inclinat; miles invictus ducem implorat, et agit ut et nunc militiae mercedem reddat; ostendit vulnera, labores enumerat, numerum sudorum recenset, et quantum sibi pro his debeatur docet. Proximi caeco in oratione junguntur, et quod per se nequit, lacrymarum collatione meretur; de coelo latens medicina dimittitur et oculorum scabies manu pietatis abstergitur, videns caecus socios contuetur, et quod dudum desperaverat sese habere miratur. Salvatoris clementia collaudatur, plebs viri saluti congratulatur, martyris reverentia in augmentum dilatatur. Talibus haec dies insignis adjacenti populo constat esse solemnis.
null
789f6c49-4f40-4e65-8d56-5556561fc78f
latin_170m_raw
null
None
None
None
CAP. V. #De lampade quae ante corpus ejus quasi sponte sua ardere consuevit.@# De lampade vero, quae ante sacrum ejus corpus ardere consuevit noctes et dies, et ante aliorum nobis innumerabilium sanctorum membra in crypta, quae lapidum volubilitate constructa consistit, et arcobus sustentata decenter stabilitur, aliquid narrare ut vox videntium testatur, absurdum non debet videri. Saepenumero accidere solet ut pigritia custodis lumen lampadis deficiendo decidat, et deinde repente illuminata clarificos ignes emittat; et non tantummodo una hora vel die lucem clarissimam emittere dicitur, sed trium dierum spatio et totidem noctium tenebras pellere. Haec igitur lampas sanctorum divinitus plerumque succenditur et sine infusione olei, tunc scirpus clarissimum lumen emittit, ita ut lucidius splendeat quam caeterae lampades, quas manus humana oleo superfuso illuminat, libro liquore madefacto igneque supposito, etc. Nostrorum quidam fratrum cujus faciem cum nomine novimus, verum hic obtentu ejus nominatim non designavimus, causa necessitatis, ut diximus, ejusdem lucernae exstinguens insufflavit luminaria quadam die tribus vicibus: quae sic divinitus suae claritatis per singulas vices recepit lumina, ut quantum incuria fratris exstinguendo diffinierat, magis illuminans subministraret coelestis divinitas, etc. CAP. VI. #De siccitate et pluviae infusione, et de suavitatis odore in sancti Saviniani translatione.@# Miserationis Dei clementissimam misericordiam, quam penes regionis nostrae situm pro merito sanctissimi martyris Saviniani nobis Deus clemens rector concesserit, arbitror pauculis verbis futurorum memoriae commendare. A pascha enim Domini, quae est solemnitas solemnitatum et gloriae decus omnium Christianorum, non stillaverat penitus de coelo pluvia, et marcescebat humus crebris scissionibus fissa usque in diem translationis ejus. Die ergo quo sublevatum est corpus supradicti martyris de loco antiquo propriae repausationis, descendit pluviarum copiosa abundantia et terra privata est siccitate sua. Datur nunc patenter intelligi quod respexerit Deus humilitatem pauperum suorum per martyrem Savinianum, merito sibi gratum, et afflictam patriam penuria pluviae plene relevaverit guttarum defluentium inundatione, etc. CAP. VII. #De suavitatis odore in ejus translatione.@# Igitur sicut et insignis doctor Paulus dicit: #Christi bonus odor sumus Deo in omni loco:@# ita iste pretiosus martyr vita vivens, non solum bono odore repletus fuit, sapida scilicet doctrina praedicationis et miraculis mirifice famosus fragravit, sed etiam in hac sui translatione corporis miro odore redoluit. Omne etenim hoc monasterium ita odor suavissimus ad plenum perfuderat, ac si fuissent in eo omnis generis aromata et universa opobalsama: nam et infra quindecim dierum spatia omnium ingredientium intra monasterii septa nares opplebant redolenti suavitate, sicut et in primo ejus transmutationis die, etc. Etenim duorum sacerdotum monachorum corpora et vestes, qui sanctum corpus de loco plumbeo levando ponere meruerunt in capsa ubi nunc habetur, plurimis diebus ita fragrabant, ut nectario odore perfusi putarentur, etc. CAP. VIII. #De frequenti visione custodum interiorum et exteriorum.@# Frequens visitatio, et assidua protectio, et manifesta revelatio huic nostro loco accidisse, a custodibus qui excubias hujus ecclesiae observare jussi sunt, enarrata noscuntur. Multoties etenim intempestae noctis hora, quando gratissimus sopor in dormiendo solet occupare homines, exterriti custodes et nimio timore excitati, vigilantibus oculis digni habiti sunt cernere ea quae mortalibus sunt mutuenda perspicere. Plerumque enim conspexere luminaribus praeclarissimis totam ecclesiam resplendere, et innumerabilem candidatorum turbam utriusque sexus, episcoporum, clericorum, laicorum, puerorum et puellarum totius ecclesiae ambitu contineri. Pluribus namque vicibus vigiles, qui strenue cura sibi commissa in vigilando excubantes, hoc suburbium nostrum observare ab ignium periculis et a latronum insidiis positi noscuntur, cum clamore valido limina ecclesiae pulsare, et increpative aedituos perterrefacere ita dicendo visi sunt accurrisse: Utquid somno nimium praegravati dormitis vino et sopore oppressi? surgite, surgite, quam velocius opem ferte sacris luminaribus et sacris sanctorum pignoribus: nam ut nobis manifestissime videtur, tota ecclesia a sommo usque ad ima fundamenti coelesti igne comburi videtur. Cum strepitu ergo pavoris fratribus a strato suo surgentibus, visiones quam crebre disparuere, et ignium splendor quodammodo his intrinsecus, et illis vigilibus exterius paulatim deficere et imminui decrescendo dum consideratur; timor ab utrisque aequali sorte removetur. Verum fratres custodes sacrae basilicae lenis visio sanctorum frequentius laetificando laetos reddit, et illos forinsecus positos ignis quasi vivus exterruit; sed post, dum incombustum templum considerant, laetiores efficiuntur hac visione mira. Nam
null
4fd2f5b4-a396-48a5-833b-8903cae94b2f
latin_170m_raw
null
None
None
None
sicut antiquo tempore Moyses dator veteris legis rubum ardere conspexit et non comburi, ita et ii hoc monasterium incendi metuebant: sed non erat nocivus ignis, sed visitatio angelicae virtutis et sanctorum quorum ibidem retinetur multiplex multitudo indicibilis. CAP. IX. #De muliere incessibus pedum exacta, et a sanctis martyribus curata.@# Praeterea ex Milidunensi ( #Melun@# ) oppido quaedam paupercula puella, nomine Ingelberta, una cum genitrice propria sanctorum expetiit limina: curriculo siquidem vecta, quod vilis robur aselli praeducebat, utpote omni compagum solamine desolata. Victus enim vestimentique supplemento ostiatim sustentabatur, tabe centesque doloribus inediaque artus miserantium alimoniis refovebat. Tanta namque suggestionis importunitate cunctis erat nota, quanto absque multorum juvaminis ope nequibat vivere. Porro data optione, coepit anhelare de industria sanctorum martyrum subsidia, quo debilitatis suae inferrent medelam. Accita itaque matre: « Desidero, inquit, propitii martyris sancti Saviniani, caeterorumque sanctorum adire sepulcra; nec demorabor, inquam, adipisci per illos mei animi vota. » Accensa illius mater verbis tantam spem peragit promptius, subillataque obtutibus ipsorum, supplex cervice adorat cernuo ut adsint ei patrocinando. Pavimento itaque inhaerens diutius, Deum pietatis adfore sensit sanctorum interventu. Mox igitur cita salus praeeunte immanitate doloris, atque innovati anhelo spiritui gaudet auxilium; vibratur ardens animus ad plurima, matremque vocat dicens: Adesto, genitrix laetabunda, quae me tacens ab humo sustulisti terrulentam. Postquam ergo foeditatem membrorum virtutis decore mutavit Deus, illustrata sanctorum juvamine, cucurrit inoffenso pede, matremque reciprocat continua voce. At illa accelerans properat factique ignara, quos scabellulos perdidit inquirit tremula. Uno, inquit illa, sub ictu mihi divinitus collata est salus; sepsere illam quamplurimi, spectatque plebem erecta circum fluentem ac sibi congratulantem: omnium enim connexa opinione subitam adepta est sanitatem. Publicitus itaque omnium personat clamor, gratias reterens Deo, vigente sanctorum martyrum patrocinio. CAP. X. #De provocata a Senonensibus Nortmannorum inimicitia.@# Tempore quo Senonensium archipraesulatus Willelmus fruebatur apice, vir ingenio et astutia strenuus, gens Nortmannorum exacerbatione dira ejusdem civium urbis provocata, confinia et proxima quaeque ipsius regionis acerba depopulavit exaggeratione hostilitatis. Haec etenim gens vulnifica nefaria strage populos laniabat. Territi autem nimiae obstinatione crudelitatis immanitateque persecutionis concitati circumquaque populi, confugiunt ad tuitionem urbis. CAP. XI. #De illatione sanctorum corporum infra urbis muros.