Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
curiose antiquorum voluminum arcana rimatus, frequentius Martialem comperiebam ab antiquis pronuntiatum esse apostolum. Animadverti quoque Paulum et Barnabam, Silam et Timotheum, esse apostolos, non de duodecim, non de septuaginta duobus. Perspexi quia Timotheus discipulus Pauli a Hieronymo dicitur apostolus. Marcus etiam et Lucas, Silas atque Onesimus, et alii quidam per veteres scripturas dicuntur apostoli, et memoria illis apostolica exhibetur. Sic, Deo revelante, patenter intelligere coepi vere illum esse apostolum, qui, genere Hebraeus, Domini discipulus, Domini in coena minister, Domini insufflatione Spiritu sancto repletus, a Domino potestate ligandi atque solvendi sublimatus, a Domino ad praedicandum missus, fructificator maximus in officio apostolatus existere meruit; et hanc regulam rationabilem, et auctoritatis antiquorum plenam, et Dei voluntate inspiratam, deinceps judicavi, et ex eo defendere totis viribus coepi, quod totis viribus ante ignorans persequebar. Nam et episcopus noster Engolismensis Hugo, vir undequaque doctissimus, qui ante hos quadraginta annos migravit, cujus successor ante hos quatuordecim annos est defunctus, in quadam sua editione de Martiale haec locutus est: « Illis, inquit, temporibus civitas Lemovica ante omnes et super omnes Galliarum urbes eminebat, arcem regni Aquitanici tenens: et pervenit ad eam beatus Martialis, qui a Domino per legationem B. Petri gentibus Aquitanicis est destinatus apostolus. Qui, dum ad Burdigalam urbem ad praedicandum Vasconibus proficisceretur, transitum per civitatem Engolismam habuit. Et diu illic demoratus, Engolismensem populum ad Deum vivum convertit, ejusque primum episcopum nomine Ausonium, ex ipsa patria oriundum, quem ipse baptizaverat, ordinavit. » Et cum quidam ex concilio dicerent: « Cur Dionysius, qui longe post Martialem in Galliam venit, in libro Actuum apostolorum nominatur, cum Martialis nominatim non ibi exprimitur? » Ille respondit: « Quia Dionysius gentilis discipulus Pauli fuit, et Lucas comes Pauli erat, qui in illo libro plus gesta Pauli, quae vidit, enarrat. Sed de nominibus eorum qui tunc in praedicatione floruerunt, quid nobis vel controversiae vel utilitatis attingat non video, cum plures nominentur ibi, vel in Epistolis Pauli, quorum memoriam in festivitatibus minime novimus. De Jasone illo antiquo discipulo, de Philippo evangelista, de Apollo, de Epaphra, sive de aliis ibi nominatim expressis, nos quidem eorum mentionem per singula, quamvis speciatim, sive nesciamus sive omittamus, illi tamen populi, quibus patroni dati sunt, certum est memoriam eorum non segniter venerari. Nam, etsi Martialis memoria apud quasdam gentes annua speciatim non agatur, nobis tamen Occidentalibus, qui ejus adventu illuminati sumus coelesti claritate, qui eum in coelo et terra patronum occiduis gentibus esse scimus, non ignobili recordatione semper pro opportunitatibus habenda est gaudiorum. Porro autem de Dionysio Areopagita, qui in Actibus apostolorum memoratur, putare solebam ipsum esse qui in Galliam cum Rustico et Eleutherio post decessum apostolorum Petri et Pauli et Martialis venit, donec nuper contigit mihi fortuito legere commentarium Bedae super libro Actuum apostolorum, ubi ita scriptum est (BEDA in Act. XVII): Dionysius iste Areopagita ipse est qui postea Corinthiorum episcopus factus, gloriosissime Ecclesiam rexit, et eloquio clarus multos libros ad utilitatem Ecclesiae scripsit. --Hujus Dionysii Hieronymus in Chronico suo mentionem faciens dixit: « Dionysius Corinthiorum episcopus, eloquio clarus, sub Antonino floruit imperatore, quo tempore Polycarpus discipulus Joannis evangelistae passus est: sub Trajano vero, qui quintus post Vespasianum imperavit, Joannes apostolus in pace quievit, et Clemens papa, in mare mersus, martyrio coronatus est. » Hujus Dionysii Gregorius in quadam homilia meminit, dicens (GREGOR. homil. XIV in Evang.): « Fertur Dionysius ille antiquus venerabilis Pater Areopagita dicere, quod ex minoribus angelorum agminibus foris ad explenda ministeria vel visibiliter vel invisibiliter mittuntur. » Hic autem de Francia Dionysius, unde fuerit oriundus, in passione sancti Marcelli fideliter memorari mihi videtur: sic enim ibi habetur: « Puer quidam Marcellus sub doctrina beati Sixti erudiebatur, cumque suppliciis Sixtum episcopum videret puer macerari, coepit timere. Tunc sanctus Laurentius corroborans aetatis ejus infantiam, ait ad eum: Marcelle, genitor tuus Aegeas noluit Christum credere, nam mater tua Marcellina, et fratres tui Saturninus et Dionysius, jubente sancto Clemente papa urbis Romae, partibus Galliarum, ut ad fidem Christianam gentes
null
36d53b24-2074-4be1-80c6-32d38f5159aa
latin_170m_raw
null
None
None
None
instruerent, directi sunt. Vade ad eos, ut non pereas in manu Decii. » Et infra dicitur: « Profectus Marcellus cum Anastasio commilitone Christiano, ut iret ubi erat frater suus Saturninus episcopus, pervenit usque ad Argentomagum, ubi, a praeside comprehensus, inquisitus est unde esset, aut de qua provincia vel civitate huc venisset, puer respondit: Christianus sum, ab urbe Roma exivi, et propero ad civitatem Tolosam, ubi fratres mei Saturninus et Dionysius commorantur. Cui Heraclius praeses ait: Dic mihi vocabulum patris vel matris tuae. Puer respondit: Pater meus Aegeas, et mater mea Marcellina nuncupati sunt. » --Sed si velint episcopi, ipsa passio in concilium eorum potest sine mora deferri. Haec mihi non discrepare videntur a scriptura quae penes nos Engolismae de Dionysii gestis habetur. Ibi enim legitur quod Clemens quemdam Philippum ordinaverit episcopum, et Hispaniae destinaverit ad praedicandum; Dionysio vero verbi divini semina gentibus tradidit erroganda; quem in Galliam misit, sociosque ei Saturninum, Marcellinum et Lucianum, atque Rusticum et Eleutherium adhibuit. Qui cum simul pervenissent ad portum Arelatensium civitatis, Marcellinus in Hispaniam abiit, Saturninus autem Tolosam profectus est, et Dionysius cum Rustico et Eleutherio Parisios adierunt. Lucianus vero presbyter ad Belvacensem profectus est urbem. Julianus quoque Cenomanensis, ut in gestis ejus reperimus, genere Romanus fuit. Saturninus autem, ut passio ejus docet tempore Diocletiani et Maximiani, Decio Germanico et Grato consulibus, passus est. Verum nonnullos audio interdum movere quomodo non discrepet illud quod apud Tolosam gesta ejus de tempore narrant, videlicet si in tempore Diocletiani et Maximiani, consulatu vero Decii Germanici et Grati, primo Tolosam advenit, vel, quod verius esse mihi videtur, tempore Decii, secundum passionem supradicti Marcelli, et sub ipsorum principium tempore passus est, quomodo a Petro apostolo episcopus ordinatus et Tolosam missus est? namque a passione B. Petri, quae, secundum puram veritatem Hieronymi, tricesimo septimo a resurrectione Domini, hoc est decimo tertio Neronis anno, exstitit, usque in primum annum Decii, fuerunt anni numero 182, et a primo Decii anno usque in primum Diocletiani annum, fuerunt anni 32. Fuerunt a resurrectione Domini usque in ultimum annum Diocletiani anni numero 265. Ad hanc vocem cum in concilio a quibusdam de Chronicae concordia, propter adventum Martialis in Aquitaniam, subtilis inquisitio a clericis fieret, ille Engolismensis clericus adjunxit, dicens: « Hieronymi Chronica quae mentiri non potest, si placet, in concilium deferatur, et super hac quaestione diligenter perspiciatur. » Itaque perscrutato libro locutus est: « Licet, inquiens, Beda in commentario super Actus apostolorum dicat Petrum quarto Claudii anno Romam venisse, et tricesimo nono anno post resurrectionem Domini passum esse, tamen, secundum Hieronymi Chronicam subtiliter supputatam, ita invenitur quod decimo octavo anno Tiberii Dominus passus est; post Tiberium vero regnavit Caius, et post eum Claudius, cujus imperii secundo anno venerunt Romam princeps apostolorum Petrus, et condiscipulus ejus Martialis; ipsius autem Claudii quarto anno Marcus in Aegypto, Martialis in Gallia, Dominum praedicare coeperunt. Post Claudium, qui imperavit annis 13, mensibus 7, diebus 28, suscepit jura principalia Nero, nihilominus annis 13, mensibus 7, diebus 28; nam 13 plenis annis regnavit, et quarto decimo plusquam medio mortuus est. Hujus imperii primo, rex Galliarum Stephanus Romam cum legionibus Gallorum ad eum perrexit, quemadmodum litteris per veredarios ei fuerat jussum. Ipsius quoque Neronis anno secundo, Paulus apostolus primitus venit Romam, hoc est quarto decimo anno post adventum B. Petri: necdum enim fuerat Paulus Romae, quando Stephanus ad Neronem profectus est. Missus est autem vinctus Romam Paulus a Festo praeside Judaeae, quia Caesarem appellaverat. Item anno primo Tiberii, Herodes tetrarcha apud Judaeos coepit regnare, qui regnavit per annos 24, id est usque ad primum annum Caii Caligulae, qui fuit successor Tiberii, sub quo Herode Dominus passus est, fuitque frater Archelai, id est filius illius Herodis sub quo Christus natus est. Post Herodem vero tetrarcham regnavit Agrippa annis septem. Ipse est Herodes qui Jacobum occidit, et Petrum comprehendit; et ab angelo percussus est. Cujus Herodis anno quinto, hoc est Claudii Caesaris secundo, Petrus et Martialis,
null
166f39b6-96d3-4126-b583-64949ada1802
latin_170m_raw
null
None
None
None
ut jam diximus, primo venerunt Romam. Post Agrippam Herodem, regnavit filius ejus alter Agrippa annis 26, hoc est usque in secundum annum Vespasiani, quando Judaeorum regnum defecit. Post Neronem quippe imperavit Vespasianus, cujus tertio anno imperii Martialis apud Lemovicam quievit. Supervixit Petro quatuor annis. Anno enim 37 a resurrectione Domini, ut jam diximus, hoc est decimo tertio anno Neronis imperii, Petrus passus est; et anno quadragesimo post resurrectionem Domini, hoc est tertio anno Vespasiani, Martialis assumptus est. Haec omnia ita diligenter supputantur, ut, si secundum quosdam tricesimo nono anno post resurrectionem Domini Petrus passus est, ergo Martialis Petro supervixit uno integro anno, et crastina die, hoc est prima alterius incipientis anni die, coelos cum Christo ascendit. Atque ipso anno quo basilicam, in qua ipse membris quiescit, in honore Petri apostoli dedicavit, post duos menses dierum temporalem mortem suscepit. Si autem juxta Hieronymum Petrus tricesimo septimo a resurrectione Domini, hoc est decimo tertio Neronis passus est anno, igitur Martialis Petro quatuor annis supervixit. » Haec et his similia de convenientia annorum cum satisfactum esset, et ille Engolismensis clericus iterum diceret quia nihil mirum si Martialem Lucas nomine proprio non exprimit, cum illorum septuaginta duorum nomina non ostendat, atque Petri adventum in Antiochiam et Romam nullo modo scribat, iterum Odolricus Pater allocutus est concilium, dicens: « Ne quis forte nos dicat nunc novum fateri apostolum, et hactenus non auditum: de apostolatus ejus antiquitate, eo quod jam olim praeoccupatus ab antiquis et testificatus fuerit, iterum perhibebo testimonium verum, o venerabiles episcopi. Ecce duo sacerdotes ex fratribus nostris coram adsunt, quos olim hac ipsa de causa in Britanniam misi, ut Anglorum a Gregorio, ut reor, praefixam legem annosam diligentius perscrutarentur, et omni submoto mendacio ad nos referrent. Qui cum ad Anglos pervenissent, tam in Martyrologiis eorum quam in litaniis Martialem ab antiquitate reperiebant apostolum scriptum. Ad quoddam autem magnum devenientes monasterium, in quo primus Anglorum episcopus requiescit corpore Augustinus (compererunt enim ibi non haberi librum de actibus beati Martialis), per litanias tamen atque Martyrologia in eodem loco invenerunt eumdem patronum nomine apostolico decoratum. At cum a patre monasterii perquirerent, dicentes: « Ut quid Martialem in vestris litaniis praedicatis apostolum, cum ejus gesta dicatis non haberi penes vos? » ille respondit: « Quia ab illo, inquit, tempore, quo primo in hac provinca Christi nomen auditum est, a patribus hoc nostris observatum est, quorum nullatenus immutare possumus traditionem. Scimus quippe doctores nostros priores de Gregorii profluxisse magisterio; attamen saepius inter nos conferre indagando solemus quis iste est apostolus cujus vocabulum in Evangeliis et in Actibus apostolicis minime intuemur. Et quoniam, gestorum ejus auctoritatem non habentes, de eo non parum haesitabamus, ideo nomen ejus crebro a memoria apostolica eradere putabamus. Sed econtra cum animadverteremus quia antiqui patres nostri non incassum hunc nobis scripserunt apostolum, idcirco nullo ausu ejus vocabulum a serie apostolorum abolere audebamus. Vos autem peregrini Galli, qui de ejus estis apostolatu, qui nobis ejus actus enuntiatis, a nostris cordibus de eo omnem omnimodis dubitationem abjecistis, et hac de re dudum creberrime Deo supplicabamus certos nos reddi. Nec in adventu vestro derelicti spe nostra videmur; imo exsultandum nobis est de tam egregiae virtutis Domini nostri Jesu Christi discipulo. » Multa alia testimonia penes eamdem gentem Anglorum de hujus auctoritatis vetustate testes veraces narraverunt nobis sese comperisse. Illud quoque mihi memorandum est quod ante hos septem annos rex Anglorum duci Aquitaniae regalia munera misit, simulque codicem litteris aureis scriptum, in quo nomina sanctorum distincta cum imaginibus continebantur. Quod volumen jam olim in concilio Pictavensi, dum hac eadem de re quaestio esset, idem dux Willelmus, litteris edoctus, in testimonium antiquitatis pontificibus ostendit. Erat enim ibi Martialis in aliorum apostolorum catalogo positus. Qui peritissimus princeps dicebat archiepiscopo Burdigalensi, et aliis qui ibidem aderant episcopis: « Conjicere, inquiens, possumus quam egregiae auctoritatis sit beatus Aquitanorum patronus, de quo Gregorius in illa sui laboris gente hanc legem tradidit observandam. Nimirum imperitorum est dubitare de quo sanctus papa Gregorius non dubitavit. Videtis ecce, o episcopi, in hoc codice, qui apud Anglos scriptus est, praetermissum esse Timotheum, et Cleopham
null
d7c81a79-c182-41c1-8ddf-444b0eecfc55
latin_170m_raw
null
None
None
None
, et Silam, et alios, quorum nomina in Evangeliis, et in Actibus apostolicis sive in epistolis Pauli leguntur, quos apostolos dicitis praeter duodecim esse; non tamen praetermissum esse illum nostrum patronum, qui primus Galliarum fuit episcopus, cujus nomen in Evangeliis reticetur, ut scilicet vere illum Dei fuisse sciamus discipulum in carne, et cum duodecim prioribus electis discipulis maximam a Deo accepisse apostolatus gratiam, hanc gentem occiduam possidendi signum apostolatus in aeternum. Hoc autem in Martiale fieri videmus, quod etiam in Barnaba, Luca et Marco et antiqui faciebant, et moderni hactenus faciunt. Nam eorum alii memoriam de confessoribus, non de apostolis, agunt, ea tantum causa quia non sunt de duodecim, alii autem rectius arbitrantes, non de confessoribus, sed de apostolis eorum agunt recordationem, eosque apostolos praedicant; ideo quia, de Israel genere secundum carnem procreati, ad praedicandum ab aliis apostolis missi sunt. Ita et qui Martialis mentionem de confessore agunt, idcirco agere videntur, quia non fuerit unus de duodecim. Qui vero ejus de apostolo recordantur, rectius autumant, quia, quanquam unus non sit de duodecim, ex genere tamen Abrahae, hoc est de tribu Benjamin, ortus, Dominum in carne videns, ejus fuit discipulus. Omne etiam donum gratiarum cum duodecim a Domino accipere promeruit. De caetero a Domino per beatum Petrum ad praedicandum Galliis missus est, ubi clara habet apostolatus signa: praedicationis quippe fructificatio maxima illi inter alios apostolos exstitisse probatur; siquidem, praeter Paulum et illos duodecim, nescimus tanta copia fructificasse alium apostolorum, quanta Martialis praedicando fructificavit. « Haec et his similia cum super his dux perorasset, ejusque verbo nullus contraire quivisset, quidam clericorum de eruditis ait ad eos qui sedebant in concilio: Non ignoramus quia Matthias de septuaginta duobus dudum fuerit, et post per constituentem Petrum unus de duodecim exstiterit. Verum alter, quem sors in duodenario non accepit, nihilominus tamen de eorum ordine qui exceptis duodecim erant, apostolus permansit. Ipse est enim postea dictus Judas apostolus, qui tunc Joseph Justus sive Barsabas dicebatur. Ipse denique est qui cum Sila apostolo ab aliis apostolis missus est: unde Hieronymus divinae legis interpres scribit, dicens: Silas quoque et Judas ab apostolis apostoli appellati sunt. Si ab apostolis illi appellati apostoli sunt, ergo vere apostoli erant; priores enim apostoli eos quos apostolos vocabant, non incassum apostolos existimabant; nec appellassent, nisi essent. Praeterea Paulus apostolus, in quo Christus loquebatur, exceptis undecim, non appellaret apostolos, nisi vere apostoli exceptis undecim essent. Non in vanum quippe, neque mendaciter aliquod verbum locutus est Paulus: #Apparuit,@# inquit, #undecim, deinde apostolis omnibus (I Cor. XV) @#. Haec propter quosdam protuli, qui in concilio verbum ventilant, dicentes: Quid enim, si Martialis apostolus tunc erat, utquid minime in locum Judae ponebatur, quando Matthias eligebatur? Sciant itaque non solum Matthiam, sed cum eo et Barsabam ab apostolis electos et statutos, et occulta sorte Matthiam, ut in locum Judae esset, assumptum; quatenus non jam undecim, sed duodecim primi testes resurrectionis Domini essent: Barsabam vero apostolico nomine minime caruisse, quia alii praeter duodecim jampridem ad apostolatus officium destinati fuerant, dicente Domino: #Ite, ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos (Luc. X) @#. Sane quis dixerit Martialem non fuisse resurrectionis Domini testem? Nunquid non Barsabas, quia unus erat de septuaginta duobus, sicut et Matthias, sicut apostolus tunc erat, ita deinceps apostolus fuit? Nonne ipse est, ut jam dixi, qui nunc dicitur Judas apostolus cum Sila apostolo? Etenim, quemadmodum Matthias prius erat apostolus de septuaginta duobus, dehinc autem unus de duodecim fuit, ita et Barsabas, ut apostolus erat, apostolus permansit, licet non de duodecim. Eodem modo et Martialis, si unus de septuaginta duobus fuit, ergo tunc et apostolus erat, et demum apostolus permansit, translato Matthia in duodecimum. Ut autem quidam ait, apostolus non numeri sed officii nomen est. Re autem vera illi statuti sunt duo ad supplendum duodenarium ordinem, qui a baptismate Joannis usque in diem ascensionis opera Domini viderant, perfectae aetatis existentes. Si enim ipse Dominus non
null
89718964-82c0-457b-90fd-8bef1d91a1ef
latin_170m_raw
null
None
None
None
ante tricesimum aetatis est exorsus praedicare annum, quanto magis discipulos duodecim oportebat non ante aetatem perfectam testes Domini publicos Judaeis esse? Porro si Martialis, quando Dominus ascendit in coelum, necdum vicesimum aetatis annum attigegerat, quid in eo praejudicare possumus, quod minime in locum Judae substitutus fuerit, praesertim cum anteriores duodecim testes vel grandaevi vel perfectae essent aetatis, hic autem nondum impletam corporis aetatem haberet? Si autem David, cum adhuc esset adolescens, a Domino electus in regnum, et eo jubente consecratione regia unctus est, tamen non ante regnare coepit quam triginta aetatis compleret annos, quid mirum si Martialis aetate adhuc adolescens unctionem sancti Spiritus in potestate ligandi atque solvendi, et caetera gratiarum charismata ad officium apostolicum pertinentia, cum aliis a Domino accepit apostolis? Ubi jam enim pervenit ut integrae esset aetatis, hoc est annorum triginta, per beati Petri legationem Aquitanicae gentilitatis apostolatum efficacissimo opere a Domino suscepit. Quod autem Dominus jussit Petro ut dirigeret Martialem ad praedicandum provinciis Galliarum, idem est simillimum illi quo doctoribus Antiochiae degentibus ait Spiritus sanctus: #Segregate mihi Paulum et Barnabam in opus quo assumpsi eos. At illi orantes et jejunantes imposuerunt eis manus, et dimiserunt eos (Act. II) @#. Et sicut illi missi fuerunt a Spiritu sancto, quamvis per ministerium discipulorum, sic Martialis missus est a Domino in Galliam, licet per legationem et consultum beati Petri. Qui, vocante et eligente se Domino, aetatis quindecim annos impleverat tantummodo, tribusque cum eo permansit, id est usque ad passionem et ascensionem, post adventum denique sancti Spiritus super apostolos in Sion, annos quinque apud Judaeam fecit, et post cum Petro Antiochiae septem permansit: at vero dehinc sequenti anno, imperante Domino, Aquitaniam introivit, in qua per viginti octo annos praedicationi institisse cognoscitur: siquidem tertio Vespasiani anno migravit. » His igitur verbis aemulorum pertinacia cum pullulans esset facile exstincta, omnesque peritorum acclamassent satis fuisse conveniens aetatis perfectionem, in illis qui duodecim apostoli priores electi sunt, exstitisse: interim in illo concilio Pictavensi super hoc capitulo cessatum est. Subjunxit etiam idem venerandus senior qui haec perorabat, dicens: « Quid multa necesse, dilectissimi? Nil profecto hic obesse conspicitis, quam illam minus congruam multorum consuetudinem, non ratione perspicacem, sed incuria, ut assolet, torpente, penes plures inveteratam. Quo autem modo haec quae in multis invaluit traditio, ex quo videamus fonte, descendit. Nostrorum equidem patrum non incerta didicimus relatione quia longe olim, imo ab ipsius discipuli Domini tempore, quo, imperante Vespasiano, in pace occubuit, usque in tempora nepotum Caroli Augusti, quando in monasticum canonicalis ordo, facientibus Pippino et Carolo fratribus, filiis Ludovici, in quo ego rector sum loco, permutatus est, eumdem, Christi discipulum passim per Aquitaniam priores nostri cum aliis recitabant apostolis, ejusque de apostolo mentionem recolebant, donec juniores, quasi melius zelando, imo deterius sapiendo, coeperunt novitatem inferre, dicentes: Licet nobis patronum Aquitaniae de loco apostolorum, in quo nunc ultimus est, transmutare, ut sit nobis honorabilior, si primum in confessorum serie eum dicamus; sit nobis principium confessorum, non extremitas apostolorum: eligimus ut sit primus ante omnes confessores, quam ultimus in apostolis. Hoc itaque arbitrio humano nulla ratione fulto, paulatim usque ad haec tempora nostra talis increvit mos, non tamen in omnibus locis. Nonnullae quippe Ecclesiae hodieque hac in re antiquiorem retinere videntur observantiam, quam licet alii permutassent in terris, nullatenus tamen potuere ejus imminuere neque obscurare gloriam in coelis, ubi ingens apostolicum decus, in glorioso rutilans apostolorum choro, ante conspectum majestatis gloriae Dei perenniter possidet. Si ergo priora et antiquiora patrum, secundum veritatem et rationabilem auctoritatem, Deo inspirante, recuperamus instituta, olim humanis adinventionibus ablata atque depravata, idque agimus renovando magis quam novitatem praesumptivam tradendo, utquid culpamur velut transgressores paternorum terminorum, de quibus scriptum est: #Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui? (Prov. XXII.) @# Cur, inquam, durum id aliquibus videbitur, si rectam veritatis lineam sequimur, si perspicaciores patres antiquos hac in re imitemur, si minus acutos non sectari dignum ducamus? Nonne hic pater Azenerius, atque Benedictus rector monasterii Clusae Sancti Michaelis, pluresque alii
null
1f059a22-bcff-4d2e-b762-ebea8f678630
latin_170m_raw
null
None
None
None
doctissimi et reverentissimi abbates et episcopi, tam praesentes quam absentes, una cum Romana apostolica sede, huic sententiae testificantur nobiscum, bonumque id ac justum Deoque beneplacitum ducunt? Cur autem multorum opinioni incaute aurem praebendo obscurare, imo, quod absit! infalsare tanti gesta patroni videbimur? Qua enim ratione possumus eum negare fuisse discipulum Domini, eumque in carne secutum? Sed quisnam temere inficiari audeat eum a Domino ad praedicandum missum, nec non et ligandi solvendique cum aliis apostolis potestate promotum; partemque gentilitatis enormem in occiduo climate specialem in sorte apostolatus, Christo jubente ac donante, beatoque Petro consultum praebente, suscepisse? Omnia haec de illo abnuunt, qui eum aut non credunt esse apostolum, aut, si credunt, non libenter suscipiunt. Illi, inquam, haec denegare videntur, qui eum non quemadmodum Joannem evangelistam, sed velut Silvestrum papam, aut unum de his qui Dominum in carne non secuti sunt, vel non viderunt, simpliciter confessorem autumant. » Tunc quidam, moribus et aetate grandaevus, ex episcopis qui sedebant in concilio, Albiensis videlicet Ecclesiae pastor Aemilius, facto silentio, dixit: « Hunc Aquitanicae patriae coruscum illuminatorem, qui ad hanc plagam patres nostros venit primus salvare, quem Christus Dominus et beatus Petrus, alter imperans ut magister et Dominus discipulum et servum, alter exhortans ut condiscipulus et compropinquus condiscipulum et compropinquum, ad salutem et lumen gentium Galliarum, in tenebris et umbra mortis sedentium, direxerunt, justissimum et dignissimum esse omnimodis censemus ut, quo magis possumus, excellentiori habeamus honore, secundum tamen rectam veritatis normam. Haec, inquam, in eo teneamus quae non sint ultra veritatem: et quod verum et clarissimum illic est nec praetermittentes nec excedentes, quo eum mage valemus honoremus. Si enim vere a Domino ad praedicandum missus est, si discipulus ejus in carne fuit, si unus de illis est quibus dictum est: #Beati oculi qui vident quae vos videtis (Luc. X) @#; qui eum negat apostolum, profecto constat quia veritatem praetermittit, imo impugnat. Si autem ita diceretur apostolus, ut de origine Israel discipulus Domini non esset, nec a Domino potestatem ligandi ac solvendi accepisset, ultra veritatem fieret transcensio. Ut si quis eum unum de duodecim dicat fuisse, ultra veritatem pertransit; qui vero ita eum dicit apostolum, tanquam a Domino missum, non de duodecim, sed de septuaginta duobus unum, sive tanquam Paulum et Barnabam, qui post Domini ascensionem electi apostoli exstiterunt: hic veritatem neque contemnit, neque transcendit, verum, nec ad laevam nec ad sinistram devians, per viam rectam justitiae graditur. Igitur si pars aliqua probabilis antiquissimorum Patrum comperitur eum dixisse apostolum, et nomen ejus cum aliis pronuntiasse apostolis, bonum mihi videtur nos eorum indubitanter tramitem tenere, ut posteri nostri callem directum deinceps assuescere ipsum non cunctentur. » Haec et his similia eo dicente, alius ex episcopis, videlicet Isembertus Pictavensis Ecclesiae rector, coepit explanare, dicens: « Qui de hoc verbo controversiam parit, nodum in scirpo quaerit. Nos non sumus Ebionitae, qui non recipiunt praeter duodecim apostolos, et Paulum quasi transgressorem legis repudiant. Sufficit ad confodiendos adversarios hoc telum acutissimum, hoc est sola beati Hieronymi sententia. Item mucrone validissimo Pauli apostoli, nulla arte aut vi unquam retundendo, omnis pars contentiosa perimenda est. Ait Paulus quia #apparuit Dominus undecim, deinde apostolis omnibus (I Cor. XV) @#, ut sciamus apostolos fuisse omnes quos Dominus in carne adhuc degens misit ad praedicandum. Ait Hieronymus, ut in praesenti recitatum est lectione: Omnes qui Dominum in carne viderunt, eumque postea praedicaverunt, fuerunt apostoli, et caetera. Liquido constat quia Martialis Dominum in carne vidit, et eum postea praedicavit. Bonum est eum dici apostolum, quamvis non malum sit dici confessorem. Nam et apostolus Petrus si dicatur confessor, malum non est, cum confessio veritatis semper sit communis per os omnium sanctorum, tam in Veteri quam Novo Instrumento. Cum hunc autem patronum bonum sit confessorem dici, melius tamen est eum praedicari et apostolum, ne latere videatur sub modio claritas ejus, qua Domini discipulus et sortis apostolicae unus esse praedicatur. Qui autem contentiose eum dicit confessorem, ideo non bonum esse mihi videtur, quia
null
1de1ff01-a81a-45ef-af7a-30c782d55ef6
latin_170m_raw
null
None
None
None
quasi negare videtur ejus proprium, et inimicitias in Ecclesia parit. Ne igitur scissura in Ecclesia Dei hac fieri possit occasione, summopere est providendum ut omnes consono corde et ore unum id quod melius est pronuntient. Sola quae obesse videtur auribus consuetudo, in melius accipiatur, et schisma ac murmuratio atque dubietas prorsus a nostro communi coetu aboleatur. Quod si quis contraire praesumpserit huic pacificae concordiae, de contentiosis et schismaticis unus judicetur. » Ad haec venerandus ait Jordanus: #Multa, charissimi, ante hos annos hac de re facta est inquisitio, quousque haec altercatio ad aures apostolicae sanctae Romanae sedis perveniret. Super quo Dominus Joannes papa exemplar epistolae nobis est dignatus destinare, magnopere testificans apostolatus ejus gloriam, et redarguens omnes qui eum contradicunt esse apostolum. Quae epistola sacra conservata in promptu habetur, in qua facile claret testimonium verum Romanae sedis.@# Cui Bituricensis archiepiscopus Aimo respondens, dixit: « Textum epistolae papae Joannis omnibus Galliarum episcopis directae, ante hos quindecim dies in concilio Bituricensi, ubi plures episcopi congregati eramus, coram nobis recitare fecimus; ubi multa doctorum turba interfuit, qui, hanc disceptationem sub magna discretione examinantes, invenerunt sanum esse quod Joannes papa in Romana sede, et vos in hac quae prima omnium Ecclesiarum Galliae est, sancto Spiritu afflante, de hac justissima re instituistis. Nemo denegat eum fuisse unum de septuaginta duobus. Illis autem Dominus dixit: #Ite, ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos (Luc. X) @#. Constat ergo quos Dominus dixit apostolos, quia vere apostoli sunt. Et hunc protoducem Galliae semper plures antiquorum non cum confessoribus, sed cum apostolis pronuntiasse visi sunt. Itaque, plurimo doctorum choro persuadente, coram omni populo, in majori ecclesia Bituricensi, testimonium perhibuimus beato Martiali quia apostolus veritatis est. Curavimus enim ne Romanae apostolicae sedis decreto et imperio repugnaremus. In testimonium vero veritatis, in eodem concilio tomum scribere rogavimus, quem manibus corroboravimus nostris, quatenus omnibus sit notum nos de hac re a Romana sede minime velle desciscere, quia non oportet. Porro verbum idem dum in Ecclesiae totius conspectu concionaretur, illicio omnis populus quasi vir unus una voce Dominum benedixit, pro sui gloria patroni. Sicut igitur Romana testificatur Ecclesia, cui contradicere nefas est, et quemadmodum in praedicto Bituricensi testificati sumus concilio, ita in praesenti concione generali hanc sententiam justam et necessariam sanctae Ecclesiae testificamur esse. » Tunc Deo amabilis Jordanus respondit: #Hoc equidem verbum, qualiter ante hos annos, hoc est in primo anno dedicationis hujus Lemovicensis basilicae Redemptoris nostri, quam hodie exsultanter haec civitas nobiscum recolit, viventibus tunc doctissimo rege Francorum Roberto, et Gauzleno metropolitano praedecessore vestro, haec sedes Lemovica non sine enormi auctoritate divina receperit, paucis memorare libet. Post multas enim hujus capituli altercationes, aliis assentientibus, aliis vero repugnantibus, cum super hac re factae multae essent litaniae, ut hoc verbum, nisi Dei esset bona voluntas, in concordia hujus sedis minime resideret, advenit synodalis ad hanc ecclesiam conventus, ubi tertia die synodi omnis sacerdotum generalitas, ac caeterorum clericorum numerositas, una nobiscum nobilium virorum et legis doctorum adjuncta multitudine, credo Deo gubernante, unum cor et unam voluntatem hora diei tertia suscepit; taliterque omnibus inspiratum est, ut pacifice, et libenter, atque voluntarie, bona obedientia, haec susciperetur ab omnibus sententia, deincepsque immutabiliter per nostram dioecesin observaretur. Et bene placuit omnibus qualiter hanc Deo beneplacitam voluntatem acciperemus, ut, quemadmodum multitudini novitas videbatur, ita contra hanc altera quidem res nova, sed magnifica et gloriosa, adversus omnes aemulos confirmaretur. Aggregato itaque maximo populorum conventu, sacratissimum corpus patroni a suo levavimus tumulo, et piissimo obsequio transtulimus super hoc sanctum altare, quod in honorem protomartyris Stephani ipse consecravit. Facta sunt haec Dominica Resurrectionis die@#, #in ipsa solemnitate inventionis corporis beati Stephani, atque hujus sancti templi consecrationis, quod idem patronus primum in omni Gallia Deo dedicavit, dirutis, quae in hoc loco pridem gentilitas coluerat, simulacris. Quae res ita nobis convenire visa est, ut, sicut ille vivens hanc suam sedem totius Aquitanicae gentis fontem baptismi et illuminationis evangelicae fecerat, ita corpore suo eamdem visitando perlustrans, isthic nobis hujus daret initium observationis, hocque institutum membra in reliquum conservandum
null
33f0b5b6-2f22-4210-ae72-16aab3608a02
latin_170m_raw
null
None
None
None
non cunctarentur, quod exordium in capite suo sumebat. Super hoc itaque altare eodem die mysteria in gloria apostolatus ejus solemniter celebravimus. Quod semper in reliquum celebrare tam hic quam per omnes nostrae dioecesis ecclesias et monasteria mandavimus, ut videlicet ulterius non in confessoris, sed in apostoli recordatione memoria patroni ab omnibus concorditer fieret. Hanc etiam diem statuimus habendam in recordatione omnibus annis, qua ad suam sedem egregius pastor translatus est, qua etiam die cathedra ejus, hoc est ordinatio, sive initium episcopatus ejus est. Non quod eadem die consecratus sit in episcopum (nam die ascensionis Domini consecrationem episcopalem cum aliis episcopis a Domino accepit, quando elevatis manibus benedixit discipulis Dominus, et ferebatur in coelum), sed sicut est cathedra beati Petri Antiochiae, itemque cathedra Romae, non quod tunc consecratus sit episcopus, qui a Domino jam olim consecrationem susceperat pontificalem, sed quia tunc primum in illa die apud easdem ecclesias sedit, ad suscipiendum super populum Dei regimen pastorale: ita in hac die, quae est tertia mensis Augusti dies, hanc domum de fano daemonum fecit Christi templum, et in ipsa Ecclesia hac primum sedit, suscipiens in populo curam et regimen pastoris: quem duo sacerdotes Dei, Austriclinianus et Alpinianus, discipuli ejus, inthronizasse creduntur in hujus ecclesiae cathedra, in testamento veritatis, ut ubi duo vel tres congregati essent in nomine Salvatoris, in medio eorum ibi Dominus esset. Nam et beatum Petrum Linus et Cletus discipuli ejus sacerdotes, imo cum eis idem beatus Martialis condiscipulus ejusdem beati Petri, apud primam Romanam Ecclesiam inthronizasse creduntur: quae ecclesia prima, ut quidam dicunt, est apud titulum qui vocatur Ad primum, et est in honore levitae Stephani primi martyris; ut alii autem ferunt, est apud Lateranis, quia ibi patriarchium est. Altera ergo die, quae est post dedicationem hujus sacrosanctae basilicae, sive inventionem reliquiarum protomartyris Stephani, translatio patroni ad suam sedem, sive festivitas cathedrae ejus, ex eo tempore celebrari solita est in hac eadem sancta Lemovicensi ecclesia. Eodem vero die, consummatis cum tripudio mysteriis, et de apostolica commemoratione instituta foederato cum pace inter se universo clero et populo, sacratissimum patroni corpus ad proprium retulimus monumentum. Posuimus autem sub anathemate eos qui in nostra dioecesi ulterius hanc inquietare praesumerent sententiam@#. #Post multum vero temporis, cum in nonnullis per Galliam ecclesiis de hoc verbo murmur fieret, et quidam dicerent. « Quomodo potest apostolus esse qui in Evangeliis non dicitur, sed nec in Actibus apostolorum manifestatur? » alii vero putarent nunquam hactenus dictum id esse, sed noviter a nobis primum, quod absit! usurpatum esse, iterumque gravis altercatio pullularet, Deo dispensante, directa est nobis super hac re epistola ab apostolicae Romanae sedis papa Joanne. Tunc unanimi consulto decretum fecimus, ut propter hoc verbum iterum aut suscipiendum aut non suscipiendum, congregatio episcoporum atque peritorum virorum ad hanc urbem colligeretur. Si ergo decernitis hanc non suscipi debere sententiam, nec a me ultra suscipienda est, sed magis impugnanda. Si autem suscipitis, et ego ita suscipio, sicut ante susceperam, ut quicunque nostrae dioecesis in eo scandalum generare ulterius praesumpserit, tam vestra quam nostra coerceatur animadversione.@# Tunc archiepiscopus ait: « Sicut jam dixi, et iterum nunc palam omnibus dico, quemadmodum Romana Ecclesia suscipit, et suscipi per textum epistolae mandat, et hanc ipsam rem Bituricense concilium nuperrime collaudavit, sic laudo hoc bonum esse, et in pace suscipio, et hujus sancti concilii fraternitatem absque schismate suscipere id obsecro et exhortor. Si quis autem exhortationi nostrae non acquieverit, habeat judicem Deum, uniuscujusque conscientiae testem. Verumtamen comprovinciales nostros necesse est, nisi susceperint, admoniti [ #for.@# admoneri ut] obediant Romanae sedi capiti suo, severa auctoritate nostra compulsi. » Ad haec Jordanus venerabilis ait: #Ut video, quia hoc verbum in bona voluntate Dei a nobis cum pace suscipitur, gratias agimus Jesu Christo Domino Salvatori nostro; et benedictus Deus, qui hanc sanctam Lemovicensem Ecclesiam sacerdotio beati Martialis nobilitavit, et hanc gentem occiduam ejus fructifera praedicatione ab idolorum servitute ad veram libertatem retraxit. Ipsi Patri Domini nostri gratiarum actiones offerimus, qui noluit lucernam ardentem sub modio occultari, nec civitatem supra montem positam abscondi; sed quod ab antiquitate patres nostri
null
2b7fb890-1a31-44fa-bd94-9298ffd57ed9
latin_170m_raw
null
None
None
None
priores probantur praeoccupasse, nunc eventilatum prudenter in diebus nostris, largiri nobis dignatur luce clarius apparere. Vere coelum et terra transibunt, sed verba et promissa Dei non praeteribunt. Et si beatus Martialis lux mundi a Domino vocatus est, eadem promissio Domini impossibile est quin compleatur in eo, qui officio apostolatus et praedicationis claruit lumine magno. Ideoque in nomine ipso, jure rutilat fulgore apostolico.@# Iterum conversus ad archiepiscopum, locutus est, dicens: #Jam, si placet, venerabilis pater, absolvatur hodiernum concilium, ne populus festivus taedio morae nostrae gravetur. Crastina enim et tertia die de aliis disputaturi Deo erimus auxiliante. Nunc ergo simul omnes ad ecclesiam Salvatoris nostri procedamus, ubi nos multus exspectat populus, stationem ibi festam agamus et sacrificium pro solemnitate unus ex nobis Deo offerat. Nos quoque reliqui illic circumstabimus, et populum de praesenti concilio admonebimus, et pacificis benedictionem, bella volentibus maledictionem, secundum legem Domini proponemus.@# Ad hunc sermonem de sedibus suis surrexerunt episcopi, et cum timore Dei processerunt, ascendentes ad locum templi, ad audienda solemnia sacrosanctae basilicae. Rogante vero venerabili Jordano, metropolita Bituricensis sacro usus pallio ad celebranda sancta accedit. Inter laudes autem, quae τρόποι Graeco nomine dicuntur a conversione vulgaris modulationis, dum versus sanctae Trinitatis a cantoribus exclamaretur, illico omnes episcopi, cum archiepiscopo et diaconibus caeterisque ministris, ad maximum altare pariter accedentes oraverunt, mutuamque tam sibi quam ministris altaris pacem, ut mos est, dederunt; deinde per circuitum altaris in sedibus praeparatis resederunt. Angelico interea hymno cum tropis, id est festivis laudibus, ornatissime expleto, primam orationem de solemnitate ecclesiae dedit archiepiscopus; secundam, audiente omni ecclesia, de beati Martialis commemoratione annexuit. Quae oratio in hunc modum continetur: #Omnipotens sempiterne Deus, qui beatum Martialem apostolum ecclesiae tuae sanctae praeesse voluisti, quaesumus, nobis, ejus suffragantibus meritis, pietatis tuae gratiam largiaris.@# Quam orationem idcirco praesertim palam omnibus voluit protulisse, ut testimonii apostolatus beati patroni clarus assertor liquido patesceret. Quae oratio, cum Secreta, et Praefatione, et ea quae dicitur ad complendum, idcirco Gregoriana esse dicitur, quia a Joanne papa Romano ad Lemovicenses directa jamdudum fuerat. Post Evangelium denique lectum, facto in plebe silentio, Jordanus pontifex, conversa facie ad plebem, astans coram altari in eminentiori loco, sic alloqui coepit populum, dicens: #Audivimus, dilectissimi, verba sancti Evangelii: « Quia venit Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX) @#. » #Ideo enim Salvator dicitur esse Dominus noster Jesus Christus; quia omnes peccantes vult ad salutem revocare, dicente Apostolo: « Fidelis sermo, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum (I Tim. I) @#. » Cumque de fide Zacchaei, qui defraudata reddidit in quadruplum, paucis dixisset, atque ad milites, depraedantes, sive per calumniam vel potentiam res sanctuarii et pauperum turbam opprimentes, ut fidelem Zacchaeum imitantes ea juste restituerent quibus rapuerant, retraxisset sermonem, ad ultimum adjecit, dicens: #Ecce propter vestram pacem, dilectissimi, hic adsunt pastores Ecclesiarum, sancti fratres nostri episcopi, qui ad sublevandum onus mei ponderis, et vos salvandos atque pacificandos, dignati sunt ad hanc urbem convenisse, sequentes Domini nostri Jesu Christi exemplum, qui venit « quaerere et salvum facere quod perierat. » Qua de una re cum illis moneo vos, obtestans in Domino Jesu, quatenus nemo vestrum illis inobtemperans existere praesumat, nemo sese a concilio isto excusando subducat, sed omnes principes et capita populorum ex Lemovicensi provincia in crastinum et tertium diem ad nos cum pace conveniant, et nullus a nostro coetu communi secedat, nisi a nobis voluntario animo jussus. Convenientibus autem ad concilium, nemo alteri propter aliquas inimicitias nocere praesumat, sive in facultatibus, sive in domo ejus, neque dum hic steterit, neque dum ad propria redierit, neque ante septem dies postquam regressus fuerit. Nemo in hac congregatione seditionem generet, neque extra urbem: nullus aliquid per vim rapiat; nullus, ut assolet, quasi propter justas querelas, pugnam inire constituat; nullus hic expeditionem neque equitatum ineat aliquando agendum. Sed nihil aliud hic quam pacem quispiam inquirat, si forte pax nobis
null
fe0338a3-58f9-471c-a378-ec46c80364c6
latin_170m_raw
null
None
None
None
a Domino tribuatur quieta, quia hic conventus proprie conventus Domini est, ad inquirendam pacem, ad consolandam sanctam Dei Ecclesiam.@# #Haec qui observaverit, tanquam filio pacis, imo Dei a Domino nostro Jesu Christo, et sanctis apostolis ejus, absolutionem conferimus peccatorum, et benedictionem aeternam, ut sicut Dominus beato Petro, et huic beato Martiali, ad cujus sacratissimum corpus assistimus, caeterisque apostolis virtutem atque potestatem ligandi atque solvendi tribuere dignatus est, ita a peccatorum nexibus absolvere dignetur eos qui de pace et justitia Deo et nobis, qui ejus vice, licet indigni, fungimur, obedire festinaverint. Qui autem pacem nostram non susceperint, tanquam non Deum, sed diabolum sequentes, huic damnationi, quam modo coram recitare jubebimus, subjacebunt. Pax autem nostra ad nos revertetur, sicut Dominus in Evangelio ait: « Si fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur (Luc. X) @#. » Tunc jubentibus episcopis, idem qui evangelium pronuntiaverat diaconus, sic in tomo chartae excelsa voce maledictionem coram populo in tribunali ante altare legere coepit, dicens: « #Excommunicatio in seditiosos.@# Ex auctoritate Dei Patris omnipotentis, et Filii, et Spiritus sancti, et sanctae Dei genitricis Mariae, sanctique Petri apostolorum principis, et beati Martialis, et aliorum apostolorum, atque omnium sanctorum Dei. Nos episcopi, in nomine Dei specialiter congregati, Aymo archiepiscopus Bituricensis, Jordanus antistes Lemovicensis, Stephanus Aniciensis, Renco Arvernensis, Ragamundus Mimatensis, Aemilius Albiensis, Deusdedit Caturcensis, Isembertus Pictavensis, Arnaldus Petracoricensis, Roho Engolismensis: excommunicamus illos milites de isto episcopatu Lemovicensi, qui pacem et justitiam episcopo suo firmare, sicut ipse exigit, nolunt aut noluerunt. Maledicti ipsi et adjutores eorum in malum: maledicta arma eorum, et caballi illorum: erunt cum Cain fratricida, et cum Juda traditore, et cum Dathan et Abiron, qui vivi introierunt in infernum. Et sicut hae lucernae exstinguuntur in oculis vestris, ita gaudium eorum exstinguetur in conspectu sanctorum angelorum, nisi ante mortem ad satisfactionem atque emendationem sive poenitentiam dignam venerint in judicium episcopi sui. » Omnes episcopi et presbyteri candelas ardentes in manibus tenentes, mox eas in terram projicientes exstinxerunt. Ad quod verbum cor populi valde expavit, et omnes clamaverunt, dicentes: « Sic exstinguat Deus laetitiam eorum qui pacem et justitiam suscipere nolunt. » His dictis, dominus Jordanus ait ad populum: #Haec verba maledictionis eodem dicta sunt tenore nuperrime in sancto concilio Bituricensi in adversarios pacis. Quemadmodum autem inter Bituricenses, Deo donante, pax firmata est, ita inter Lemovicenses pacem fieri optamus.@# Post haec singuli episcoporum, et ultimus archiepiscopus, de pace populum monuere, dicentes: « Sicut pastor vester ecce praedixit vobis de pace, ita nos ejus dicta firmamus uno corde, et uno consensu, ex auctoritate Salvatoris Jesu Christi Domini nostri, et beati Petri, atque beati Martialis, sanctorumque aliorum apostolorum, quibus proprie a Domino collata est potestas ligandi atque solvendi. Quidquid hic pastor vobis a Deo datus confirmat, confirmamus, et quidquid destruit, destruimus; ligamus quos ipse ligat, benedicimus quibus benedicit. » His et hujusmodi peroratis, facto silentio, cum ad horam confractionis Dominici corporis ventum esset, atque ex more archiepiscopus benedictionem populo funderet, super beati Martialis nomine mentionem interseruit, ita dicens: « Benedicat et custodiat vos omnipotens Deus, domumque hanc sui muneris [numinis] praesentia illustrare, atque suae pietatis oculos super eam die ac nocte dignetur aperire. Amen. Concedatque propitius ut omnes qui ad solemnitatem anniversariam dedicationis hujus basilicae hodierna die convenistis, intercedente beato Martiale apostolo, et caeteris sanctis suis, quorum reliquiae hic pio venerantur amore, vobiscum hinc veniam peccatorum vestrorum reportare valeatis. Amen. Quatinus eorum interventu ipsi templum sancti Spiritus, in quo sancta Deus Trinitas jugiter habitare dignetur, effici, et post hujus vitae labentis excursum ad gaudia aeterna feliciter pervenire mereamini, » #et caetera quae in episcopali benedictione proferri solitum est.@# Secundus tamen benedictionis ille versus in eo codice, sicut et in nonnullis aliis, nomen beati Joannis evangelistae inscriptum continebat; verum, ut dixi, ob loci festivitatis opportunitatem, convenienter et consulto haec circumstantium peritorum assensu ab archiepiscopo in beati Martialis proprietate et
null
9a6dd2c5-f795-4777-a4f1-7abd1bd7a9a3
latin_170m_raw
null
None
None
None
gloria dicta sunt. Quod valde placuit omni Ecclesiae summo amore et tripudio. Certissimum quippe tenemus ea placere Spiritui sancto, quae plurimorum fidelium consensu in unam voluntatem conveniunt, juxta quod scriptum est: #Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una (Act. IV) @#. Claudente luce diem, finitis vespertinis solemniis, Aemilius pontifex, veneranda canitie angelicus, in eadem basilica, hanc, propter patrocinium beati Martialis, benedictionem dedit populo, dicens: « Omnis qui vos in apostolicis tribuit consistere fundamentis, benedicere vos dignetur, beati Martialis apostoli sui intervenientibus meritis, » #etc. quae sequuntur.@# Consilio autem inito, episcopi semetipsos altrinsecus monuerunt ut, tarditate remota, crastino valde mane, quod illuxit sexta feria, ad concilium iterato cogerentur in unum. Quod qualiter actum sit, sequenti lectione paucis perstringendo reservabimus, postulantes Dominum ut utilia quae oculis ipsi vidimus, et auribus praesentes audivimus, memoriae nostrae suggerere ad litteris mandandum dignetur Deus et Dominus noster Jesus Christus, cum quo est gloria Patri una cum Spiritu sancto, per immortalia saecula sempiterna. Amen. SESSIO II. #Celebrata@# XIII #Kalendas Decembris.--Inserta est enarratio rerum in concilio Lemovicensi@# I #anno 1019 gestarum.@# Secundo interea concilii die, post anniversariam Dominicae basilicae solemnitatem excursam, surgentes episcopi ad psallendum ante lucem, atque cum aurora lucis daret primum initium ipsi diei, altaris mysterium Domino persolventes, valde mane, antequam clarius illucesceret, ad basilicam sanctae sedis aggregati, congruenti et disposito ordine intraverunt ad concilium. Litaniam imposuit illis tribus diebus jam dictus domnus Azenerius, venerabilis pater monasteriorum sancti Martini Masciacensis, Sanctique Benedicti Floriacensis, qui una cum antistite Bituricensi ad concilium Lemovicense advenerat. In quibus litaniis beatum Martialem inter aliorum apostolorum nomina enuntiavit per singulos dies. Nam haec illi et suis antiqua inerat consuetudo, sicut ipse cunctis in concilio publice praedicabat. Erat autem apprime liberalium artium peritus, qui dicebat valde fieri inconveniens, eum qui potestatem ligandi et solvendi a Redemptore cum aliis apostolis acceperat, inter eos sanctos qui non acceperant praedicari. Licet enim omnes episcopi potestatem habeant ligandi et solvendi, non tamen eam a Christo privatim alii acceperunt, nisi tantummodo illi qui eum in carne beatis oculis viderunt et secuti sunt, et ab eo ad praedicandum missi sunt; dicente Domino: #Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hoc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX) @#. Porro cum orassent omnes in unum, et ab archidiacono data esset congrua lectio, et deinde consequenti ordine ab eo qui verbum declamatorie jubentibus episcopis fecit, doctrina ex Scripturis divinis et de fide catholica promulgata esset: iterum inter episcopos sermo habitus est de veritate requirenda, et usque ad mortem observanda, de fallacia notanda et ad nihilum redigenda, de justitia, de pace, de Patrum statutis inviolabiliter tenendis. In primis itaque, antequam de aliquibus inter episcopos confabulatio fieret, exstitit ex majoribus quidam qui archiepiscopo diceret: « Quosdam, charissime Pater, ex clericorum ordine in hac sede et in hac urbe modo esse deprehendimus, qui non ratione, sed levitate vestris non obsequi parant verbis, quibus hesterno concilio agitatum est de beato Martiale Aquitaniae doctore, ut potius inter apostolos quam inter confessores pronuntiari ab omnibus recte debeatur. Super qua re quidam adhuc, velut novitatis nacti occasionem, murmurant in angulis. » Cui archiepiscopus ita respondit: « Nullus nostrum ignorat, hesterno [die] coram omnibus rationabiliter esse definitum, quod beati Martialis legationis testimonium ab antiquis praeoccupatum et testificatum sit; et quia, sicut caput nostrum Romana sancta apostolica sedes comprobat, ita nos ejus membra hoc idem debemus suscipere, et omni veneratione amplecti; et quia qui potestatem ligandi atque solvendi proprie a Christo, in terris in carne adhuc degente, acceperunt, absque dubio apostoli sunt; et quia nemo contradicere vero potest, beatum Martialem a Christo in terris in carne adhuc degente potestatem ligandi et solvendi cum reliquis apostolis accepisse. Sancti etiam doctores et patres nostri antiqui, columnae Ecclesiae fortiores, proclamant omnes qui Dominum in carne viderunt, eumque postea praedicaverunt, fuisse apostolos appellatos. Et quis negaverit
null
86f75bb7-1cdc-4fd3-b125-758e87f74514
latin_170m_raw
null
None
None
None
beatum patronum istum vidisse Dominum in carne, et eum postea praedicasse? Paulus quoque doctor gentium alios, exceptis undecim, scribit esse apostolos, dicens: #Apparuit Dominus undecim; deinde apostolis omnibus (I Cor. XV) @#, hoc est septuaginta duobus, de quibus indubitanter unum esse credimus beatum Martialem. Nam et cum Dominus diceret: #Nonne vos duodecim elegi? (Joan. VI.) @# nunquid dixit: Nonne vos duodecim apostolos elegi? Potius subauditur, #discipulos,@# teste Joanne evangelista, qui ait: #Multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant (Ibid.) @#. Dixit ergo Jesus ad duodecim, subauditur, #discipulos. Nonne vos duodecim,@# subintelligitur, #discipulos, elegi?@# Et profecto constat multitudinem fuisse discipulorum Domini, illosque specialiter fuisse apostolos, quos ipse Dominus elegit, et misit ad praedicandum. Nonne electi ad praedicandum fuerunt illi de quibus Lucas ait evangelista: #Designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos, dicens: Ite, ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos (Luc. X) @#. Sed quia contendunt de beato Dionysio et aliis Patribus antiquis Galliarum, nunquid Dionysius et Saturninus, genere gentiles, ab ipso Jesu, antequam in coelos ascenderet, acceperunt potestatem ligandi et solvendi cum his qui Dominum in carne viderunt et secuti sunt? Nunquid usque hodie inveniuntur, quia de novitate causantur, nomina Dionysii et Saturnini scripta uspiam per litanias inter apostolorum nomina? Liquido constat vero quia per antiquissimos codices, penes innumeros locos et gentes longinquas, beatus Martialis una cum aliis apostolis scriptus est. Apostolus ergo sit nobis, quia et erat antiquis. Quod denique de beatis Dionysio et Saturnino dixi, eodem modo dictum puta de Ursino, de Austremonio, de Fronto genere Petracorico, de Juliano Cenomanensi, genere Romano, et de aliis qui apostolos viderunt in carne vel videre potuerunt, qui tam a beato Petro quam a beato Clemente, sive successoribus ejus, in Galliam post beatum Martialem praedicare missi sunt. Illi non specialiter a Christo, sed ab eis qui illos in episcopatus ordine consecrarunt, potestatem ligandi solvendique acceperunt, quemadmodum et ego ipsam potestatem non meo merito, sed gratia Dei, ab eo qui mihi gratiam tribuit episcopatus, consecratore meo, praesente videlicet domno Jordano, hujus sanctae sedis Lemovicensis pastore, accepi. Sed quid adhuc plura recapitulari opus sit, de quibus jam et ab antiquis Patribus, et a sancta Romana et apostolica sede, et nuper a concilio Bituricensi, et hic hesterna peritorum disputatione plenius ad ordinem perfectum definitum est? Nihil itaque jam aliud restat quam ut a nobis hic in conspectu concilii publica damnentur excommunicatione, quicunque clerici de omnibus comprovincialibus nostris ulterius post hoc concilium repugnanti animo beatum Martialem, doctorem primum Aquitaniae, in alio quam in apostolorum ordine et memoria enuntiaverint. » Et cum austero vultu metropolitanus ligamentum damnationis vellet ab ore proferre, sic domnus Jordanus locutus est ei, dicens: #Petimus auctoritatem vestram, venerabilis pater, ut hodie hoc judicium suspendatis a clericis hujus sanctae sedis. Adhuc enim, secundum Dominicam vocem, corripiam eos hodie inter me et ipsos solos. Si me audierint, lucratus ero fratres meos; si autem non me audierint, adhibebo mecum adhuc unum vel duos ex praesentibus coepiscopis fratribus nostris, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si eos non audierint, dicam ecclesiae, publico praesenti concilio, ut omnes audiant in testimonium. Si autem Ecclesiam, hoc est sanctum praesens concilium, non audierint, erunt mihi sicut ethnicus et publicanus, et tunc verbo vestrae auctoritatis ligate eos, tanquam non hominibus, sed Spiritui sancto inobedientes. Namque, ut ait Augustinus, Spiritus sanctus, qui quondam per apostolos loquebatur, nunc etiam per nos loqui dignatur, quoties de divinis disserentes veritatem loquimur.@# His verbis primatis credens archiepiscopus: « Ergo, inquit, caetera quae ad concilium pertinent, Domino opem ferente, discutiantur. » Cumque de regulis ecclesiasticis diutius explicassent, ait domnus Jordanus: #Bene placet ut Bituricensis concilii capitula in promptu afferantur, si forte Lemovicensibus haec ipsa tantummodo coaptentur, an aliter clero nostro placeant, sive alia opportune superadjiciantur. Non enim una eademque lex omnibus Ecclesiis sive populis
null
372d1d76-7349-4cf9-a3fa-71694c5d621e
latin_170m_raw
null
None
None
None
, sive civitatibus, sive gentibus, semper potest congruere, sed quaedam pro qualitate locorum, et gentis, et animorum, quamvis diverso tamen congruenti ordine, in consuetudinem deducuntur. Nihil quippe obest diversa locorum consuetudo, si tamen ratione sive auctoritate fulciatur. Plus tamen ratio quam auctoritas praevalere debet, nam gentiles pro majorum suorum auctoritate, nulla tamen subnixi ratione, idola colunt. Quia quaedam auctoritas sine ratione videtur esse, ratio vero per semetipsam auctoritatis dignitatem accommodat. Atque ideo multorum majorum auctoritas saepe in melius commutata, sive penitus neglecta est, quia minus ratione fulcitur. Gravis autem culpa est, si quis pro arbitrio auctoritatem, quae rationis plena est, contemnere praesumit. Rationabilis itaque auctoritas, sive ratio cum auctoritate, et auctoritas cum ratione, semper ut sese dignam praebeat et excellat necesse est. Diversarum igitur consuetudinum usus et observantia per populos, per loca, nisi fidei, spei, et charitati contraria sint, nihil officere Christianae dignitati videntur; imo illa consuetudo semper ad religionem prodesse creditur, quae tum pro loco, tum pro tempore, pro necessitate, pro dignitate, pro ratione, pro auctoritate, unanimi voluntate fratribus in unum habitantibus bene complacere videtur. Quid enim? Nunquid canonici monachos pro duodecim lectionibus, vel monachi canonicos pro novem numero reprehendere possunt? Utraque enim ratione et auctoritate firma sunt; ter quatuor pro quatuor mundi partibus sanctae Trinitati subjectis, ter autem ternis pro novem angelorum ordinibus sanctae Trinitati gloriam dantibus. Duodecim comprobavit ille vir spiritu omnium justorum plenus sanctusque papa Gregorius, prius monachus, postea apostolicus. Novem traditae sunt a discipulo beati Petri Ignatio martyre, qui per novenarium numerum lectiones et psalmos ab angelorum choris prolata audivit in coelo, deinde a Nicaeno concilio, deinde ab ipso sancto Gregorio hic numerus in psalmis et lectionibus atque responsoriis observatus est. Quid etiam Orientalibus vel Occidentalibus clericis usus barbam radendi vel non radendi officere ad religionem videtur? Isti enim Petrum apostolum auctorem hujus consuetudinis habent; et cum auctoritate hanc tenent rationem, rationabile esse dicentes clericos a laicis, sicut in vita, ita in corporis habitu differre. Quocirca hic mos ad religionem nobis potius prodesse quam obesse perspicitur. Illi autem barbam non radendi morem eligunt, Paulum sive Jacobum fratrem Domini apostolos in auctoritatem sibi assumentes. Qui cum auctoribus rationem adjungunt (fieri quippe oportet rationabile obsequium nostrum), rationabile dicentes clericos sicut et laicos decorem in facie servare virilem, juxta dignitatem humanae conditionis a Deo creatam, quae solum virum barbam propter decorem habere voluit, et in vertice solummodo capitis clericatus signum praemonstrare; aliam adjungunt sibi rationem, quia Dominus noster Nazaraeus et intonsus esse voluit, ferrum super caput ejus non ascendit, coronam spineam duntaxat in vertice dignatus est pati. Ad cujus instar clericorum corona in vertice, ferro incidente figuratur, ut regnum et sacerdotium Christi etiam in clericorum capitibus rasura ipsa praemonstretur. Ita sicut super hac re nostra consuetudo auctoritatem, simulque rationem et religionis habet augmentum: sic etiam penes Graecos, illorum talis a nostra dissidens consuetudine consuetudo, auctoritatem una cum ratione et religionis continet fructum. Et hac in re neque illi nos, neque nos possumus reprehendere illos: sicut de fidelibus qui carnibus vescebantur, ait apostolus: « Qui non manducat, manducantem non spernat; et qui manducat non manducantem non judicet. Qui enim manducat, Domino manducat; et qui non manducat, Domino non manducat (Rom. XIV) @#. » #Qui porro auctoritatem observant cum ratione, recte possunt reprehendere illos qui sine ratione custodiunt auctoritatem: hi autem istos nullo modo. Qua de re qui beatum doctorem Aquitaniae inter confessores proponunt, auctoritatem habentes majorum sine ratione, dicentes sic proposuerunt. Qui ante nos fuerunt illi et illi, merito reprehenduntur ab his qui cum auctoritate rationem ostendunt; proponentes eum una cum aliis apostolis, et dicentes: « Illi et illi antiqui patres apud illa authentica loca, et Romana apostolica sedes, illique peritissimi viri, eum proposuerunt in apostolorum ordine. » Rationabile autem est ut ille qui inter alios a Domino accepit virtutem praedicandi Evangelium, potestatem ligandi et solvendi, scientiam omnium linguarum, et signaculum apostolatus habet Galliam, ideoque apostolus est, merito cum ipsis apostolis proponatur, et memoria ejus de gloria apostolatus semper confirmetur. Isti
null
bffa87a3-ed55-469b-aed1-150c570764b5
latin_170m_raw
null
None
None
None
ergo illos, non illi istos, super hac re arguere juste poterunt. Haec idcirco dixi ne diversorum diversae consuetudines et leges, si rationem habent, scandala generent. Observandum equidem nobis magnopere est ante omnia et super omnia, uti mandatum Dei, et non nostras traditiones, populo observandas tradamus: et nihil nisi Scripturarum divinarum auctoritate fultum agendum statuamus; nihilque de cordibus, nihil extra praeceptum Domini, et sanctorum Patrum, quod absit, constituere, docere, vel jubere praesumamus. Quae vero aliis trademus, primi nos ea ipsi faciamus, ne simus de illis super cathedram Moysi sedentibus, super quibus Salvator ad turbas et ad discipulos suos, ait: « Dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII) @#; » #et iterum: « Digito autem suo nolunt ea movere (ibid.) @#. » His dictis, conversus archiepiscopus ad eum qui ad dexteram suam super aliam cathedram sedebat, sacris vestibus ornatum Azenerium abbatem, dixit ad eum: « Rogamus, charissime, ut, sicut domnus Jordanus pontifex jubet, capitula Bituricensis concilii, velut vos ipsi, qui interfuistis, audistis, huic sancto concilio coram exponatis. » Tunc ipse enuntiare coepit, dicens: Haec sunt capitula, super quibus hoc tempore depravata erat S. Bituricensis mater ecclesia. Itaque Patrum sequentes vestigia, statuerunt, qui praesentes ibi fuerunt episcopi, Aymo Bituricensis, Stephanus Aniciensis, Renco Arvernensis, Ragamundus Mimatensis, Aemilius Albiensis, Deusdedit Cadurcensis, haec servanda ab ecclesiis sibi commissis. « In primis, ut per omnes, » etc. ( #Vide concil. Bituric. an.@# 1031. Talia senior cum perorasset, ait domnus Jordanus: #Omnia nobis haec bene placent; tantum de corpore Domini mutando, propter presbyteros qui omnibus Dominicis diebus ad ecclesias suas nequeunt adesse, placet ita temperanter institui, ut ab omnibus valeat inexcusabiliter observari. Quae enim in Ecclesia instituuntur, sic debent fieri moderata, ut absque importabili fasce ab omnibus portentur, et qualiter animae salventur, et quod facit Ecclesia, absque murmuratione faciat, et ne inobedientia locum inveniat. Itaque placet ut corpus Domini in anno per duodecim terminos renovetur in omnibus illis ecclesiis ubi incessanter custodiri solet, hoc est, in pascha, in pentecoste, in Nativitate sancti Joannis, ad Vincula sancti Petri, in Assumptione sanctae Mariae, in festivitate sancti Michaelis, in omnium sanctorum, in sancti Andreae, in Natali Domini, in Hypapante, in Quadragesima, in media Quadragesima. His enim distinctionibus anni omnes presbyteri ad proprias possunt recurrere ecclesias, et ipsum corpus Domini, quod mutatur, non nisi a mundis Ecclesiae ministris sumatur. Monasteria vero monachorum regularia, quia diligentius et nitidius omnia ad cultum altaris procurant, in abbatum suorum arbitrio de his, sicut de aliis regulis, permittimus. Illi enim nostris legibus constringi non debent, qui ultra nos per arctam et angustam portam vitae ingredi appetunt, qui voluntatem propriam frangunt, qui jugum ab adolescentia portant, qui episcoporum jussis summopere in omnibus obediunt. Tales, inquam, legibus non oportet subjici conciliorum, nisi forte reprehensioni vel contemptui patuerint. Sic Apostolus ait: « Justo lex non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis, fornicatoribus, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi (I Tim. I) @# » #Nam et abbates regulares non ideo ad synodum venire cogo hujus sedis, ut arguantur, sed ut mihi de rebus ecclesiasticis moderandis consultum praebeant, quatenus ipsi spirituales viri, dum mihi per diversas multorum curas disperso opem ferunt ad sublevandum onus, in retributione coronae mecum participentur. De cultu enim ecclesiastico et reverentia corporis Domini, probavi ipse oculis meis regulares per Lemovicinum monachos altaria et codices, vestimenta, calices, linteamina, et cuncta quae ad altare pertinent, mundissima quotidie et cum reverentia servare.@# Cumque de his et aliis hujuscemodi, plura dicerentur, et archiepiscopo omnibusque placerent, accusatores justi exstiterunt ex senioribus, qui dicerent in concilio: « In loco Sancti Petri Bellocensis [ #corr.@# Bellilocensis] monasterii, sancta Ecclesia Lemovicensis vim
null
e2bb8eae-c9bf-4456-8454-3deabd397c4d
latin_170m_raw
null
None
None
None
patitur. Hic siquidem locus in ordine regulari quondam fuit illustris, nunc autem ita a saecularibus conculcatus est, ut super monachos ipsius monasterii dominetur abbas saecularis et absque monachi habitu. » Clamaverunt omnes qui erant in concilio: « Hoc magna destructio est, ut caecus videntes ducat, stultus sapientes doceat. Hac enim in re disciplina moritur, locus hypocrisis monachis datur, occasio propria possidendi monachis subripitur, per quae decepti perire possunt. Capite morbido totum corpus inutile est, et pro tali destructione locorum Dei, ira super populos a facie Dei egreditur. » Tunc requisiti monachi supradicti monasterii, astantes in conspectu episcoporum, dixerunt: « Ordinetur nobis abbas idoneus secundum regulam, et in pace erimus: lugentibus enim nobis iste super nos tyrannidem arripuit. Ut autem praesentibus episcopis sit notum, Rodulphus, archiepiscopus quondam Bituricensis, monasterium ipsum tempore Caroli regis in fundo suo construxit, et praediis suis multisque donis satis superque nobilitavit. Post cujus transitum ad coelos longo excurso tempore, occasione reperta, comes Tolosanus coenobium ipsum suae potestati addixit, et comiti Petracoricensi in beneficio largitus est. Ille quoque vicecomiti Combornensi concessit, qui nunc nobis laicalem personam imposuit, ea de causa quia Bernardus monachus Solemniacensis, et postea episcopus Cadurcensis, nobis vero abbas, antecessor ejus, avunculus ejus exstitit. » Dixerunt episcopi: « Ecclesiastica officia non secundum carnis originem, sed secundum meritorum virtutem, distribui oportet. » Cumque ille clericus, non monachus, abbas, saeculari nobilitate ac generositate magnus, mox vocatus in concilium ante episcopos reus astaret, genibus positis, et super hac re judicaretur secundum canones, ita respondit: « O reverentissimi Patres, hanc, rogo, justo judicio corrigite rem, et libenter consentio. » Dixerunt Patres: « Idoneum ex regularibus monachis aliquem adducito ante domnum Jordanum, ut ipse cum regulariter ordinet abbatem ad regendum ipsum locum; et tu extrinsecus non dissipator, sed defensor et provisor loci adesse memento. » Itaque episcopi, postquam de his diu locuti essent, primati Lemovicensi sub testimonio concilii et Willelmi ducis Aquitanorum hoc taliter commiserunt negotium, ut usque ad Natalis Domini festivitatem, quae in sexta hebdomada exspectabatur, ordinaret in eo loco dignum pastorem secundum regulam. Quod si contradicentes reperiret qui id fieri non permitterent, et ipsos et ipsum locum excommunicatione canonica ligaret, donec idem locus ad pristinam revocaretur dignitatem. Quibusdam vero sciscitantibus si qui monachorum forte de eodem saeculari loco ad alium regularem transmigrare vellent, utrum eis liceret, eruditi qui aderant, recte sapere tales judicabant. « Tales, inquiunt, Deo placere student. Nam si perfectus est qui inter malos bonus est, tamen bonorum consortium adipisci laudabile et perutile est. Quia sicut Spiritus sanctus per Psalmistam ait: #Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, cum perverso autem perverteris (Psal. XVII) @#. Et rursum Apostolus: #Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV) @#. Rursus Scriptura ait: #Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et qui communicaverit superbo, induet superbiam (Eccli. XIII) @#. Nam si lilium inter spinas lucet, tamen gravatur a spinis et gloriosius crescit inter amoena quam inter spineta. Nam et ipse regularis abbas si contigerit ut super saeculares ordinetur monachos, nec eos ab illicitis potuerit deflectere, nec habuerit bonos qui eum adjuvent ut patienter toleret malos, satius est eos derelinquere, et secum solum habitare, quam eorum incorrigibili mordacitate, cordis tranquillitatem amittere. Et juxta Dominicam vocem, melius est ei luscum vel claudum in vitam intrare, quam duos oculos, vel duos pedes habentem, mitti in gehennam, hoc est, melius est se solum lucrari quam cum pravis, quos inutiliter amat, detrimentum pati. De talibus loquitur Spiritus sanctus per prophetam, dicens: #Fili hominis, increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas (Ezech. II) @#. Et item Job: #Frater fui draconum et socius struthionum (Job XXX) @#. Et David: #Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? (Psal. LIV.) @# Certe beatus Benedictus saeculares vel agrestes monachos, qui eum veneno necare conati sunt, ideo deseruit,
null
7e3ba07e-579b-4d4c-8d81-6e2b764bf24e
latin_170m_raw
null
None
None
None