@# Sub ipso tempore regnabat Carolus Simplex; in Burgundia autem ducatum tenebat Richardus, pater Rodulfi regis. Tunc temporis praeerat coenobio beatorum apostolorum Petri et Pauli abbas Samson, comptor divinae honestatis et amator sacrae religionis. Is sane conturbatus objectae pressura calamitatis, humillimam fratrum convocat concionem, ut queat ab eis salubre consilium experiri. Demum horum omnium commune consilium visumque est utile cunctis, quatenus sanctorum martyrum corpora, Saviniani videlicet et Potentiani, Altini atque Eodaldi, cum caeteris sanctorum corporibus et reliquiarum pignoribus, cum maximo honoris augmento in ecclesia ejusdem abbatiae propria infra muros urbis constructa transferrentur. Relictum vero est et decenter tumulatum corpus sancti Serotini martyris in quodam ejusdem loci tutiori antro. Quo peracto, jam praefatus praesul dolose machinamenta aemulationis monachis injecit, commodius inquiens esse ut transveherentur sanctorum reliquiae intra moenia sanctae matris Ecclesiae Senonum in honore sancti Stephani protomartyris constructae. Cogitavit autem tum piorum fratrum simplicitas ob tenorem sanctitatis haec peragi exercitia; sed patuerunt postmodum haec adulationis famina. CAP. XII. #De urbis obsidione, et oratorio ab igne erepto.@# Obsessa igitur urbe, quanta caede ecclesias earumque possessiones vel praedia subruerit, vastaverit, depopulaverit longum est paginis intimare, praesertim cum et basilicam sancti Petri mirifico opere constructam atrocibus flammis cremaverit, variamque supellectilem cum omnibus utensilibus diripuerit et prorsus pessumdare studuerit. Heu proh dolor! nec sine gemitu dicendum! Remanserat ibidem praefatum oratorium sancti Serotini martyris divinitus ab igne ereptum; quod dolentes, plura flammis fomenta ingerunt molimine toto; sed illaesum servatur ad vegetationem hominum Dei nutu vivido et merito. Salutifero siquidem interventu sanctorum scilicet martyrum Saviniani et Potentiani, Altini atque Eodaldi, ipsius sancti Serotini martyris intemeratum mausoleum servatur; quia obligaverat eos amor sincerae dilectionis, nec patitur sanctorum artuum absentia citato frustrari solamine quem dudum sociaverat sibi fide charitatis unicae. CAP. XIII. #De Nortmannorum reditu ad propria.@# Demum itaque convictis et necibus diversis pluribus Nortmannorum enecatis, reliqui ad propria sunt
null
b015b081-4c3c-4e34-a482-774de8662260
latin_170m_raw
null
None
None
None
reversi; accelerantes autem monachi expetierunt ab episcopo reportari sanctorum corpora, ignorantes quod per subreptionem illic forent illata. At ipse torvis eos aspiciens oculis, priusquam eorum suggestionem audisset, inquit: Ultronei hoc jus, licet nolentibus vobis, tamen profluente clementia Dei, cunctis innotescere volumus, et constitutionibus obligari, quatenus possideat hujus sedis dignitas horum sanctorum corpora quorum martyrii tirocinio vegetata luculenter coruscat. Ad hujus calumniosam ergo assertionis seriem nonnulli provocantur astutiores clerici, et potentiores proceres unanimiter asserentes, quatenus illic haberentur unde viguerunt summi praesules. Ad haec saepe fati antistitis feralia adduntur verba: Legum enim jura pontifici cunctis decernenti, clericis quoque divinae majestatis cultoribus, et venerabilibus quibuscunque terris et regionibus tantorum martyrum congruit inservire excubiis; vos agmen vulgale ad coenobitale propositum una cum rebus omnibus resumptis revertimini, scientes deinceps nos horum sanctorum venustari praesentia. Gementium ergo et rogantium monachorum fragor attollitur, pauperumque terrulenta corpora gestantium plebiumve utriusque sexus dolor personat dicentium: Ut quid taliter affligimur? quibus malis obnoxii ista perpetimur, si ad communis munimina refugii confugimus, quare traducimur? quare patronis frustramur nobis a Deo datis? Ad haec pontifex raptus temeritate pravi consilii foris muros jussit eos propelli. CAP. XIV. #De monachorum instanti gemi u et praesulis custodibus ostensaque terribili visione.@# Memorabilis itaque abbas Samson continuato dolore et abstinentia pene emoritur: sed et tota congregationis unanimitas, vigiliis et orationibus jejuniisque praegravata, eadem patitur incommoda. Christus igitur, omnium rerum censor aequissimus, compatiens afflictis, suffragantibus sanctorum quoque martyrum precibus, non diutius sustulit carere coenobium tam pretiosae facultatis thesauro. Medio namque noctis confinio custodes ecclesiae sancti Stephani conquatiuntur horrore acerrimae concussionis; citato vero cursu, pontificis aures replent tremulis clamoribus: O praesul, inquientes, fer nobis desolatis opem. Haec enim basilica in qua manemus timendum est ne funditus corruat: fragor nempe terribilis intus personat, et vibrantia luminaria immensae claritatis pervolant. Quae superstitio, inquit episcopus, vestros agrestes perturbavit animos? vere fallacibus monachorum suggestionibus decepti vanisque pollicitationum spebus seducti estis. Sed vox testis veritatis nequit exstingui atrociori commotionis turbine. Sequenti nocte turbata missa custodum ab episcopo solertia, fugiensque prae horroris magnitudine, denegat ibidem amplius se manere. Jubente episcopo, mox utraque pars custodum custodiae mancipatur. In hac pernicie persistens episcopus, utpote versutus moribus, tertia nocte semetipsum ecclesiae custodem adhibuit, militum cuneo vallatus ingenti causa verae examinationis; corusci autem luminis densitate obcaecatus, coepit vehementer debacchando frendere, et obnixe ut asportarentur sanctorum corpora proclamare. CAP. XV. #De revectis sanctorum artubus ab urbe.@# Convocata denique adest sancti Petri modesta monachorum phalanx et receptis patronis, ultra quam credi potest laetissima, cum magno tripudiantium exsultantiumque choro ad propriam sanctos deferunt basilicam. Quamobrem archiclavis ejusdem sedis nomine Bernardus, pestifero invidiae zelo succensus, abstrahit pallium quo sanctissimi et apostolici patroni Saviniani tegebatur tumba; arreptoque artavo in frusta medium secans ait: Si horum Patrum caremus pignoribus, vel hujus portiunculam retinebimus. Palliique pars ad posterorum memoriam adhuc in eadem sede servatur. Quanto sanctionis augmento hic quippe sacer locus viguerat omnibus liquido constat, praesertim cum proprii effusione sanguinis ipsum dedicaverint, et creberrimis monachorum ibidem degentium exsequiis habeatur celeberrimus. CAP. XVI. #De antris ab abbate Samsone constructis.@# Praeterea venerabilis abbas Samson, solertiori suo fratrumque praeditus consilio, posterioribus cupiens sancire salutem, abditiora sanctorum artubus construxit antra. O laudabile fas piorum Patrum! Inventum populorum pro salute publica, quis non disputat hos sophistas esse sagaces et colendos plurimumque valere, cum memoria sanctorum interventu longa maneat per tempora? At quanquam tegerentur sanctorum membra densis specubus, tamen opinantibus illic adfore plurimis, eorum pio juvamine sanabantur ab omnibus morbiferis doloribus. CAP. XVII. #De Guillelmi obitu.@# Decedente Guillelmo praesule, Gerlannus pontifex collaudatur, monachile propositum a primaevo infantiae aevo consecutus, et dogmatibus philosophiae admodum fulcitus, parentum prosapia mediocris, sed liberalium artium non segnis sectator enituit. Recensendum namque inter optima suae sagacitatis studia arbitramur fore, quod valde diligens saepius dictum monasterium, ibidem turrim composuit opere polito. Mundiali cursu demum peracto, migravit ad astra vocatus, sua mandans tumulari membra sancti Germani Antisiodorensium in basilica. Heldemannus in hoc postmodum pontificii electus solio, almi Dionysii monachus, cunctis nec non Christo placens, amabilis et dilectus. Hujus
null
a1c1984d-1f06-4a3f-adf6-2d965825024f
latin_170m_raw
null
None
None
None
in tempore regiminis Notrannus coenobii sancti Petri praelatus efferbuit; gazarum qui et conglomerator strenuus Nevernensium dignitatem praesulatus promeruit muneribus. Ambitionis autem ejus fastu praegravatum sancti Petri coenobium, pene venit ad nihilum. Honestabatur vero illius adhuc in tempore idem locus, potioribus utrarumque facultatum rebus ditatus a Deo devota Techilde regina; sed hujus piacula virtus diluat clementissima. Caeterum Heldemannus praesul obiit sorte suprema raptus, insertus in supernis coetibus. CAP. XVIII. #Quod mortis examine Archembaldus a beato Saviniano perculsus perierit@# Praesulatus honore Archembaldus sustollitur, parentum potius quam Dei provocatus examine. Invectus itaque hic lubricae juventutis furia, probrosae voluptati dedit operam. Exosam enim divino cultui solertiam adhibens et caduca quaeque perituri aevi amplectens, abbatiam sancti Petri omnibus namque rerum copiis opulentissimam, ad solum usque contrivit, ecclesiarum, villarum, terrarumque optima quaeque vendens et distribuens, reliqua in proprios usus detinens. Sed hujusce cunctos lamentabiles excessus propalare longum nefas ducimus: hoc solum addimus quod famulantium Christo fuerit insecutor horribilis ac odibilis, et saecularium amator studiosissimus. Admonitus ergo in noctis visione biduo a sancto Saviniano aequissimo martyre, noluit quiescere a nefario opere. Aggrediens hunc quoque tertio ac nolentem obedire jussis percussit mucrone invisibili: Non diu, inquiens, tuae nugas patiemur illecebrosae actionis et desolare locum nostri effusione cruoris sacratum. Nudus omni prorsus tegmine vestium, repertus est in refectorio fratrum, quod sibi vindicans, eorum usibus impie abstulerat. Aequa directionis nempe censura, nece subitanea juste illum percussit, qui congregatas possessiones coenobii ob fratrum subsidia pauperumque sive confluentium omnium juvamina, nisu toto contriverat. Nec quisquam arbitretur incongruum sic illum finire, qui primitus abjecerat curam pastoralis dignitatis, etc. CAP. XIX. #De Anastasio pontifice, qualiter eumdem locum coepit restaurare.