ne mentis suae tranquillum oculum eorum pessima foeditate turbidaret. Ut enim sancti Patres dixerunt, quidquid pacem vel tranquillitatem cordis, qua Deum assidue cogitare debemus, perturbare potest, quamvis utile, quamvis necessarium sit, abjici oportet; quolibet quippe vitio cor perturbatum Deum cogitare non potest. Haec dicentes, non eos damnamus qui inter pseudomonachos boni aliquoties vel cum pravis majoribus necessario degunt, si tamen illud adimplent quod scriptum est: #Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite (Matth. XXIII) @#; et item: #Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cant. II) @#. Et periculis in falsis fratribus Apostolus exercitatus est, et praecepta pastoris in omnibus adimplere, etiamsi ipse, quod absit, aliter agat. Et in talium exemplo beatus Petrus Lot in testimonium assumit, dicens: #Et justum Lot a nefandorum conversatione eruit, habitantem inter eos qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant (II Petr. II) @#. Nec de solis monachis, verum etiam generaliter de omnibus Christianis, qui boni inter malos conversantur, haec dicta sunt. De talibus item Paulus ad discipulos ait: #In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Philip. II) @#. Hinc Joannes Pergami Ecclesiae: #Scio,@# inquit, #ubi habitas, ubi sedes est Satanae, et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam (Apoc. II) @#. Ergo, sicut Gregorius ait, bonus non est qui malos tolerare recusat. Et tanto magis mali tolerandi sunt, quanto et amplius abundant. Regulares autem monachos dicimus, qui illicita nolentes, non suo sed alieno imperio vivunt; quibus omnia in medium conferuntur communia, nec aliquid habent quod abbas non dederit aut permiserit. Potest autem, quamlibet difficile contingere possit, regularis unus inter plures agrestes conversari, si tamen ab illicitis sese continet; si his quae sibi ad hujus vitae usus congruunt, permittente aut dante eo qui sibi praeest, contentus fuerit: juxta quod Apostolus loquitur, dicens: #Habentes victum, et tegumentum, his contenti sumus (I Tim. VI) @#. Saeculares autem monachos illos dicimus quos regulares monachi in die judicii judicabunt, sicut Ninivitae, vel regina Austri, dicente Domino, Judaeos incredulos damnabunt; vel apostoli duodecim tribus Israel duodecim judicabunt, quia illis credentibus illi credere noluerunt. Sic isti illos judicabunt quia istis regulariter viventibus, illi regulariter vivere noluerunt. In capitibus ergo justis monasteria eriguntur et vigent, in vitiosis ruunt et languent. Episcopus itaque, ad cujus dioecesin pertinent monasteria, et abbates, atque Christiani vicini, nisi prohibuerint indignos in pastoralem curam ingredi, malum in illos respicit, sicut bona merces a Deo illos exspectat, si familiae Dei dignos constituant dispensatores. » Haec et his similia cum mystico et utili audientibus sermone de sublimiori proposito edissertata essent, ait domnus Jordanus: #Ago Deo gratias quia in dioecesi Lemovicensi plura monasteria recto tramite incedunt, et boni odoris de se exempla latius diffundunt, sicut Apostolus ait: « Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt (II Cor. II) @#. » #Hos quippe, qui praesentes huic sancto concilio intersunt, abbates Lemovicenses laudo, et testificor in Domino Jesu quia cum sibi subditis regulariter agentes lucrandis animabus potius invigilant quam de caducis rebus et transitoriis curent. Dignum est enim ut quicunque suscipiunt animas regendas, praeparent se ad rationem reddendam. In primis denique familiam beati Martialis in hac urbe, et Cambonense monasterium beatae Valeriae possessionem beati Martialis, et alia quae ei jure possessionis perpetuae ab antiquis subjacent temporibus monasteria, non ignoro regulariter vivere. Nihilominus Solemniacum atque Usercam coenobia nobilissima, monasteria quoque in hac urbe Sancti Martini et Augustini, necnon et congregationem virginum in basilica beatae Dei genitricis, et alias servorum Dei per Lemovicinum congregationes, gaudeo sancti ordinis reverentiam regulariter observare. Quantum denique in oculis omnipotentis Domini ad intercedendum pro salute populorum congregationes valeant servorum Dei, beatus Gregorius de congregatione sanctimonialium locutus, ostendit, inquiens: « Inter tot Longobardorum gladios his nostris temporibus Roma nequaquam subsistere posset, nisi virginum sanctimonialium in hac urbe Romana congregationes suis orationibus tantae hostilitati resisterent. »
null
62bed68b-48db-4671-8465-231bb2338966
latin_170m_raw
null
None
None
None
Et item: « Ideo, inquit, providendum nobis monasteriis ancillarum Dei, quatenus eis abundanter subsidia ministremus: ne qua forte penuria gravatae, a suo proposito vel aliquantulum succumbant. » Nam monasteria monachorum idem Gregorius per universum mundum libera et quieta esse volebat, ut si quem episcoporum comperisset aliqua ratione ea excommunicare vel inquietare, graviter in eos vindicaret, quod in epistolis suis facile perspici poterit. Nos quoque monasteria servorum Dei defensa, quieta et tuta esse desideramus, tanti Patris vestigia sequendo. Verumtamen si culpa superbiae vel inobedientiae in abbatibus inventa fuerit, eam canonice insequi oportet. Hoc dixi propter abbatem monasterii Usercensis, quem dicunt hoc anno instituta sancti concilii contempsisse. Quidam enim narraverunt nobis quia excommunicatum vicecomitem Albuciensem interfectum in praeda ipse apud suum monasterium sepelierit, super qua re, si vera est, cor meum contristatur. Omnes enim noverunt in sanctis conciliis sic institutum ut si quis ab episcopo suo excommunicatus, interfectus aut obitu proprio mortuus absque reconciliatione fuerit, nullatenus Christianorum sepultura sepeliatur, nisi episcopus, satisfacientibus pro eo amicis vel parentibus, absolutionem et licentiam ex hoc concesserit. Sed neque pro eo oretur, nec facultas ejus in eleemosynam suscipiatur, quousque ab episcopo absolvatur. Simili modo si vulneratus ad mortem quilibet de excommunicatis fuerit, vel infirmitate ad exitum correptus, poenitentiam ex corde petierit, vel esse monachus quaesierit, poenitentia ejus suscipiatur quidem, et viaticum ei pro misericordia tribuatur; nullatenus tamen sepeliatur, neque post mortem pro eo oretur, donec ab episcopo suo absolvatur. Dicente enim beato Gregorio in Dialogorum libro secundo: « Tantam Ecclesiae suae Christus largitus est virtutem, ut etiam qui in hac carne adhuc vivunt, jam carne solutos absolvere valeant, quos vivos ligaverant. Dicente Domino ad Petrum: Quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI) @#. » #Nam sanctus Benedictus duas sanctimoniales, et unum ex fratribus, qui ligati obierant, post mortem absolvit. Idemque papa Gregorius medicum fratrem in ipso exitu vitae ligavit, nec eum consolari in fine, nec pro eo orare permisit, sed nec eum in coemeterio ecclesiae sepeliri sivit; quem tamen longe post mortem pro misericordia absolvit, et pro eo orare instituit. Verumtamen valde horrendum est, ut beatus papa scribit, cum quis irreconciliatus a saeculo exit. Praeterea si quem episcopus ligat, alius absolvere se putat, et ipse decipitur qui eum suscipit, et qui suscipitur perit, et hac occasione falsae pietatis concilia Patrum destruuntur, et Deus contemnitur, et pax de Ecclesia expellitur. Siquidem ille qui excommunicatum suscipit, idcirco simul cum eo perit, quia similem sortitur excommunicationis vindictam: et, ut beatus Petrus in scriptura beati Clementis ait, quicunque excommunicato consentit, vel in colloquio participatur, unus et ipse est de illis qui Ecclesiam Dei destruunt.@# Cumque in concilio a quibusdam interrogaretur utrum observanda est excommunicatio ei, quem aliquando forte injuste et absque culpa pontifex ligat, Odolricus Pater sic ait: « Quemadmodum beatus Gregorius attestatur, cujus auctoritas minime sperni potest, si pastor ligat aliquem aut juste aut injuste, aut ob culpam aut sine culpa, observanda est excommunicatio, ne is qui injuste forsitan ligatur, ipsam excommunicationem ex alia culpa mereatur. Neque ovis pastorem suum temere reprehendat, ne ex ipsa tumidae reprehensionis superbia culpa quae non erat fiat. Dicit autem de episcopis quia ipsi se hac potestate privant qui vel odio vel gratia, et non secundum meritum causae, ligant vel solvunt. » Ad haec pontifex adjecit, dicens: #Presbyter qui excommunicatum scienter suscipit, ideo ab ordine deponitur, quia semetipsum excommunicat qui excommunicato consentit.@# Tunc episcopi dixerunt: « Statuimus canonice ut qui amplius excommunicatum nesciens susceperit, et postea probaverit, ad poenitentiam mox recurrat in conspectu et judicio episcopi sui. Qui autem scienter id egerit, sive in vita, sive in morte, sive aliquid de facultate damnati in eleemosynam probatus fuerit suscepisse, ab ordine presbyter cesset, nec gradum recipiat, nisi satisfactus, ab episcopo suo sacris vestimentis reinduatur. Si presbyter non est, communione eucharistiae et audientia missae privetur usque ad reconciliationem episcopi. Quando autem episcopus presbyterum deposuerit, sic agat: Jubeat eum prius indui omnibus sacerdotalibus indumentis, deinde manu sua auferat ei manipulum, deinde casulam,
null
e73a1bf9-02fe-44d1-b3a6-ea55d2afd7dd
latin_170m_raw
null
None
None
None
deinde mediam stolam de collo reflectat ei inter scapulas sub latere dextro, et depositus est a presbyteratu in diaconatum. Quando quemlibet excommunicaverit, eat publice ad ostium ecclesiae et ostium pro eo claudat. Dum absolverit, ambulet cum eo usque ad portas ecclesiae, et aperiat ei ut ingrediatur. Aliter autem nullus excommunicatus ecclesiam ingrediatur, quia nefarium et illicitum est. Presbyteri autem, de ignotis causis; episcopi, de notis excommunicare est, ne episcopi vilescat potestas. » His dictis, cum accusatum abbatem inquirerent quid responderet, ille respondit domino primati: « Domine, inquit, Pater, de hac re, qua accusor, veritas vobis nuntiata non est. Absit a me ut absque vestra licentia aliquando suscipiam excommunicatum. Ordo enim noster quanto sublimior est, tanto subjectior et promptior ad obediendum episcopis ut sit, necesse est. In episcopis enim ipsum Deum honoramus, vel contemnimus, sicut ipse ait: #Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X) @#. Ecce idoneos testes adhibeo, quia ille vicecomes excommunicatus, postquam praedando interfectus est (comites enim praedantes, excommunicati palam in omnibus conciliis sunt) me ignorante a militibus suis ad monasterium nostrum deportatus est, cujus corpus neque suscepimus, neque sepelivimus, sed sine officio sacro retro ultra aquam revehi jussimus, ubi milites ipsi, nullo clericorum astante, sepelierunt illud. » Quo audito, episcopi judicaverunt, dicentes: « Si ita est, nec ille excommunicatus sepultus est, nec abbas monasterii culpabilis judicari potest. » Tunc episcopus Cadurcensis coepit enarrare, dicens: « Nuperrime, post concilium Bituricense, quidam de excommunicatis eques in nostra dioecesi interfectus est, quem ego, rogantibus amicis et propinquis ejus, nullatenus solvere volui, ut caeteri metum haberent; gravem enim culpam praedantis habuerat. Itaque sine sacerdotis obsequio a militibus apud quamdam ecclesiam Sancti Petri, non me jubente, sepultus est. Mane autem facto, corpus ejus longe extra coemeterium projectum, et nudum super faciem terrae inventum est; tumulus autem, ubi sepulturam habuerat, intactus ita ut dimissus pridem fuerat repertus est. Quem iterum milites aperuere, et nihil in eo aliud nisi vestes quibus involutum fuerat, invenerunt. Rursus cadaver ibidem sepeliunt, et diligenter tumulum sub enormi pondere terrae et lapidum claudunt, sed die altero projectum cadaver et tumulum intactum ut supra aspiciunt. Quinquies sepeliunt, toties eodem dejectum tenore contuentur. Tanto demum victi stupore, corpus longe a coemeterio ecclesiae terra obruunt. Quo terrore perculsi principes militiae, pacem nobis, velut optabamus, firmare nequaquam distulerunt. » Ad haec respondit concilium: « Quid hoc aliud est nisi quia sub oculis hominum arbiter omnium affirmat Ecclesiae suae auctoritatem, quia excommunicati sepultura Christianorum juste ab episcopis segregantur? Tales enim negant fidem, dum latrocinia potius quam pacem sectantur. Non enim Christiani dicendi sunt, de quibus ait Apostolus: #Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I) @#. Item Jacobus: #Fides sine operibus mortua est (Jac. II) @#. Certe Dathan et Abiron pro pastorum suorum contemptu perierunt de medio multitudinis. Ita in episcopo suo Deum contemnens, juste insepultus ab Ecclesia disjungitur, si in excommunicationis vinculo eum contingat oppetere mortem. » Odolricus interea venerabilis Pater familiae beati Martialis, sedens in cathedra juxta primatem Lemovicensem, sacris ut erat indutus ornamentis, dare coepit consilium episcopis, dicens: « Hic vos, charissimi, decernere oportet medicinam quam contra generalem morbum adhibeatis. Si enim de pace tenenda, sicut est vestra voluntas, principes militiae Lemovicensis vobis obstiterint, quid contra ista sit agendum? » Dixerunt episcopi: Hac in re petimus, charissime, ipse date consultum. Quibus ille: « Nisi de pace acquieverint, ligate omnem terram Lemovicensem publica excommunicatione, eo videlicet modo ut nemo nisi clericus aut pauper mendicans, aut peregrinus adveniens, aut infans a bimatu, et infra, in toto Lemovicino sepeliatur, nec in alium episcopatum ad sepeliendum portetur. Divinum officium per omnes ecclesias latenter agatur, et baptismus petentibus tribuatur. Circa horam tertiam signa sonent in ecclesiis omnibus, et omnes proni in faciem preces pro tribulatione et pace fundant. Poenitentia et viaticum in exitu mortis tribuatur. Altaria per omnes ecclesias
null
6342447d-33cc-4012-b04c-bd7853a3b94e
latin_170m_raw
null
None
None
None
sicut in Parasceve nudentur, et cruces et ornamenta abscondantur, quia signum luctus et tristitiae omnibus est. Ad missas tantum, quas unusquisque sacerdotum januis ecclesiarum obseratis fecerit, altaria induantur, et iterum post missas nudentur. Nemo in ipsa excommunicatione uxorem ducat. Nemo alteri osculum det. Nemo clericorum aut laicorum, vel habitantium, vel transeuntium, in toto Lemovicino carnem comedat, neque alios cibos quam illos quibus in Quadragesima vesci licitum est. Nemo laicorum aut clericorum tondeatur neque radatur, quousque districti principes, capita populorum, per omnia sancto obediant concilio. Si quis vero probatus fuerit aliquo modo hujus vinculi violator, non recipiatur, nisi cum digna poenitentia. Magnopere enim episcoporum excommunicatio est observanda, ne forte plus irascatur furor Domini super nos et super populum. » Tunc interrogatum est in concilio utrum uni aut duobus primoribus, si obedierint, debeat ab episcopo ignosci, sine omnibus aliis, an non? Quod Aemilius pontifex et Azenerius abbas hoc modo enodaverunt, respondentes: « Si de centum impiis praeter unum nequimus revocare, ipsum solum cum gaudio debemus suscipere. » Odolricus autem Pater sic respondit: « Si una de centum perditis ad salutem lucratur, gaudium est eoram angelis Dei. Si quis denique post mortem inobediendi ad obediendum episcopo festinat, jam a Deo interius vivificatur, ideoque eum absolvi necesse est. Nam de his qui ad poenitentiam compunctos non suscipiunt, obduratos vero aut terrore aut amore saeculari absolvunt, sic Spiritus sanctus per prophetam dicit: #Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XIII) @#. Et rursum: #Vae his qui dicunt bonum malum, et malum bonum, ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem (Isa. V) @#. Si ergo vel unus ex primoribus principibus vobis obedierit, caeteri vero omnes attrita fronte rebelles exstiterint, pacificum suscipite in pace Christi eique in omnibus opem ferte, et terram honoremque ejus in absolutione gaudentem et liberum esse permittite; caeterae autem partes Lemovicensis terrae quae rebelles principes habent, in supradicto relinquantur anathemate usque ad dignam correctionem, ut sit inter bonum et malum differentia, ac si inter lucem et tenebras. Quod si omnes majores potestates Lemovicenses pacem consenserint, ut omnia sint absoluta, et aliqui de privatis militibus sive minoribus principibus, inventi fuerint concilio inobedientes, hi tales ita privatim excommunicentur, ut sint segregati a communione corporis et sanguinis Domini; in ecclesiam intrandi nullam habeant licentiam: cum Christianis non comedant, neque bibant, neque ambulent; linum non induant, carnem non comedant, vinum non bibant; non tondeantur neque radantur: ad nullas orationes proficisci praesumant; si infirmi fuerint, non visitentur a clerico: morientes in ipsa excommunicatione, non sint de loco levati in quo mortui fuerint, nec cooperiantur ligno, neque petra, neque aliqua munitione: substantiam eorum nullus pro animabus eorum in eleemosynam accipiat. » Dictum in concilio est: « Si quis de episcopis aliquoties timore, vel amore, vel pecunia se inflexerit, ut secundum concilium non distringat per justitiam illum quem distringere debet, et potest, sive absolverit vivum vel mortuum, quem absolvere non debet, aut in aliquo probatus fuerit violare concilium, quod ipse cum aliis episcopis instituit, ab ipsis episcopis deponatur usque ad spatium temporis, quod ipsi episcopi concorditer judicabunt. » Dixerunt episcopi omnes: « Placet nobis haec propositio, et sic fiat. Similiter fiat de illo episcopo, qui excommunicatum alterius episcopi susceperit vivum, sive mortuum, vel in episcopatu suscipi a quoquam permiserit vel consenserit. » Interea cum talia episcopi sermocinarentur, querimonia in concilio commota est a dicentibus: « In monasterio Beati Martialis sursum in Pascha et Pentecoste baptismus agitur, et ibi servi a dominis suis libertate donantur. Haec volunt clerici hujus sedis non amplius alibi quam in hac sede administrari. » His opposita sunt ista a sanum sapientibus, qui sic responderunt: « In oratorio Sancti Joannis Baptistae, quod est ad meridiem, sursum secus Salvatoris basilicam, fontes ab antiquis temporibus praeparati sunt, et tantummodo in Pascha et Pentecoste ibi semper solet agi baptismus; aliis vero tempori bus per totum annum in ecclesia Sancti Michaelis, de illa superiori parochia baptizantur infantes; nec ullo modo pro his haec sancta sedes hactenus querelas
null
2bef1847-608e-4c5c-9297-b1f69e802fba
latin_170m_raw
null
None
None
None
commovit, Parochiani siquidem Sancti Petri ecclesiae Cairogensis, et quicunque ex principibus ex omni Lemovicino volunt, filios suos ad scrutinium in Quadragesima, et baptizandos in Pascha, sive in Pentecoste, ad hanc deferunt sedem. Parochiam vero ecclesiae Sancti Michaelis, et ecclesiae Sanctae Mariae de Arenis, et aliarum ecclesiarum, quae basilicae Beati Martialis subjectae sunt, et quicunque de principibus ex toto Lemovicino, sive de externis Aquitaniae civitatibus voluerint, filios suos baptizandos sursum ad Redemptoris aulam dirigunt. Denique semper fuit consuetudo ut quicunque voluerunt, sursum aut ante altare Redemptoris, aut ante corpus beati Martialis, servos suos libertati darent. Quod ergo usque ad nos semper licitum, nec amplius prohibitum, quo pacto nunc amodo illicitum erit? Verum justo judicio judicent praesentes episcopi quid hac in re aequum sit. » Dixerunt episcopi: « Beato Martiali privilegium suum ab antiquis statutum auferre nefarium est. Haec autem sedes beati Martialis caput et mater omnium Galliae ecclesiarum est, quia prima ante omnes alias in Gallia exstitit Deo consecrata; ideo que Lemovicenses omnes ecclesiae praesertim huic tanquam capiti proprio, in omnibus honorem exhibeant. Ipsa autem sedes et mater, nullatenus a filiabus suis caeteris ecclesiis justa antiquitus concessa tollat instituta, nec eis impendi honorem debitum prohibeat. Gaudere enim pontifex et assensum praebere debet, ut Ecclesiae sibi subjectae in honore antiquo perseverent. Itaque in Beati Martialis monasterio, sicut antiquitus solitum erat, propter ordinem paschalem non negligendum, qui mentes carnalium ad altiora trahit, et propter trinas litanias, et propter stationem ad fontes, recte opportunum est celebrari baptismum, de tribus non minus infantibus, in Pascha solummodo et Pentecoste. Simili ratione fieri congruum est in aliis monasteriis et ecclesiis, ubi ab antiquis diebus exerceri id solitum est, ita tamen ut major numerus baptizandorum sit apud hanc matrem ecclesiam. Et hi qui in aliis ecclesiis apud hanc civitatem baptizantur, ipso die coram episcopo ad confirmationem in hac sede cum luminaribus exhibeantur. Ubi enim cereus paschalis consecratur et baptismus agitur, ibi honestius paschalis ordo perficitur, et tres litaniae, quae in Sabbatis Paschae et Pentecostes nulla ratione praetermitti possunt, ne, quod absit, auctoritas Spiritus sancti vilescat, aptius persolvuntur. Post sex enim lectiones, septena fit in choro a pluribus simul cantoribus solemniter indutis. Deinde cum terna ipsi cantores et sacerdotes ac caeteri ministri procedunt ad fontes. Facto vero baptismo de tribus tantum infantibus (nam caeteri, si plus fuerint, ab alio presbytero qui ibi remanserit baptizantur) cum terna a fontibus regrediuntur, qui ad chorum, ad chorum; et qui ad altare, ad altare, cum cereis nondum luminatis, sonantibus interim omnibus signis. Finita enim ipsa terna, et cessantibus metallinis clangoribus, mox hymnus angelorum a sacerdote excelsa voce profertur, illuminata jam omni ecclesia, ex quo cantores clamaverint: #Accendite.@# « Haec de baptismo satis sint. Nunc de servorum libertate dicendum, quia hanc agere licitum est vel apud hanc sedem, vel ante corpus beati Martialis, vel ad quamcunque ecclesiam Domini elegerint coram testibus, vel ante corpus defuncti proximi, sicut saepe per plures civitates fieri videmus; ita sane ut hujus sedis nominativus cancellarius libertatem scribat. Nam et apud regale palatium, vel in quocunque loco rex fuerit, coram rege libertates legitimas fieri cernimus: imo lex Salica continet ut ubicunque servi dominus voluerit, potest servum relaxare. » His dictis, cum quidam de praedicatione ad populum, et de indicendis jejuniis et litaniis pro opportunitate temporum dicerent, quod haec apud sedem duntaxat debeant institui et edici, dixerunt episcopi: « Praedicatio non solum apud sedem, sed etiam per omnes ecclesias assiduanda est, ubi hanc dare strenuum doctorem Domini voluntas inspirat; etenim adeo gemendum est, quia valde rari sunt in messe Dei operarii. Et si multi sunt qui bona audiant, sed rari sunt qui dicant. Nam omnes sacerdotes quibus parochia commissa est, omnibus Dominicis et festivis diebus admonere praedicando populum debent, secundum illud: #Argue, obsecra, increpa (II Tim. IV) @#. Quia sacerdos, si sine praedicationis sonitu incedit, interminatione divina mortis reus est; episcopus autem quos doctos ad officium viderit et idoneos, non tantum jussu sed etiam rogatu ad tam sublime opus incitare debet. Quod officium sive
null
b52e7ae3-b052-40da-b81e-6ffa4e4966f2
latin_170m_raw
null
None
None
None
monachus sive clericus suscipere nequaquam potest, nisi in gradum lectoris fuerit ab episcopo ordinatus. Porro de litaniis indicendis, sive jejuniis, sic in libro Capitulorum Caroli insertum est: Quando tribulatio super populum venerit, sive mortalitatis, sive hostilitatis, sive famis, aut intemperantiae aeris, vel si quid hujusmodi, et non fuerimus praesentes, nullus nostrum exspectet edictum, sed mutuo se exhortantes clerici, sive monachi, una cum populo festinent in litaniis vel jejuniis misericordiam Domini super regnum nostrum inclinare. Igitur si talia sine sedis consultu, necessitate, non temeritate, vel, quod absit, typho superbiae, ab alia ecclesia instituta fuerint, nihil est quod indignentur clerici sedis. Tamen ita cuncta concordantia moderentur in invicem inter omnes vicinas congregationes, ut pax et unitas inter sedem et alias ecclesias permaneat inconvulsa. » Episcopus autem Petracoricensis de quodam canonico suo tantum clerico, qui uxorem duxerat, inquirendo proposuit, dicens ut judicarent quid de eo ageretur. Ad hoc verbum in concilio responsum est: « Canones judicent. Quomodo enim nostro possumus arbitrio judicare quidquam, cum omnia a prioribus judicata sint? nihil quippe dicendum quod non prius dictum sit. » Tunc lecti sunt Canones apostolorum, ubi in capitulo 27 ita dicitur: « #Qui clerici debeant conjugibus copulari.@# --Innuptis qui ad clerum provecti sunt, praecipimus ut, si voluerint, uxores accipiant, sed lectores cantoresque tantummodo. » Et iterum dictum est: « Canones Toletani et hoc judicant ut in monasteriis nutriti cum venerint ad annos adolescentiae, detur eis optio libera utrum velint vovere propositum an inter laicos esse. Qui voluerint, uxores ducant; qui autem propositum in sua potestate relicti voverint, non ultra eis ad saeculum licet respicere. Nam concilium Bituricense, sicut audivimus, judicavit ut qui clericaturam suam dimittit, ab aliis clericis separetur. » Item de abbatibus quibusdam proposita quaestio est, qui majoribus festis capellanum et plures diaconos ad celebrandam missam, sicut episcopi, habent; et consulte tractatum est hoc non pro usurpatione, sed honore solemnitatis fieri; nec solum abbatibus, sed etiam aliis sacerdotibus apud plures ecclesias, ubi magni numeri congregationes monachorum aut canonicorum sunt, propter solemnitatis reverentiam exhiberi licitum videtur. Non tamen plus quam tres diaconi abbatibus vel reliquis sacerdotibus in solemnitatibus adhibentur. Episcopis autem aliquando tres, aliquoties quinque, nonnunquam septem diaconi pro opportunitate festivitatum et ad omnes publicas missas praesto sint. Nam in monasterio Beati Martialis, notum est semper antiquum morem servatum hodieque servari, et nunquam debere praetermitti, scilicet in Pascha et eminentioribus per annum festis tres diaconos et capellanum ministrare abbati in publica missa, aliis autem diebus sive minoribus festis capellanum tantummodo et unum diaconem. Tunc accusabantur quidam qui propter presbyterii gradum pecuniam dederant, et alii qui duas uxores ante diaconatum habuerant; alii autem qui in clericatu sibi virilia amputaverant; alii vero qui in laicali ordine homicidium fecerant, et postea monachi facti, gradum diaconii susceperant. Dictum de his in concilio est: « Nulla his misericordia potest tribui, quin omnes deponantur. Si enim quos sancti Patres damnant, absolvimus, falsam eis misericordiam et aeternam mortem impendimus. » Tunc Canones apostolorum prolati sunt, ubi capitulo 30 legitur: « Si quis episcopus, presbyter aut diaconus, per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, dejiciatur et ipse et ordinator ejus, et a communione modis omnibus abscindatur, sicut ego Petrus Simonem Magum dejeci. » Item capitulo 31: « Si quis episcopus, saecularibus potestatibus usus, episcopatum vel ecclesiam per illos obtinuerit, deponatur et segregetur, et omnes qui illi communicant. » Item capitulo 17: « Si quis post baptisma secundis nuptiis fuerit copulatus, aut concubinam habuerit, non potest esse episcopus, non diaconus, aut prorsus ex numero eorum qui ministerio sacro deserviunt. » Item capitulo 18: « Si quis viduam vel ejectam acceperit, aut ancillam, vel aliquam de his quae publicis mancipantur spectaculis, non potest esse episcopus, non presbyter, non diaconus, nec ex numero eorum qui ad altare deserviunt. » Item capitulo 21: « Eunuchus si per insidias hominum factus est, vel si in persecutione sunt ejus amputata virilia, vel si ita natus est, et est dignus, efficiatur episcopus. » Item capitulo 22: « Si
null
381caa2a-baf2-4728-ad13-e19b99a22837
latin_170m_raw
null
None
None
None
quis abscidit semetipsum, id est si quis amputavit sibi virilia, non fiat clericus, quia suus [sui ipsius] homicida est, et Dei conditionis inimicus. » (cap. 23.) « Si quis, cum clericus fuerit, absciderit semetipsum, omnino damnetur, quia suus homicida est. » (cap. 24.) « Laicus semetipsum abscindens, annis tribus communione privetur, quia suae vitae insidiator exstitit. » De homicidis vero dictum est: « Ut si quis voluntarius, et non per necessitatem, fecerit homicidium, et postea monachus fuerit factus, ad gradus altaris promoveri non potest. Monachi enim qui ad gradus provehuntur ecclesiasticos, summopere providendum est abbati illos episcopo offerenti, ut idonei et probati sint, juxta quod sanctus Benedictus ait: Si quis abbas sibi presbyterum vel diaconum ordinari petierit, de suis eligat qui dignus sit sacerdotio fungi. » Nam ille qui adhuc vivens est, qui Stephanum episcopum dolo occidit, cum non inveniret pro tanto crimine poenitentiam Cluniacum coenobium petiit, monachus ibi effectus est. Qui legere et cantare tanquam peritus clericus sciens, ab Odilone abbate cogitabatur offerri episcopo ad gradus altaris. At prudenter tractans venerandus abbas, litteris directis ad papam Romanum consultum expostulat, et crimen monachi intimat, cui apostolicus talia remandat: « Impossibile est talem ad aliquem gradum provehi, nec etiam offerre potest oblationem ad manus sacerdotis, ne forte pro eo uno in plures furor Domini descendat; sed nec communionem sanctam accipere potest: in exitu autem vitae pro misericordia ei viaticum detur. Nihil hic aliud quam luctum agat, si forte illic misericordiam inveniat. Ita hactenus ille vivat, permanens in poenitentiae luctu, non offerens, non communicans. » Item inquisitum est de temporibus ordinum quia nonnulli ex episcopis per totum annum ordinationes nunc faciunt, quod priores episcopi non faciebant. Revoluta sunt ergo Patrum statuta; et inventum quia graduum ordinationes recte fiunt per mensem Martium et Junium, Septembrem quoque atque Decembrem Sabbato videlicet in duodecim Lectionibus, quando jejunia Quatuor Temporum aguntur. Ubi si tanta multitudo fuerit ordinandorum, ut Sabbato non possit omnes episcopus consecrare, in crastina Dominica usque ad horam sextam a mane qui superfuerint debent ordinari. Alias autem nullo modo, nisi causa grandis necessitatis, de diaconatu tantum vel presbyteratu oportet ordinationes agi. Et hoc in nulla festivitate, nisi Dominica die, quam tamen jejunium generale in Sabbato praecesserit. Nam et ipse episcopus ordinari non potest, nisi in Dominica die, circa horam diei tertiam. De sancto autem Gregorio constat quia nunquam nisi in mense Martio ordinationes egit. Beatus vero Petrus apostolus in mense Decembrio, et non aliubi; in Junio autem tantummodo beatus . . . . . . . . porro in Septembri et non alio beatus . . . . . Rursum in concilio conquisitum [ #for.,@# conquestum], est de excommunicatis Aquitanigenis, qui ignorantibus episcopis suis a Romano papa poenitentiam et absolutionem accipiunt, et hac de causa pax et concilium in Aquitania destruitur, dum quos isti juste ligant, ille injuste absolvit. Ad haec venerandus Engelricus canonicus Sanctae Mariae Aniciensis ecclesiae, coepit explicare, dicens: « Stephanus Arvernensis praesul ante hos annos Pontium comitem Arvernensem excommunicatione obstrinxit, pro uxore legitima, quam dimiserat, et aliam duxerat. Quem cum nulla ratione vellet absolvere, nisi emendatum, comes Romae a domno papa absolutionem accepit, ignorante papa eum excommunicatum. Quod graviter episcopus ferens, conquisitorias [ #corr.,@# conquestorias] litteras Romam apostolico misit; cui ille in hunc modum remisit epistolam. Quod nescienter egi, frater charissime, non mea, sed tua est culpa. Scis enim quia quicunque de universa Dei Ecclesia, quae est in toto orbe terrarum, ad me causa remedii recurrit, impossibile est mihi ejus curam negligere, dicente Domino ad beatum specialiter Petrum: #Petre, pasce oves meas (Joan. XXI) @#. Quo ergo modo sedes apostolica poterit ejicere aliquem de medela, nisi rationabili causa? Debueras certe mihi, antequam illa mortua [morbida] ovis Romam veniret, ejus causam tuis innotescere apicibus; et ego eam omnimodo abjicerem, tuamque firmando auctoritatem, eam anathematis ictu repercuterem. Profiteor quippe omnibus consacerdotibus meis ubique terrarum, adjutorem me et consolatorem potius esse quam contradictorem. Absit enim schisma
null
dc1ef3e7-9d0f-4b3d-b07e-74c7f0d1b423
latin_170m_raw
null
None
None
None
a me et a coepiscopis meis. Itaque illam poenitentiam et absolutionem, quam tuo excommunicato ignoranter dederam, et ille fraudulenter accepit, irritam facio et cassam, ut de illa nihil aliud speret quam maledictionem quoad satisfactum tu juste absolvas. » Dicebant ergo episcopi ad invicem: « Frustra haec querela adversus caput nostrum mutire audet: apostolicus enim absque culpa est, et potius nos culpabiles sumus, nisi litteris nostris ei notum faciamus, de quibus nolumus ut absolvantur. Cum ergo tales deceperint apostolicum, ut fraudulenter absolvantur ab eo, irrita est eis illa absolutio, ideoque nec ab eo nec a nobis confirmanda. » Quidam autem in concilio dixit: « Vidi nuper de episcopo Engolismensi, qui praesens est, quod dico. Quidam ex suis parochianis excommunicatus ab eo, dum satisfacere nollet, non poterat impetrare ab eo poenitentiam. Qui sine licentia episcopi sui papae Romano subripuit poenitentiae legem, et litteras ex nomine ejus episcopo detulit in Coena Domini, quibus episcopum rogabat apostolicus quatenus illi poenitentiam, quam imposuerat affirmaret. Episcopus vero, intelligens fraudem, ait homini: Versa vice, quod ego postulare debueram ab apostolico, apostolicus postulat a me. Non credere possum hoc mandatum ab eo exortum, hoc tibi nihil utile est, et donec aut a me vel ab hujus sedis archidiacono, me jubente, accipias poenitentiam, permane in excommunicatione. Et ejecit cum foras de ecclesia. » Et dixerunt episcopi: « Hoc ab ipsis apostolicis Romanis et caeteris Patribus cautum tenemus, ut parochiano suo episcopus si poenitentiam imponit, eumque papae dirigit, ut judicet utrum sit an non poenitentia digna pro tali reatu, potest eam confirmare auctoritas papae, aut levigare, aut superadjicere. Judicium enim totius Ecclesiae maxime in apostolica Romana sede constat. Item si episcopus parochianum suum cum testibus vel litteris apostolico ad poenitentiam accipiendam direxerit, ut multoties pro gravissimis fieri solet reatibus, in quibus episcopi ad dignam haesitant poenitentiam imponendam, hic talis licenter a papa remedium sumere potest. Nam inconsulto episcopo suo, ab apostolico poenitentiam et absolutionem nemini accipere licet. Sane, ut exempli causa aliquid dicatur, beatus Martialis Aquitaniae apostolus Stephano regi Galliarum, qui sub Nerone Galliam usque ad montes Pyrenaeos regendi habebat potestatem, pro virginis Valeriae interfectione caeterisque reatibus jam poenitentiam indixerat, jam fonte baptismatis, quo cuncta delentur admissa, ipsum purificaverat. Attamen quia necesse principi fuit ut Romam cum legionibus Galligenis, jubente Nerone, properaret, praemonente, ut credimus, beato Martiale, beatum Petrum apostolum adiit et pro virginis interfectione ab eo se absolvi postulavit. Illa profecto principis absolutio a beato Petro, confirmatio illius fuit absolutionis et poenitentiae, quam ei beatus Martialis indixerat. Certe beatus Petrus si sciret illum esse a beato Martiale excommunicatione obligatum, potius eum damnaret quam absolveret. Sic apostolici Romani episcoporum omnium sententiam confirmare, non dissolvere debent, quia sicut membra caput suum sequi, ita caput membra sua necesse est non contristari. Referam vero ad aedificationem quod dudum de illo milite contigit Vascone qui, jubente duce Vasconum Sancio, seniorem suum decollavit, invitus tamen, et errore ducis perterritus id egit, interminante irato duce, et dicente: Nisi istum occideris, occidam te. » Uno ergo ictu seniorem proprium decollavit, et gravissimo dolore repletus, ad episcopum suum poenitentiae causa recucurrit. Cui ille compassus dixit: « Debueras pro seniore tuo mortem suscipere, antequam illi manus aliquo modo inferres, et martyr Dei pro tali fide fieres, sed gravissimum reatum egisti, et nobis inauditum. Nescio tibi consilium ferre poenitentiae, sed vade quantocitius ad papam Romanum. Si tibi ille poenitentiam concedit, et ego gaudeo, et confirmo; si te ille abjecerit, nunquam nec a me nec ab aliquo invenies poenitentiam. » Quod ille concitus implevit, et cum testibus detulit secum litteras episcopi sui. Et cum apostolicus secunda paschali feria apud Sanctum Petrum sacra agens post evangelium resedisset, coepit ille reus ante eum in conspectu totius Ecclesiae gravissime plorans et suspirans exclamare, dicens: « Poenitentiam volo, domine; poenitentiam volo, domine. » Et apostolicus, qui dextra laevaque ei assistebant ait: « Requirite pro qua culpa. » Ille inquisitus nihil aliud dicebat: « Creatorem meum offendi, Creatorem meum offendi. » Cui apostolicus: «
null
840c0e65-2925-4535-b53e-5bd807bc84db
latin_170m_raw
null
None
None
None
Cur, inquit, episcopum tuum non expetebas? » Et ille: « Episcopus meus me misit ad te. » Tunc testes apostolico suggesserunt culpam eique litteras episcopi protulerunt. Sic apostolicus episcopo qui a dextris ejus stabat locutus est, dicens; « Recogita auctoritatem divinam, quali poenitentia hic mortuus possit vivificari. » Et episcopus ait: « Dominus dicit in Evangelio: #Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, vel sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet (Matth. XIX) @# . . . . . » Caetera desiderantur.
null
c55a1120-59c6-4da6-8435-d057546c1c42
latin_170m_raw
null
None
None
None
EPISTOLA PRIMA. AD ARCHIDIACONOS LEODIENSES (Anno 1030.) #De agendi ratione erga excommunicatos.@# GERARDUS, gratia Dei, licet immeritus, episcopus, sanctae Leodiensis Ecclesiae archidiaconis, illud supplere moribus inoffensis, quod exivit praerogativa nominis. Quoniam quidem semper de charitatis vestrae actibus fraterna affectione sollicitor, salvo charitatis proposito vos monere cupio, ne aliquam irrationabilem novitatem usurpare velitis, per quam ab ecclesiasticae et apostolicae institutionis consuetudine discrepare videamini, in eo specialiter quod prophetica et evangelica auctoritate, necnon apostolica et sanctorum patrum traditione firmiter et irrefragabiliter confirmatum est; videlicet ne eos qui, ab ipsis cunabulis totum vitae suae spatium in pravis actibus consummantes, et adversum sanctam Dei Ecclesiam vesano furore intumescentes, nequaquam a suae malitiae proposito mansuescere potuerunt, sed nec ulla rerum conversione, etiam in ipso suae vitae exitu, ullam poenitudinis correctionem praetendentes, indurati et excommunicati, cum ipsa pravae voluntatis intentione finem vitae acceperunt, et justo judicio a sanctae matris gremio exclusi, et fidelibus debito privati sunt sepulcro, eos, inquam, absolutionis gratia donandos, et inter fideles indivisa communitate sepeliendos judicetis. Quod quidem non temere a vobis fieri confido, si unde consecrationem honoris accipitis, inde legem totius vestrae observantiae sumere velitis, et beati Petri apostoli sedes, quae vobis sacerdotalis mater est dignitatis, ecclesiasticae vobis sit magistra rationis. Ad quam vos promovere pro exiguitatis meae sollicitudine, praesentis occasione temporis, si quidem sustinetis, moneor, praemissis paucis quidem, sed non vitandis sententiis, ex propheticis evangelicis decretis. Nam quid apertius contra hujusmodi aut quid efficacius occurrere poterit, quam illud quod per Ezechielem prophetam Dominus increpando denuntiat: « Si averterit justus, inquiens, se a justitia sua, et fecerit iniquitatem, secundum abominationes quas operari solet impius, nunquid vivet? omnes justitiae ejus quas fecerat non recordabuntur; in praevaricatione sua, qua praevaricatus est, et in peccato quo peccavit, in ipsis morietur. » Et paulo post: « In injustitia sua, inquit, quam operatus est, morietur (Ezech. XVIII). » Unde vobis aestimandum propono, si illi praeteritae justitiae, quae fortasse aliquae fuerant, nihil proficiunt ad evacuandam sequentium malorum maculam, quanto minus, imo nihil, huic illae, quae nullae quidem fuerant in omni vita, cui certe nullum tempus praeteriit a malitiae studiis alienum! Sed ipse Dominus prophetarum, et Mediator Dei et hominum, a beato Petro interrogatus de peccante fratre, modum correctionis sub hoc fine conclusit ut, si per se solum moneri non posset, unum aut duos adhibendos putaret, quibus minime proficientibus, continuo Ecclesiae commonendum deputaret; quam si minus audiret, fore sicut ethnicum et publicanum. Cui sententiae continuo subjunxit: « Amen dico vobis, quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; » Et iterum: « Dico vobis quia, si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo (Matth. XVIII). » Quod igitur ex sententia Veritatis in coelo ligatum est per eos qui, auctore Deo, principatum superni judicii sortiuntur, ut vice Dei ligandi auctoritatem accipiant; quis tam praecipitatae mentis atque exorbitatae intelligentiae est, ut ligationis hujus censuram irritam, non dicam facere, sed confiteri praesumat. Verum, quia saepe accidere solet ut erga quemlibet proximum odio aut gratia moveatur pastor, inde recte per prophetam dicitur: « Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XIII). » Unde beatus Gregorius in homiliis suis (hom. 26, in Evang.): « Non morientem, inquit, mortificat, qui justum damnat, et non victurum vivificare nititur, qui reum supplicio absolvere conatur. » Causae ergo pensandae sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. Videndum itaque quae culpa, aut quae sit poenitentia subsecuta post culpam, ut quos omnipotens Deus per compunctionis gratiam visitat, illos pastoris sententia absolvat. Tunc enim vera est absolutio praesidentis, cum interni arbitrium sequitur judicis. Quod bene quatriduani mortui resuscitatio illa significat, quae videlicet monstrat quia prius mortuum Dominus vocavit et vivificavit, dicens: « Lazare, veni foras: » et postmodum qui vivens egressus fuerat, a discipulis est solutus. Illum porro discipuli viventem solvunt, quem magister resuscitaverat mortuum.
null
1ee356bf-0ec7-4940-b8ad-7812cd83f05d
latin_170m_raw
null
None
None
None
Si enim discipuli Lazarum mortuum solverent, Factorem magis ostenderent quam virtutem. Ex qua consideratione intuendum est quod illos nos debemus per pastoralem auctoritatem solvere, quos Auctorem nostrum cognoscimus per resuscitantem gratiam vivificare. Quo contra considerandum est nostro non posse arbitrio solvi, quos internus arbiter nullo spiritu satisfactionis animavit. Quid autem ipse dilectus Domini Joannes de talibus dicat audiamus, ipse inquam, qui ait: « Omnis qui odit fratrem suum homicida est (I Joan. III). Haec est, inquit, fiducia quam habemus ad Deum, quia, quodcunque petierimus secundum voluntatem ejus, audit nos. Scimus etiam quia petitiones habemus quas postulamus ab eo. Qui scit peccare fratrem suum peccatum non ad mortem, petit, et dabit ei vitam peccanti non ad mortem. » Et continuo subjungit: « Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis (I Joan. V). » Ac si aperte dicat: quia orare quidem pro peccato non ad mortem, voluntatis ejus est qui non vult mortem peccatoris. Et hoc consequenter approbat, cum dicit: « quia audit nos. » Quod autem contra intulit: « Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis, » profecto vult intelligi quia pro hujusmodi orare, divino est potius judicio repugnare, sicut ait beatus Augustinus: « Pro aperte impiis orare, quid aliud est quam Deum ad iracundiam provocare? » Nam et ipse per prophetam Dominus dicit: « Unumquemque in viis suis judicabo (Ezech. XXXIII). » Et alibi: « Qualem te invenero, talem te judicabo. » Et beatus Gregorius in Dialogo suo dicit (lib. IV, c. 39) quia qualis hinc quisque egreditur, talis in judicio praesentatur: licet, paulo post, quasdam leviores pas, ut est otiosus sermo immoderatus risus, posse relaxari dicat. Et Scriptura dicit: « Lignum si ceciderit ad austrum, aut ad aquilonem, in quocunque loco ceciderit, ibi erit (Eccle. XI). » Quale igitur sit pro hujusmodi orare, Psalmista per spiritum terribiliter insonuit, dicens: « Oratio ejus fiat in peccatum (Psal. CVIII). » Et Dominus sub specie plebis Judaicae, pro talibus prophetam ab oratione compescit, dicens: « Ne assumas laudem pro eis et orationem (Jer. VII). » Caeterum quid Apostolus in prima Epistola ad Corinthios scribat, sane notum vobis esse non dubium est: « Scripsi, inquit, vobis in Epistola, ne commisceamini fornicariis; non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus; alioquin debueratis de hoc mundo exisse. » Deinde subinfert: « Si is qui frater nominatur, est fornicator aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere (I Cor. V). » Qua in re pensandum est, si Apostolus tam districta animadversione horum consortia devitanda moneat, quanam nostri arbitrii spe illum communioni fidelium restituendum aestimemus, qui, usque ad ipsum vitae exitum, nullo unquam malitiae genere caruit, qui nunquam a seditionibus, ab effusione sanguinis, ab incendiis, nunquam a sacrilegiis, nunquam etiam manus a rapinis continuit; quin potius in ipso vitae extremo, pleno ventre rapinis, spiritum vacuum justitiae alimentis emisit, qui manifesto Dei judicio percussus, nec confessionis venialem gratiam meruit, nec viaticum salutis percepit; quem nos quidem, culpis exigentibus, frequenti monitione ad satisfactionem vocatum, sed obstinatius repugnantem, apostolicae auctoritatis virga percusseramus; unde nec in extremo mortis positus, veniae mentionem aut signum ostendit? Unde, ne diutius vos moremur, animadvertat charitas vestra quid de iisdem excommunicatis et ita defunctis Leo papa in decretalibus suis dicat (epist. 92, c. 6, ad Rustic.): « Horum, inquit, judicio Dei causa reservanda est, in cujus manu fuit ut talium obitus usque ad communionis remedium differretur. Nos autem quibus viventibus non communicavimus, mortuis communicare non possumus. » Sed fortasse cuilibet subripi potest ut absolutionis mercedem et sepulturae aut pecunia aut praediis in usibus ecclesiae contraditis quaerendam arbitretur, asserens ex hujusmodi rebus palatia stare, ecclesias instaurari. Sed hanc ejus sententiam qualiter Ambrosius Autbertus refellat, paucis audite. « His, inquit, qui talia dicunt nos veraciter respondemus quia inde magis palatia ruunt, ecclesiae subvertuntur, unde secundum vestram
null
9f9e7fb8-71ae-466a-97cc-fef522979f58
latin_170m_raw
null
None
None
None
sententiam stare videntur. Inde gens super gentem venit, inde regnum in regnum consurgit; inde clades, inde fames, inde excidia, inde oriuntur discrimina; et unde terrenus dominus placatur, inde Dominus coelestis ad iracundiam provocatur. » Verum quoniam non latet notitiam vestram, quosdam sub obtentu aequi et recti, praetendere tale aliquid factum a modernis senioribus; idcirco vos, fratres mei, et inter vos domnum Joannem charissimum nostrum singulariter convenio, ne hanc malae consuetudinis normam tanquam ab auctoribus sibi servandam ascribat. Non enim auctores dicendi sunt qui non ea quae a Domino et sanctis patribus tradita sancta Ecclesia retinet, sed, libitu suo, quaecunque voluntati occurrunt, servanda instituunt. Consideret potius quid Dominus Scribis et Pharisaeis jurgantibus, quod discipuli ejus transgrederentur praecepta seniorum, responderit: « Quare, inquiens, et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? » Et paulo post: « Sine causa, inquit, colunt me, docentes doctrinas et praecepta hominum (Matth. XV). » Sed si fortasse objicitis, vestrum parochianum fuisse, et ea gratia liberam absolvendi potestatem vobis vindicatis; de hoc in Meldensi concilio quid sancitum sit in medium proferatur, quod est hujusmodi. « De his qui infra parochiam beneficium aut haereditatem habent, et alterius episcopi parochiani sunt, et dum de loco ad locum iter faciunt, rapinas et depraedationes peragunt, placuit nobis ut excommunicentur, nec ante ex parochia exeant, quam quae perpetrarunt digne emendent; quorum excommunicatio seniori eorum, et proprio episcopo significanda est, ne eos recipiant antequam illuc redeant ubi rapinam fecerunt, et omnia pleniter emendent. » Verum de hoc satis ad praesens dictum. Jam vos fraternae charitatis amore hortamur et petimus ut, quia huc usque a vobis et a loco isto bonus usus et cuncta quae ad generalem ecclesiasticae dignitatis observantiam pertinent, servata sunt, quod residuum temporis est, summa curetis vigilantia ne antiquae religionis nobilitas aliqua adinventionis novitate imposturetur ; sed ne seniori vestro, fratri autem et gratia Dei coepiscopo nostro, aliquid praeter aequum et bonum, quod fortasse ille adhuc minus providit, suaderi delectet, quod nos quidem jure incusamusa vobis non adeo curatum, pro Erleboldo scilicet, quem, ut ipsi nos tis, nos, a seniore vestro et fratre nostro commoniti, excommunicavimus, ob incestum quod cum sanctimoniale commiserat, atque pro aliis malis quae in nostro episcopio multa perpetraverat, quem nunc frater noster absolutum ad communionem sine nostro consilio et monitu suscepit. Sed parochiani nostri, quos pro ecclesiis quas incenderant, et rapinis quas exercuerant, a communione sequestraveramus, de nostra parochia in vestram, id est in Niviellam, nobis reclamantibus, sublati, ad sepulturam admissi sunt. Vestri etiam, de quibus apud vos planctum habuimus, pro incendiis quoque et aliis culpis similiter a nobis excommunicati, tamen, nec satisfactione purgati, nec absolutione donati, in eodem loco adhuc jacent sepulti . EPISTOLA II. AD ADALBERONEM LAUDUNENSEM EPISCOPUM. (Anno 1031.) #De Adalberonis in Laudunensem sedem successoris delectu.@# Domino ADALBERONI, sanctae Laudunensis Ecclesiae episcopo, GERARDUS, gratia Dei coepiscopus. Et si huc usque vario de vobis plebis rumore nihil movebamur, dum quidem et ecclesiasticae disciplinae cultibus, et publicae administrationis actibus, haud mediocriter sapere videbamus; nunc tamen stupor quidam mentem nostram perturbat et, ut ita dicam, pene exanimat, cum a vobis tam mirandum atque inusitatum nefas in sancta Ecclesia esse audimus, ut videlicet unius regimen Ecclesiae duobus cedat pastoribus, et vos eligendae successionis vobis arbitrium ascribatis. Quod quidem nec in omni Veteris Testamenti canone, aut apostolica Ecclesia, ipsi bene scitis nulli donatum fuisse. Verum et si aliquem ex sanctis per spiritum de successore praenuntiasse audivimus, non nostrum est in exemplum trahere, quia, ut ait beatus Gregorius (Moral. lib. VI): « Miracula Dei non sunt in exemplum trahenda, sed admiranda. » Precamur igitur charitatem vestram, ne tanto dispendium honoris, mutando propositum aestimetis, quanto divinae ordinationi contraire formidetis; neve Scripturam vobis, sed vos Scripturae submittatis: ne, nimis amando sententiam vestram, posteris relinquatis occasionem usurpandi sacerdotii, cui revera succedet materia seditionis. Nihil enim defuturum arbitramus, si hujusmodi usus increverit, ut sedes Ecclesiae venales existant, et summa sacerdotii mercaturae compendiis venundetur
null
7323c837-e826-4a50-b884-0f0d8c416282
latin_170m_raw
null
None
None
None
, sicque pecuniosus quisque ad culmen pastoralis regiminis aspiret. Quod autem charitatis fraternae affectu vobis dicimus, precamur ne indignari debeatis. EPISTOLA III. AD EBALUM REMENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 1031.) #De eadem re.@# EBALO archiepiscopo GERARDUS, nullius meriti coepiscopus. Quoniam quamdam exsecrandae usurpationis novitatem infra dioecesim vestram coalescere audivimus, videlicet ut una Ecclesia duos habeat episcopos, et alter alterum ad instituendum sibi successorem liberum habeat arbitrium, quod sane nullius auctoritatis constat pondus habuisse, videmur jam intueri quoddam quasi barathrum patens, de quo fumus temerariae usurpationis erumpens portendit quoddam schismatis incendium futurum, per quod, subeuntibus dissidiis, Ecclesia a suae pacis unitate solvatur. Nos vero quoniam nullum vos huic sententiae praebuisse assensum audivimus, gratias agimus Deo, de cujus hoc vobis munere venit ne vos in hoc haeresis praecipitium pertrahere quis potuerit. Quare paternitatem vestram praemonemus, obtestantes per eum qui nos pastores in Ecclesia sua, licet indignos, esse voluit, ne unquam vos huic adinventioni, quae quidem contra Spiritus sancti ordinationem et totius est Ecclesiae catholicae institutionem, consensum praebeatis. Quod autem nuper nos convenire velle vos ad colloquendum mandastis, illud vestrae voluntati reservavimus, et maturius agendum censemus, quia inde tanta sanctae Dei Ecclesiae discrimina oriuntur, unde negligentius ejus commodis in commune consulimus. EPISTOLA IV. AD BEROLDUM SUESSIONENSEM EPISCOPUM. (Anno 1031.) #De eadem re.@# BEROLDO, nomine et merito episcopo, GERARDUS, nullius meriti coepiscopus, quidquid ad beate vivendum praestantius Quoniam quamdam exsecrandae consuetudinis novitatem infra sanctam Ecclesiam coalescere audivimus, videlicet ut una Ecclesia duos habeat episcopos, et unus alterum ad instituendum sibi successorem liberum habeat arbitrium, quod sane nullius auctoritatis constat pondus habuisse, videmur jam intueri quoddam barathrum patens, de quo fumus temerariae usurpationis erumpens portendit quoddam schismatis incendium futurum, per quod, subeuntibus dissidiis, Ecclesia a suae pacis unitate solvatur. Verum, quoniam, si in hanc rem assensum adhuc praebuistis, nondum auditur a nobis, fraternitatem vestram praemonemus, obtestantes per eum qui nos Ecclesiae suae ministros et pastores esse voluit, ut, si hoc vestro constat esse consilio, divinae ordinationi cedendum potius aestimetis, quam proprio arbitrio impendatis; ne tam vos carnalis amor in sinistrum rapiat, quam spiritualis fervor in zelum rectitudinis accendat. Sin autem, nunquam vos in hoc haeresis praecipitium quis pertrahat, ut huic adinventioni, quae quidem contra Spiritus sancti ordinationem et totius est Ecclesiae catholicae institutionem, consensum praestetis. EPISTOLA V. AD LEDUINUM ABBATEM SANCTI VEDASTI. (Anno 1031.) #De incendio ecclesiae cathedralis Atrebatensis.@# GERARDUS, nomine non merito episcopus, LEDUINO abbati et omni congregationi sancti Patris nostri Vedasti, sub eo degenti, et omnibus hanc paginam devote legentibus, et vita et pax a Deo multiplicetur, qui est vita et gloria cunctis in se credentibus. Quoniam sanctae matris Ecclesiae cognovimus vos esse filium, imitando patrem vestrum, misericordem Deum, qui ad suae bonitatis similitudinem vos sibi in adoptionem procreavit filium, Deo et charitati vestrae gratulamur multum. Prae caeteris enim filiis eidem Ecclesiae matri ad praesens, Dei judicio, afflictae, per compassionem animi honorem exhibuistis debitum. Legimus enim, in libris Regum, David regem et prophetam benedixisse viros Jabes Galaad, qui Saul regem sepelierunt, quamvis dejectum et a Deo reprobatum, dicentem: « Benedicti vos a Domino, quia fecistis misericordiam cum domino vestro Saul et sepelistis eum (II Reg. II). » Si enim illi benedictionem a rege et propheta David promeruerunt, qui quamvis dejecto et a Deo reprobato Sauli misericordiam fecerunt, multo magis vos qui fecistis misericordiam cum domina vestra omnium matre, sancta videlicet Ecclesia. Si enim Dei Patris charitas ostenditur in Filio, qui per mortem carnis animam suam posuit pro genere humano, ejusdem Filii imago monstratur et in illo qui necessitatem patienti suo miseretur proximo. Si vero hoc charitatis commercium ei conceditur qui consolatur proximum, quanto magis illi qui honoravit misericorditer Ecclesiam, generalem matrem fidelium, et insuper Mariam genitricem Dei Redemptoris omnium? Sed, ne diu meae mentis vobis celetur affectus, non longis vobis patefaciam sermonibus. Subrepit namque mihi plus solito timor et dolor, qui, licet sit mihi per usum vetus, fit tamen semper per augmentum novus. Nam si aliquando meipsum secundum qualitatem vitae aspicio,
null
1c1b09f4-4a37-452d-9b5d-b7e4af14d981
latin_170m_raw
null
None
None
None
in amaritudine versor, quia in bonis deficio, in malis perduro. Si quando vero ad ea quae in mundo sunt perspicienda mentis oculum attollo, cuncta quia in maligno sunt posita video. Quanto mundus feriatur gladio, quibus populus intereat percussionibus manifeste considero, ac per hoc adhuc majora venire timeo, quia nostro sacerdotali peccato fieri confiteor, sicut scriptum est, testante beato Petro apostolo: « Quoniam tempus est ut incipiat judicium de domo Dei (I Petr. IV). » Et in Ezechiele: « A sanctuario meo incipite (Ezech. IX). » Verbi gratia, veluti in praesenti Sanctae Mariae Atrebatensium manifestum est ecclesia, quam, III Kal. Augusti, ignis adveniens de coelo totam combussit, videntibus cunctis. Unde timeo nimium divinae animadversionis hoc fuisse judicium venientis super filios hominum, ut, sicut olim ante adventum Domini, ob signum misericordiae, eo in loco alba vellera duo leguntur cecidisse: ita, ob significationem ultionis divinae, quae ventura est super diffidentiae filios, ignis veniret cum sulphure; qui terrendo moneret electos, ut possent a facie arcus fugere, et exureret impios et peccatores, qui Christo semper detrahunt filiis Ecclesiae. Solent enim de nobis dicere, ministris Ecclesiae: Hi sunt pastores populi, qui non vere pastores sunt, sed lupi, comedunt enim peccata populi, quia fructus ecclesiae in stipendio quotidiano percipiunt; sed nec orationis studio, nec praedicationis verbo, nihil penitus insudant, ac per hoc, quidquid adversitatis sit in saeculo, videlicet mortalitatis, pestilentiae, famis, dicunt promereri, et incipere a sanctuario. Et vere a sanctuario, quia, secundum illud vaticinium Jeremiae: « Dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum (I Thren. IV). » Sed sive sit haereticus sive falsus Christianus qui haec opponit fidelibus, ei respondeatur quod ait in Epistola sua beatus Petrus: « Si haec primum a nobis, quis eorum finis qui non credunt Evangelio Dei? Et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? (I Petr. IV). » Et iterum, quod ait Dominus Galilaeis in Evangelio, qui ei nuntiaverant quia sanguinem suorum miscuerat Pilatus cum sacrificiis idolorum. Quibus respondens dixit: « Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, qui talia passi sunt? Non, dico vobis; sed, nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. » Et iterum, quod ait de decem et octo supra quos turris in Siloa cecidit, et eos occidit: « Putatis quod ipsi debitores fuerunt praeter omnes habitantes in Hierusalem? Non dico vobis; sed, si poenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis (Luc. XIII). » Quid plura? Haec namque, fratres charissimi, secundum Evangelium Dei, et apostolum Petrum eorum respondenda sunt stultitiae, propter fidelitatem et honorem Ecclesiae, et tamen non possumus negare quia vera sunt multa quae de nobis quotidie insultando student diffamare. Sicut enim ait beatus Gregorius (Homil. 17 in Evang.): « Mundus est plenus sacerdotibus, sed tamen in messe Dei rarus invenitur. » Et iterum: « Qualis populus, talis sacerdos. » Unde necessarium duximus ut, quia per vitae nostrae exemplum grex Christi proruit ad interitum, per vitae nostrae meritum revocetur ad Christum, praedicando illud evangelicum, ut faciant omnes poenitentiam qui ceciderunt per culpam. Vos ergo, fratres charissimi, qui jam saeculo renuntiastis, stantes in portu Domini, subvenite nobis laborantibus in mari, orantes Deum orationibus et jejuniis ne veniat super nos judicium irae Dei. EPISTOLA VI. AD FULCONEM AMBIANENSEM EPISCOPUM. (Anno 1031.) #De episcopo Tarvanensi inique expulso.@# Domino Ambianensium episcopo FULCONI, GERARDUS, gratia Dei Cameracensium episcopus, et hujus vitae innocentiam et coelestis cum angelis gloriam. Quod confrater noster Tarvanensium episcopus Drogo a comite Balduino tantis injuriis impulsatur, plorandum est non solum nobis confratribus suis, verum etiam cunctis fidelibus Christianis. Quod certe, ut audivimus, non aliter quam ille qui patitur, fraternae intuitu charitatis aegre portamus. Quis enim tam saevus aut duricors, qui sedem ecclesiasticam vivo pastore non defleat viduatam? Ergo monemus vos, in Dei nomine, atque precamur, ut fratri dejecto, quocunque modo potestis, succurrere satagatis. Nullus enim, Deo gratias, melius potest,
null
b471260a-9e33-4b04-aa3f-014d5133201d
latin_170m_raw
null
None
None
None
et certe debetis, quia olim vester fuit clericus, ac vestro suffragio ad tantae dignitatis gratiam sublimatus; decet enim vos meminisse, quam obnoxius sit et canonicis et apostolicis sanctionibus quicunque episcopum quemlibet naufragantem distulerit adjuvare, si possit. Vestram itaque charitatem humiliter imploramus ut, domno archiepiscopo, una cum fratribus caeteris coepiscopis convocatis, ad suffragium fratris regem fortiter excitetis; quippe hoc ei intimantes quia, si sanctam Ecclesiam mutilari permittet, coelestis ira regnum suum discindet . EPISTOLA PRIMA. AD ARCHIDIACONOS LEODIENSES (Anno 1030.) #De agendi ratione erga excommunicatos.@# GERARDUS, gratia Dei, licet immeritus, episcopus, sanctae Leodiensis Ecclesiae archidiaconis, illud supplere moribus inoffensis, quod exivit praerogativa nominis. Quoniam quidem semper de charitatis vestrae actibus fraterna affectione sollicitor, salvo charitatis proposito vos monere cupio, ne aliquam irrationabilem novitatem usurpare velitis, per quam ab ecclesiasticae et apostolicae institutionis consuetudine discrepare videamini, in eo specialiter quod prophetica et evangelica auctoritate, necnon apostolica et sanctorum patrum traditione firmiter et irrefragabiliter confirmatum est; videlicet ne eos qui, ab ipsis cunabulis totum vitae suae spatium in pravis actibus consummantes, et adversum sanctam Dei Ecclesiam vesano furore intumescentes, nequaquam a suae malitiae proposito mansuescere potuerunt, sed nec ulla rerum conversione, etiam in ipso suae vitae exitu, ullam poenitudinis correctionem praetendentes, indurati et excommunicati, cum ipsa pravae voluntatis intentione finem vitae acceperunt, et justo judicio a sanctae matris gremio exclusi, et fidelibus debito privati sunt sepulcro, eos, inquam, absolutionis gratia donandos, et inter fideles indivisa communitate sepeliendos judicetis. Quod quidem non temere a vobis fieri confido, si unde consecrationem honoris accipitis, inde legem totius vestrae observantiae sumere velitis, et beati Petri apostoli sedes, quae vobis sacerdotalis mater est dignitatis, ecclesiasticae vobis sit magistra rationis. Ad quam vos promovere pro exiguitatis meae sollicitudine, praesentis occasione temporis, si quidem sustinetis, moneor, praemissis paucis quidem, sed non vitandis sententiis, ex propheticis evangelicis decretis. Nam quid apertius contra hujusmodi aut quid efficacius occurrere poterit, quam illud quod per Ezechielem prophetam Dominus increpando denuntiat: « Si averterit justus, inquiens, se a justitia sua, et fecerit iniquitatem, secundum abominationes quas operari solet impius, nunquid vivet? omnes justitiae ejus quas fecerat non recordabuntur; in praevaricatione sua, qua praevaricatus est, et in peccato quo peccavit, in ipsis morietur. » Et paulo post: « In injustitia sua, inquit, quam operatus est, morietur (Ezech. XVIII). » Unde vobis aestimandum propono, si illi praeteritae justitiae, quae fortasse aliquae fuerant, nihil proficiunt ad evacuandam sequentium malorum maculam, quanto minus, imo nihil, huic illae, quae nullae quidem fuerant in omni vita, cui certe nullum tempus praeteriit a malitiae studiis alienum! Sed ipse Dominus prophetarum, et Mediator Dei et hominum, a beato Petro interrogatus de peccante fratre, modum correctionis sub hoc fine conclusit ut, si per se solum moneri non posset, unum aut duos adhibendos putaret, quibus minime proficientibus, continuo Ecclesiae commonendum deputaret; quam si minus audiret, fore sicut ethnicum et publicanum. Cui sententiae continuo subjunxit: « Amen dico vobis, quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; » Et iterum: « Dico vobis quia, si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo (Matth. XVIII). » Quod igitur ex sententia Veritatis in coelo ligatum est per eos qui, auctore Deo, principatum superni judicii sortiuntur, ut vice Dei ligandi auctoritatem accipiant; quis tam praecipitatae mentis atque exorbitatae intelligentiae est, ut ligationis hujus censuram irritam, non dicam facere, sed confiteri praesumat. Verum, quia saepe accidere solet ut erga quemlibet proximum odio aut gratia moveatur pastor, inde recte per prophetam dicitur: « Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XIII). » Unde beatus Gregorius in homiliis suis (hom. 26, in Evang.): « Non morientem, inquit, mortificat, qui justum damnat, et non victurum vivificare nititur, qui reum supplicio absolvere conatur. » Causae ergo pensandae sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. Videndum itaque quae culpa, aut quae
null
72ff9238-20e9-4442-b00c-c3f687471121
latin_170m_raw
null
None
None
None
sit poenitentia subsecuta post culpam, ut quos omnipotens Deus per compunctionis gratiam visitat, illos pastoris sententia absolvat. Tunc enim vera est absolutio praesidentis, cum interni arbitrium sequitur judicis. Quod bene quatriduani mortui resuscitatio illa significat, quae videlicet monstrat quia prius mortuum Dominus vocavit et vivificavit, dicens: « Lazare, veni foras: » et postmodum qui vivens egressus fuerat, a discipulis est solutus. Illum porro discipuli viventem solvunt, quem magister resuscitaverat mortuum. Si enim discipuli Lazarum mortuum solverent, Factorem magis ostenderent quam virtutem. Ex qua consideratione intuendum est quod illos nos debemus per pastoralem auctoritatem solvere, quos Auctorem nostrum cognoscimus per resuscitantem gratiam vivificare. Quo contra considerandum est nostro non posse arbitrio solvi, quos internus arbiter nullo spiritu satisfactionis animavit. Quid autem ipse dilectus Domini Joannes de talibus dicat audiamus, ipse inquam, qui ait: « Omnis qui odit fratrem suum homicida est (I Joan. III). Haec est, inquit, fiducia quam habemus ad Deum, quia, quodcunque petierimus secundum voluntatem ejus, audit nos. Scimus etiam quia petitiones habemus quas postulamus ab eo. Qui scit peccare fratrem suum peccatum non ad mortem, petit, et dabit ei vitam peccanti non ad mortem. » Et continuo subjungit: « Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis (I Joan. V). » Ac si aperte dicat: quia orare quidem pro peccato non ad mortem, voluntatis ejus est qui non vult mortem peccatoris. Et hoc consequenter approbat, cum dicit: « quia audit nos. » Quod autem contra intulit: « Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis, » profecto vult intelligi quia pro hujusmodi orare, divino est potius judicio repugnare, sicut ait beatus Augustinus: « Pro aperte impiis orare, quid aliud est quam Deum ad iracundiam provocare? » Nam et ipse per prophetam Dominus dicit: « Unumquemque in viis suis judicabo (Ezech. XXXIII). » Et alibi: « Qualem te invenero, talem te judicabo. » Et beatus Gregorius in Dialogo suo dicit (lib. IV, c. 39) quia qualis hinc quisque egreditur, talis in judicio praesentatur: licet, paulo post, quasdam leviores pas, ut est otiosus sermo immoderatus risus, posse relaxari dicat. Et Scriptura dicit: « Lignum si ceciderit ad austrum, aut ad aquilonem, in quocunque loco ceciderit, ibi erit (Eccle. XI). » Quale igitur sit pro hujusmodi orare, Psalmista per spiritum terribiliter insonuit, dicens: « Oratio ejus fiat in peccatum (Psal. CVIII). » Et Dominus sub specie plebis Judaicae, pro talibus prophetam ab oratione compescit, dicens: « Ne assumas laudem pro eis et orationem (Jer. VII). » Caeterum quid Apostolus in prima Epistola ad Corinthios scribat, sane notum vobis esse non dubium est: « Scripsi, inquit, vobis in Epistola, ne commisceamini fornicariis; non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus; alioquin debueratis de hoc mundo exisse. » Deinde subinfert: « Si is qui frater nominatur, est fornicator aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere (I Cor. V). » Qua in re pensandum est, si Apostolus tam districta animadversione horum consortia devitanda moneat, quanam nostri arbitrii spe illum communioni fidelium restituendum aestimemus, qui, usque ad ipsum vitae exitum, nullo unquam malitiae genere caruit, qui nunquam a seditionibus, ab effusione sanguinis, ab incendiis, nunquam a sacrilegiis, nunquam etiam manus a rapinis continuit; quin potius in ipso vitae extremo, pleno ventre rapinis, spiritum vacuum justitiae alimentis emisit, qui manifesto Dei judicio percussus, nec confessionis venialem gratiam meruit, nec viaticum salutis percepit; quem nos quidem, culpis exigentibus, frequenti monitione ad satisfactionem vocatum, sed obstinatius repugnantem, apostolicae auctoritatis virga percusseramus; unde nec in extremo mortis positus, veniae mentionem aut signum ostendit? Unde, ne diutius vos moremur, animadvertat charitas vestra quid de iisdem excommunicatis et ita defunctis Leo papa in decretalibus suis dicat (epist. 92, c. 6, ad Rustic.): « Horum, inquit, judicio Dei causa reservanda est, in cujus manu fuit ut talium obitus usque