@# Abeunte illo tam crudeli interitu, successit in episcopatu Anastasius, vir honestatis et mirae probitatis. Pavescens hic quidem teterrimae hujus examen mortis, efficitur voluntarius reparator saepe dicti loci. Praeventus autem divino amore, et maxime ipsius sancti martyris Saviniani congrua visionis admonitione, coepit ultro terras coenobii inquirere, pretio redimere, monachos educare, et sacrae institutionis ibidem normam reformare. Talium omniumque gratia suffultus, humanam exuit labem et sanctorum in coelis promeruit societatem, suaque membra in eadem basilica jacent tumulata. CAP. XX. #Obeunte Anastasio, quomodo Sewinus successerit.@# Orbata Senonensis metropolitana urbs patrocinio hujus, praefertur ad sublimandam praesulatus magnificentiam Sewinus nobilitate praecipuus et morum probitate coruscus. Hic praeceptionis sanctae strenuus obauditor, modesti mores praecessoris insequi studuit optimos. Porro improba aemulantium molimina diruit, et Christo placentium amicitias sinceriter exquisivit: omnia charismata insignia gestiens amplecti, et malignantium caduca renui. Dum plura ergo tentat peragi virtutis opera, incurrit id quod manet obviam veritati; saeva scilicet antiqui hostis incitamenta, qui veternus fur quomodo laeta Christi agmina interpellet, lividis seminibus fervens insequitur. Excitat itaque male commeantium et irritantium devios sensus clericorum: civium quoque ejusdem civitatis vehementer adversus eum infesta decertantes, ac congrua quoque sanctuarii comprimi gliscentes. Praevius autem tutor supradictae urbis, quatenus male tumentia simul revulsa corda internecet, praeferendum se opponit clypeum ut tuta maneant vestigia subsequentium, Deique domus defensa praeferatur ad sublimia. Demum Christi victorioso protectus munimine, pravorum conatus dulcibus interdum promulcet eloquiis; aliquando vero minacibus trahit proteritque increpationibus: intercidunt quoque interim quaeque poenalia, et pullulant favente Christo prosperitatis commoda. CAP. XXI. #Locato Sewino in sede, quomodo ipsum locum ornaverit abbate et monachis, resque proprias reddiderit.@# Ignescit interea amor nobilitandi sanctorum coenobia, ac reparandi honorem pristinum eorum quaecunque fuerant diruta: ardenter quin potius sancti Petri monasterium ob sanctorum suffragia venustari disposuit, quod multorum pravitate dolebat eversum iri. Suae ergo spectabilis exortum prosapia nobilitatis eidem coenobio praefecit abbatem, nomine Rainardum, moribus egregium et solertia praeditum, reddita omnium media parte ejusdem abbatiae rerum. Hic itaque adolescens strenuae indolis, infulatus contigui gratia regiminis, vicinos quosque rectores probitatis actu praecelluit: flammante quidem corde, utpote nobili, adaptare locum protinus studuit, et monachos nonnullos sophistico omnium liberalium artium dogmate insigniri decrevit; hoc summum omnium praenoscens bonum, quatenus his disciplinis liberalibus edoctis, et sacrae religionis proposito informatis, status loci gratior haberetur, et ab omni magnificaretur. CAP. XXII. #De homine perjurato super sancti Saviniani altare.@# Illo quoque in
null
c3858386-3343-4a2e-8cad-c7839f757a3d
latin_170m_raw
null
None
None
None
tempore accidit in praefato saepius coenobio evidens miraculum, quod minime credimus silentio tegendum. Profanus bonitate quidam namque homo, nomine Rothberthus, in vicina ortus villa, cui nomen Masliacus-Major indidit antiquitas, cupiditate foedatus obscena, illicitum sacramentum sancti Saviniani perfecit in ecclesia: quamobrem rabies illico sepsit daemoniaca miseroque cruciatu in omnium vexabatur praesentia. Adsunt extemplo nonnulli et alii teterrimi spiritus, sed magistri criminum humanaeque salutis auspices, qui latenter incitantes illum in diversum compellunt nefas. Vinctis denique conviciator brachiis, suorum propitiatione parentum, scelus ejusdem videlicet agnoscentium, perducitur sanctorum ad antra martyrum, ne profundius caperet tremula compago artuum daemoniacarum querelam debacchationum. Hic nudata gerens membra, multis ictibus sauciata, vastare ac laniare quosque tenentes se ut quibat desiderabat. Per lacunas siquidem cicatricum eviscerando rejiciebat sanguinem, et cruentas manus lorisque fessas dilacerabat, terribiliter inquiens: O Saviniane praepotens martyr, cur me enecas cruciatibus diris? Pro certo ergo propinqui profitentur piaculum victi; ob hocque multiplicia cordis ab imo trahunt suspiria; quinimo auxiliatricem Christi virtutem per sanctorum obtentum eorumdem sibi flagitant adfore propitiam; quatenus ex latebris hujusce obsessi daemoniaca pestilens vis exeat, et recidiva virtus Christi polleat. Irretitum eum utique funibus anhelus eorumdem ibi dimisit nisus de sanctorum juvamine omnimodis fisus. Furebat vero spiritu fervido, efflagitans nomen sancti martyris Saviniani dictu temerario. Nihil sane illius severitate jucundius, nihil jucunditate severius. Jam vero omne robur virium cesserat, et divulsas lacertorum compagines sopor presserat. Ergo illi soporato adest propitiabilis visio. Vidit ab astris sane descendere insignes viros, claritatis nimia luce respersos; aggrediuntur illum modestis plane gressibus, sed minantur duris increpa ionibus: Cur nostrum, inquientes, efferus praesumptor intrasti antrum, qui recens nostri locum effusione sanguinis sacratum violasti ultroneus conviciator? Horum ergo dum fugeret intuitus heriles, territus, nec celer, et praemissus splendor avolaret, et sibi anxio finem subiti inferret periculi, ceu mortuus perstitit ad haec mitior, reddita piorum martyrum clementia stupenti et pene emortuo pepercit. Ob tuorum, dicens, fidem parentum qui te nobis reliquerunt medendum, jubemus abire sanum. Mirabile dictu! mox denique nexus quibus manus habuerat vinctas decidunt, semotusque a pilario cui ligatus inhaeserat, prorsus recepit totius vegetationem corporis. At ille quanto sanior, tanto jucundat frontem vacantem omni nubilo, et in se patratae virtutis veridicus praeco efficitur cunctis. Circumstat ergo persultantium coetus, pares camaenas paribus hymnizans modis rerum Creatori, cujus dono fiunt cuncta quae miranda videntur, etc. CAP. XXIII. #De ipso pontifice, quomodo ante pedes abbatis et monachorum prostratus jacuerit, et res quas adhuc tenebat reddiderit@# Providus interea pontifex Sewinus, luculentiori praeconio decoratus virtutum, eidem congratulans coenobio diffundit vultus laetitiam ab ore hilari et fida gaudia gerit: tunc omne cordis ipsius ab imo ludicrum aboffertur, olimque animus nugator Deitatis efficitur indagator, ac sua inepta vultu probitatis serio colorat. Enucleatius quippe copiosiusve effundit, quae manicis tenacibus foverat; quoniam munerari divi fenore sese non dubitabat. Horret ferale cupiditatis monstrum, et inops egenusque rerum mavult obsequi Christo, quam laetaliter sauciatus obcaecari illecebris gazarum, praesertim urgente superna admonitione sanctorum martyrum Saviniani et Potentiani, in solemnitate celeberrima Joannis et Pauli: qua stupefactus ocius aetherii clavigeri Petri adiit claustrum, sese profitendo culpabilem ac facinorosum. Prostratus itaque jacens coram omnium fratrum obtutibus, voce humillima indulgentiam efflagitat cernuus; cuncta itaque sua praefatae abbatiae praedia reddidit, et ad suos necessarios usus vel pauculam portiunculam retinuit. Favoralis aura inde monachorum attollitur, sed et totam perculit urbem Christum collaudantium congratulatio vehemens, etc. CAP. XXIV. #Post mortem Sewini quomodo Leothericus successerit, clerum et populum, abbatemque Rainardum et monachos dilexerit.@# Post hunc ascitum superorum cuneo nutu Deitatis cunctivido, Leothericus infulatur pontificis solio, actibus eximius, cujus laudabile culmen honoris amore sane parato compellimur propalare; sed facundia abest sagacitatis. Merito sinceritatis illius crevit plane sacerdotalis gradus, eodemque monitore praecelluit normale decus sanctae Dei Ecclesiae, etc. Praeterea miraculorum insignia, quae illius enituerunt in tempore, longum duximus huic opusculo innectere. Caeterum crebro fati coenobii contiguus amator efferbuit, animosius videlicet solertis rectoris abbatis Rainardi, communis utilia sectando commode: congaudebat namque probi praecessoris Sewini hunc bonitate superstitem, et morum salubritate haeredem. Denique laude dignissimus Rainardus abbas praelata charitatis virtute rutilans
null
c00004db-6b19-44a9-a800-eee0183d4cc7
latin_170m_raw
null
None
None
None