null
ffed8240-b64d-4a0f-9bfb-6c22b5af0bfc
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad communionis remedium differretur. Nos autem quibus viventibus non communicavimus, mortuis communicare non possumus. » Sed fortasse cuilibet subripi potest ut absolutionis mercedem et sepulturae aut pecunia aut praediis in usibus ecclesiae contraditis quaerendam arbitretur, asserens ex hujusmodi rebus palatia stare, ecclesias instaurari. Sed hanc ejus sententiam qualiter Ambrosius Autbertus refellat, paucis audite. « His, inquit, qui talia dicunt nos veraciter respondemus quia inde magis palatia ruunt, ecclesiae subvertuntur, unde secundum vestram sententiam stare videntur. Inde gens super gentem venit, inde regnum in regnum consurgit; inde clades, inde fames, inde excidia, inde oriuntur discrimina; et unde terrenus dominus placatur, inde Dominus coelestis ad iracundiam provocatur. » Verum quoniam non latet notitiam vestram, quosdam sub obtentu aequi et recti, praetendere tale aliquid factum a modernis senioribus; idcirco vos, fratres mei, et inter vos domnum Joannem charissimum nostrum singulariter convenio, ne hanc malae consuetudinis normam tanquam ab auctoribus sibi servandam ascribat. Non enim auctores dicendi sunt qui non ea quae a Domino et sanctis patribus tradita sancta Ecclesia retinet, sed, libitu suo, quaecunque voluntati occurrunt, servanda instituunt. Consideret potius quid Dominus Scribis et Pharisaeis jurgantibus, quod discipuli ejus transgrederentur praecepta seniorum, responderit: « Quare, inquiens, et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? » Et paulo post: « Sine causa, inquit, colunt me, docentes doctrinas et praecepta hominum (Matth. XV). » Sed si fortasse objicitis, vestrum parochianum fuisse, et ea gratia liberam absolvendi potestatem vobis vindicatis; de hoc in Meldensi concilio quid sancitum sit in medium proferatur, quod est hujusmodi. « De his qui infra parochiam beneficium aut haereditatem habent, et alterius episcopi parochiani sunt, et dum de loco ad locum iter faciunt, rapinas et depraedationes peragunt, placuit nobis ut excommunicentur, nec ante ex parochia exeant, quam quae perpetrarunt digne emendent; quorum excommunicatio seniori eorum, et proprio episcopo significanda est, ne eos recipiant antequam illuc redeant ubi rapinam fecerunt, et omnia pleniter emendent. » Verum de hoc satis ad praesens dictum. Jam vos fraternae charitatis amore hortamur et petimus ut, quia huc usque a vobis et a loco isto bonus usus et cuncta quae ad generalem ecclesiasticae dignitatis observantiam pertinent, servata sunt, quod residuum temporis est, summa curetis vigilantia ne antiquae religionis nobilitas aliqua adinventionis novitate imposturetur ; sed ne seniori vestro, fratri autem et gratia Dei coepiscopo nostro, aliquid praeter aequum et bonum, quod fortasse ille adhuc minus providit, suaderi delectet, quod nos quidem jure incusamusa vobis non adeo curatum, pro Erleboldo scilicet, quem, ut ipsi nos tis, nos, a seniore vestro et fratre nostro commoniti, excommunicavimus, ob incestum quod cum sanctimoniale commiserat, atque pro aliis malis quae in nostro episcopio multa perpetraverat, quem nunc frater noster absolutum ad communionem sine nostro consilio et monitu suscepit. Sed parochiani nostri, quos pro ecclesiis quas incenderant, et rapinis quas exercuerant, a communione sequestraveramus, de nostra parochia in vestram, id est in Niviellam, nobis reclamantibus, sublati, ad sepulturam admissi sunt. Vestri etiam, de quibus apud vos planctum habuimus, pro incendiis quoque et aliis culpis similiter a nobis excommunicati, tamen, nec satisfactione purgati, nec absolutione donati, in eodem loco adhuc jacent sepulti . EPISTOLA II. AD ADALBERONEM LAUDUNENSEM EPISCOPUM. (Anno 1031.) #De Adalberonis in Laudunensem sedem successoris delectu.@# Domino ADALBERONI, sanctae Laudunensis Ecclesiae episcopo, GERARDUS, gratia Dei coepiscopus. Et si huc usque vario de vobis plebis rumore nihil movebamur, dum quidem et ecclesiasticae disciplinae cultibus, et publicae administrationis actibus, haud mediocriter sapere videbamus; nunc tamen stupor quidam mentem nostram perturbat et, ut ita dicam, pene exanimat, cum a vobis tam mirandum atque inusitatum nefas in sancta Ecclesia esse audimus, ut videlicet unius regimen Ecclesiae duobus cedat pastoribus, et vos eligendae successionis vobis arbitrium ascribatis. Quod quidem nec in omni Veteris Testamenti canone, aut apostolica Ecclesia, ipsi bene scitis nulli donatum fuisse. Verum et si aliquem ex sanctis per spiritum de successore praenuntiasse audivimus, non nostrum est in exemplum trahere, quia, ut ait beatus Gregorius (Moral. lib. VI
null
dc8a851a-2d50-4556-bcd6-9947a8a95f10
latin_170m_raw
null
None
None
None
): « Miracula Dei non sunt in exemplum trahenda, sed admiranda. » Precamur igitur charitatem vestram, ne tanto dispendium honoris, mutando propositum aestimetis, quanto divinae ordinationi contraire formidetis; neve Scripturam vobis, sed vos Scripturae submittatis: ne, nimis amando sententiam vestram, posteris relinquatis occasionem usurpandi sacerdotii, cui revera succedet materia seditionis. Nihil enim defuturum arbitramus, si hujusmodi usus increverit, ut sedes Ecclesiae venales existant, et summa sacerdotii mercaturae compendiis venundetur, sicque pecuniosus quisque ad culmen pastoralis regiminis aspiret. Quod autem charitatis fraternae affectu vobis dicimus, precamur ne indignari debeatis. EPISTOLA III. AD EBALUM REMENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 1031.) #De eadem re.@# EBALO archiepiscopo GERARDUS, nullius meriti coepiscopus. Quoniam quamdam exsecrandae usurpationis novitatem infra dioecesim vestram coalescere audivimus, videlicet ut una Ecclesia duos habeat episcopos, et alter alterum ad instituendum sibi successorem liberum habeat arbitrium, quod sane nullius auctoritatis constat pondus habuisse, videmur jam intueri quoddam quasi barathrum patens, de quo fumus temerariae usurpationis erumpens portendit quoddam schismatis incendium futurum, per quod, subeuntibus dissidiis, Ecclesia a suae pacis unitate solvatur. Nos vero quoniam nullum vos huic sententiae praebuisse assensum audivimus, gratias agimus Deo, de cujus hoc vobis munere venit ne vos in hoc haeresis praecipitium pertrahere quis potuerit. Quare paternitatem vestram praemonemus, obtestantes per eum qui nos pastores in Ecclesia sua, licet indignos, esse voluit, ne unquam vos huic adinventioni, quae quidem contra Spiritus sancti ordinationem et totius est Ecclesiae catholicae institutionem, consensum praebeatis. Quod autem nuper nos convenire velle vos ad colloquendum mandastis, illud vestrae voluntati reservavimus, et maturius agendum censemus, quia inde tanta sanctae Dei Ecclesiae discrimina oriuntur, unde negligentius ejus commodis in commune consulimus. EPISTOLA IV. AD BEROLDUM SUESSIONENSEM EPISCOPUM. (Anno 1031.) #De eadem re.@# BEROLDO, nomine et merito episcopo, GERARDUS, nullius meriti coepiscopus, quidquid ad beate vivendum praestantius Quoniam quamdam exsecrandae consuetudinis novitatem infra sanctam Ecclesiam coalescere audivimus, videlicet ut una Ecclesia duos habeat episcopos, et unus alterum ad instituendum sibi successorem liberum habeat arbitrium, quod sane nullius auctoritatis constat pondus habuisse, videmur jam intueri quoddam barathrum patens, de quo fumus temerariae usurpationis erumpens portendit quoddam schismatis incendium futurum, per quod, subeuntibus dissidiis, Ecclesia a suae pacis unitate solvatur. Verum, quoniam, si in hanc rem assensum adhuc praebuistis, nondum auditur a nobis, fraternitatem vestram praemonemus, obtestantes per eum qui nos Ecclesiae suae ministros et pastores esse voluit, ut, si hoc vestro constat esse consilio, divinae ordinationi cedendum potius aestimetis, quam proprio arbitrio impendatis; ne tam vos carnalis amor in sinistrum rapiat, quam spiritualis fervor in zelum rectitudinis accendat. Sin autem, nunquam vos in hoc haeresis praecipitium quis pertrahat, ut huic adinventioni, quae quidem contra Spiritus sancti ordinationem et totius est Ecclesiae catholicae institutionem, consensum praestetis. EPISTOLA V. AD LEDUINUM ABBATEM SANCTI VEDASTI. (Anno 1031.) #De incendio ecclesiae cathedralis Atrebatensis.@# GERARDUS, nomine non merito episcopus, LEDUINO abbati et omni congregationi sancti Patris nostri Vedasti, sub eo degenti, et omnibus hanc paginam devote legentibus, et vita et pax a Deo multiplicetur, qui est vita et gloria cunctis in se credentibus. Quoniam sanctae matris Ecclesiae cognovimus vos esse filium, imitando patrem vestrum, misericordem Deum, qui ad suae bonitatis similitudinem vos sibi in adoptionem procreavit filium, Deo et charitati vestrae gratulamur multum. Prae caeteris enim filiis eidem Ecclesiae matri ad praesens, Dei judicio, afflictae, per compassionem animi honorem exhibuistis debitum. Legimus enim, in libris Regum, David regem et prophetam benedixisse viros Jabes Galaad, qui Saul regem sepelierunt, quamvis dejectum et a Deo reprobatum, dicentem: « Benedicti vos a Domino, quia fecistis misericordiam cum domino vestro Saul et sepelistis eum (II Reg. II). » Si enim illi benedictionem a rege et propheta David promeruerunt, qui quamvis dejecto et a Deo reprobato Sauli misericordiam fecerunt, multo magis vos qui fecistis misericordiam cum domina vestra omnium matre, sancta videlicet Ecclesia. Si enim Dei Patris charitas ostenditur in Filio, qui per mortem carnis animam suam posuit pro genere humano, ejusdem Filii imago monstratur et in illo qui necessitatem patienti suo
null
c6aafd5c-35ab-4822-be97-467bc472e34e
latin_170m_raw
null
None
None
None
miseretur proximo. Si vero hoc charitatis commercium ei conceditur qui consolatur proximum, quanto magis illi qui honoravit misericorditer Ecclesiam, generalem matrem fidelium, et insuper Mariam genitricem Dei Redemptoris omnium? Sed, ne diu meae mentis vobis celetur affectus, non longis vobis patefaciam sermonibus. Subrepit namque mihi plus solito timor et dolor, qui, licet sit mihi per usum vetus, fit tamen semper per augmentum novus. Nam si aliquando meipsum secundum qualitatem vitae aspicio, in amaritudine versor, quia in bonis deficio, in malis perduro. Si quando vero ad ea quae in mundo sunt perspicienda mentis oculum attollo, cuncta quia in maligno sunt posita video. Quanto mundus feriatur gladio, quibus populus intereat percussionibus manifeste considero, ac per hoc adhuc majora venire timeo, quia nostro sacerdotali peccato fieri confiteor, sicut scriptum est, testante beato Petro apostolo: « Quoniam tempus est ut incipiat judicium de domo Dei (I Petr. IV). » Et in Ezechiele: « A sanctuario meo incipite (Ezech. IX). » Verbi gratia, veluti in praesenti Sanctae Mariae Atrebatensium manifestum est ecclesia, quam, III Kal. Augusti, ignis adveniens de coelo totam combussit, videntibus cunctis. Unde timeo nimium divinae animadversionis hoc fuisse judicium venientis super filios hominum, ut, sicut olim ante adventum Domini, ob signum misericordiae, eo in loco alba vellera duo leguntur cecidisse: ita, ob significationem ultionis divinae, quae ventura est super diffidentiae filios, ignis veniret cum sulphure; qui terrendo moneret electos, ut possent a facie arcus fugere, et exureret impios et peccatores, qui Christo semper detrahunt filiis Ecclesiae. Solent enim de nobis dicere, ministris Ecclesiae: Hi sunt pastores populi, qui non vere pastores sunt, sed lupi, comedunt enim peccata populi, quia fructus ecclesiae in stipendio quotidiano percipiunt; sed nec orationis studio, nec praedicationis verbo, nihil penitus insudant, ac per hoc, quidquid adversitatis sit in saeculo, videlicet mortalitatis, pestilentiae, famis, dicunt promereri, et incipere a sanctuario. Et vere a sanctuario, quia, secundum illud vaticinium Jeremiae: « Dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum (I Thren. IV). » Sed sive sit haereticus sive falsus Christianus qui haec opponit fidelibus, ei respondeatur quod ait in Epistola sua beatus Petrus: « Si haec primum a nobis, quis eorum finis qui non credunt Evangelio Dei? Et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? (I Petr. IV). » Et iterum, quod ait Dominus Galilaeis in Evangelio, qui ei nuntiaverant quia sanguinem suorum miscuerat Pilatus cum sacrificiis idolorum. Quibus respondens dixit: « Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, qui talia passi sunt? Non, dico vobis; sed, nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. » Et iterum, quod ait de decem et octo supra quos turris in Siloa cecidit, et eos occidit: « Putatis quod ipsi debitores fuerunt praeter omnes habitantes in Hierusalem? Non dico vobis; sed, si poenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis (Luc. XIII). » Quid plura? Haec namque, fratres charissimi, secundum Evangelium Dei, et apostolum Petrum eorum respondenda sunt stultitiae, propter fidelitatem et honorem Ecclesiae, et tamen non possumus negare quia vera sunt multa quae de nobis quotidie insultando student diffamare. Sicut enim ait beatus Gregorius (Homil. 17 in Evang.): « Mundus est plenus sacerdotibus, sed tamen in messe Dei rarus invenitur. » Et iterum: « Qualis populus, talis sacerdos. » Unde necessarium duximus ut, quia per vitae nostrae exemplum grex Christi proruit ad interitum, per vitae nostrae meritum revocetur ad Christum, praedicando illud evangelicum, ut faciant omnes poenitentiam qui ceciderunt per culpam. Vos ergo, fratres charissimi, qui jam saeculo renuntiastis, stantes in portu Domini, subvenite nobis laborantibus in mari, orantes Deum orationibus et jejuniis ne veniat super nos judicium irae Dei. EPISTOLA VI. AD FULCONEM AMBIANENSEM EPISCOPUM. (Anno 1031.) #De episcopo Tarvanensi inique expulso.@# Domino Ambianensium episcopo FULCONI, GERARDUS, gratia Dei Cameracensium episcopus, et hujus vitae innocentiam et coelestis cum angelis gloriam. Quod confrater noster Tarvanensium episcopus Drogo a comite Balduino
null
dea542ed-8307-4752-b79e-f94c22be430a
latin_170m_raw
null
None
None
None
tantis injuriis impulsatur, plorandum est non solum nobis confratribus suis, verum etiam cunctis fidelibus Christianis. Quod certe, ut audivimus, non aliter quam ille qui patitur, fraternae intuitu charitatis aegre portamus. Quis enim tam saevus aut duricors, qui sedem ecclesiasticam vivo pastore non defleat viduatam? Ergo monemus vos, in Dei nomine, atque precamur, ut fratri dejecto, quocunque modo potestis, succurrere satagatis. Nullus enim, Deo gratias, melius potest, et certe debetis, quia olim vester fuit clericus, ac vestro suffragio ad tantae dignitatis gratiam sublimatus; decet enim vos meminisse, quam obnoxius sit et canonicis et apostolicis sanctionibus quicunque episcopum quemlibet naufragantem distulerit adjuvare, si possit. Vestram itaque charitatem humiliter imploramus ut, domno archiepiscopo, una cum fratribus caeteris coepiscopis convocatis, ad suffragium fratris regem fortiter excitetis; quippe hoc ei intimantes quia, si sanctam Ecclesiam mutilari permittet, coelestis ira regnum suum discindet .
null
12886f12-f5f2-41f5-a87a-bf77f8e36326
latin_170m_raw
null
None
None
None
I. GREGORII PAPAE VI BULLA PRO FARFENSI COENOBIO EJUSQUE ABBATE ALMERICO. (Anno 1045-6.)[Muratori, #Rer. Ital. Script.@# II, II, p. 443.] GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, abbati ALMERICO, omnibusque fratribus sibi subjectis monasterii Farfae, salutem et apostolicam benedictionem. Notum sit omnibus episcopis, ducibus, marchionibus, comitibus, majoribus et minoribus in orbe Romano degentibus, quod abbas Farfae coenobii, scilicet Almericus, deprecatus est nostram celsitudinem ac charitatem cum grege sibi commisso, quatenus quae ordinaverunt atque constituerunt sancti antiqui pontifices in Farfensi coenobio beatae Mariae semper virginis, confirmaremus. Itaque ea confirmamus et corroboramus, videlicet ut a qualicunque episcopo placuerit abbati vel monachis ejusdem monasterii sacrari suas ecclesias ac monachos ordinari suos, nostra licentia praeceptoque fiat; et, ut verius credatur, nostro sigillo in perpetuum corroboramus. Si quis autem huic nostro praecepto contrarius exstiterit, vel violaverit, X libras auri in apostolicae aulae thesauris, et X in beatae Mariae Virginis persolvat. Et hoc constituimus non tantum in comitatu Abinensi, sed et in Marchia, et in omnibus cellis supradicto coenobio subjectis, vel ubicunque aliquam possidet possessionem ecclesiasticam. Clerici quoque degentes in ecclesiis ejusdem coenobii, hac libertate utentes, sacros ordines similiter recipiant a qualicunque episcopo abbati placuerit Farfensi; verumtamen hoc jubemus quatenus hi ordines fiant a bonis et a catholicis episcopis. Bene valete. II. GREGORII VI EPISTOLA AD OMNES CHRISTIANOS. (Anno 1045-6.) #Missas ter in anno se celebraturum spondet pro iis qui se collaturos statuerant annuam pecuniam pro sartis tectis templorum Romanae urbis.@# [Mansi, #Concil.@# tom. 19, col. 611.] GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus qui Christiana fide censentur, et B. apostolorum principis sedem Ecclesiarum omnium matrem recognoscunt, salutem et absolutionem omnium peccatorum per benedictionem et merita BB. Petri et Pauli principum apostolorum. Notum vobis fieri volumus, fratres charissimi, quod a sancta Romana Ecclesia communi matre, omnium magistra et domina, non solum splendor sanctae religionis universum mundum illuminavit, sed etiam multis indigentibus per diversas partes terrae necessaria pietate distribuit: modo vero, peccatis non tantum nostris sed etiam multarum gentium exigentibus, et in religione friguit, et terrenas opes majori ex parte amisit. Nonnulli etiam imperatores, reges et principes, aliorum ordinum personae, misera cupiditate capti, maternam maledictionem incurrere non timentes, ejus possessiones invaserunt, distraxerunt, et in proprios usus redegerunt: qui, etiam gladio anathematis percussi, et more infelicis Judae sacrilegii vinculo strangulati, ne ad poenitentiam redirent, desipuerunt. Hinc igitur inopia, devastationes, latrocinia, rapinae, contra ipsum Ecclesiae caput, beatum videlicet Petrum, et in ejus quasi visceribus exortae sunt. Proinde propria ipsius ecclesia, et B. Pauli, quae illorum corporibus per totum orbem refulgent, et suo odore suaque pietate omnes ad se gentes provocant, jam jam heu! proh dolor! ruinam minantur. Unde nos, utcunque meritis pauperes, nec rebus quidem divites, coepimus, ut tanto periculo Deo adjuvante succurrere, manumque adjutorii ad instaurandum praebere possemus. Hoc autem religiosi clerici videntes, et laici quamplurimi, quos Guillelmus gloriosus Aquitaniae dux ad nostrum auxilium incitare coepit, unoquoque anno de suis rebus oblationes largiri disposuerunt, ad hoc specialiter ut ea quae in ejus propria ecclesia sunt necessaria restaurentur et aedificentur, quatenus omnipotens Dominus, et eorum meritis et speciali sanctae Romanae Ecclesiae oratione, per veram poenitentiam eos ad eam fidem instaurare [dignetur], quam in baptismo Domino promiserunt, et, coelestis patriae ruinam restituens, in aeterna beatitudine eos collocet. Quorum nos videntes devotionem et laudabilem erga communem matrem dilectionem, tam per nos quam etiam per successores nostros ter in anno cum omnibus Romanis Ecclesiis generaliter missam celebrare, et septies illorum specialiter memoriam inter sacra missarum solemnia habere promisimus; ut omnipotens Dominus, meritis Dei Genitricis, quae singulari pietate Romanam semper tuetur Ecclesiam, et beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate, omnium sanctorum maxime Romae quiescentium oratione, a cunctis eos peccatis absolvat, et ad vitam aeternam perducat. III. GREGORII PAPAE VI EPISTOLA AD ROLANDUM ECCLESIAE FLORENTINAE PRAEPOSITUM. (Anno 1046.) #Ecclesiae Florentinae canonicis ecclesiam S. Donnini ea lege donat, ut
null
d0b5eaee-5aa0-4ea7-9b80-243fdb53fab1
latin_170m_raw
null
None
None
None
quotannis auri solidum palatio [Lateranensi] pendant.@# [Ughelli, #Italia sacra,@# III, 65.] GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, ROLANDO Florentinae canonicae praeposito, tuisque successoribus perpetuam in Domino salutem. Oportet bene merentibus digna rependere beneficia, et illos accumulare donis, quorum devota constat esse servitus. Tu autem, fili charissime, quia parum aliquid decrevisti a nobis exposcere, libenter et ipsi decrevimus annuere: etenim multum laboris multumque ponderis jamjam sustinuisti pro nobis, adeo ut non parvis sed magnis etiam muneribus dignus inveniaris. Tua vero petitio est ut ecclesia S. Donnini, posita in comitatu Florentino juxta fluvium Arnum, in episcopatu S. Joannis, in territorio plebis S. Martini in Brozzo, juris nostrae S. R. E., cum omnibus ejusdem pertinentiis, ubicunque inveniri possunt, concedatur ab apostolatu nostro vobis vestrisque successoribus canonicis in vestra canonica servituris in perpetuum. Quod scilicet satis nobis videatur parum, quia non potest esse servitus adaequata. Concedimus igitur tam vobis quam vestrae canonicae vestrisque successoribus canonicis in aedem canonica servituris ecclesiolam ipsam S. Donnini, cum omnibus suis pertinentiis, suisque reditibus, ubicunque ei lege et ratione competere possunt, ita tamen ut singulis quibusque annis pensionem exinde nostro palatio inferatis solidum auri unum, statuentes apostolica censura ne ullus nostrorum successorum pontificum, aut ulla magna parvaque persona, contra hoc nostrum parvum donum agere praesumat. Quod si fecerit, non solum anathemati subjiciat nostro, sed etiam damnum trium librarum auri per olvat, cujus dimidium nostro palatio inferatur, reliquum vero vobis debeatur. Si quis vero hujus nostrae praeceptionis cautus observator exstiterit, benedictione nostra largius redundet. Scripta per manum Joannis, scriniarii et notarii nostri Lateranensis palatii. Bene valete. Datum XII Kal. Martii, per manus Petri diaconi, bibliothecarii et cancellarii sanctae apostolicae sedis, anno pontific. D. Gregorii papae VI primo, ind. XIV. IV. BULLA GREGORII VI PRO MONASTERIO S. QUINTINI DE MONTE, IN CONCILIO ROMANO LATA. GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, GUALERANNO abbati sancti Quintini montis tuisque successoribus perpetuam in Domino salutem. Si, justis petitionibus praestabiles, voto piorum assensum praebemus, voluntati Domini nos militare credimus. Ergo notum sit universis catholicae matris Ecclesiae filiis quod misit ad nos filius noster, Henricus scilicet rex Francorum, paternitatem nostram humiliter obsecrans ut quamdam cellam in pago Viromandensi sitam, in honore sanctae Trinitatis ac sancti Quintini martyris constructam, apostolicae auctoritatis praesidio muniremus, quam, suggerentibus Rotberti militis bonae memoriae filiis, qui eamdem abbatiolam jure beneficii possident, ad sacrae religionis cultum venerabilem erigere conatus est, ac regiae potestatis praecepto corroborari nisus est. Quorum petitioni congaudentes, ecclesiastici vigoris manum ereximus, et, ex ea qua fulcimur apostolica auctoritate, praecipimus ut praefatam abbatiam nemo unquam saecularium possideat, neque ex rebus ejusdem ecclesiae quidquam sibi aliquis usurpet, non rex, non comes, non episcopus, neque quilibet princeps quacunque potestate praeditus, villam, aut mansum, vel campum, sive consuetudines, seu districtiones terrae praetitulatae abbatiae appendentis, in dominium sibi subripiat, nisi forte tuendi ac defendendi causa, et hoc nonnisi ejusdem loci regularis abbatis fiet permissione. Si quis vero pro hac adipiscenda pecuniam vel quodlibet munus regi aut cuilibet principi dederit sive promiserit, subinferendae maledictioni subjacebit. Sit igitur eidem ecclesiae abbas secundum regulam sancti Benedicti constitutus, et monachi regulari districtione subjecti, quos de rebus ejusdem ecclesiae aliquod dispendium perpeti cum omni imperio prohibemus. Res vero ejusdem ecclesiae sunt: In pago Viromandensi villa una, quae dicitur Aisiolcurt ( #Arizecourt@# ), et in ipso pago, in villa Curticulas ( #Courcelles@# ) nuncupata, mansi septem. In Hadoniscurte mansus unus. In Duriaco medietas ecclesiae. Molendinus de Bellisasis ( #Belles aises@# ) cum aqua et suis adjacentiis; in suburbio Perronae viginti septem curtilli cum molendino et vineis; in Perronella ecclesia cum hospitibus. In Tegerihamo mansi duo; in villa sanctae Radegundis mansi tres. Villa, quae Vivarius ( #Vivier@# ) dicitur, cum suis appendiciis. In Alania ( #Alaine@# ) mansi duo. In Dodonico ( #Douln@# ) molendinus unus cum tertia parte prati. In pago Suessionico, in villa quae Alamans vocatur, mansi duo cum alodio Witberti
null
009d7b2c-e6e7-4d35-854b-e79d1ebefa1c
latin_170m_raw
null
None
None
None
. In Wadoniscurte mansi duo. Deinde ea quae a praedicto Rotberto ad restaurationem saepedictae abbatiae sunt haec: alodium de Baillos ( #Barlex@# ). Item alodium de Tiliaco. Similiter alodium de Ostricurt ( #Estricourt@# ) cum ecclesia, et alodium Barderi. Scaincurt ( #Esquincourt@# ) quinque hospites cum terra et silva. Frigilcurt ( #Frigicourt@# ) cum appendiciis suis. Salicellus cum silva. Curcellis ( #Courcelles@# ) deinde cum omnibus appendiciis suis. Ecclesia de Buriaco ( #Buires@# ). Item ecclesia de Sterpiniaco ( #Esterpigny@# ) cum aqua piscatoria et aqua de Sebodiscula ( #Sopotecluse@# ). Ecclesia de Asciniaco ( #Assigny@# ). Pons Huberti. In Frisia mansus unus cum aqua. In villa Atheis ( #Athies@# ) molendinus unus cum tribus hospitibus. Apud Liniacum mansi duo. In Guitardi curte mansus unus. In Habelinicurte ( #Ablincourt@# ) mansus unus. Haec itaque et his similia, et si qua alia eadem Domino opitulante acquirere sibi potuerit, apostolica fulta auctoritate licenter et sine aliqua contradictione possidebit. Si quis vero contra hujus apostolici privilegii tutelam aliquid sinistri molitus fuerit, et ex his quae dicta sunt aliqua pervertere voluerit, hunc cum auxilio Domini nostri Jesu Christi, et adjutorio beatae Mariae semper virginis, genitricis ejusdem Domini nostri Jesu Christi, faventibus nobis omnium coelestium virtutum beatissimis spiritibus, et annuentibus sanctorum patriarcharum et prophetarum agminibus, et auctoritate beatissimi Petri apostolorum principis cum omnibus apostolis et discipulis Domini, martyrum etiam sive confessorum ac virginum ad hoc suffragantibus meritis, cum assensu comprovincialium pontificum, et hujus sanctae sedis suffraganeis episcopis, excommunicamus et anathematizamus, et a liminibus sanctae Dei Ecclesiae sequestrantes ab omni Christianorum societate separamus, ut, sub hujus anathematis vinculo perennaliter innodatus, sit anathema maranatha constrictus vinculis hujus nostrae praeceptionis. Qui autem eidem monasterio bene egerit, benedictione nostra redundet, pro eo quod nostrum praeceptum conservavit illaesum. Scriptum per manus Joannis, primiscrinii nostri Lateranensis palatii, indict. XIV. Bene valete. Datum IV Kal. Martii, per manum Petri diaconi bibliothecarii et cancellarii sacri Lateranensis palatii, anno primo domni Gregorii universalis papae, indict. XIV. I. GREGORII PAPAE VI BULLA PRO FARFENSI COENOBIO EJUSQUE ABBATE ALMERICO. (Anno 1045-6.)[Muratori, #Rer. Ital. Script.@# II, II, p. 443.] GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, abbati ALMERICO, omnibusque fratribus sibi subjectis monasterii Farfae, salutem et apostolicam benedictionem. Notum sit omnibus episcopis, ducibus, marchionibus, comitibus, majoribus et minoribus in orbe Romano degentibus, quod abbas Farfae coenobii, scilicet Almericus, deprecatus est nostram celsitudinem ac charitatem cum grege sibi commisso, quatenus quae ordinaverunt atque constituerunt sancti antiqui pontifices in Farfensi coenobio beatae Mariae semper virginis, confirmaremus. Itaque ea confirmamus et corroboramus, videlicet ut a qualicunque episcopo placuerit abbati vel monachis ejusdem monasterii sacrari suas ecclesias ac monachos ordinari suos, nostra licentia praeceptoque fiat; et, ut verius credatur, nostro sigillo in perpetuum corroboramus. Si quis autem huic nostro praecepto contrarius exstiterit, vel violaverit, X libras auri in apostolicae aulae thesauris, et X in beatae Mariae Virginis persolvat. Et hoc constituimus non tantum in comitatu Abinensi, sed et in Marchia, et in omnibus cellis supradicto coenobio subjectis, vel ubicunque aliquam possidet possessionem ecclesiasticam. Clerici quoque degentes in ecclesiis ejusdem coenobii, hac libertate utentes, sacros ordines similiter recipiant a qualicunque episcopo abbati placuerit Farfensi; verumtamen hoc jubemus quatenus hi ordines fiant a bonis et a catholicis episcopis. Bene valete. II. GREGORII VI EPISTOLA AD OMNES CHRISTIANOS. (Anno 1045-6.) #Missas ter in anno se celebraturum spondet pro iis qui se collaturos statuerant annuam pecuniam pro sartis tectis templorum Romanae urbis.@# [Mansi, #Concil.@# tom. 19, col. 611.] GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus qui Christiana fide censentur, et B. apostolorum principis sedem Ecclesiarum omnium matrem recognoscunt, salutem et absolutionem omnium peccatorum per benedictionem et merita BB. Petri et Pauli principum apostolorum. Notum vobis fieri volumus, fratres charissimi, quod a sancta Romana Ecclesia communi matre, omnium magistra et domina, non solum splendor sanctae religionis universum mundum illuminavit,