, sese suosque omni voluptati abdicaverat, et continentiae lege actitaverat, apostolicae assertionis ultroneus auditor, sine castimonia inquientis impossibile esse placere Deo, illiusque philosophi qui nil ait esse prius meliusve caelibe vita. Et hic specimen religionis non segniter tenuit, sed reliquisse quoque bonorum operum speculum praetendens, aequitatis jura procerumque priscorum instituta flagranti amplectens nisu, spectabile multis resplenduit decus, etc. Officinarum quaeque diruta suis cum utensilibus nobilitando reparavit attentius. Nisus interea affectionis ejusdem panditur circa sanctorum celebria festa martyrum, sed crebrius tabescebat, ignorans qua tegerentur tumba sancti scilicet Saviniani membra. CAP. XXV. #De tumulis sanctorum Saviniani sociorumque ejus ab abbate Rainardo et Leotherico archiepiscopo reseratis.@# Beatorum igitur martyrum Saviniani, Potentiani sociorumque eorum corpora, ab abbate Samsone venerabiliter tumulata intro in antris ob timorem paganorum, usque ad domni Leotherici archiepiscopi et domni Rainardi abbatis tempora ibidem latuerunt: quam ob rem experiri cupiens dicta seniorum solertius indicabat seria, praesago praesciens spiritu, per sanctorum suffragia plura adipisci sanitatum remedia. Capessunt itaque consilium salubre, quo reserarentur sanctorum mausolea, qui antris continebantur in abditioribus. Hoc peracto, extemplo miri odoris exuberavit fragrantia, certioresque reddidit de eorumdem praesentia; collaudantes Deum, recondiderunt ibidem decentius posita VIII Kalendas Septembris. Quibuscunque autem infirmis vel imbecillioribus collata est potio, de qua sanctorum lota sunt ossa, absque mora sanitatis meruerunt juvamina. Ad illius profecto laudem magnificantur magnalia, qui tuitione cunctivida regit quidquid creatum vegetat. CAP. XXVI. #Qualiter regina Constantia sanctum Savinianum agnoverit.@# Eodem tempore regnabat Rotbertus regum piissimus. Hic, peractis diversis restaurationibus ecclesiarum, nec non ornamentis sanctorum corporum, corpus sancti Saviniani auro et gemmis argentoque ornavit: quod qualiter actum sit paucis est disserendum. Factum est dum quodam tempore Rotbertus rex Romam peteret, ut Constantia regina, una cum filio Hugone parvulo Tillo remaneret. Quod ut Berta regina, dudum causa consanguinitatis a rege repudiata, comperit, prosecuta est eum, sperans se faventibus ad hoc quibusdam aulicis regis jussu apostolico restitui toro regio: unde Constantia regina timens se amoveri a regio latere, inenarrabili detinebatur moerore. Quae dum nocte quadam ad hoc nimiis cogitationum tumultibus pulsata obdormiret, apparuit ei per visum inenarrabili claritate circumdatus quidam angelicis decoratus canis, in sacerdotali habitu, virgam pastoralem gestans manu. Quem nimio timore perterrita dum requireret quisnam esset, intonuit se fore episcopum, et appellari Savinianum, cui et dixit: Constans esto Constantia; quia Deo propitia liberata es ab imminenti tristitia. Illa vero de tam praeclara visione perterrita, facto mane, coepit inquirere sollicite a circumstantibus clericis si illis in regionibus haberetur episcopus qui Savinianus diceretur. Quibus ignorantiam suam profitentibus, unus ex eis qui in monasterio sancti Petri fuerat nutritus, redeunte rege Aurelianorum futurus episcopus, nomine Theodericus, respondit pro omnibus: Est, domina, in monasterio sancti Petri sanctus Savinianus, primus metropolitanae urbis Senonum archiepiscopus, qui per martyrii triumphum una cum sociis pervenit ad coelestis regni bravium. Hujus martyris si devota mente adieris praesentiam, id quod promisit absque dilatione noveris te consecuturam. At illa, de tanti viri consilio gaudens effecta, citissime una cum filio expetiit sancti Petri limina, et diutissime lacrymas fundens ante corpus beati martyris totisque viribus se committens ejus fidei, gaudens remeavit ad propria, de visitatione tanti patroni confortata. Nondum transierat dies tertia, cum subito adest intempesta nocte legatus regius ante januam, nuntians in proximo adfuturam ejus praesentiam, qui Deo ducente propriis sedibus restitutus, ut veracissima approbaretur promissio martyris, deinceps propriam conjugem magis quam eatenus dilexit, et sub ejus nutu omnia jura regalia et quaecunque possidere videbatur manere disposuit. Sed illa minime oblita promissionis sancti, satagere coepit qualiter exornaretur corpus ejus gemmis et auro, quod diu inclusum plumbo, ab antiquis patribus absconditum fuerat sub atrio, et regi suggerens sua vota, Deo auxiliante, ad ea implenda paratum illum invenit per omnia. Qui accersiens Odorannum ejusdem loci monachum, qui ad hoc opus perficiendum videbatur idoneus, commisit una cum regina ejus fidei tantae pietatis opus. Dederunt igitur Senonis in primis per manum Waldrici praepositi argenti meri libras IV; deinde Senones per manum Willelmi cubicularii argenti meri solidos LV. Postea miserunt per manum Odonis Paratgii argenti meri solidos XXXVII; miserunt etiam ad Parisius per manum Odoranni monachi auri solidos XVII
null
a2015a3b-bc62-4919-825f-42a3629f5e9c
latin_170m_raw
null
None
None
None
, et denarios VIII, et gemmas pretiosissimas. His ita patratis, restat uti mirabilia Dei, quae in fabricis hujus operis oculisque nostris vidimus, et ex parte manibus contrectavimus, Christi fidelibus intimemus: quae silentio tegere crimen est admittere. CAP. XXVII. #De Odoranni monachi profectione ad palatium, et auro ab regina accepto in capsae fabricam.@# Igitur occupatus rex variis saeculi curis, intermisit aliquantulum ad monasterium mittere sumptus coepti operis. Tranquillitate vero percepta, mandavit per Francolinum jam dicto fratri ut concito gradu veniret Druis ad suscipiendum munus operis. At ille vespertina synaxi expleta, et, ut mos est monachis, percepta benedictione abbatis, ire perrexit ad cacumina Druensis Castri. Veniens vero post solis occasum ad sanctae Columbae portum, transfretavit cum suis Icaunam fluvium: cumque paululum substitisset in littore, inter caeteras stellas quibus nox illustrabatur vidit quoddam sidus exsurgere eo in loco quo aestivo tempore solet horam diei primam sol demonstrare; quod exsiliens de sui ortus loco, virtute divina coepit ferri velociter per aera, petens coeli eminentiora loca pene usque ad illud punctum quo ea tempestate solet fieri hora sexta. Quem cum famulus, equo praeparato cui insedere debebat, hortaretur, quia nox imminebat, ut ascenderet: Sustine me paululum, inquit, et intuere cum tuo socio mirabilia Dei quae hactenus non vidi. Quo miraculo famuli attoniti, ignorantes quid praesagii praeferret, signaculo crucis se muniunt, et Deo sanctoque Saviniano pavefacti corde se committunt. Stella vero in loco quo venerat paululum substitit, et retrogrado cursu ad locum unde venerat in unius horae spatio iterum rediit. Quam pene usque ad tertiam vigiliam noctis contemplantes, eam inter caetera sidera implere cursum solitum viderunt ovantes, et inter se quid demonstraret conferentes; quibus animo occurrit quod coeptum iter prospero gressu peragerent, et demum voti compotes concite ad domum redirent. Dantes propterea sese maturius labori coepti itineris, per squalidam Belsam, eo surgente a mensa, pervenerunt ad palatium regis. Praemissa vero salutatione regis et reginae, ut veracissima apparerent sideris praesagia: Suscipiens, inquit monacho regina, quae sancto Saviniano pro posse disposuimus ad praesens mittere munera, festinus revertere ad propria; quia nos summo mane disposuimus abire alias. Et statim proferens auri tredecim solidos ad publicam monetam Aurelianensem appensos: Si, inquit, tibi non sufficit mea ponderatio, praebeat fidem proprio oculo iterata propensio: quo ponderatore nihil aliud quam quod regina praedixerat fuit invenire. Regressus itaque monachus voti compos ad monasterium, postquam regis ex parte et reginae dixit abbati et fratribus ave, protulit auri fulvi sancto Saviniano transmissum munus de cassilide. Appensum ergo palam omnibus per manum Francolini ostiarii et Raimberti cellerarii regis, trutina vergente, inventum est septem denarios plus habens. Unde stupefactus frater qui detulerat, et caeteri admirantes, cognoverunt pro certo quia qui sideris mutatione in eundo dignatus est ostendere miraculum, et qui ex nihilo fecit totum mundum, in sacculo fidei ob meritum martyris concessit exuberare fulvum sub septiformis numero spiritus aurum. Et qui ad redimendum filios viduae, Elisei intercessu, fecit superexcrescere oleum, exigui auri munusculum devotione regis et reginae fecit maximum: et caput Christi Deus, qui per prophetam suum dixit: Argentum et aurum meum, quidquid membris suis, id est sanctis martyribus, confert, alterius non est. Postea dedit rex per manum Odoranni monachi Senonis auri uncias VIII et argenti meri solidos XV. In perficiendo vero opere, ne fieret regi oneri frequens requisitio auri et argenti, additae sunt de thesauro ecclesiae quinque unciae auri, et tres librae argenti meri. CAP. XXVIII. #De sancti Saviniam translatione, et miraculis coram Rotberto rege factis.@# Descripto itaque apparatu Deo dignissimi operis, operae pretium est exarari miraculum scripturae vomere quod Dei omnipotentia praesentibus nobis dignatus est agere in sancti martyris translatione. Optata festivitatis ejus dies, qua ab antiquis Patribus ejus venerabile corpus una cum sociis in basilica sancti Petri translatum est, appropinquabat: et rex aliquantulum Senonis commoratus redire disponebat Parisius; unde vocans archiepiscopum Leothericum, humiliter postulavit ut monasterium adiret et sancti martyris corpus de locello plumbeo, in quo ab antiquis Patribus positum fuerat, in aurea capsa quam illi paraverat transponeret. At ille sexta feria, cui succedente die Dominica futura praestolabatur festivitas, ad monasterium veniens, summa cum
null
05fe46b4-9091-4f0a-92d6-684b1d8abe1c
latin_170m_raw
null
None
None
None
veneratione una cum fratribus monita regis implevit; corpusque sancti Eodaldi quod cum eo reperit cum corpore sancti Saviniani ponens, ossa pueri parvuli cum eo humati reposuit una, et, expletis missarum solemniis, edendum abiit. Fratre vero, sub cujus arbitrio et providentia totius operis fabrica constabat, in choro monasterii residente, et imagines argenti, quod operculo capsae superponi disposuerat, cera molli refovente, supervenit ex improviso, ductore puero parvulo, quidam caecus postulans se intromitti in crypta ubi sancti Saviniani repositum erat corpus. Qui sciscitatus a monacho quis esset, et unde esset, vel cujus rei gratia advenisset, professus est se esse rusticum, et in pago Wastinense, in villa quae Fontanas dicitur, habere habitaculum ad manendum et proprio nomine vocari Mainardum, et admonitum nocte praeterita in somnis ut ad sancti Saviniani praesentiam veniret et lumen oculorum ibi reciperet. Erat enim triennium ex quo lumen amiserat oculorum. Intromissus itaque ad sanctum, diutius oravit; sed nihil luminis ipsa die percipere meruit. Nimio vero suavitatis odore, ut ipse dixit, repletus, ad propria est reversus. Adveniente igitur die Dominica, adest rex cum suis episcopis et proceribus, abbatibus quoque et clericis, nec non et populo innumerabili ad transvehendum corpus martyris. Quem suscipiens una cum filio suo Rotberto propriis scapulis, reposuit cum manibus suis in illo loco ubi in praesenti veneratur a fidelibus populis. Peracto deinde solemni officio, et rege recumbente ad mensam monachisque edentibus, sedebat ibi saepe dictus monachus ubi eum perindie sedentem supra scriptus invenerat caecus; qui nutu Dei ducente se puero superveniens, dixit se iterum in somnis admonitum ut quantocius expeteret sancti Saviniani auxilium, et projiciens se solotenus ante praesentiam sancti, ejus suffragantibus meritis, visum recepit, et qui eo usque a parvulo puerulo ducebatur, eo ducente, puer ad domum revertitur. Rex vero surgens a mensa orationis causa, ut mos illi erat, solus remansit in ecclesia: qui dum oraret, contigit ut saepe dictus frater ecclesiam intraret: quem aspiciens eminus tranquilla manu innuit ut accederet propius. Cui: Enarra mihi, inquit, sanctus Potentianus sancto Saviniano quid fuerit. At ille quod socius ejus in itineris labore, et successor in honore, et collega martyrii fuerit humiliter intulit. Tunc rex graviter coepit conqueri, et pugnis pectus tundere, eo quod eos ab invicem separasset corpore, et promittens se eum socio redditurum, commisit eidem fratri XXX et tres solidos meri argenti, ut inde inciperet praeparare scrinium sancti Potentiani. Sed dum ista cogitabat agere, praeventus superna vocatione reddidit Deo debitum patris nostri Adae. CAP. I. #Translatio sanctorum Saviniani, Potentiani sociorumque eorum.@# Beatorum igitur martyrum sanctissima membra, Saviniani scilicet et Potentiani sociorumque eorum, in eadem Salvatoris Domini ecclesia per manus quidem fidelium convenienti in loco fideliter sepulta sunt, praeter venerabile corpus Serotini martyris, quod convenienter a parentibus fuit humatum in alia basilica seorsum. Dum eorum igitur cineres per multa annorum spatia in loco eorum quievissent, ut diligentior eis cultus et reverentia a populis exhiberetur, notificantur coelitus prudentissimo Senoniensium Weniloni pontifici et Anastasio abbati coenobii sancti Petri apostoli, qui, puro exhilaratae mentis voto, convocatis utriusque sexus millibus populi, transferre satagunt in basilicam sancti Petri apostolorum principis sibi contiguam: cujus etiam pro foribus et in cujus fundis eatenus jacuerant. At domus et aedificiorum fastigiis excellentior et divinis obsequiis celebrior habetur, praesertim cum monachorum inibi degentium sollicitudo solemnibus in ea votis et assiduis meditationibus regulariter instet. Habita est autem hujus translationis festivitas tempore quo nobilissimis Francorum sceptris tres inclyti principes, augustae recordationis Ludovici Caesaris posteri, Lotharius scilicet, itemque Ludovicus et Carolus praeerant, anno quoque regni ipsorum sexto, anno vero ab Incarnatione Christi octingentesimo quadragesimo septimo, indictione septima, XIV Kal. Novembris. CAP. II. #Quod in festivitate eorumdem translationis angelicae voces e coelo auditae sunt.@# Nec reticendum quod nocte vigiliarum, cujus succedente die veneranda patrocinia transvehenda fuerant, voces angelicae ab astris, velut chori psallentes, humanis auribus intonuerunt. Pontifex namque ad celebranda vigiliarum solemnia illuc vespertina synaxi una cum frequentia cleri processerat. Quibus religiose suppletis, et antistite ad urbem regresso, coelestes exsequiae per noctis spatia sunt secutae. Cujus modulationis harmoniam non tantum monachos, sed et quosdam vulgi ibidem excubantis auditu percepisse
null
60ad82f6-3c09-46d8-b8de-676145435ef1
latin_170m_raw
null
None
None
None
perspicuum est. Verum arbitrantes voces hujusmodi humanas esse, opinantesque quoslibet religiosos ad coenobium pro instanti festivitate confluere, qui tam jucundo strepitu fungerentur, rursumque stupentes cur intempestivae noctis silentio adventum maturarent, exploratores circumquaque dirigere studuerunt ut quorum excubiae essent experirentur. Missi autem, cum loca vicina perlustrantes neminem reperirent et nihilominus melodiae suavitatem sine intermissione audirent, coelestis officii exsequias esse meminerunt. Ubi evidenti ostenditur indicio quod angelica societas eorum solemnitatibus pio favore adesse voluit, quos secum Omnipotentis imperiis strenue paruisse cognoverat: eorum agendis et gaudiis indeficientibus interesse festinavit, quos ineffabili tripudio optimis studiis invigilasse perspexerat. Possidet deinceps praedicta basilica piorum martyrum corpora, quorum spiritus aeternae recompensationis compotes paradisiaca amoenitas continet; gratulatur pro tantorum Patrum fenore temporaliter Senonum civitas, pro quorum tripudio Jerusalem perenniter exsultat coelestis. Ad horum tumbas popularis aula, preces et vota exposcitura, frequenter confluit; quia ipsorum interventu et artuum languores sospitatis levamine recreantur, et cordium vires perpetuis dapibus saginantur. CAP. III. #De pallio et capite sancti Saviniani martyris.@# Cum igitur, ut indicatur supra, corpus hujus pretiosi martyris Saviniani transmutandum venerabiliter revolveretur de loco plumbeo, alias transferendum, repertum est pallium quo erat involutum, multis labentibus annis, totum ex integro quasi novum; caput vero illius, quod est decus istius nostrae patriae, quasi contritum plumbatis dextro in tempore fuisset. Duae autem percussurae quae fuerunt plagae gladii, sic sunt adhuc sanguineae, quasi recens sit ipsa percussio; ita ut a cernentibus non sine lacrymarum infusione vix intueantur. Quod autem martyrii coronam vere idem pontifex acceperit, testimonium illi usque hodie perhibet sanctum et venerabile caput, et sanguis adhuc recens apparens per ejusdem capitis percussuram. Porro inventio corporum sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, quae facta est a sancto Ambrosio episcopo Mediolani, ut ipse beatus sua propria manu scripsit, narrat eodem modo in sarcophagis marmoreis ipsos repertos recenti sanguine perfusos, quasi eo die ipsorum capita gladio fuissent caesa. Verum caput nostri martyris tribus percussionibus gladii ictum: duae usque ad praesens manent cruore sanguineae; tertia, quae, ut putatur, gloriosam mortem intulit, nihil habet sanguinei cruoris. CAP. IV. #De caeco ibi illuminato.@# Ad tantam solemnitatem cum caetera plebe caecus quidam venit, qui virtutem martyris in sua illuminatione persensit: orat namque ut Christus de teste ostenderet quanti apud se meriti esset, et si ea res quae fiebat illi placeret, quibus semper enituit miraculis declararet. Oculi caeci lacrymas fundunt et in mentis acie fidei lumina surgunt, humilitatis supplicatio coelum penetrat et divinitatis faciem ad misericordiam inclinat; miles invictus ducem implorat, et agit ut et nunc militiae mercedem reddat; ostendit vulnera, labores enumerat, numerum sudorum recenset, et quantum sibi pro his debeatur docet. Proximi caeco in oratione junguntur, et quod per se nequit, lacrymarum collatione meretur; de coelo latens medicina dimittitur et oculorum scabies manu pietatis abstergitur, videns caecus socios contuetur, et quod dudum desperaverat sese habere miratur. Salvatoris clementia collaudatur, plebs viri saluti congratulatur, martyris reverentia in augmentum dilatatur. Talibus haec dies insignis adjacenti populo constat esse solemnis. CAP. V. #De lampade quae ante corpus ejus quasi sponte sua ardere consuevit.@# De lampade vero, quae ante sacrum ejus corpus ardere consuevit noctes et dies, et ante aliorum nobis innumerabilium sanctorum membra in crypta, quae lapidum volubilitate constructa consistit, et arcobus sustentata decenter stabilitur, aliquid narrare ut vox videntium testatur, absurdum non debet videri. Saepenumero accidere solet ut pigritia custodis lumen lampadis deficiendo decidat, et deinde repente illuminata clarificos ignes emittat; et non tantummodo una hora vel die lucem clarissimam emittere dicitur, sed trium dierum spatio et totidem noctium tenebras pellere. Haec igitur lampas sanctorum divinitus plerumque succenditur et sine infusione olei, tunc scirpus clarissimum lumen emittit, ita ut lucidius splendeat quam caeterae lampades, quas manus humana oleo superfuso illuminat, libro liquore madefacto igneque supposito, etc. Nostrorum quidam fratrum cujus faciem cum nomine novimus, verum hic obtentu ejus nominatim non designavimus, causa necessitatis, ut diximus, ejusdem lucernae exstinguens insufflavit luminaria quadam die tribus vicibus: quae sic divinitus suae claritatis per singulas vices recepit lumina, ut quantum incuria fratris exstinguendo diffinierat, magis illuminans subministraret coelestis divinitas, etc. CAP. VI