null
26b764e3-2f7c-48c1-aac0-f253c4194c7d
latin_170m_raw
null
None
None
None
sed etiam multis indigentibus per diversas partes terrae necessaria pietate distribuit: modo vero, peccatis non tantum nostris sed etiam multarum gentium exigentibus, et in religione friguit, et terrenas opes majori ex parte amisit. Nonnulli etiam imperatores, reges et principes, aliorum ordinum personae, misera cupiditate capti, maternam maledictionem incurrere non timentes, ejus possessiones invaserunt, distraxerunt, et in proprios usus redegerunt: qui, etiam gladio anathematis percussi, et more infelicis Judae sacrilegii vinculo strangulati, ne ad poenitentiam redirent, desipuerunt. Hinc igitur inopia, devastationes, latrocinia, rapinae, contra ipsum Ecclesiae caput, beatum videlicet Petrum, et in ejus quasi visceribus exortae sunt. Proinde propria ipsius ecclesia, et B. Pauli, quae illorum corporibus per totum orbem refulgent, et suo odore suaque pietate omnes ad se gentes provocant, jam jam heu! proh dolor! ruinam minantur. Unde nos, utcunque meritis pauperes, nec rebus quidem divites, coepimus, ut tanto periculo Deo adjuvante succurrere, manumque adjutorii ad instaurandum praebere possemus. Hoc autem religiosi clerici videntes, et laici quamplurimi, quos Guillelmus gloriosus Aquitaniae dux ad nostrum auxilium incitare coepit, unoquoque anno de suis rebus oblationes largiri disposuerunt, ad hoc specialiter ut ea quae in ejus propria ecclesia sunt necessaria restaurentur et aedificentur, quatenus omnipotens Dominus, et eorum meritis et speciali sanctae Romanae Ecclesiae oratione, per veram poenitentiam eos ad eam fidem instaurare [dignetur], quam in baptismo Domino promiserunt, et, coelestis patriae ruinam restituens, in aeterna beatitudine eos collocet. Quorum nos videntes devotionem et laudabilem erga communem matrem dilectionem, tam per nos quam etiam per successores nostros ter in anno cum omnibus Romanis Ecclesiis generaliter missam celebrare, et septies illorum specialiter memoriam inter sacra missarum solemnia habere promisimus; ut omnipotens Dominus, meritis Dei Genitricis, quae singulari pietate Romanam semper tuetur Ecclesiam, et beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate, omnium sanctorum maxime Romae quiescentium oratione, a cunctis eos peccatis absolvat, et ad vitam aeternam perducat. III. GREGORII PAPAE VI EPISTOLA AD ROLANDUM ECCLESIAE FLORENTINAE PRAEPOSITUM. (Anno 1046.) #Ecclesiae Florentinae canonicis ecclesiam S. Donnini ea lege donat, ut quotannis auri solidum palatio [Lateranensi] pendant.@# [Ughelli, #Italia sacra,@# III, 65.] GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, ROLANDO Florentinae canonicae praeposito, tuisque successoribus perpetuam in Domino salutem. Oportet bene merentibus digna rependere beneficia, et illos accumulare donis, quorum devota constat esse servitus. Tu autem, fili charissime, quia parum aliquid decrevisti a nobis exposcere, libenter et ipsi decrevimus annuere: etenim multum laboris multumque ponderis jamjam sustinuisti pro nobis, adeo ut non parvis sed magnis etiam muneribus dignus inveniaris. Tua vero petitio est ut ecclesia S. Donnini, posita in comitatu Florentino juxta fluvium Arnum, in episcopatu S. Joannis, in territorio plebis S. Martini in Brozzo, juris nostrae S. R. E., cum omnibus ejusdem pertinentiis, ubicunque inveniri possunt, concedatur ab apostolatu nostro vobis vestrisque successoribus canonicis in vestra canonica servituris in perpetuum. Quod scilicet satis nobis videatur parum, quia non potest esse servitus adaequata. Concedimus igitur tam vobis quam vestrae canonicae vestrisque successoribus canonicis in aedem canonica servituris ecclesiolam ipsam S. Donnini, cum omnibus suis pertinentiis, suisque reditibus, ubicunque ei lege et ratione competere possunt, ita tamen ut singulis quibusque annis pensionem exinde nostro palatio inferatis solidum auri unum, statuentes apostolica censura ne ullus nostrorum successorum pontificum, aut ulla magna parvaque persona, contra hoc nostrum parvum donum agere praesumat. Quod si fecerit, non solum anathemati subjiciat nostro, sed etiam damnum trium librarum auri per olvat, cujus dimidium nostro palatio inferatur, reliquum vero vobis debeatur. Si quis vero hujus nostrae praeceptionis cautus observator exstiterit, benedictione nostra largius redundet. Scripta per manum Joannis, scriniarii et notarii nostri Lateranensis palatii. Bene valete. Datum XII Kal. Martii, per manus Petri diaconi, bibliothecarii et cancellarii sanctae apostolicae sedis, anno pontific. D. Gregorii papae VI primo, ind. XIV. IV. BULLA GREGORII VI PRO MONASTERIO S. QUINTINI DE MONTE, IN CONCILIO ROMANO LATA. GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, GUALERANNO abbati sancti Quintini montis tuisque successoribus perpetuam
null
11cbae76-75d8-4080-9a88-ddcb61fb93fc
latin_170m_raw
null
None
None
None
in Domino salutem. Si, justis petitionibus praestabiles, voto piorum assensum praebemus, voluntati Domini nos militare credimus. Ergo notum sit universis catholicae matris Ecclesiae filiis quod misit ad nos filius noster, Henricus scilicet rex Francorum, paternitatem nostram humiliter obsecrans ut quamdam cellam in pago Viromandensi sitam, in honore sanctae Trinitatis ac sancti Quintini martyris constructam, apostolicae auctoritatis praesidio muniremus, quam, suggerentibus Rotberti militis bonae memoriae filiis, qui eamdem abbatiolam jure beneficii possident, ad sacrae religionis cultum venerabilem erigere conatus est, ac regiae potestatis praecepto corroborari nisus est. Quorum petitioni congaudentes, ecclesiastici vigoris manum ereximus, et, ex ea qua fulcimur apostolica auctoritate, praecipimus ut praefatam abbatiam nemo unquam saecularium possideat, neque ex rebus ejusdem ecclesiae quidquam sibi aliquis usurpet, non rex, non comes, non episcopus, neque quilibet princeps quacunque potestate praeditus, villam, aut mansum, vel campum, sive consuetudines, seu districtiones terrae praetitulatae abbatiae appendentis, in dominium sibi subripiat, nisi forte tuendi ac defendendi causa, et hoc nonnisi ejusdem loci regularis abbatis fiet permissione. Si quis vero pro hac adipiscenda pecuniam vel quodlibet munus regi aut cuilibet principi dederit sive promiserit, subinferendae maledictioni subjacebit. Sit igitur eidem ecclesiae abbas secundum regulam sancti Benedicti constitutus, et monachi regulari districtione subjecti, quos de rebus ejusdem ecclesiae aliquod dispendium perpeti cum omni imperio prohibemus. Res vero ejusdem ecclesiae sunt: In pago Viromandensi villa una, quae dicitur Aisiolcurt ( #Arizecourt@# ), et in ipso pago, in villa Curticulas ( #Courcelles@# ) nuncupata, mansi septem. In Hadoniscurte mansus unus. In Duriaco medietas ecclesiae. Molendinus de Bellisasis ( #Belles aises@# ) cum aqua et suis adjacentiis; in suburbio Perronae viginti septem curtilli cum molendino et vineis; in Perronella ecclesia cum hospitibus. In Tegerihamo mansi duo; in villa sanctae Radegundis mansi tres. Villa, quae Vivarius ( #Vivier@# ) dicitur, cum suis appendiciis. In Alania ( #Alaine@# ) mansi duo. In Dodonico ( #Douln@# ) molendinus unus cum tertia parte prati. In pago Suessionico, in villa quae Alamans vocatur, mansi duo cum alodio Witberti. In Wadoniscurte mansi duo. Deinde ea quae a praedicto Rotberto ad restaurationem saepedictae abbatiae sunt haec: alodium de Baillos ( #Barlex@# ). Item alodium de Tiliaco. Similiter alodium de Ostricurt ( #Estricourt@# ) cum ecclesia, et alodium Barderi. Scaincurt ( #Esquincourt@# ) quinque hospites cum terra et silva. Frigilcurt ( #Frigicourt@# ) cum appendiciis suis. Salicellus cum silva. Curcellis ( #Courcelles@# ) deinde cum omnibus appendiciis suis. Ecclesia de Buriaco ( #Buires@# ). Item ecclesia de Sterpiniaco ( #Esterpigny@# ) cum aqua piscatoria et aqua de Sebodiscula ( #Sopotecluse@# ). Ecclesia de Asciniaco ( #Assigny@# ). Pons Huberti. In Frisia mansus unus cum aqua. In villa Atheis ( #Athies@# ) molendinus unus cum tribus hospitibus. Apud Liniacum mansi duo. In Guitardi curte mansus unus. In Habelinicurte ( #Ablincourt@# ) mansus unus. Haec itaque et his similia, et si qua alia eadem Domino opitulante acquirere sibi potuerit, apostolica fulta auctoritate licenter et sine aliqua contradictione possidebit. Si quis vero contra hujus apostolici privilegii tutelam aliquid sinistri molitus fuerit, et ex his quae dicta sunt aliqua pervertere voluerit, hunc cum auxilio Domini nostri Jesu Christi, et adjutorio beatae Mariae semper virginis, genitricis ejusdem Domini nostri Jesu Christi, faventibus nobis omnium coelestium virtutum beatissimis spiritibus, et annuentibus sanctorum patriarcharum et prophetarum agminibus, et auctoritate beatissimi Petri apostolorum principis cum omnibus apostolis et discipulis Domini, martyrum etiam sive confessorum ac virginum ad hoc suffragantibus meritis, cum assensu comprovincialium pontificum, et hujus sanctae sedis suffraganeis episcopis, excommunicamus et anathematizamus, et a liminibus sanctae Dei Ecclesiae sequestrantes ab omni Christianorum societate separamus, ut, sub hujus anathematis vinculo perennaliter innodatus, sit anathema maranatha constrictus vinculis hujus nostrae praeceptionis. Qui autem eidem monasterio bene egerit, benedictione nostra redundet, pro eo quod nostrum praeceptum conservavit illaesum. Scriptum per manus Joannis, primiscrinii nostri Lateranensis palatii, indict. XIV. Bene valete. Datum IV Kal. Martii, per manum Petri diaconi bibliothecarii et
null
c789c406-3cb4-4084-9f77-27ac361e9d8c
latin_170m_raw
null
None
None
None
cancellarii sacri Lateranensis palatii, anno primo domni Gregorii universalis papae, indict. XIV.
null
1478d4de-6d0a-42f0-9583-755ecff5bdfe
latin_170m_raw
null
None
None
None
I. #Guidonis privilegium Odilae abbatissae Parthenonis S. Petri concessum.@# (Anno 1035.)[Dom. MARLOT, #Metropolis Remensis,@# II, 84.] In nomine Dei. Amen. Ego Vido, Remorum archiepiscopus, notum fieri volo omnibus Christianis fidei cultoribus, futuris atque praesentibus, nostrae conventionis commune statutum quod de altari Sancti Stephani fecimus cum Sancti Petri abbatissa Odila, et sanctimonialibus. Defuncto Dodone, venit in nostra manu et potestate supradictum altare; abbatissa vero, audita morte Dodonis, quam citius potuit, adiit praesentiam nostrae . . . . . familiaritatis et ut saepe dictum altare sancto Petro concederem impersonaliter, requisivit. Tali tenore praebuimus assensum petitioni abbatissae et sanctimonialium ut, quandiu in hoc saeculo vita comite fuerimus, memoria nostri fieret unaquaque hora in orationibus earum. Postquam suprema dies, subtracto lumine, nostros clauserit oculos, annuatim, sicut conventio fuit, anniversarium nostrum recoletur ab illis, ita ut in illo die pro animae nostrae remedio celebretur vigilia et defunctorum fiat commendatio, convocatis duodecim presbyteris, totidem missae eodem die canantur, et pro anima nostra in refectorio satientur pauperes triginta, ob memoriam nostri in unum congregentur, et, ut dictum est, pro supradicto altari in nomine Christi reficiantur, quia scriptum est: #Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.@# Et ut hoc nostrae auctoritatis scriptum quod fecimus inconcussum maneat cunctis diebus nostra auctoritate omnino corroboramus. Insuper et sancti Petri, regni coelorum clavigeri, cui praedictum altare contulimus, hoc scriptum nos ipsi firmavimus, manuque fidelium nostrorum roborari fecimus. Actum Remis, regnante rege Henrico an. VIII, episcopatus domni Guidonis an. II. Sig. Harduini archidiaconi. Sig. Richardi archidiaconi. Sig. Conranni decani. Sig. Alberti camerarii. Sig Alberici. Sig. Harduini hujus loci praepositi. Oldaricus ad vicem Harduini cancellani scripsit et subscripsit. II. #Charta Widonis archiepiscopi, qua Remigianis confert altare de Crusciniano.@# (Anno 1040.)[D. MARLOT, #Metropolis Remensis,@# II, 85.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Wido, Dei gratia Remorum archiepiscopus, notificare cupio Ecclesiae nostrae, tam praesentibus quam futuris fidelibus, qualiter a domino abbate Theodorico caeterisque oratus et exoratus altare de villa quae Crusciniacus dicitur pro animae meae remedio S. Remigii tradiderim coenobio, ad Dei gloriam, beati quoque Patris et antecessoris nostri Remigii amorem, evidenter considerans par esse justis petitionibus acquiescere, Dominumque honorari in sancti sui confessoris veneratione. Non enim dignum judicavi rem petitam denegando Francorum apostolo atque patrono, refragari, cujus patrocinio nos speramus semper et ubique protegi. Ne autem inconsulta in altari tradito putetur temeritas, consensu atque consilio Beroldi Suessionensis episcopi, clericorum etiam ac laicorum nostrorum instinctu, praedictum altare Sancto Remigio tradidi possidendum jure perenni, tali permissione habita ut, una persona defuncta, a loci abbate praesentetur altera, cui altare reddatur absque omni pecunia, talisque sit personarum substitutio per saecula. Ita tamen ut pro respectu denarios octodecim, sicut reliqua altaria, tam mihi quam successoribus meis, solvat in synodo annua. Hujus conventionem traditionis volens permanere inviolabilem scripto studio destinavi posteris ad conservationem. Quinimo auctoritate Dei omnipotentis Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nec non beatae Mariae virginis, sancti quoque Remigii omniumque sanctorum suffragantibus meritis, excommunicamus praefatae conventionis violatorem, testibus his praesentibus. Widone archiepiscopo. Albrico praeposito. Constantino decano. Beroldo episcopo. Guntranno chorepiscopo. Richardo, Odalrico, etc. Actum est Remis, anno Dominicae incarnationis 1040, indict. VIII, regnante Henrico rege ann. XII, episcopatus domini Widonis VII. Testes Gerardus, Erlebaldus, Henricus, Bernaerus, Boso, Rainaldus, Varinus. Vauterannus cancellarius scripsit + et subscripsit. . III. #Concordia Widonis archiepiscopi Remensis cum Ricardo abbate S. Vitonis Virdunensis.@# (Anno 1040.)[VARIN, #Archives administratives de la ville de Reims,@# p. 206, ex chartulario S. Vitonis Virdun.] Ego Wido, Dei munere Remorum archiepiscopus, innotescere volo cunctis praesentibus et futuris Ecclesiae nostrae fidelibus quod altare de Wivariis tradiderim coenobio B. Petri, sanctique Vitonis in suburbio Virdunensi, in dando annexa occasione hujusmodi: Richardus abbas et fratres ejusdem coenobii questi sunt apud me quod antecessor meus dominus Aebalus injuste
null
c6f7b313-f12c-4978-8796-f0bc44653ffd
latin_170m_raw
null
None
None
None
abstulerit monetam Mosomensem de coenobio supradicto, quam legaliter tenebant ex dono imperatoris Henrici, interventu quoque Herimanni comitis cujus beneficium exstiterat. Hanc enim suae monetae Remensi conjunxerat. De qua re saepius conventus a domno abbate Richardo ac fratribus ejus, cum renuissem reddere quam repetebant monetam, ne viderer mutilare nostrae utilitatis commodum, et monetam Remensem imminuendo viliorem facere, habito consilio cum clericis fidelibus et laicis nostris pro restauratione monetae Mosomensis, et quia Deus honoratur in servitiis, personae ab eis praesentatae altare supradictum tradidi, dato tenore hujusce privilegii, ut, persona defuncta, alteri personae ad opus monachorum altare reddatur absque omni pecunia, talisque sit personarum successio per saecula. Hoc decretum auctoritatis nostrae praecepti conscriptione studuimus confirmare, ne quis amodo praesumat violare; sed et si quis tentaverit, videat ne sibi januas coeli clauserit, quod janitoris injuriam, res ejus auferens, inciderit. Datum anno incarnationis Domini 1040, indict. VIII. Actum Remis, regnante Henrico rege anno secundo, episcopatus domni Widonis anno VII. Odalricus cancellarius scripsit et subscripsit. IV. #Widonis archiepiscopi Remensis charta de altari Germereii pro coenobio Mosomensi.@# (Anno 1043.)[MABILL. #De re diplom.@# II, 603, ex autographo.] + In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Notum sit omnibus tam praesentibus quam etiam futuris fidelibus, quod ego Wido Remorum archiepiscopus, favente Odone archidiacono, pariterque canonicorum conventu, precatu quoque domni Rodulfi abbatis caeterorumque fratrum, concesserim quoddam altare in villa quae dicitur Germereium abbatiae sanctae Mariae Mosomensis, ob remedium animae meae, eo vero tenore, ut, defuncta ipsius altaris persona, alia ab abbate, quamcunque voluerit, praesentata absque aliquo munere canonice restituatur. Et ut hoc firmum et stabile in perpetuum maneat, violatorem et infractorem hujus rei jaculo anathematis percutimus, et vinculo excommunicationis alligamus. + Signum Widonis Remorum praesulis. Signum Odonis archidiaconi. S. Albrici praepositi. S. Warini archidiaconi. S. Constantii decani. S. Richardi cantoris. S. Richeri presbyteri. S. Alberti. S. Rotgeri. S. Gerardi. S. Erlebardi. S. Hugonis. S. Widrici. S. Odonis. S. Sigeberti. S. Herimanni. S. Leuvini. S. Hugonis. S. Manasse. S. Roderici. S. Rotberti. Actum Remis anno incarnationis Dominicae 1043, indict. XI, regnante Henrico rege Francorum anno XVII, episcopatus vero domni Widonis archiepiscopi anno XI. Odalricus cancellarius scripsit. V. #Guido archiepiscopus Remensis confirmat donum Manassis nepotis sui Herimaro abbati Sancti Remigii de quibusdam terris, in confinio castri beati Remigii sitis, praesenti charta, a nobilibus vicinis subscripta.@# (Anno 1053.)[D. MARLOT, #Metropol. Rem.,@# II, 110.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Est in confinio castri sancti Remigii terra adjacens vicinitati terrarum adjacentium in villa sancti Remigii ex parte quae a Viridate dicitur ( #Vrilly@# ), de possessione cujusdam vicedomini Remensis qui dicebatur Manasses Calvus, nepos Widonis archiepiscopi. Volens ergo dominus abbas Herimarus quoddam mansionile ibi prope memoratam villam construere, nomine Tollensviam, pro eo quod viam abstulerit quae perinde solita erat fieri, quia contigua et immista erat ipsa terra reliquis terris Sancti Remigii, ne aliquando paterentur aliquod scandalum homines easdem colentes a domino possessore ipsius terrae, de qua supra retulimus, petivit in praesentia domni archipraesulis Widonis ab ipso Manasse Calvo dari Sancto Remigio eam pro remedio animae suae et animarum filiorum suorum. Ipse autem noluit hoc facere nisi ea conditione ut darentur sibi centum solidi quotannis vitae suae, et post mortem suo haeredi. Herimarus autem, consilio habito cum Manasse comite qui tunc praesens aderat, et cum reliquis casatis ex praecepto ejusdem archipraesulis memorati, noluit assentire ut daret ei memoratum pretium, scilicet centum solidos, nisi quandiu viveret. Denique hortatu omnium qui aderant, imo prece et imperio avunculi sui supra taxati archipraesulis, ad ultimum consentit ut haberet centum solidos quoad viveret, post mortem vero suam et terram et denarios sanctus Remigius jure quieto possideret. Hanc igitur conventionem in praesentia sua litteris commendare praecepit domnus Wido archipraesul, et ut per succedentia temporum curricula inconvulsa maneret, archiepiscopalis auctoritatis sigillo cum clericorum et laicorum qui adfuerunt testimonio corroboravit.
null
9b88984a-751e-4662-a010-cd0c973e593d
latin_170m_raw
null
None
None
None
#Signum domni Widonis archipraesulis.@# #Signum Odonis archidiaconi.@# #Signum Herimari abbatis,@# etc. Laicorum vero signum Manassae comitis. Signum Rogeri comitis. Signum Rainoldi Suessionici comitis. Signum Widonis militis. Acta est haec Remis, in ecclesia Sanctae Mariae, anno incarnationis Domini 1053, indict. VI, regnante Henrico rege Francorum anno XXIV, archiepiscopatus autem Widonis an. XX. Odalricus cancellarius scripsit. I. #Guidonis privilegium Odilae abbatissae Parthenonis S. Petri concessum.@# (Anno 1035.)[Dom. MARLOT, #Metropolis Remensis,@# II, 84.] In nomine Dei. Amen. Ego Vido, Remorum archiepiscopus, notum fieri volo omnibus Christianis fidei cultoribus, futuris atque praesentibus, nostrae conventionis commune statutum quod de altari Sancti Stephani fecimus cum Sancti Petri abbatissa Odila, et sanctimonialibus. Defuncto Dodone, venit in nostra manu et potestate supradictum altare; abbatissa vero, audita morte Dodonis, quam citius potuit, adiit praesentiam nostrae . . . . . familiaritatis et ut saepe dictum altare sancto Petro concederem impersonaliter, requisivit. Tali tenore praebuimus assensum petitioni abbatissae et sanctimonialium ut, quandiu in hoc saeculo vita comite fuerimus, memoria nostri fieret unaquaque hora in orationibus earum. Postquam suprema dies, subtracto lumine, nostros clauserit oculos, annuatim, sicut conventio fuit, anniversarium nostrum recoletur ab illis, ita ut in illo die pro animae nostrae remedio celebretur vigilia et defunctorum fiat commendatio, convocatis duodecim presbyteris, totidem missae eodem die canantur, et pro anima nostra in refectorio satientur pauperes triginta, ob memoriam nostri in unum congregentur, et, ut dictum est, pro supradicto altari in nomine Christi reficiantur, quia scriptum est: #Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.@# Et ut hoc nostrae auctoritatis scriptum quod fecimus inconcussum maneat cunctis diebus nostra auctoritate omnino corroboramus. Insuper et sancti Petri, regni coelorum clavigeri, cui praedictum altare contulimus, hoc scriptum nos ipsi firmavimus, manuque fidelium nostrorum roborari fecimus. Actum Remis, regnante rege Henrico an. VIII, episcopatus domni Guidonis an. II. Sig. Harduini archidiaconi. Sig. Richardi archidiaconi. Sig. Conranni decani. Sig. Alberti camerarii. Sig Alberici. Sig. Harduini hujus loci praepositi. Oldaricus ad vicem Harduini cancellani scripsit et subscripsit. II. #Charta Widonis archiepiscopi, qua Remigianis confert altare de Crusciniano.@# (Anno 1040.)[D. MARLOT, #Metropolis Remensis,@# II, 85.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Wido, Dei gratia Remorum archiepiscopus, notificare cupio Ecclesiae nostrae, tam praesentibus quam futuris fidelibus, qualiter a domino abbate Theodorico caeterisque oratus et exoratus altare de villa quae Crusciniacus dicitur pro animae meae remedio S. Remigii tradiderim coenobio, ad Dei gloriam, beati quoque Patris et antecessoris nostri Remigii amorem, evidenter considerans par esse justis petitionibus acquiescere, Dominumque honorari in sancti sui confessoris veneratione. Non enim dignum judicavi rem petitam denegando Francorum apostolo atque patrono, refragari, cujus patrocinio nos speramus semper et ubique protegi. Ne autem inconsulta in altari tradito putetur temeritas, consensu atque consilio Beroldi Suessionensis episcopi, clericorum etiam ac laicorum nostrorum instinctu, praedictum altare Sancto Remigio tradidi possidendum jure perenni, tali permissione habita ut, una persona defuncta, a loci abbate praesentetur altera, cui altare reddatur absque omni pecunia, talisque sit personarum substitutio per saecula. Ita tamen ut pro respectu denarios octodecim, sicut reliqua altaria, tam mihi quam successoribus meis, solvat in synodo annua. Hujus conventionem traditionis volens permanere inviolabilem scripto studio destinavi posteris ad conservationem. Quinimo auctoritate Dei omnipotentis Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nec non beatae Mariae virginis, sancti quoque Remigii omniumque sanctorum suffragantibus meritis, excommunicamus praefatae conventionis violatorem, testibus his praesentibus. Widone archiepiscopo. Albrico praeposito. Constantino decano. Beroldo episcopo. Guntranno chorepiscopo. Richardo, Odalrico, etc. Actum est Remis, anno Dominicae incarnationis 1040, indict. VIII, regnante Henrico rege ann. XII, episcopatus domini Widonis VII. Testes Gerardus, Erlebaldus, Henricus, Bernaerus, Boso, Rainaldus, Varinus. Vauterannus cancellarius scripsit + et subscripsit. . III. #Concordia Widonis archiepiscopi Remensis cum Ricardo abbate S. Vitonis Virdunensis.@# (Anno 1040.)[VARIN, #
null
55149c11-af1b-443b-8803-3b3ec3572ff8
latin_170m_raw
null
None
None
None
Archives administratives de la ville de Reims,@# p. 206, ex chartulario S. Vitonis Virdun.] Ego Wido, Dei munere Remorum archiepiscopus, innotescere volo cunctis praesentibus et futuris Ecclesiae nostrae fidelibus quod altare de Wivariis tradiderim coenobio B. Petri, sanctique Vitonis in suburbio Virdunensi, in dando annexa occasione hujusmodi: Richardus abbas et fratres ejusdem coenobii questi sunt apud me quod antecessor meus dominus Aebalus injuste abstulerit monetam Mosomensem de coenobio supradicto, quam legaliter tenebant ex dono imperatoris Henrici, interventu quoque Herimanni comitis cujus beneficium exstiterat. Hanc enim suae monetae Remensi conjunxerat. De qua re saepius conventus a domno abbate Richardo ac fratribus ejus, cum renuissem reddere quam repetebant monetam, ne viderer mutilare nostrae utilitatis commodum, et monetam Remensem imminuendo viliorem facere, habito consilio cum clericis fidelibus et laicis nostris pro restauratione monetae Mosomensis, et quia Deus honoratur in servitiis, personae ab eis praesentatae altare supradictum tradidi, dato tenore hujusce privilegii, ut, persona defuncta, alteri personae ad opus monachorum altare reddatur absque omni pecunia, talisque sit personarum successio per saecula. Hoc decretum auctoritatis nostrae praecepti conscriptione studuimus confirmare, ne quis amodo praesumat violare; sed et si quis tentaverit, videat ne sibi januas coeli clauserit, quod janitoris injuriam, res ejus auferens, inciderit. Datum anno incarnationis Domini 1040, indict. VIII. Actum Remis, regnante Henrico rege anno secundo, episcopatus domni Widonis anno VII. Odalricus cancellarius scripsit et subscripsit. IV. #Widonis archiepiscopi Remensis charta de altari Germereii pro coenobio Mosomensi.@# (Anno 1043.)[MABILL. #De re diplom.@# II, 603, ex autographo.] + In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Notum sit omnibus tam praesentibus quam etiam futuris fidelibus, quod ego Wido Remorum archiepiscopus, favente Odone archidiacono, pariterque canonicorum conventu, precatu quoque domni Rodulfi abbatis caeterorumque fratrum, concesserim quoddam altare in villa quae dicitur Germereium abbatiae sanctae Mariae Mosomensis, ob remedium animae meae, eo vero tenore, ut, defuncta ipsius altaris persona, alia ab abbate, quamcunque voluerit, praesentata absque aliquo munere canonice restituatur. Et ut hoc firmum et stabile in perpetuum maneat, violatorem et infractorem hujus rei jaculo anathematis percutimus, et vinculo excommunicationis alligamus. + Signum Widonis Remorum praesulis. Signum Odonis archidiaconi. S. Albrici praepositi. S. Warini archidiaconi. S. Constantii decani. S. Richardi cantoris. S. Richeri presbyteri. S. Alberti. S. Rotgeri. S. Gerardi. S. Erlebardi. S. Hugonis. S. Widrici. S. Odonis. S. Sigeberti. S. Herimanni. S. Leuvini. S. Hugonis. S. Manasse. S. Roderici. S. Rotberti. Actum Remis anno incarnationis Dominicae 1043, indict. XI, regnante Henrico rege Francorum anno XVII, episcopatus vero domni Widonis archiepiscopi anno XI. Odalricus cancellarius scripsit. V. #Guido archiepiscopus Remensis confirmat donum Manassis nepotis sui Herimaro abbati Sancti Remigii de quibusdam terris, in confinio castri beati Remigii sitis, praesenti charta, a nobilibus vicinis subscripta.@# (Anno 1053.)[D. MARLOT, #Metropol. Rem.,@# II, 110.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Est in confinio castri sancti Remigii terra adjacens vicinitati terrarum adjacentium in villa sancti Remigii ex parte quae a Viridate dicitur ( #Vrilly@# ), de possessione cujusdam vicedomini Remensis qui dicebatur Manasses Calvus, nepos Widonis archiepiscopi. Volens ergo dominus abbas Herimarus quoddam mansionile ibi prope memoratam villam construere, nomine Tollensviam, pro eo quod viam abstulerit quae perinde solita erat fieri, quia contigua et immista erat ipsa terra reliquis terris Sancti Remigii, ne aliquando paterentur aliquod scandalum homines easdem colentes a domino possessore ipsius terrae, de qua supra retulimus, petivit in praesentia domni archipraesulis Widonis ab ipso Manasse Calvo dari Sancto Remigio eam pro remedio animae suae et animarum filiorum suorum. Ipse autem noluit hoc facere nisi ea conditione ut darentur sibi centum solidi quotannis vitae suae, et post mortem suo haeredi. Herimarus autem, consilio habito cum Manasse comite qui tunc praesens aderat, et cum reliquis casatis ex praecepto ejusdem archipraesulis memorati, noluit assentire ut daret ei memoratum pretium, scilicet centum solidos, nisi quandiu viveret.
null
a897350e-2db3-49b6-93b3-973442652f44
latin_170m_raw
null
None
None
None
Denique hortatu omnium qui aderant, imo prece et imperio avunculi sui supra taxati archipraesulis, ad ultimum consentit ut haberet centum solidos quoad viveret, post mortem vero suam et terram et denarios sanctus Remigius jure quieto possideret. Hanc igitur conventionem in praesentia sua litteris commendare praecepit domnus Wido archipraesul, et ut per succedentia temporum curricula inconvulsa maneret, archiepiscopalis auctoritatis sigillo cum clericorum et laicorum qui adfuerunt testimonio corroboravit. #Signum domni Widonis archipraesulis.@# #Signum Odonis archidiaconi.@# #Signum Herimari abbatis,@# etc. Laicorum vero signum Manassae comitis. Signum Rogeri comitis. Signum Rainoldi Suessionici comitis. Signum Widonis militis. Acta est haec Remis, in ecclesia Sanctae Mariae, anno incarnationis Domini 1053, indict. VI, regnante Henrico rege Francorum anno XXIV, archiepiscopatus autem Widonis an. XX. Odalricus cancellarius scripsit.