null
a75cbfd6-9699-410c-ba2d-70eb4a08c2b0
latin_170m_raw
null
None
None
None
. #De siccitate et pluviae infusione, et de suavitatis odore in sancti Saviniani translatione.@# Miserationis Dei clementissimam misericordiam, quam penes regionis nostrae situm pro merito sanctissimi martyris Saviniani nobis Deus clemens rector concesserit, arbitror pauculis verbis futurorum memoriae commendare. A pascha enim Domini, quae est solemnitas solemnitatum et gloriae decus omnium Christianorum, non stillaverat penitus de coelo pluvia, et marcescebat humus crebris scissionibus fissa usque in diem translationis ejus. Die ergo quo sublevatum est corpus supradicti martyris de loco antiquo propriae repausationis, descendit pluviarum copiosa abundantia et terra privata est siccitate sua. Datur nunc patenter intelligi quod respexerit Deus humilitatem pauperum suorum per martyrem Savinianum, merito sibi gratum, et afflictam patriam penuria pluviae plene relevaverit guttarum defluentium inundatione, etc. CAP. VII. #De suavitatis odore in ejus translatione.@# Igitur sicut et insignis doctor Paulus dicit: #Christi bonus odor sumus Deo in omni loco:@# ita iste pretiosus martyr vita vivens, non solum bono odore repletus fuit, sapida scilicet doctrina praedicationis et miraculis mirifice famosus fragravit, sed etiam in hac sui translatione corporis miro odore redoluit. Omne etenim hoc monasterium ita odor suavissimus ad plenum perfuderat, ac si fuissent in eo omnis generis aromata et universa opobalsama: nam et infra quindecim dierum spatia omnium ingredientium intra monasterii septa nares opplebant redolenti suavitate, sicut et in primo ejus transmutationis die, etc. Etenim duorum sacerdotum monachorum corpora et vestes, qui sanctum corpus de loco plumbeo levando ponere meruerunt in capsa ubi nunc habetur, plurimis diebus ita fragrabant, ut nectario odore perfusi putarentur, etc. CAP. VIII. #De frequenti visione custodum interiorum et exteriorum.@# Frequens visitatio, et assidua protectio, et manifesta revelatio huic nostro loco accidisse, a custodibus qui excubias hujus ecclesiae observare jussi sunt, enarrata noscuntur. Multoties etenim intempestae noctis hora, quando gratissimus sopor in dormiendo solet occupare homines, exterriti custodes et nimio timore excitati, vigilantibus oculis digni habiti sunt cernere ea quae mortalibus sunt mutuenda perspicere. Plerumque enim conspexere luminaribus praeclarissimis totam ecclesiam resplendere, et innumerabilem candidatorum turbam utriusque sexus, episcoporum, clericorum, laicorum, puerorum et puellarum totius ecclesiae ambitu contineri. Pluribus namque vicibus vigiles, qui strenue cura sibi commissa in vigilando excubantes, hoc suburbium nostrum observare ab ignium periculis et a latronum insidiis positi noscuntur, cum clamore valido limina ecclesiae pulsare, et increpative aedituos perterrefacere ita dicendo visi sunt accurrisse: Utquid somno nimium praegravati dormitis vino et sopore oppressi? surgite, surgite, quam velocius opem ferte sacris luminaribus et sacris sanctorum pignoribus: nam ut nobis manifestissime videtur, tota ecclesia a sommo usque ad ima fundamenti coelesti igne comburi videtur. Cum strepitu ergo pavoris fratribus a strato suo surgentibus, visiones quam crebre disparuere, et ignium splendor quodammodo his intrinsecus, et illis vigilibus exterius paulatim deficere et imminui decrescendo dum consideratur; timor ab utrisque aequali sorte removetur. Verum fratres custodes sacrae basilicae lenis visio sanctorum frequentius laetificando laetos reddit, et illos forinsecus positos ignis quasi vivus exterruit; sed post, dum incombustum templum considerant, laetiores efficiuntur hac visione mira. Nam sicut antiquo tempore Moyses dator veteris legis rubum ardere conspexit et non comburi, ita et ii hoc monasterium incendi metuebant: sed non erat nocivus ignis, sed visitatio angelicae virtutis et sanctorum quorum ibidem retinetur multiplex multitudo indicibilis. CAP. IX. #De muliere incessibus pedum exacta, et a sanctis martyribus curata.@# Praeterea ex Milidunensi ( #Melun@# ) oppido quaedam paupercula puella, nomine Ingelberta, una cum genitrice propria sanctorum expetiit limina: curriculo siquidem vecta, quod vilis robur aselli praeducebat, utpote omni compagum solamine desolata. Victus enim vestimentique supplemento ostiatim sustentabatur, tabe centesque doloribus inediaque artus miserantium alimoniis refovebat. Tanta namque suggestionis importunitate cunctis erat nota, quanto absque multorum juvaminis ope nequibat vivere. Porro data optione, coepit anhelare de industria sanctorum martyrum subsidia, quo debilitatis suae inferrent medelam. Accita itaque matre: « Desidero, inquit, propitii martyris sancti Saviniani, caeterorumque sanctorum adire sepulcra; nec demorabor, inquam, adipisci per illos mei animi vota. » Accensa illius mater verbis tantam spem peragit promptius, subillataque obtutibus ipsorum, supplex cervice adorat cernuo ut adsint ei patrocinando. Pavimento itaque inhaerens diutius, Deum pietatis adfore
null
1ee1e30a-2d33-4acd-b50d-d8049ad90372
latin_170m_raw
null
None
None
None
sensit sanctorum interventu. Mox igitur cita salus praeeunte immanitate doloris, atque innovati anhelo spiritui gaudet auxilium; vibratur ardens animus ad plurima, matremque vocat dicens: Adesto, genitrix laetabunda, quae me tacens ab humo sustulisti terrulentam. Postquam ergo foeditatem membrorum virtutis decore mutavit Deus, illustrata sanctorum juvamine, cucurrit inoffenso pede, matremque reciprocat continua voce. At illa accelerans properat factique ignara, quos scabellulos perdidit inquirit tremula. Uno, inquit illa, sub ictu mihi divinitus collata est salus; sepsere illam quamplurimi, spectatque plebem erecta circum fluentem ac sibi congratulantem: omnium enim connexa opinione subitam adepta est sanitatem. Publicitus itaque omnium personat clamor, gratias reterens Deo, vigente sanctorum martyrum patrocinio. CAP. X. #De provocata a Senonensibus Nortmannorum inimicitia.@# Tempore quo Senonensium archipraesulatus Willelmus fruebatur apice, vir ingenio et astutia strenuus, gens Nortmannorum exacerbatione dira ejusdem civium urbis provocata, confinia et proxima quaeque ipsius regionis acerba depopulavit exaggeratione hostilitatis. Haec etenim gens vulnifica nefaria strage populos laniabat. Territi autem nimiae obstinatione crudelitatis immanitateque persecutionis concitati circumquaque populi, confugiunt ad tuitionem urbis. CAP. XI. #De illatione sanctorum corporum infra urbis muros.@# Sub ipso tempore regnabat Carolus Simplex; in Burgundia autem ducatum tenebat Richardus, pater Rodulfi regis. Tunc temporis praeerat coenobio beatorum apostolorum Petri et Pauli abbas Samson, comptor divinae honestatis et amator sacrae religionis. Is sane conturbatus objectae pressura calamitatis, humillimam fratrum convocat concionem, ut queat ab eis salubre consilium experiri. Demum horum omnium commune consilium visumque est utile cunctis, quatenus sanctorum martyrum corpora, Saviniani videlicet et Potentiani, Altini atque Eodaldi, cum caeteris sanctorum corporibus et reliquiarum pignoribus, cum maximo honoris augmento in ecclesia ejusdem abbatiae propria infra muros urbis constructa transferrentur. Relictum vero est et decenter tumulatum corpus sancti Serotini martyris in quodam ejusdem loci tutiori antro. Quo peracto, jam praefatus praesul dolose machinamenta aemulationis monachis injecit, commodius inquiens esse ut transveherentur sanctorum reliquiae intra moenia sanctae matris Ecclesiae Senonum in honore sancti Stephani protomartyris constructae. Cogitavit autem tum piorum fratrum simplicitas ob tenorem sanctitatis haec peragi exercitia; sed patuerunt postmodum haec adulationis famina. CAP. XII. #De urbis obsidione, et oratorio ab igne erepto.