null
0af59294-f28d-4a48-9af4-df46de101c90
latin_170m_raw
null
None
None
None
EPISTOLA PRIMA AD JOANNEM XIX PAPAM. [Vide in JOANNE XIX, ad an. 1038, Patrologiae tom. CXLI.] EPISTOLA II. AD EIQUOCUM SACRI PALATII VESTARARIUM.[Mabill. Annal. ord. S. Bened. IV. 729] Domno illo sacri palatii vestarario, primo senatori, necnon unico Romanorum duci EIQUOCO, suus nominetenus abbas continuae fidelitatis servitium. Quos verae charitatis connexio ligat, longinqua locorum spatia nequaquam separant: quapropter celsitudini vestrae notescat me, licet longinquum corpore, mente tamen et spiritu vobis semper adesse; et non solum meipsum, sed et confratres meos sancto Benigno sedulo servientes, imo etiam ipsum seniorem nostrum salutem vestram in omni prosperitate sanctis orationibus fovere praesentialiter, quo me non immemorem beneficiorum vestrorum vita comite in proximo habebitis in servitium vestrum. Caeterum quoniam in vobis multum confidimus, quidquid nobis acciderit, fiducialiter manifestantes deposcimus ut, si aliquis noster vicinus aemulus aliquid machinari contra locum nostrum apud dominum papam voluerit, vos, sicut bene potestis, hos fieri prohibeatis. Nos enim nihil injustum petimus, sed antiquam legem loci nostri salvam insepultam, quam innixe conantur transferre, volumus. Sic vobis quondam notus, modo notior exstet, quem bene si cures, nos facies memores. EPISTOLA III. AD CANONICOS LUGDUNENSES. (Circa an. 1051.)[Gal. Christ., tom. IV. append., pag. 8.] HALINARDUS indignus episcopus dominis Lugdunensibus canonicis orationum suffragium. Vestrae fraternitati notum fiat me carnis ergastulo exuendum in proximo, quapropter absentialiter praesens solotenus supplico communiter miserando indulgeatis quidquid negligentiae in vobis contraxi. Namque si Dominus, quod facere potens est. praesentem mihi vitam concesserit, omne mei studium vestro profectui assidue invigilabit. Ad haec de substituendo mihi pastore fidele do vobis consilium; nolite deinceps sicut hactenus hac de causa diversa et extera perlustrare loca; sed praemissis precibus atque jejuniis Omnipotentis clementiam deposcite, ut qui potens est suscitare filios Abrahae ex vobis se dignum praeficiat praelatum. Huic autem officio secundum hujus temporis qualitatem idoneus esse videtur Vin. praepositus: quem si ad id praelaturae, ut spero, non potueritis flectere, sum enim testis suae conscientiae . . . hortor mihi succedere. Tandem omnia vere . . . velle et disponere. Ad haec tibi, charissime Ponci Senescalle, omnigena supplico prece quatenus bonorum meorum partem B. Stephano, partem vero Athanacensi monasterio pro meae animae salute tribuas, sum enim illis multum debitor. Porro ecclesiam de Veisa omnibus interdico ut nemo ibi habitet, vel laboret, aut divinum opus faciat praeter Athanacensis, donec eamdem ecclesiam et terras quiete possideant sicut Rotbertus illis convenit. Deinde ipsi R. per fidem quam mihi spopondit mando quatenus octo unciarum auri medietatem, quarum mihi obnoxius est B. Stephano et alteram Athanacensibus pro mea redemptione seu gratia offerat. Interdico etiam et anathematizo auctoritate Dei Patris omnipotentis, et B. Petri omniumque sanctorum necnon mea, ut nemo contrarius existat Athanacensibus propter pecuniam Judaeorum ibidem dudum interfectorum. Valete. EPISTOLA PRIMA AD JOANNEM XIX PAPAM. [Vide in JOANNE XIX, ad an. 1038, Patrologiae tom. CXLI.] EPISTOLA II. AD EIQUOCUM SACRI PALATII VESTARARIUM.[Mabill. Annal. ord. S. Bened. IV. 729] Domno illo sacri palatii vestarario, primo senatori, necnon unico Romanorum duci EIQUOCO, suus nominetenus abbas continuae fidelitatis servitium. Quos verae charitatis connexio ligat, longinqua locorum spatia nequaquam separant: quapropter celsitudini vestrae notescat me, licet longinquum corpore, mente tamen et spiritu vobis semper adesse; et non solum meipsum, sed et confratres meos sancto Benigno sedulo servientes, imo etiam ipsum seniorem nostrum salutem vestram in omni prosperitate sanctis orationibus fovere praesentialiter, quo me non immemorem beneficiorum vestrorum vita comite in proximo habebitis in servitium vestrum. Caeterum quoniam in vobis multum confidimus, quidquid nobis acciderit, fiducialiter manifestantes deposcimus ut, si aliquis noster vicinus aemulus aliquid machinari contra locum nostrum apud dominum papam voluerit, vos, sicut bene potestis, hos fieri prohibeatis. Nos enim nihil injustum petimus, sed antiquam legem loci nostri salvam insepultam, quam innixe conantur transferre, volumus. Sic vobis quondam notus, modo notior exstet, quem bene si cures, nos facies memores. EPISTOLA III. AD CANONICOS LUGDUNENSES. (Circa an. 1051
null
46a7f993-47e2-4535-bbbc-4ae59d256915
latin_170m_raw
null
None
None
None
.)[Gal. Christ., tom. IV. append., pag. 8.] HALINARDUS indignus episcopus dominis Lugdunensibus canonicis orationum suffragium. Vestrae fraternitati notum fiat me carnis ergastulo exuendum in proximo, quapropter absentialiter praesens solotenus supplico communiter miserando indulgeatis quidquid negligentiae in vobis contraxi. Namque si Dominus, quod facere potens est. praesentem mihi vitam concesserit, omne mei studium vestro profectui assidue invigilabit. Ad haec de substituendo mihi pastore fidele do vobis consilium; nolite deinceps sicut hactenus hac de causa diversa et extera perlustrare loca; sed praemissis precibus atque jejuniis Omnipotentis clementiam deposcite, ut qui potens est suscitare filios Abrahae ex vobis se dignum praeficiat praelatum. Huic autem officio secundum hujus temporis qualitatem idoneus esse videtur Vin. praepositus: quem si ad id praelaturae, ut spero, non potueritis flectere, sum enim testis suae conscientiae . . . hortor mihi succedere. Tandem omnia vere . . . velle et disponere. Ad haec tibi, charissime Ponci Senescalle, omnigena supplico prece quatenus bonorum meorum partem B. Stephano, partem vero Athanacensi monasterio pro meae animae salute tribuas, sum enim illis multum debitor. Porro ecclesiam de Veisa omnibus interdico ut nemo ibi habitet, vel laboret, aut divinum opus faciat praeter Athanacensis, donec eamdem ecclesiam et terras quiete possideant sicut Rotbertus illis convenit. Deinde ipsi R. per fidem quam mihi spopondit mando quatenus octo unciarum auri medietatem, quarum mihi obnoxius est B. Stephano et alteram Athanacensibus pro mea redemptione seu gratia offerat. Interdico etiam et anathematizo auctoritate Dei Patris omnipotentis, et B. Petri omniumque sanctorum necnon mea, ut nemo contrarius existat Athanacensibus propter pecuniam Judaeorum ibidem dudum interfectorum. Valete.
null
f8b7f454-e5e0-4c18-bb96-756bf56feb3d
latin_170m_raw
null
None
None
None
De corpore et sanguine Christi contra Berengarium Hugo, Lingonensis episcoporum minimus, BERENGARIO, in quibusdam reverentissimo sacerdoti, Deum sapere. Rerum existentium, virorum acutissime, naturam, si bene perspiceres, si Patrum sententias, non tam exili quam pravo studio, scrutareris, sacramentum corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi non ita crederes celebratum ut corpus esse diceres, et incorporeum praedicares. Perinde, si perpenderes quod amplitudo divinae potentiae sensuum excedat circos, nec possit sensualiter ambiri quod in vos informet sensus, os nimis extensum contraheres, contractum corrigeres, correctum denique contineres. Dicis enim, nimis extense loquens, in hujusmodi sacramento, corpus Christi sic esse ut panis et vini natura et essentia non mutetur; corpusque, quod dixeras crucifixum, intellectuale constituis. In quo evidentissime patet quod incorporeum confiteris. Qua in re, universalem Ecclesiam scandalizas, ipsumque tuum offendis auctorem, qui palpabile obtulit quod incorporeum affirmas. Namque si panis et vini natura et essentia reali principalitate, post consecrationem, persistunt, translatum nihil potest intelligi, et si quod adjunctum est sola fit intellectus potentia, revera non capitur quomodo, vel unde, vel idem sit quod adhuc non subsistit. Est enim intellectus essentiarum discussor, non opifex; judex, non institutor. Et quamvis rerum vel monstret vel figuret imagines, nullum corpus materiali producit exordio. At si panis et vini sacramentum, ob solam salutis potentiam, cum nato et passo unum atque idem est; similiter auctori nihil refert hoc sacramentum eodem judicio, eadem intelligentia baptismum vel esse, vel dicere, vel quidquid in sacramentis salubriter celebratur, sicut patet in plurimis; velut, si procul justitiae aliquem dixeris eumdem cum regibus, hoc ipsum ad patricium referas, hoc ad Caesarem, si velis. Quod si hoc modo Christi corpus applicas ad sacramentum, inde quod haec communis virtus, haec publica fortitudo, commune et publicum malum sit. Porro autem, si ex sua essentia vel natura non habent salutis potentiam, habent ejus contrarium, sicque, dum in sua natura permanserit, erit impotens sacramentum. Per quod evidenter consequitur corpus Christi sic esse imbecille, si panem, qui in sua natura permanserit, dixerit corpus esse. Quapropter necesse est ut aut panem omnino a sua natura dejicias, aut ipsum Christi corpus dicere non praesumas. Quod si forte dixeris et suam naturam retinere, et tamen non esse impotens sacramentum, contra rationem loqueris; si cui naturam conferes, inhaerentiam [ #al., inhaerentia]@# tollis. Omnes enim res, dum in sua natura consistunt, ab inhaerentibus naturae non recedunt. Quid ergo de aqua in vinum conversa dicis? Dices in sua natura mansisse, et tamen vinum esse, aut dices non esse vinum; sicut nec panis [ #al.,@# panem] corpus nisi saporis potentiam. Quodcunque horum dicas mirabiliter furis, profundissime fundis, solitarius hauris. Attritum dicit quod incorruptibilis #al.,@# incorruptibile] est, facisque consequentiam, quam quaedam destruunt elementa. Putas enim, non bene intelligens, attrita quaeque consequenter corrumpi. Sed vide quia ignis plagatus non corrumpitur, et aer non doluit a sagitta. Quod si ipsum dixeris augmentari eo quod in dies immolatur, lechythum non dices non minui, cum ex eo quotidie caperetur. Si vero non imminutum protuleris, et sumptum et integrum confiteris. Ergo si hoc potuit Elias, quare hoc non potuit et Deus? Frumentum mulieris Sarephtenae hujusmodi azymis praesignavit; hoc ipsi praesignaverunt panes, millibus satiatis, totitas [ #al.,@# deitas] non solum servata est. Verum etiam bissenos redundavit in cophinos. Quos qualiter gratuitos [ #al.,@# gustatos], vel unde augmentatos, si dixeris, per eamdem hoc esse potentiam respondemus; tuaque de ipsis confessio fides est sacramenti certissima. Natura etenim stabilis, per longaevos obtentus, libertatem constantiae pactumque virtutis, quo dominatur, in rebus plerumque per quem obtinet, solvit [ #al.,@# perobtinet solum]. Alioquin, nisi ita concederes, videatur [ #al.,@# videretur] invicto obstare Deo. Quod sibi auferre non potest qui ibi [ #al.,@# tibi] concesserit quae de Christi corporis sacramento praesumptuose suades. Qua in re alios quidem vincis, sed ipsorum furorem armas, qui divinae potentiae detrahentes naturam rerum factione [ #
null
10106e19-1dec-41b2-9b53-3f09572e782d
latin_170m_raw
null
None
None
None
al.,@# factricem] dicunt. Proinde, o in cunctis aliis reverentissime vir, assume tibi fidem, quia #justus ex fide vivit (Rom. I, 17) @#, et fide mundantur corda, sicut scriptum est: Mundans fide corda eorum. Et quae in mysteriis ideo tenenda maxime est, quia, sicut alibi scribitur, ipsa mentis dubietas licet bonae vitae sit, qui accipit, excludit, ne ad ejus sacramenti intelligentiam pertingat. Quod tecum saepius revolvendo, ne ultra, quaeso, argumenteris de omnipotentia divina. Sicut enim non capis quomodo Verbum caro factum sit, sic non potes capere quomodo panis iste mutetur in carnem, et vinum in sanguinem transformetur, nise te docuerit omnipotentiae fides. Alioquin luctaris cum Deo; sed non in brachiis patriarchae; sed neque cum aurora imo etiam tota tua haec luctatio nocturna est, magis quam videtur esse insidiose luctantis quam amicabiliter amplexantis. Quae nimirum luctatio non solum non meretur, sed perdit; et non a merito erroris immunis est, quasi durare nolueris [ #al.,@# volueris] currendo incurret mortem. Propter quod philosophiae tuae suadeo tenere quod scriptum est. Tolle, inquit, luctatori coronam, lentus jacebit in stadio. Desiste ergo fore erroris miles, desiste impugnare coeleste mysterium, perpende quod Dei voluntas, et verbum omni naturae supereminet, et, qui in facturis potens est, potentem transformare credas, sicut scriptum est: #Mutabis ea, et mutabuntur (Psal. CI) @#. Dei enim velle pro facto est. Exue igitur erroris involucrum, et casto fidei velamine in mentem para. Memorare quod in Ambrosio legitur de sacramentis (lib. De initiandis, cap. 9), #quia corpus quod conficimus ex Virgine est;@# cum dicit quia ex virgine est, partum dicit, et non alicui simile, sicut tu per potentiam judicas. Hoc certe intellexi, cum ad te de mysteriis sermonem adorsus, fidem tuam curiosus [ #al.,@# curiosius] investigarem, quam longe sis a testibus tuis Ambrosio scilicet et Augustino, a te quidem appellatis, sed ipsis non ita testantibus, probare paratus sum, cum eos per eosdem tuis assertionibus videam refragari, eisque maxime quibus te per eos auctorizas. Ipsi enim vere liberi, ab errore non quasi velamen habentes malitiae in suis significantibus sonis, hoc coeleste convivium nulli comparant, nulli simile dicunt; sed sicut alter eorum dicit Deum suis vocibus, et non alienis assertionibus aestimandum, per cujus distribuendum verbum, ex edibili sacramento carnis et sanguinis efficientiam de spirituali secreto procedere, nec ipsam carnem aliam, nec ipsum alium sanguinem, quam unde incarnatus apparuit plane, et simpliciter crediderim, sicut semel accipiens formam servi, sicut pro nobis quotidie hanc in se suscipiens creaturam, faciens suum corpus occulta quadam recreando potentia; sicut dicit beatus Augustinus in libro quarto [ #al.,@# tertio] de Trinitate (lib. III de Trinit., c. 4, t. III); ubi Paulum apostolum Christum significando praedicasse commemorat. « Corpus, inquit, Christi et sanguinem dicimus, sed illud tantum quod fructibus terrae acceptum et prece mystica consecratum, rite sumimus ad salutem spiritualem, in memoriam pro nobis Dominicae passionis, operante invisibiliter Spiritu Dei; » sicut scriptum est in libro Sapientiae. #Creatura,@# inquit, #Factori deserviens extenditur in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum his qui in te confidant. Propter quod et tunc in omnia se transfigurans omnium nutrici gratiae tuae deserviebat ad voluntatem horum qui te desiderabant (Sap. XVI) @#. Quod exemplum, licet ab alienis assumptionibus vel conversionibus, aptum sit, sicut cum formae visibiles ab incorporeis assumuntur, vel cum rerum conversiones fiunt, sicut aquae verae in vinum verum. Huic maxime [ #al.,@# tamen maxime] convenit sacramento, in quo panis et vini creatura Deo sic deservire probatur ut perseverantiam quam exhibuerat naturae, invisibili celeritate permutet, et se in omnia transfigurans, hoc est in eum, in quo omnia sunt, aut qui omnium est homo Christus. Corpus ejus ipso Recreatore [ #al.,@# Creatore] fiat, quod extendatur in tormentum judicii adversus injustos, hoc est in eos qui indigne suscipiunt, et lene ad ipsos sit, qui in virtute et veritate
null
19f5c7db-bf60-49fb-8be1-66961fb2f314
latin_170m_raw
null
None
None
None
mysterii sibi vitam invenire confidunt. Per hoc autem quod dicit ad voluntatem horum qui te desiderabant, doceri oportet eos qui vitae sacramenta desidiose et ignoranter accipiunt. Ac per hoc non ei corporantur, in quem ipsa transeunt sacramenta. #Sedens quidem,@# sicut in Salomone legimus #ad mensam potentis, scito quoniam talia oportet te praeparare.@# Quod exponens sanctus Augustinus dicit (tract. 84 in Evang. Joan.): « Quae est mensa magna, nisi unde accipimus corpus Christi et sanguinem? Quid est scito quoniam talia te oportet praeparare, nisi quod beatus Joannes exponit? » #Sicut Christus pro nobis animam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere (I Joan. III) @#. Ad hoc salutare convivium cum desiderio currendum est, quia Christus hoc ipsum cum desiderio celebravit, sicut ipse in Evangelio ad discipulos suos dixit: #Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam patiar (Luc. XXII) @#. Ad hanc mensam Judaeos Augustinus invitans in libro contra genera hostium (lib. contra quinque genera hostium seu de quinque haeresibus, c. 7), sic dicit: « Saevistis, o Judaei, occidistis, sanguinem Christi fudistis. Quid facere nunc habetis, nisi ut credentes baptizemini; et bibatis habetis, nisi ut credentes baptizemini; et bibatis sanguinem quem effudistis? Non est quod horreatis, fusus est sanguis medici, et factum est medicamentum phrenetici. » Sicut Augustinus de Paulo phreneticum patienter toleravit, sustinuit me ferientem se, donavit mihi feriri per se. Quid tibi, quaeso, vile est in ipsa quae in Christi corpus transit creatura? Nam et corpus quod Christus sumpsit ex virgine per naturam quidem corruptibili, et si non corrupta per coitum, ex eodem exstitit elemento, ex quo fructus sacramentorum processit. Licet enim Virgo peperisset, non sicut genuit nata est, nec a virginibus descendit parentibus, sed ea conditione nascendi quae cunctis mortalibus perseverat. Aliter paritura defluxit, et Verbum incarnatum non ex alia quam ex terrena substantia generavit, sicut Augustinus dicit in libro De verbis Domini: « Adveniens, inquit, divinitas in uterum virginis Mariae auctoritate illa qua Adam in paradiso de limo terrae formavit, carnem sibi ex substantia ipsius Mariae fabricavit. » Ex hac ipsa materia ipsos quoque sacramentorum fructus novimus procreari, quos catholice oblatos, secreta deitatis potentia, per sanctum et invisibilem Spiritum carnem Christi, et sanguinem fieri confitemur. Unde iterato apud Augustinum habetur: « Quis, inquit, ea facit, nisi qui dixit ut haec terra produceret, et in eodem verbo suo, quae creavit, et regit, atque agit. » Dei namque incommutabile Verbum, humiliter concarnatum, mortalibus, sicut nos inhabiles, et minus idoneos per sacramentorum fidem in novam transtulit creaturam, quod nemo videre potest, nisi [ #al.,@# qui non nisi] qui non distinctiones membrorum in nobis considerat; sic ipsam mysteriorum materiam summa sibi corporavit [ #al.,@# concorporavit] virtute; quod ideo invisibiliter est credendum quia invisibiliter est factum. Sicut enim Verbum Dei in carne invisibile fuit, quod tamen factum erat, sic ista ipsa caro quia jam in verbo consistit, quodammodo invisibilis facta, quodam iterum necessario pioque consilio ad gustus suffragium panis et vini quibusdam qualitatibus, occultatur. Sed spiritualibus oculis ipsa carnis veritas non negatur. Alioquin fides tanti mysterii deperisset, si cruor in calice fieret manifestus, et si in macello Christo [ #al.,@# Christi] ruberet sua caro, rarus in terris ille qui hoc non abhorreret. Sed cum vita aeterna non nisi edenti promittatur, perpetuarent morti, qui Christum non coenassent. Sicut enim medicus fastidienti aegro austeram potionem per alienas dulcedines temperando saporat, tantoque intentius, quanto eam amplius novit profuturam; sic noster Procurator, et providus conviva prandium suae carnis coaptavit horrentibus, ut, prioris creaturae vultibus reservatis, ex formae visione animosius caperetur. Similiter cum tantum Deus esset in sua immortali essentia providens humanum genus non posse reparari, si non moreretur per carnem, qui mori per divinitatem non poterat, occultavit se nostrae carnis amictu, et per assumpta membra passus est sine visione sermonis; quem, nemo licet viderit, ut reor, non dicet defuisse. Qua in re sicut haberet immortalem et invisibilem per corpus disposuisse mori
null
23776f2a-fb5d-4c58-97d8-c66e30b95c92
latin_170m_raw
null
None
None
None
, sic ipsum ejus corpus ingustabile per naturam, per formam, per speciem manducabile contulit, ne abhorrendo cruentum ipsa jejunitas condemnaret, quos liberatos morte refectio sacrosancta satiaret. Quid enim tam optabile devenit in habitum quam ipso pasci, ipso refici pane, qui tanta virtute nos saginat, ut Christo corporati [ #al.,@# concorporati] medullitus adipemur, et homo interior spiritualiter pinguescat? Ad istum capiendum, comedendum, nutrimur. Per istum lactamur fide, pascimur specie [ #forte@# spe]. Per ipsum jam filii Dei sumus, sicut scriptum est: Filii Dei sumus per gratiam, per fidem, per sacramentum, per sanguinem Christi, per redemptionem Salvatoris. Cibus immortalis, et sanctus, per quem nos vegetemur [ #al.,@# vegetamur] et ille non minuitur. Panis iste, sicut lux plurium oculos pascens, et tamen tanta est quanta erat. Sacramentum fidelium, quod soli agnoscunt fideles, tunc unicuique vita est; si quod in sacramentum visibiliter sumitur in ipsa veritate spiritualiter bibatur; aliter non satiaretur mens; aliter non recrearetur anima, sicut Augustinus dicit: « Omnino non satiaret me Deus, nisi promitteret se ipsum Deum. » Ergo ubi est ista promissio, #Panis,@# inquit, #quem ego dabo caro mea est pro mundi vita? (Joan. VI, 52.) @# Sed dices panis hic, sed non Deus promittitur. Audi iterum: #Ego sum,@# inquit, #panis vivus, qui de coelo descendi (Ibid., 51) @#. Vivus est, et vivos facit. Nam iterato sic habes: #Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum (Ibid., 52) @#. Audisti quia vita est. Sed quae vita? vita distinguibilis, discretibilis, distans. Quare? quia perpes, quia aeterna, quia salubris, quia corruptionis nescia, quia felicitatis plena. Per quod aeterne, per quod salubriter, per quod sine corruptione, per quod feliciter vivitur. Nonne hoc optabiliter amandum, amando, colendo credendum est? In his etiam a nostra differt. Activa enim nec perpes, nec colenda; exterminabilis est enim, sicut Augustinus dicit: Vita, inquit, ista vapor est ad modicum apparens, deinceps exterminabitur; et alibi: Vita hominis, et si longa, quasi gutta una ad universum mare. Item ipse, ipsi dies non stant, tu quare cum illis vis stare? quid tibi ulterius si contra, si aliter, si secus, si ex adverso credideris? Nunquid enim vera non sunt, quae a veritate procedunt; aut ipsa nos fefellit? Absit! Imo tu perturbas veritatem; et quasi mentitam redarguis; nec vereris Scripturam dicentem quod ea, quae Veritas repromisit, sine aspectu credenda sint: ipsa enim dicit: #hoc est corpus meum (Matth. XXVI, 26) @#. Concedis dixisse, sed repugnare non cessas. Dicis enim corpus, et non corpus, suum, et non suum. Quomodo enim dicas, vel non dicas, superius dixisse me puto. Idcirco dictum puta (AUGUSTIN. serm. 2, de verb. Apost., c. 1, 10): « Sacramentum fidelium agnoscunt fideles, audientes autem quid aliud quam quod audiunt? Erit homini illi mores, non vita, qui mendaces putaverit vitam? » verba namque vitae sunt; quia Vita haec dixit: et vita ipsa sunt, et Veritas haec dixit: et vera ipsa sunt, et quibus loquitur, quia ipse est Verbum Patris. Cur enim scandalizat te species quae remansit, ut reor, si te cruentasset occisus, scandalum majus esset, sicut dicit Joannes Chrysostomus ( #Homil. de proditione Judae,@# sub finem): « Erubesces, » inquit, « oblationis arcana, occisus propositus est Christus. » Ita quidem nunc mysterium tecum est, nunc operta mysterio. Si enim per fidem non ambulas in quo erit mysterium? #Per fidem enim ambulamus, et non per speciem (II Cor. V, 7) @#. Aliter enim non venitur ad aram, quae et sacerdos et sacrificium est. In Christo enim haec omnia. Ipse enim est sublime altare Patris (Hebr. XIII, 10), sicut scriptum est: Putasne aliud esse altare ubi
null
1b9e3350-1e7a-471c-9c76-32c94f4f321c
latin_170m_raw
null
None
None
None
Christus pontifex astitit, quam corpus suum per quod, et in quod Deo Patri vota fidelium, et fides offeruntur? Unde et Psalmista: #Introibo ad altare Dei@# mei (Psal. XLII, 4). Sed et de quo diceret, adjunxit: #ad Deum qui laetificat juventutem meam.@# Hoc et apud Ambrosium (libro IV de Sacramentis, cap. 2): « forma, inquit, corporis altare est, et corpus Christi est in altari. » Ipse enim est sacerdos sicut Scriptura dicit: Terribile est, inquit, immundum accedere ad ea. Ubi sacerdos est, #qui potestatem habet corpus, et animam perdere in gehennam (Matth. X, 28) @#; et illud Psalmistae: #Tu es sacerdos in aeternum (Psal. CIX, 4) @#; et Paulus, hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium. Unde et idem: #Talem,@# inquit, #habemus sacerdotem, qui consedit ad dexteram magnitudinis in excelsis (Hebr. VII, 1) @#. Ut enim ostenderet se esse sacrificium: #ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi: tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me ut facerem voluntatem tuam (Hebr. X, 5-7) @#. In ipsa voluntate sicut Apostolus dicit: #Sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Jesu (Ibid., 10) @#. Sed ut nihil deficeret omnino venienti ad Christum, ipse est tabernaculum, huic soli servatum mysterio, ut omnia essent sub gratia per plenitudinem pietatis. Necesse de caetero qui laniaret aliud pro [ #al.,@# per] se quam ipsum in quo finis sacrificiorum est; per quem non solum nos reservamur ad vitam, verum etiam omnia illa quae in sacrificium dabantur. Nullis enim jam synagoga, nullis fumant idola carnibus, plebs [ #al.,@# ista] ipsarum victimarum, cum plebe salva est: In quo enim cessavit unctio, cessavit et victima. Caliga igitur, et quodammodo caecus sis, ut videas quem non videbas, et sicut per bonum pudorem visus tibi exterior premitur, ut quae videt, non videat; sic per Dei timorem acumen tuae sublimitatis occultes ab occurrente errore, ne forensis aspectus per exteriora mysterii fallat mentem, et castos intellectus pravae intentionis adulatio [ #al.,@# adulterio] corrumpat: nec praesumas singulariter sentire, quod universitas non assentit, quia, sicut in Ambrosio legimus, non solum singulorum [ #al.,@# angelorum], verum et universitatis ista mysteria sunt, et ob hoc commune debent habere judicium secundum catholicos et canonicos sensus, quos extra ipse sentis ideoque forensem duxi, eo quod extra communes oculos, de hujusmodi videas, sicut mecum in tuo discubio contulisti. Expertus loquor, audisse contigit, nam non crederem. Abjecta unitate, de parte extolleris. De corpore et sanguine Christi contra Berengarium Hugo, Lingonensis episcoporum minimus, BERENGARIO, in quibusdam reverentissimo sacerdoti, Deum sapere. Rerum existentium, virorum acutissime, naturam, si bene perspiceres, si Patrum sententias, non tam exili quam pravo studio, scrutareris, sacramentum corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi non ita crederes celebratum ut corpus esse diceres, et incorporeum praedicares. Perinde, si perpenderes quod amplitudo divinae potentiae sensuum excedat circos, nec possit sensualiter ambiri quod in vos informet sensus, os nimis extensum contraheres, contractum corrigeres, correctum denique contineres. Dicis enim, nimis extense loquens, in hujusmodi sacramento, corpus Christi sic esse ut panis et vini natura et essentia non mutetur; corpusque, quod dixeras crucifixum, intellectuale constituis. In quo evidentissime patet quod incorporeum confiteris. Qua in re, universalem Ecclesiam scandalizas, ipsumque tuum offendis auctorem, qui palpabile obtulit quod incorporeum affirmas. Namque si panis et vini natura et essentia reali principalitate, post consecrationem, persistunt, translatum nihil potest intelligi, et si quod adjunctum est sola fit intellectus potentia, revera non capitur quomodo, vel unde, vel idem sit quod adhuc non subsistit. Est enim intellectus essentiarum discussor, non opifex; judex, non institutor. Et quamvis rerum vel monstret vel figuret imagines, nullum corpus materiali producit exordio. At si panis et vini sacramentum, ob solam salutis potentiam,
null
4fe71e1d-505a-4614-b414-73d941a7df52
latin_170m_raw
null
None
None
None
cum nato et passo unum atque idem est; similiter auctori nihil refert hoc sacramentum eodem judicio, eadem intelligentia baptismum vel esse, vel dicere, vel quidquid in sacramentis salubriter celebratur, sicut patet in plurimis; velut, si procul justitiae aliquem dixeris eumdem cum regibus, hoc ipsum ad patricium referas, hoc ad Caesarem, si velis. Quod si hoc modo Christi corpus applicas ad sacramentum, inde quod haec communis virtus, haec publica fortitudo, commune et publicum malum sit. Porro autem, si ex sua essentia vel natura non habent salutis potentiam, habent ejus contrarium, sicque, dum in sua natura permanserit, erit impotens sacramentum. Per quod evidenter consequitur corpus Christi sic esse imbecille, si panem, qui in sua natura permanserit, dixerit corpus esse. Quapropter necesse est ut aut panem omnino a sua natura dejicias, aut ipsum Christi corpus dicere non praesumas. Quod si forte dixeris et suam naturam retinere, et tamen non esse impotens sacramentum, contra rationem loqueris; si cui naturam conferes, inhaerentiam [ #al., inhaerentia]@# tollis. Omnes enim res, dum in sua natura consistunt, ab inhaerentibus naturae non recedunt. Quid ergo de aqua in vinum conversa dicis? Dices in sua natura mansisse, et tamen vinum esse, aut dices non esse vinum; sicut nec panis [ #al.,@# panem] corpus nisi saporis potentiam. Quodcunque horum dicas mirabiliter furis, profundissime fundis, solitarius hauris. Attritum dicit quod incorruptibilis #al.,@# incorruptibile] est, facisque consequentiam, quam quaedam destruunt elementa. Putas enim, non bene intelligens, attrita quaeque consequenter corrumpi. Sed vide quia ignis plagatus non corrumpitur, et aer non doluit a sagitta. Quod si ipsum dixeris augmentari eo quod in dies immolatur, lechythum non dices non minui, cum ex eo quotidie caperetur. Si vero non imminutum protuleris, et sumptum et integrum confiteris. Ergo si hoc potuit Elias, quare hoc non potuit et Deus? Frumentum mulieris Sarephtenae hujusmodi azymis praesignavit; hoc ipsi praesignaverunt panes, millibus satiatis, totitas [ #al.,@# deitas] non solum servata est. Verum etiam bissenos redundavit in cophinos. Quos qualiter gratuitos [ #al.,@# gustatos], vel unde augmentatos, si dixeris, per eamdem hoc esse potentiam respondemus; tuaque de ipsis confessio fides est sacramenti certissima. Natura etenim stabilis, per longaevos obtentus, libertatem constantiae pactumque virtutis, quo dominatur, in rebus plerumque per quem obtinet, solvit [ #al.,@# perobtinet solum]. Alioquin, nisi ita concederes, videatur [ #al.,@# videretur] invicto obstare Deo. Quod sibi auferre non potest qui ibi [ #al.,@# tibi] concesserit quae de Christi corporis sacramento praesumptuose suades. Qua in re alios quidem vincis, sed ipsorum furorem armas, qui divinae potentiae detrahentes naturam rerum factione [ #al.,@# factricem] dicunt. Proinde, o in cunctis aliis reverentissime vir, assume tibi fidem, quia #justus ex fide vivit (Rom. I, 17) @#, et fide mundantur corda, sicut scriptum est: Mundans fide corda eorum. Et quae in mysteriis ideo tenenda maxime est, quia, sicut alibi scribitur, ipsa mentis dubietas licet bonae vitae sit, qui accipit, excludit, ne ad ejus sacramenti intelligentiam pertingat. Quod tecum saepius revolvendo, ne ultra, quaeso, argumenteris de omnipotentia divina. Sicut enim non capis quomodo Verbum caro factum sit, sic non potes capere quomodo panis iste mutetur in carnem, et vinum in sanguinem transformetur, nise te docuerit omnipotentiae fides. Alioquin luctaris cum Deo; sed non in brachiis patriarchae; sed neque cum aurora imo etiam tota tua haec luctatio nocturna est, magis quam videtur esse insidiose luctantis quam amicabiliter amplexantis. Quae nimirum luctatio non solum non meretur, sed perdit; et non a merito erroris immunis est, quasi durare nolueris [ #al.,@# volueris] currendo incurret mortem. Propter quod philosophiae tuae suadeo tenere quod scriptum est. Tolle, inquit, luctatori coronam, lentus jacebit in stadio. Desiste ergo fore erroris miles, desiste impugnare coeleste mysterium, perpende quod Dei voluntas, et verbum omni naturae supereminet, et, qui in facturis potens est, potentem transformare credas, sicut
null
8bdb4d73-61da-4402-aca6-64cffb958c5c
latin_170m_raw
null
None
None
None
scriptum est: #Mutabis ea, et mutabuntur (Psal. CI) @#. Dei enim velle pro facto est. Exue igitur erroris involucrum, et casto fidei velamine in mentem para. Memorare quod in Ambrosio legitur de sacramentis (lib. De initiandis, cap. 9), #quia corpus quod conficimus ex Virgine est;@# cum dicit quia ex virgine est, partum dicit, et non alicui simile, sicut tu per potentiam judicas. Hoc certe intellexi, cum ad te de mysteriis sermonem adorsus, fidem tuam curiosus [ #al.,@# curiosius] investigarem, quam longe sis a testibus tuis Ambrosio scilicet et Augustino, a te quidem appellatis, sed ipsis non ita testantibus, probare paratus sum, cum eos per eosdem tuis assertionibus videam refragari, eisque maxime quibus te per eos auctorizas. Ipsi enim vere liberi, ab errore non quasi velamen habentes malitiae in suis significantibus sonis, hoc coeleste convivium nulli comparant, nulli simile dicunt; sed sicut alter eorum dicit Deum suis vocibus, et non alienis assertionibus aestimandum, per cujus distribuendum verbum, ex edibili sacramento carnis et sanguinis efficientiam de spirituali secreto procedere, nec ipsam carnem aliam, nec ipsum alium sanguinem, quam unde incarnatus apparuit plane, et simpliciter crediderim, sicut semel accipiens formam servi, sicut pro nobis quotidie hanc in se suscipiens creaturam, faciens suum corpus occulta quadam recreando potentia; sicut dicit beatus Augustinus in libro quarto [ #al.,@# tertio] de Trinitate (lib. III de Trinit., c. 4, t. III); ubi Paulum apostolum Christum significando praedicasse commemorat. « Corpus, inquit, Christi et sanguinem dicimus, sed illud tantum quod fructibus terrae acceptum et prece mystica consecratum, rite sumimus ad salutem spiritualem, in memoriam pro nobis Dominicae passionis, operante invisibiliter Spiritu Dei; » sicut scriptum est in libro Sapientiae. #Creatura,@# inquit, #Factori deserviens extenditur in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum his qui in te confidant. Propter quod et tunc in omnia se transfigurans omnium nutrici gratiae tuae deserviebat ad voluntatem horum qui te desiderabant (Sap. XVI) @#. Quod exemplum, licet ab alienis assumptionibus vel conversionibus, aptum sit, sicut cum formae visibiles ab incorporeis assumuntur, vel cum rerum conversiones fiunt, sicut aquae verae in vinum verum. Huic maxime [ #al.,@# tamen maxime] convenit sacramento, in quo panis et vini creatura Deo sic deservire probatur ut perseverantiam quam exhibuerat naturae, invisibili celeritate permutet, et se in omnia transfigurans, hoc est in eum, in quo omnia sunt, aut qui omnium est homo Christus. Corpus ejus ipso Recreatore [ #al.,@# Creatore] fiat, quod extendatur in tormentum judicii adversus injustos, hoc est in eos qui indigne suscipiunt, et lene ad ipsos sit, qui in virtute et veritate mysterii sibi vitam invenire confidunt. Per hoc autem quod dicit ad voluntatem horum qui te desiderabant, doceri oportet eos qui vitae sacramenta desidiose et ignoranter accipiunt. Ac per hoc non ei corporantur, in quem ipsa transeunt sacramenta. #Sedens quidem,@# sicut in Salomone legimus #ad mensam potentis, scito quoniam talia oportet te praeparare.@# Quod exponens sanctus Augustinus dicit (tract. 84 in Evang. Joan.): « Quae est mensa magna, nisi unde accipimus corpus Christi et sanguinem? Quid est scito quoniam talia te oportet praeparare, nisi quod beatus Joannes exponit? » #Sicut Christus pro nobis animam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere (I Joan. III) @#. Ad hoc salutare convivium cum desiderio currendum est, quia Christus hoc ipsum cum desiderio celebravit, sicut ipse in Evangelio ad discipulos suos dixit: #Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam patiar (Luc. XXII) @#. Ad hanc mensam Judaeos Augustinus invitans in libro contra genera hostium (lib. contra quinque genera hostium seu de quinque haeresibus, c. 7), sic dicit: « Saevistis, o Judaei, occidistis, sanguinem Christi fudistis. Quid facere nunc habetis, nisi ut credentes baptizemini; et bibatis habetis, nisi ut credentes baptizemini; et bibatis sanguinem quem effudistis? Non est quod horreatis, fusus est sanguis medici, et factum est medicamentum phrenetici.