@# Obsessa igitur urbe, quanta caede ecclesias earumque possessiones vel praedia subruerit, vastaverit, depopulaverit longum est paginis intimare, praesertim cum et basilicam sancti Petri mirifico opere constructam atrocibus flammis cremaverit, variamque supellectilem cum omnibus utensilibus diripuerit et prorsus pessumdare studuerit. Heu proh dolor! nec sine gemitu dicendum! Remanserat ibidem praefatum oratorium sancti Serotini martyris divinitus ab igne ereptum; quod dolentes, plura flammis fomenta ingerunt molimine toto; sed illaesum servatur ad vegetationem hominum Dei nutu vivido et merito. Salutifero siquidem interventu sanctorum scilicet martyrum Saviniani et Potentiani, Altini atque Eodaldi, ipsius sancti Serotini martyris intemeratum mausoleum servatur; quia obligaverat eos amor sincerae dilectionis, nec patitur sanctorum artuum absentia citato frustrari solamine quem dudum sociaverat sibi fide charitatis unicae. CAP. XIII. #De Nortmannorum reditu ad propria.@# Demum itaque convictis et necibus diversis pluribus Nortmannorum enecatis, reliqui ad propria sunt reversi; accelerantes autem monachi expetierunt ab episcopo reportari sanctorum corpora, ignorantes quod per subreptionem illic forent illata. At ipse torvis eos aspiciens oculis, priusquam eorum suggestionem audisset, inquit: Ultronei hoc jus, licet nolentibus vobis, tamen profluente clementia Dei, cunctis innotescere volumus, et constitutionibus obligari, quatenus possideat hujus sedis dignitas horum sanctorum corpora quorum martyrii tirocinio vegetata luculenter coruscat. Ad hujus calumniosam ergo assertionis seriem nonnulli provocantur astutiores clerici, et potentiores proceres unanimiter asserentes, quatenus illic haberentur unde viguerunt summi praesules. Ad haec saepe fati antistitis feralia adduntur verba: Legum enim jura pontifici cunctis decernenti, clericis quoque divinae majestatis cultoribus, et venerabilibus quibuscunque terris et regionibus tantorum martyrum congruit inservire excubiis; vos agmen vulgale ad coenobitale propositum una cum rebus omnibus resumptis revertimini, scientes deinceps nos horum sanctorum venustari praesentia. Gementium ergo et rogantium monachorum fragor attollitur, pauperumque terrulenta corpora gestantium plebiumve utriusque sexus dolor personat dicentium: Ut quid taliter affligimur? quibus malis obnoxii ista perpetimur, si ad communis munimina refugii confugimus, quare traducimur? quare patronis frustramur nobis a Deo datis? Ad haec pontifex raptus temeritate pravi consilii foris muros jussit eos propelli
null
ac209f56-6a88-44e4-9455-1452e897c875
latin_170m_raw
null
None
None
None
. CAP. XIV. #De monachorum instanti gemi u et praesulis custodibus ostensaque terribili visione.@# Memorabilis itaque abbas Samson continuato dolore et abstinentia pene emoritur: sed et tota congregationis unanimitas, vigiliis et orationibus jejuniisque praegravata, eadem patitur incommoda. Christus igitur, omnium rerum censor aequissimus, compatiens afflictis, suffragantibus sanctorum quoque martyrum precibus, non diutius sustulit carere coenobium tam pretiosae facultatis thesauro. Medio namque noctis confinio custodes ecclesiae sancti Stephani conquatiuntur horrore acerrimae concussionis; citato vero cursu, pontificis aures replent tremulis clamoribus: O praesul, inquientes, fer nobis desolatis opem. Haec enim basilica in qua manemus timendum est ne funditus corruat: fragor nempe terribilis intus personat, et vibrantia luminaria immensae claritatis pervolant. Quae superstitio, inquit episcopus, vestros agrestes perturbavit animos? vere fallacibus monachorum suggestionibus decepti vanisque pollicitationum spebus seducti estis. Sed vox testis veritatis nequit exstingui atrociori commotionis turbine. Sequenti nocte turbata missa custodum ab episcopo solertia, fugiensque prae horroris magnitudine, denegat ibidem amplius se manere. Jubente episcopo, mox utraque pars custodum custodiae mancipatur. In hac pernicie persistens episcopus, utpote versutus moribus, tertia nocte semetipsum ecclesiae custodem adhibuit, militum cuneo vallatus ingenti causa verae examinationis; corusci autem luminis densitate obcaecatus, coepit vehementer debacchando frendere, et obnixe ut asportarentur sanctorum corpora proclamare. CAP. XV. #De revectis sanctorum artubus ab urbe.@# Convocata denique adest sancti Petri modesta monachorum phalanx et receptis patronis, ultra quam credi potest laetissima, cum magno tripudiantium exsultantiumque choro ad propriam sanctos deferunt basilicam. Quamobrem archiclavis ejusdem sedis nomine Bernardus, pestifero invidiae zelo succensus, abstrahit pallium quo sanctissimi et apostolici patroni Saviniani tegebatur tumba; arreptoque artavo in frusta medium secans ait: Si horum Patrum caremus pignoribus, vel hujus portiunculam retinebimus. Palliique pars ad posterorum memoriam adhuc in eadem sede servatur. Quanto sanctionis augmento hic quippe sacer locus viguerat omnibus liquido constat, praesertim cum proprii effusione sanguinis ipsum dedicaverint, et creberrimis monachorum ibidem degentium exsequiis habeatur celeberrimus. CAP. XVI. #De antris ab abbate Samsone constructis.@# Praeterea venerabilis abbas Samson, solertiori suo fratrumque praeditus consilio, posterioribus cupiens sancire salutem, abditiora sanctorum artubus construxit antra. O laudabile fas piorum Patrum! Inventum populorum pro salute publica, quis non disputat hos sophistas esse sagaces et colendos plurimumque valere, cum memoria sanctorum interventu longa maneat per tempora? At quanquam tegerentur sanctorum membra densis specubus, tamen opinantibus illic adfore plurimis, eorum pio juvamine sanabantur ab omnibus morbiferis doloribus. CAP. XVII. #De Guillelmi obitu.@# Decedente Guillelmo praesule, Gerlannus pontifex collaudatur, monachile propositum a primaevo infantiae aevo consecutus, et dogmatibus philosophiae admodum fulcitus, parentum prosapia mediocris, sed liberalium artium non segnis sectator enituit. Recensendum namque inter optima suae sagacitatis studia arbitramur fore, quod valde diligens saepius dictum monasterium, ibidem turrim composuit opere polito. Mundiali cursu demum peracto, migravit ad astra vocatus, sua mandans tumulari membra sancti Germani Antisiodorensium in basilica. Heldemannus in hoc postmodum pontificii electus solio, almi Dionysii monachus, cunctis nec non Christo placens, amabilis et dilectus. Hujus in tempore regiminis Notrannus coenobii sancti Petri praelatus efferbuit; gazarum qui et conglomerator strenuus Nevernensium dignitatem praesulatus promeruit muneribus. Ambitionis autem ejus fastu praegravatum sancti Petri coenobium, pene venit ad nihilum. Honestabatur vero illius adhuc in tempore idem locus, potioribus utrarumque facultatum rebus ditatus a Deo devota Techilde regina; sed hujus piacula virtus diluat clementissima. Caeterum Heldemannus praesul obiit sorte suprema raptus, insertus in supernis coetibus. CAP. XVIII. #Quod mortis examine Archembaldus a beato Saviniano perculsus perierit@# Praesulatus honore Archembaldus sustollitur, parentum potius quam Dei provocatus examine. Invectus itaque hic lubricae juventutis furia, probrosae voluptati dedit operam. Exosam enim divino cultui solertiam adhibens et caduca quaeque perituri aevi amplectens, abbatiam sancti Petri omnibus namque rerum copiis opulentissimam, ad solum usque contrivit, ecclesiarum, villarum, terrarumque optima quaeque vendens et distribuens, reliqua in proprios usus detinens. Sed hujusce cunctos lamentabiles excessus propalare longum nefas ducimus: hoc solum addimus quod famulantium Christo fuerit insecutor horribilis ac odibilis, et saecularium amator studiosissimus. Admonitus ergo in noctis visione biduo a sancto Saviniano aequissimo martyre, noluit quiescere a nefario opere. Aggrediens hunc quoque tertio ac nolentem obedire
null
1c412bab-7aad-4009-9192-f24330f16c13
latin_170m_raw
null
None
None
None
jussis percussit mucrone invisibili: Non diu, inquiens, tuae nugas patiemur illecebrosae actionis et desolare locum nostri effusione cruoris sacratum. Nudus omni prorsus tegmine vestium, repertus est in refectorio fratrum, quod sibi vindicans, eorum usibus impie abstulerat. Aequa directionis nempe censura, nece subitanea juste illum percussit, qui congregatas possessiones coenobii ob fratrum subsidia pauperumque sive confluentium omnium juvamina, nisu toto contriverat. Nec quisquam arbitretur incongruum sic illum finire, qui primitus abjecerat curam pastoralis dignitatis, etc. CAP. XIX. #De Anastasio pontifice, qualiter eumdem locum coepit restaurare.@# Abeunte illo tam crudeli interitu, successit in episcopatu Anastasius, vir honestatis et mirae probitatis. Pavescens hic quidem teterrimae hujus examen mortis, efficitur voluntarius reparator saepe dicti loci. Praeventus autem divino amore, et maxime ipsius sancti martyris Saviniani congrua visionis admonitione, coepit ultro terras coenobii inquirere, pretio redimere, monachos educare, et sacrae institutionis ibidem normam reformare. Talium omniumque gratia suffultus, humanam exuit labem et sanctorum in coelis promeruit societatem, suaque membra in eadem basilica jacent tumulata. CAP. XX. #Obeunte Anastasio, quomodo Sewinus successerit.@# Orbata Senonensis metropolitana urbs patrocinio hujus, praefertur ad sublimandam praesulatus magnificentiam Sewinus nobilitate praecipuus et morum probitate coruscus. Hic praeceptionis sanctae strenuus obauditor, modesti mores praecessoris insequi studuit optimos. Porro improba aemulantium molimina diruit, et Christo placentium amicitias sinceriter exquisivit: omnia charismata insignia gestiens amplecti, et malignantium caduca renui. Dum plura ergo tentat peragi virtutis opera, incurrit id quod manet obviam veritati; saeva scilicet antiqui hostis incitamenta, qui veternus fur quomodo laeta Christi agmina interpellet, lividis seminibus fervens insequitur. Excitat itaque male commeantium et irritantium devios sensus clericorum: civium quoque ejusdem civitatis vehementer adversus eum infesta decertantes, ac congrua quoque sanctuarii comprimi gliscentes. Praevius autem tutor supradictae urbis, quatenus male tumentia simul revulsa corda internecet, praeferendum se opponit clypeum ut tuta maneant vestigia subsequentium, Deique domus defensa praeferatur ad sublimia. Demum Christi victorioso protectus munimine, pravorum conatus dulcibus interdum promulcet eloquiis; aliquando vero minacibus trahit proteritque increpationibus: intercidunt quoque interim quaeque poenalia, et pullulant favente Christo prosperitatis commoda. CAP. XXI. #Locato Sewino in sede, quomodo ipsum locum ornaverit abbate et monachis, resque proprias reddiderit.@# Ignescit interea amor nobilitandi sanctorum coenobia, ac reparandi honorem pristinum eorum quaecunque fuerant diruta: ardenter quin potius sancti Petri monasterium ob sanctorum suffragia venustari disposuit, quod multorum pravitate dolebat eversum iri. Suae ergo spectabilis exortum prosapia nobilitatis eidem coenobio praefecit abbatem, nomine Rainardum, moribus egregium et solertia praeditum, reddita omnium media parte ejusdem abbatiae rerum. Hic itaque adolescens strenuae indolis, infulatus contigui gratia regiminis, vicinos quosque rectores probitatis actu praecelluit: flammante quidem corde, utpote nobili, adaptare locum protinus studuit, et monachos nonnullos sophistico omnium liberalium artium dogmate insigniri decrevit; hoc summum omnium praenoscens bonum, quatenus his disciplinis liberalibus edoctis, et sacrae religionis proposito informatis, status loci gratior haberetur, et ab omni magnificaretur. CAP. XXII. #De homine perjurato super sancti Saviniani altare.@# Illo quoque in tempore accidit in praefato saepius coenobio evidens miraculum, quod minime credimus silentio tegendum. Profanus bonitate quidam namque homo, nomine Rothberthus, in vicina ortus villa, cui nomen Masliacus-Major indidit antiquitas, cupiditate foedatus obscena, illicitum sacramentum sancti Saviniani perfecit in ecclesia: quamobrem rabies illico sepsit daemoniaca miseroque cruciatu in omnium vexabatur praesentia. Adsunt extemplo nonnulli et alii teterrimi spiritus, sed magistri criminum humanaeque salutis auspices, qui latenter incitantes illum in diversum compellunt nefas. Vinctis denique conviciator brachiis, suorum propitiatione parentum, scelus ejusdem videlicet agnoscentium, perducitur sanctorum ad antra martyrum, ne profundius caperet tremula compago artuum daemoniacarum querelam debacchationum. Hic nudata gerens membra, multis ictibus sauciata, vastare ac laniare quosque tenentes se ut quibat desiderabat. Per lacunas siquidem cicatricum eviscerando rejiciebat sanguinem, et cruentas manus lorisque fessas dilacerabat, terribiliter inquiens: O Saviniane praepotens martyr, cur me enecas cruciatibus diris? Pro certo ergo propinqui profitentur piaculum victi; ob hocque multiplicia cordis ab imo trahunt suspiria; quinimo auxiliatricem Christi virtutem per sanctorum obtentum eorumdem sibi flagitant adfore propitiam; quatenus ex latebris hujusce obsessi daemoniaca pestilens vis exeat, et recidiva virtus Christi polleat. Irretitum
null
d9a67cf3-da54-4683-8f3e-6921b31570b3
latin_170m_raw
null
None
None
None
eum utique funibus anhelus eorumdem ibi dimisit nisus de sanctorum juvamine omnimodis fisus. Furebat vero spiritu fervido, efflagitans nomen sancti martyris Saviniani dictu temerario. Nihil sane illius severitate jucundius, nihil jucunditate severius. Jam vero omne robur virium cesserat, et divulsas lacertorum compagines sopor presserat. Ergo illi soporato adest propitiabilis visio. Vidit ab astris sane descendere insignes viros, claritatis nimia luce respersos; aggrediuntur illum modestis plane gressibus, sed minantur duris increpa ionibus: Cur nostrum, inquientes, efferus praesumptor intrasti antrum, qui recens nostri locum effusione sanguinis sacratum violasti ultroneus conviciator? Horum ergo dum fugeret intuitus heriles, territus, nec celer, et praemissus splendor avolaret, et sibi anxio finem subiti inferret periculi, ceu mortuus perstitit ad haec mitior, reddita piorum martyrum clementia stupenti et pene emortuo pepercit. Ob tuorum, dicens, fidem parentum qui te nobis reliquerunt medendum, jubemus abire sanum. Mirabile dictu! mox denique nexus quibus manus habuerat vinctas decidunt, semotusque a pilario cui ligatus inhaeserat, prorsus recepit totius vegetationem corporis. At ille quanto sanior, tanto jucundat frontem vacantem omni nubilo, et in se patratae virtutis veridicus praeco efficitur cunctis. Circumstat ergo persultantium coetus, pares camaenas paribus hymnizans modis rerum Creatori, cujus dono fiunt cuncta quae miranda videntur, etc. CAP. XXIII. #De ipso pontifice, quomodo ante pedes abbatis et monachorum prostratus jacuerit, et res quas adhuc tenebat reddiderit@# Providus interea pontifex Sewinus, luculentiori praeconio decoratus virtutum, eidem congratulans coenobio diffundit vultus laetitiam ab ore hilari et fida gaudia gerit: tunc omne cordis ipsius ab imo ludicrum aboffertur, olimque animus nugator Deitatis efficitur indagator, ac sua inepta vultu probitatis serio colorat. Enucleatius quippe copiosiusve effundit, quae manicis tenacibus foverat; quoniam munerari divi fenore sese non dubitabat. Horret ferale cupiditatis monstrum, et inops egenusque rerum mavult obsequi Christo, quam laetaliter sauciatus obcaecari illecebris gazarum, praesertim urgente superna admonitione sanctorum martyrum Saviniani et Potentiani, in solemnitate celeberrima Joannis et Pauli: qua stupefactus ocius aetherii clavigeri Petri adiit claustrum, sese profitendo culpabilem ac facinorosum. Prostratus itaque jacens coram omnium fratrum obtutibus, voce humillima indulgentiam efflagitat cernuus; cuncta itaque sua praefatae abbatiae praedia reddidit, et ad suos necessarios usus vel pauculam portiunculam retinuit. Favoralis aura inde monachorum attollitur, sed et totam perculit urbem Christum collaudantium congratulatio vehemens, etc. CAP. XXIV. #Post mortem Sewini quomodo Leothericus successerit, clerum et populum, abbatemque Rainardum et monachos dilexerit.@# Post hunc ascitum superorum cuneo nutu Deitatis cunctivido, Leothericus infulatur pontificis solio, actibus eximius, cujus laudabile culmen honoris amore sane parato compellimur propalare; sed facundia abest sagacitatis. Merito sinceritatis illius crevit plane sacerdotalis gradus, eodemque monitore praecelluit normale decus sanctae Dei Ecclesiae, etc. Praeterea miraculorum insignia, quae illius enituerunt in tempore, longum duximus huic opusculo innectere. Caeterum crebro fati coenobii contiguus amator efferbuit, animosius videlicet solertis rectoris abbatis Rainardi, communis utilia sectando commode: congaudebat namque probi praecessoris Sewini hunc bonitate superstitem, et morum salubritate haeredem. Denique laude dignissimus Rainardus abbas praelata charitatis virtute rutilans, sese suosque omni voluptati abdicaverat, et continentiae lege actitaverat, apostolicae assertionis ultroneus auditor, sine castimonia inquientis impossibile esse placere Deo, illiusque philosophi qui nil ait esse prius meliusve caelibe vita. Et hic specimen religionis non segniter tenuit, sed reliquisse quoque bonorum operum speculum praetendens, aequitatis jura procerumque priscorum instituta flagranti amplectens nisu, spectabile multis resplenduit decus, etc. Officinarum quaeque diruta suis cum utensilibus nobilitando reparavit attentius. Nisus interea affectionis ejusdem panditur circa sanctorum celebria festa martyrum, sed crebrius tabescebat, ignorans qua tegerentur tumba sancti scilicet Saviniani membra. CAP. XXV. #De tumulis sanctorum Saviniani sociorumque ejus ab abbate Rainardo et Leotherico archiepiscopo reseratis.@# Beatorum igitur martyrum Saviniani, Potentiani sociorumque eorum corpora, ab abbate Samsone venerabiliter tumulata intro in antris ob timorem paganorum, usque ad domni Leotherici archiepiscopi et domni Rainardi abbatis tempora ibidem latuerunt: quam ob rem experiri cupiens dicta seniorum solertius indicabat seria, praesago praesciens spiritu, per sanctorum suffragia plura adipisci sanitatum remedia. Capessunt itaque consilium salubre, quo reserarentur sanctorum mausolea, qui antris continebantur in abditioribus. Hoc peracto, extemplo miri odoris exuberavit fragrantia, certioresque reddidit de eorumdem praesentia;
null
8634f42e-9ef3-4479-95ae-031b0d6cab7a
latin_170m_raw
null
None
None
None