null
b945b0fc-f9a2-4585-8c2c-52c5cf017df4
latin_170m_raw
null
None
None
None
» Sicut Augustinus de Paulo phreneticum patienter toleravit, sustinuit me ferientem se, donavit mihi feriri per se. Quid tibi, quaeso, vile est in ipsa quae in Christi corpus transit creatura? Nam et corpus quod Christus sumpsit ex virgine per naturam quidem corruptibili, et si non corrupta per coitum, ex eodem exstitit elemento, ex quo fructus sacramentorum processit. Licet enim Virgo peperisset, non sicut genuit nata est, nec a virginibus descendit parentibus, sed ea conditione nascendi quae cunctis mortalibus perseverat. Aliter paritura defluxit, et Verbum incarnatum non ex alia quam ex terrena substantia generavit, sicut Augustinus dicit in libro De verbis Domini: « Adveniens, inquit, divinitas in uterum virginis Mariae auctoritate illa qua Adam in paradiso de limo terrae formavit, carnem sibi ex substantia ipsius Mariae fabricavit. » Ex hac ipsa materia ipsos quoque sacramentorum fructus novimus procreari, quos catholice oblatos, secreta deitatis potentia, per sanctum et invisibilem Spiritum carnem Christi, et sanguinem fieri confitemur. Unde iterato apud Augustinum habetur: « Quis, inquit, ea facit, nisi qui dixit ut haec terra produceret, et in eodem verbo suo, quae creavit, et regit, atque agit. » Dei namque incommutabile Verbum, humiliter concarnatum, mortalibus, sicut nos inhabiles, et minus idoneos per sacramentorum fidem in novam transtulit creaturam, quod nemo videre potest, nisi [ #al.,@# qui non nisi] qui non distinctiones membrorum in nobis considerat; sic ipsam mysteriorum materiam summa sibi corporavit [ #al.,@# concorporavit] virtute; quod ideo invisibiliter est credendum quia invisibiliter est factum. Sicut enim Verbum Dei in carne invisibile fuit, quod tamen factum erat, sic ista ipsa caro quia jam in verbo consistit, quodammodo invisibilis facta, quodam iterum necessario pioque consilio ad gustus suffragium panis et vini quibusdam qualitatibus, occultatur. Sed spiritualibus oculis ipsa carnis veritas non negatur. Alioquin fides tanti mysterii deperisset, si cruor in calice fieret manifestus, et si in macello Christo [ #al.,@# Christi] ruberet sua caro, rarus in terris ille qui hoc non abhorreret. Sed cum vita aeterna non nisi edenti promittatur, perpetuarent morti, qui Christum non coenassent. Sicut enim medicus fastidienti aegro austeram potionem per alienas dulcedines temperando saporat, tantoque intentius, quanto eam amplius novit profuturam; sic noster Procurator, et providus conviva prandium suae carnis coaptavit horrentibus, ut, prioris creaturae vultibus reservatis, ex formae visione animosius caperetur. Similiter cum tantum Deus esset in sua immortali essentia providens humanum genus non posse reparari, si non moreretur per carnem, qui mori per divinitatem non poterat, occultavit se nostrae carnis amictu, et per assumpta membra passus est sine visione sermonis; quem, nemo licet viderit, ut reor, non dicet defuisse. Qua in re sicut haberet immortalem et invisibilem per corpus disposuisse mori, sic ipsum ejus corpus ingustabile per naturam, per formam, per speciem manducabile contulit, ne abhorrendo cruentum ipsa jejunitas condemnaret, quos liberatos morte refectio sacrosancta satiaret. Quid enim tam optabile devenit in habitum quam ipso pasci, ipso refici pane, qui tanta virtute nos saginat, ut Christo corporati [ #al.,@# concorporati] medullitus adipemur, et homo interior spiritualiter pinguescat? Ad istum capiendum, comedendum, nutrimur. Per istum lactamur fide, pascimur specie [ #forte@# spe]. Per ipsum jam filii Dei sumus, sicut scriptum est: Filii Dei sumus per gratiam, per fidem, per sacramentum, per sanguinem Christi, per redemptionem Salvatoris. Cibus immortalis, et sanctus, per quem nos vegetemur [ #al.,@# vegetamur] et ille non minuitur. Panis iste, sicut lux plurium oculos pascens, et tamen tanta est quanta erat. Sacramentum fidelium, quod soli agnoscunt fideles, tunc unicuique vita est; si quod in sacramentum visibiliter sumitur in ipsa veritate spiritualiter bibatur; aliter non satiaretur mens; aliter non recrearetur anima, sicut Augustinus dicit: « Omnino non satiaret me Deus, nisi promitteret se ipsum Deum. » Ergo ubi est ista promissio, #Panis,@# inquit, #quem ego dabo caro mea est pro mundi vita? (Joan. VI, 52.) @# Sed dices panis hic, sed non Deus promittitur. Audi
null
a740e9cf-681f-4675-bc0b-fd8f65efd5dd
latin_170m_raw
null
None
None
None
iterum: #Ego sum,@# inquit, #panis vivus, qui de coelo descendi (Ibid., 51) @#. Vivus est, et vivos facit. Nam iterato sic habes: #Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum (Ibid., 52) @#. Audisti quia vita est. Sed quae vita? vita distinguibilis, discretibilis, distans. Quare? quia perpes, quia aeterna, quia salubris, quia corruptionis nescia, quia felicitatis plena. Per quod aeterne, per quod salubriter, per quod sine corruptione, per quod feliciter vivitur. Nonne hoc optabiliter amandum, amando, colendo credendum est? In his etiam a nostra differt. Activa enim nec perpes, nec colenda; exterminabilis est enim, sicut Augustinus dicit: Vita, inquit, ista vapor est ad modicum apparens, deinceps exterminabitur; et alibi: Vita hominis, et si longa, quasi gutta una ad universum mare. Item ipse, ipsi dies non stant, tu quare cum illis vis stare? quid tibi ulterius si contra, si aliter, si secus, si ex adverso credideris? Nunquid enim vera non sunt, quae a veritate procedunt; aut ipsa nos fefellit? Absit! Imo tu perturbas veritatem; et quasi mentitam redarguis; nec vereris Scripturam dicentem quod ea, quae Veritas repromisit, sine aspectu credenda sint: ipsa enim dicit: #hoc est corpus meum (Matth. XXVI, 26) @#. Concedis dixisse, sed repugnare non cessas. Dicis enim corpus, et non corpus, suum, et non suum. Quomodo enim dicas, vel non dicas, superius dixisse me puto. Idcirco dictum puta (AUGUSTIN. serm. 2, de verb. Apost., c. 1, 10): « Sacramentum fidelium agnoscunt fideles, audientes autem quid aliud quam quod audiunt? Erit homini illi mores, non vita, qui mendaces putaverit vitam? » verba namque vitae sunt; quia Vita haec dixit: et vita ipsa sunt, et Veritas haec dixit: et vera ipsa sunt, et quibus loquitur, quia ipse est Verbum Patris. Cur enim scandalizat te species quae remansit, ut reor, si te cruentasset occisus, scandalum majus esset, sicut dicit Joannes Chrysostomus ( #Homil. de proditione Judae,@# sub finem): « Erubesces, » inquit, « oblationis arcana, occisus propositus est Christus. » Ita quidem nunc mysterium tecum est, nunc operta mysterio. Si enim per fidem non ambulas in quo erit mysterium? #Per fidem enim ambulamus, et non per speciem (II Cor. V, 7) @#. Aliter enim non venitur ad aram, quae et sacerdos et sacrificium est. In Christo enim haec omnia. Ipse enim est sublime altare Patris (Hebr. XIII, 10), sicut scriptum est: Putasne aliud esse altare ubi Christus pontifex astitit, quam corpus suum per quod, et in quod Deo Patri vota fidelium, et fides offeruntur? Unde et Psalmista: #Introibo ad altare Dei@# mei (Psal. XLII, 4). Sed et de quo diceret, adjunxit: #ad Deum qui laetificat juventutem meam.@# Hoc et apud Ambrosium (libro IV de Sacramentis, cap. 2): « forma, inquit, corporis altare est, et corpus Christi est in altari. » Ipse enim est sacerdos sicut Scriptura dicit: Terribile est, inquit, immundum accedere ad ea. Ubi sacerdos est, #qui potestatem habet corpus, et animam perdere in gehennam (Matth. X, 28) @#; et illud Psalmistae: #Tu es sacerdos in aeternum (Psal. CIX, 4) @#; et Paulus, hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium. Unde et idem: #Talem,@# inquit, #habemus sacerdotem, qui consedit ad dexteram magnitudinis in excelsis (Hebr. VII, 1) @#. Ut enim ostenderet se esse sacrificium: #ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi: tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me ut facerem voluntatem tuam (Hebr. X, 5-7) @#. In ipsa voluntate sicut Apostolus dicit: #Sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Jesu
null
cf4fdf18-d2aa-4be2-9266-2e95da4ae5e1
latin_170m_raw
null
None
None
None
(Ibid., 10) @#. Sed ut nihil deficeret omnino venienti ad Christum, ipse est tabernaculum, huic soli servatum mysterio, ut omnia essent sub gratia per plenitudinem pietatis. Necesse de caetero qui laniaret aliud pro [ #al.,@# per] se quam ipsum in quo finis sacrificiorum est; per quem non solum nos reservamur ad vitam, verum etiam omnia illa quae in sacrificium dabantur. Nullis enim jam synagoga, nullis fumant idola carnibus, plebs [ #al.,@# ista] ipsarum victimarum, cum plebe salva est: In quo enim cessavit unctio, cessavit et victima. Caliga igitur, et quodammodo caecus sis, ut videas quem non videbas, et sicut per bonum pudorem visus tibi exterior premitur, ut quae videt, non videat; sic per Dei timorem acumen tuae sublimitatis occultes ab occurrente errore, ne forensis aspectus per exteriora mysterii fallat mentem, et castos intellectus pravae intentionis adulatio [ #al.,@# adulterio] corrumpat: nec praesumas singulariter sentire, quod universitas non assentit, quia, sicut in Ambrosio legimus, non solum singulorum [ #al.,@# angelorum], verum et universitatis ista mysteria sunt, et ob hoc commune debent habere judicium secundum catholicos et canonicos sensus, quos extra ipse sentis ideoque forensem duxi, eo quod extra communes oculos, de hujusmodi videas, sicut mecum in tuo discubio contulisti. Expertus loquor, audisse contigit, nam non crederem. Abjecta unitate, de parte extolleris.
null
161f1289-6958-478a-b5d7-ba669ec9e753
latin_170m_raw
null
None
None
None
I. #Litterae Jordani Lemovicensis episcopi, quibus multa confert capitulo Lemovicensi.@# In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ego Jordanus, Dei gratia Lemovicae sedis episcopus, humanae fragilitatis considerans casum, de meo alodio quod haereditario mihi successit, pro remedio animae meae parentumque meorum Marbodi et Odolgardae uxoris ejus, et patri meo Geraldo et uxore Odolgardae dono atque concedo S. Stephano ad sedem Lemovicae civitatis, et ad canonicos ejusdem sedis in alodum in communia ad canonicos, sine omnium hominum contradictione, scilicet castello novo turrem superiorem et [ #quod@# domniono #vulgo dicitur@# donjon] ubi sedet, et domos, et illas pleiduras quae ad meam pertinent divisionem, pratum superiore ad fontem, silvam quae dicitur Serra, quartam partem capellae S. Michaelis et S. Quintini cum omni terra quae ad capellam pertinent, curtae de Cursatea sicut est de fevum comitis Pictaviensis. Ipse Willelmus comes totum illum fevum dedit mihi in alodum extra episcopatum. Si quis vero hanc supradictam donationem contradixerit, aut calumniare voluerit, anathema sit, et cum Dathan et Abiron in infernum demergatur. Signum Jordani episcopi, qui hanc chartam firmavit et scribere jussit. Haec charta facta est mense Februario, regnante Henrico rege Francorum, et Guillelmo duce Aquitanorum. II. #Concordia inita inter Jordanum episcopum Lemovicensem, et Willelmum comitem Pictaviensem.@# Credimus non latere peritos priscae constitutionis, quod summus opifex totius creationis ea conditione legis fabricam efficiavit hominis, quatenus cunctis praeesset animantibus quae moventur in terris. Omnes homines natura aequales genuit, sed amplifica Dei dispositione, cum quaeque suo juri subjecta tenere quivisset, non natura accommodante, sed variante meritorum ordine, alios aliis culpa postposuit. Imo reges, comites, praesules aliis hominibus dominando praeesse coeperunt, sicut dicit Psalmista: #Imposuisti homines super capita nostra (Psal. LXV, 12) @#; et beatus papa Gregorius: #Gratia Dei supra homines sumus.@# His testimoniis Willelmus comes Pictaviensis confirmatus, causa pacis Lemovicam venit civitatem, et firmata pace in praesentia nobilium clericorum vel laicorum, tale cum episcopo Jordano, habuit conventum. Si comes Pictaviensis in episcopatum Lemovicae sedis mitteret episcopum, nullo modo esset factum [ #f.,@# facturus] sine electione et sine consilio S. Stephani canonicorum, et sine consilio Aimirici de Niolio, cum uno filio suo, si vivus erit, vel mortuus fuerit, cum duobus suis filiis, similiter cum duobus filiis Alduini de Nobiliaco si vivi erunt; si mortui sunt cum consilio illorum qui tenent istas turres de Niolio et de Nobiliaco. Propter commendamentum episcopi, haec electio non sit facta propter lucrum terrenum, neque propter alicujus amicitiam, sed ad salutem S. Stephani Lemovicae sedis, illis scientibus; et ille episcopus qui venerit post Jordanum episcopum, faciat talem securitatem et firmitatem qualem fecit Jordanus episcopus, et sui antecessores, ad canonicos S. Stephani de episcopatu et de communia illorum; aut talem securitatem qualem ipsi inter se elegerint, et sine forcia. Comes Willelmus cum Jordano episcopo et cum canonicis S. Stephani tale habuit conventum cum juramento, ut de episcopatu nihil daret nec minoraret, nec suus successor qui post eum veniret; et si de hoc conventu congregatione Sancti Stephani male minasset, et in adjutorium infra XI dies contra illos homines non fuisset qui male fecissent, ac congregatione Sancti Stephani ut essent absoluti quod in sua fidelitate non starent, hujus rei propter adjutorium, comes Willelmus dedit obsides Aimiricum de Roncum, Albertum de Cambo; et si isti mortui fuerint, alios in locum illorum restaurent tantum valentes; et propter conventum et electionem episcopatus isti sunt obsides: Willelmus de Roca, Guillelmus de Kartes, Ugo de Lacella, Geraldus de Volvent, filius Raimundi, Vivian de Brederio, Petrus de Niort; et si aliquis illorum mortuus fuerit, infra quindecim dies, si comes Pictaviensis submonitus fuerit, restauretur; et ille qui eos submonuerit, damnum non habet; et si ita non attendit infra XV dies postquam submoniti fuerint, in Castellum S. Stephani se mittant intus [ #forte@# quod] clausum est muro et fossato sine malo ingenio, et inde non exeant sine absolutione quinque clericorum qui sunt obsides . . . comitem Pictaviensem si vivi sunt, et si mortui sunt, propter absolutionem eorum
null
5e4b4292-023a-4433-86f3-4a47c43035a1
latin_170m_raw
null
None
None
None
qui honorem illum tenent, cum consilio aliorum quinque clericorum qui sunt in loco, et ad salutem S. Stephani, illis scientibus et de submonitione non vetant. Facta est ista charta tertio Nonas Aug., regnante Hinrico rege Francorum Willelmo duce Aquitanorum, Jordano episcopo Lemovicae sedis; qui istam chartam scribere et firmare jusserunt. I. #Litterae Jordani Lemovicensis episcopi, quibus multa confert capitulo Lemovicensi.@# In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ego Jordanus, Dei gratia Lemovicae sedis episcopus, humanae fragilitatis considerans casum, de meo alodio quod haereditario mihi successit, pro remedio animae meae parentumque meorum Marbodi et Odolgardae uxoris ejus, et patri meo Geraldo et uxore Odolgardae dono atque concedo S. Stephano ad sedem Lemovicae civitatis, et ad canonicos ejusdem sedis in alodum in communia ad canonicos, sine omnium hominum contradictione, scilicet castello novo turrem superiorem et [ #quod@# domniono #vulgo dicitur@# donjon] ubi sedet, et domos, et illas pleiduras quae ad meam pertinent divisionem, pratum superiore ad fontem, silvam quae dicitur Serra, quartam partem capellae S. Michaelis et S. Quintini cum omni terra quae ad capellam pertinent, curtae de Cursatea sicut est de fevum comitis Pictaviensis. Ipse Willelmus comes totum illum fevum dedit mihi in alodum extra episcopatum. Si quis vero hanc supradictam donationem contradixerit, aut calumniare voluerit, anathema sit, et cum Dathan et Abiron in infernum demergatur. Signum Jordani episcopi, qui hanc chartam firmavit et scribere jussit. Haec charta facta est mense Februario, regnante Henrico rege Francorum, et Guillelmo duce Aquitanorum. II. #Concordia inita inter Jordanum episcopum Lemovicensem, et Willelmum comitem Pictaviensem.@# Credimus non latere peritos priscae constitutionis, quod summus opifex totius creationis ea conditione legis fabricam efficiavit hominis, quatenus cunctis praeesset animantibus quae moventur in terris. Omnes homines natura aequales genuit, sed amplifica Dei dispositione, cum quaeque suo juri subjecta tenere quivisset, non natura accommodante, sed variante meritorum ordine, alios aliis culpa postposuit. Imo reges, comites, praesules aliis hominibus dominando praeesse coeperunt, sicut dicit Psalmista: #Imposuisti homines super capita nostra (Psal. LXV, 12) @#; et beatus papa Gregorius: #Gratia Dei supra homines sumus.@# His testimoniis Willelmus comes Pictaviensis confirmatus, causa pacis Lemovicam venit civitatem, et firmata pace in praesentia nobilium clericorum vel laicorum, tale cum episcopo Jordano, habuit conventum. Si comes Pictaviensis in episcopatum Lemovicae sedis mitteret episcopum, nullo modo esset factum [ #f.,@# facturus] sine electione et sine consilio S. Stephani canonicorum, et sine consilio Aimirici de Niolio, cum uno filio suo, si vivus erit, vel mortuus fuerit, cum duobus suis filiis, similiter cum duobus filiis Alduini de Nobiliaco si vivi erunt; si mortui sunt cum consilio illorum qui tenent istas turres de Niolio et de Nobiliaco. Propter commendamentum episcopi, haec electio non sit facta propter lucrum terrenum, neque propter alicujus amicitiam, sed ad salutem S. Stephani Lemovicae sedis, illis scientibus; et ille episcopus qui venerit post Jordanum episcopum, faciat talem securitatem et firmitatem qualem fecit Jordanus episcopus, et sui antecessores, ad canonicos S. Stephani de episcopatu et de communia illorum; aut talem securitatem qualem ipsi inter se elegerint, et sine forcia. Comes Willelmus cum Jordano episcopo et cum canonicis S. Stephani tale habuit conventum cum juramento, ut de episcopatu nihil daret nec minoraret, nec suus successor qui post eum veniret; et si de hoc conventu congregatione Sancti Stephani male minasset, et in adjutorium infra XI dies contra illos homines non fuisset qui male fecissent, ac congregatione Sancti Stephani ut essent absoluti quod in sua fidelitate non starent, hujus rei propter adjutorium, comes Willelmus dedit obsides Aimiricum de Roncum, Albertum de Cambo; et si isti mortui fuerint, alios in locum illorum restaurent tantum valentes; et propter conventum et electionem episcopatus isti sunt obsides: Willelmus de Roca, Guillelmus de Kartes, Ugo de Lacella, Geraldus de Volvent, filius Raimundi, Vivian de Brederio, Petrus de Niort; et si aliquis illorum mortuus fuerit, infra quindecim dies, si comes Pictaviensis submonitus fuerit, restauretur; et ille qui eos submonuerit, damnum non habet; et si ita non
null
3a7d34e2-7295-4a74-81f9-ed8f7fbaed0b
latin_170m_raw
null
None
None
None
attendit infra XV dies postquam submoniti fuerint, in Castellum S. Stephani se mittant intus [ #forte@# quod] clausum est muro et fossato sine malo ingenio, et inde non exeant sine absolutione quinque clericorum qui sunt obsides . . . comitem Pictaviensem si vivi sunt, et si mortui sunt, propter absolutionem eorum qui honorem illum tenent, cum consilio aliorum quinque clericorum qui sunt in loco, et ad salutem S. Stephani, illis scientibus et de submonitione non vetant. Facta est ista charta tertio Nonas Aug., regnante Hinrico rege Francorum Willelmo duce Aquitanorum, Jordano episcopo Lemovicae sedis; qui istam chartam scribere et firmare jusserunt.
null
4172e3ed-a669-4faa-bd6b-f3b72da2b017
latin_170m_raw
null
None
None
None
Planctus de transitu Odilonis Ad fletus voces extendat chorda sonoras, Organa cunctorum vertantur sorte modorum. Plangite, vos populi, vos linguae sidera coeli, Proruat in tenebras resplendens orbita solis, Deficiant plene radiantia cornua lunae, Lugeat et mundus protenso corpore totus: Nunc terras, pelagus, montes, silvasque ciebo: Quadrupedes, bipedes, reptantia cuncta movebo. Condoleant Patrem subtractum nunc Odilonem Conciso plausu, pungantur viscera fletu, Et variis lacrymas profundant vocibus istas: Odilo, dulce decus, venturi gloria secli, Odilo, dulce decus, fraternae pacis amicus, Odilo, dulce decus, meritorum lampade clarus. Tu fessis requies, languentibus es medicina, Debilium baculus, miserorum maxima virtus: Splendida quo facies abiit, quo sermo recessit Aureus, humanos componens optime mores? Quo tua sancta manus, fulgorus denique visus Quo jacet in spatio, vel quo requiescit in antro? #Ratio, ad haec respondens, ait:@# Ordine funereo clauduntur membra sepulcro Foedere perpetuo, lex est mortalibus ista: Naturae genitor, rerum plasmator et auctor Jussit in occiduas morientes ire tenebras. Tendit ad occasum quidquid lucis capit ortum, Doctus et indoctus aequali sorte recedunt, Divitis et modici similem mors suscipit umbra, Vertitur in cinerem cineris compago soluta: Quod nequit absolvi, debet patienter haberi. #Revelatio doloris, et consolatio mortis.@# Musa, mihi causas memora, quo tristia solvam Deponens lacrymas steriles, et gaudia sumam. Odilo non moritur, sed mortis funera spernit: Odilo non moritur, sed vitam duxit honestam. Odilo non moritur, sed vitam morte recepit. Regnat in aeternum gaudens se cernere Christum Quem coluit, docuit, quaesivit, glorificavit, Cujus gloria crux fuit, et Christus crucifixus. Virgo Maria, tuo quantum servivit honori! Te mundi Dominam, coelorum necne benignam, Omnibus in votis tenuit, praeeligit, amavit Firmiter, atque Deum recolens de te generatum, Extorsit lacrymas sibi, quod tua sancta mamilla, Quam lactasse Deum coelum stupet, orbis adorat! Illi quam fuerit pia circumcisio Christi, Quae teneris membris influxit vulnera cultri, Testes sunt gemitus, oculorum lumine fusi: Hacque die merito carnis dissolvitur antro, Compatitur Christo, radians jam vivit in illo, Christo commoritur, cum Christo denique surgit. #Ex eadem die Dominus Willelmus ab hac luce migravit.@# Hisdem decessit Willelmus sorte Kalendis, Magnus et ipse Pater monachorum Divionensis. Hi fuerant monachi Mayoli denique sancti, Uno florentes in tempore, corpore mundo, Unius et fidei, verae pietatis amici. Junxit utrosque fides, similes habuere recessus, Gloria non dispar, eadem sequiturque corona. #Hic dilecto lectulus praeparatur, et diversae species mysticae offeruntur.@# Odilo dilectus, nunc candidus et rubicundus, Securo incessu sequitur vestigia Christi; Floridus et niveus defertur lectulus illi Quem tegit alta cedrus, redolensque cupressus adornat: Sparguntur violae, sternuntur lilia quaeque. Tum videas roseos illum sibi pingere flores, Et varias herbas oculis spectare benignis. Balsama non desunt, et aromata multa teruntur, Nardus, myrrha, nitent, et fortia cinnama flagrant, Omnibus et primis copulantur fistula [frustula] crucis Unguentis aloes, stactus, et maxima cyprus. Mille sunt species, plures variantur odores, Nectareusque sapor coelum replet altius ipsum. #Hic sponso conjungitur.@# Odilo deliciis his utitur, et renovatur, Proximus et sponso resplendet lumine claro: Oscula jam celebrat, et sponsae foedera firmat. Cantica nunc resonant, paschalia tympana ludunt, Jam videt in facie laetus Dominumque Deumque. #Dilectus turri comparatur, et mysticis armis munitur.@# Odilo, dum vixit, virtutum sparsit odores, Turris erat fortis, clypeus munita supernis, Quam circumcingebant propugnacula septem, Fortia pendebant ex illis arma virorum, Nullus et hanc hostis potuit superare malignus. #Dilectus quaeritur.@# Quo pascis recubans, votorum chare meorum? #Hic invenitur.@# Meridiana tenes, ut sol sublimia tangis. #Dilecto ferculum offertur.@# Mysticus et Salomon tibi fercula sancta ministrat Libanus haec praestat nullius sorde putrescens: Argento solidae fabricantur namque columnae: Aurea fit requies, ascensum purpura nescit, Denique constrantur medio pietatis amore. #Qualiter musice concinat.@# Alternis modulis nunc epithalamia cantas, Dulcibus et rhythmis per mystica dogmata curris. #Quam suaviter dicat se requiescere.@#
null
1cdb959e-e26c-4ee5-8566-5eb410847f26
latin_170m_raw
null
None
None
None
Illius optata jam nunc requiesco sub umbra: Quem volui, colui, quaesivi, semper amavi; Ipsius atque mihi dulcescit gutture fructus, Cujus amor propriis membris nunc pulvere lectis Concedit gratos nimia dulcedine somnos. #Ad filias Hierusalem, ne evigilare faciant dilectum.@# Hierusalem natae, contestor, pacis amicae, Praestetis requiem sibi, nec prohibete jacere, Donec ipse velit, et donec transeat umbra, Adveniatque dies cui nox succedere nescit. #Hic excitatus resurgit.@# Odilo supremum spectat de morte triumphum; Jam renitet prima, servatur et altera palma, Coelis divisis, cum venerit arbiter orbis Cernere cunctorum causas actusque virorum: Tunc crucis indicium parebit et omnibus altum, Quam Dominus Jesus suspensus morte sacravit. Angelicus coetus tunc formidabit, et omnis Coelorum virtus resonans tremefacta silebit; Splendens sol fugiet, pallescens luna recedet: Corpora de tumulis procedent tunc reseratis; Gloria sanctorum segregatur sorte malorum: Nam bonus ad lucem, pravusque resurget ad ignem: Odilo tuncque novus coelesti lumine clarus, Sanctorum medius incedet, et obvius ibit, Agmine multorum vallatus commilitonum, Quos Domino verbis, exemplis consociavit. #Precatio pro dilecto.@# Virgo Maria, tuum miserans tunc collige servum, Et Baptista potens, tu respice te recolentem: Spiritus angelicus rapiat hunc hoste fugato. Petre beate, piam coelo sibi prospice sedem, Qui tibi devotus semper fuit officiosus. Coetus apostolicus Domini splendore beatus, Testes purpurei coelorum cardine summi, Ordo sacerdotum, dux et lumen populorum, Virgineusque chorus in Christo sanctificatus, Intercessores habeat vos Odilo noster, Quo simul in coelis per saecula gaudeat. Amen. #Epilogus salutationis.@# Odilo, vive, vale, toto mihi charior orbe, Lucidior vitro, fulgenti clarior auro, Vultu conspicuo, niveo candente capillo, Candidior cygno, rubeo formosior astro. Te, bone, dum recolo, lacrymarum rore madesco, Qui tibi praecipui nodis cingebar amoris. Quam celebres oculi pietatis fonte repleti, In me quot gemitus sunt dulces saepe retecti! Quem similem quaeram? quem similem teneam? Tum pax et requies, vitae spes certa manebat, Portus eras tranquillus de pelago redeunti. Turris eras, de qua terrentes respiciebam, Antidotum salubre, quo cuncta venena fugabam: Tu pes, tuque manus, et in omnibus omnia factus. Et ne multiplices causer producere versus, Odilo jam valeas, Jotsaldi jam memor esto, Almaniique tui votis pie semper adesto. Planctus de transitu Odilonis Ad fletus voces extendat chorda sonoras, Organa cunctorum vertantur sorte modorum. Plangite, vos populi, vos linguae sidera coeli, Proruat in tenebras resplendens orbita solis, Deficiant plene radiantia cornua lunae, Lugeat et mundus protenso corpore totus: Nunc terras, pelagus, montes, silvasque ciebo: Quadrupedes, bipedes, reptantia cuncta movebo. Condoleant Patrem subtractum nunc Odilonem Conciso plausu, pungantur viscera fletu, Et variis lacrymas profundant vocibus istas: Odilo, dulce decus, venturi gloria secli, Odilo, dulce decus, fraternae pacis amicus, Odilo, dulce decus, meritorum lampade clarus. Tu fessis requies, languentibus es medicina, Debilium baculus, miserorum maxima virtus: Splendida quo facies abiit, quo sermo recessit Aureus, humanos componens optime mores? Quo tua sancta manus, fulgorus denique visus Quo jacet in spatio, vel quo requiescit in antro? #Ratio, ad haec respondens, ait:@# Ordine funereo clauduntur membra sepulcro Foedere perpetuo, lex est mortalibus ista: Naturae genitor, rerum plasmator et auctor Jussit in occiduas morientes ire tenebras. Tendit ad occasum quidquid lucis capit ortum, Doctus et indoctus aequali sorte recedunt, Divitis et modici similem mors suscipit umbra, Vertitur in cinerem cineris compago soluta: Quod nequit absolvi, debet patienter haberi. #Revelatio doloris, et consolatio mortis.@# Musa, mihi causas memora, quo tristia solvam Deponens lacrymas steriles, et gaudia sumam. Odilo non moritur, sed mortis funera spernit: Odilo non moritur, sed vitam duxit honestam. Odilo non moritur, sed vitam morte recepit. Regnat in aeternum gaudens se cernere Christum Quem coluit, docuit, quaesivit, glorificavit, Cujus gloria crux fuit, et Christus crucifixus. Virgo Maria, tuo quantum servivit honori! Te mundi Dominam, coelorum necne benignam, Omnibus in votis tenuit, praeeligit,
null
c40af3fc-3472-477c-be67-dad3cd948663
latin_170m_raw
null
None
None
None
amavit Firmiter, atque Deum recolens de te generatum, Extorsit lacrymas sibi, quod tua sancta mamilla, Quam lactasse Deum coelum stupet, orbis adorat! Illi quam fuerit pia circumcisio Christi, Quae teneris membris influxit vulnera cultri, Testes sunt gemitus, oculorum lumine fusi: Hacque die merito carnis dissolvitur antro, Compatitur Christo, radians jam vivit in illo, Christo commoritur, cum Christo denique surgit. #Ex eadem die Dominus Willelmus ab hac luce migravit.@# Hisdem decessit Willelmus sorte Kalendis, Magnus et ipse Pater monachorum Divionensis. Hi fuerant monachi Mayoli denique sancti, Uno florentes in tempore, corpore mundo, Unius et fidei, verae pietatis amici. Junxit utrosque fides, similes habuere recessus, Gloria non dispar, eadem sequiturque corona. #Hic dilecto lectulus praeparatur, et diversae species mysticae offeruntur.@# Odilo dilectus, nunc candidus et rubicundus, Securo incessu sequitur vestigia Christi; Floridus et niveus defertur lectulus illi Quem tegit alta cedrus, redolensque cupressus adornat: Sparguntur violae, sternuntur lilia quaeque. Tum videas roseos illum sibi pingere flores, Et varias herbas oculis spectare benignis. Balsama non desunt, et aromata multa teruntur, Nardus, myrrha, nitent, et fortia cinnama flagrant, Omnibus et primis copulantur fistula [frustula] crucis Unguentis aloes, stactus, et maxima cyprus. Mille sunt species, plures variantur odores, Nectareusque sapor coelum replet altius ipsum. #Hic sponso conjungitur.@# Odilo deliciis his utitur, et renovatur, Proximus et sponso resplendet lumine claro: Oscula jam celebrat, et sponsae foedera firmat. Cantica nunc resonant, paschalia tympana ludunt, Jam videt in facie laetus Dominumque Deumque. #Dilectus turri comparatur, et mysticis armis munitur.@# Odilo, dum vixit, virtutum sparsit odores, Turris erat fortis, clypeus munita supernis, Quam circumcingebant propugnacula septem, Fortia pendebant ex illis arma virorum, Nullus et hanc hostis potuit superare malignus. #Dilectus quaeritur.@# Quo pascis recubans, votorum chare meorum? #Hic invenitur.@# Meridiana tenes, ut sol sublimia tangis. #Dilecto ferculum offertur.@# Mysticus et Salomon tibi fercula sancta ministrat Libanus haec praestat nullius sorde putrescens: Argento solidae fabricantur namque columnae: Aurea fit requies, ascensum purpura nescit, Denique constrantur medio pietatis amore. #Qualiter musice concinat.@# Alternis modulis nunc epithalamia cantas, Dulcibus et rhythmis per mystica dogmata curris. #Quam suaviter dicat se requiescere.@# Illius optata jam nunc requiesco sub umbra: Quem volui, colui, quaesivi, semper amavi; Ipsius atque mihi dulcescit gutture fructus, Cujus amor propriis membris nunc pulvere lectis Concedit gratos nimia dulcedine somnos. #Ad filias Hierusalem, ne evigilare faciant dilectum.@# Hierusalem natae, contestor, pacis amicae, Praestetis requiem sibi, nec prohibete jacere, Donec ipse velit, et donec transeat umbra, Adveniatque dies cui nox succedere nescit. #Hic excitatus resurgit.@# Odilo supremum spectat de morte triumphum; Jam renitet prima, servatur et altera palma, Coelis divisis, cum venerit arbiter orbis Cernere cunctorum causas actusque virorum: Tunc crucis indicium parebit et omnibus altum, Quam Dominus Jesus suspensus morte sacravit. Angelicus coetus tunc formidabit, et omnis Coelorum virtus resonans tremefacta silebit; Splendens sol fugiet, pallescens luna recedet: Corpora de tumulis procedent tunc reseratis; Gloria sanctorum segregatur sorte malorum: Nam bonus ad lucem, pravusque resurget ad ignem: Odilo tuncque novus coelesti lumine clarus, Sanctorum medius incedet, et obvius ibit, Agmine multorum vallatus commilitonum, Quos Domino verbis, exemplis consociavit. #Precatio pro dilecto.@# Virgo Maria, tuum miserans tunc collige servum, Et Baptista potens, tu respice te recolentem: Spiritus angelicus rapiat hunc hoste fugato. Petre beate, piam coelo sibi prospice sedem, Qui tibi devotus semper fuit officiosus. Coetus apostolicus Domini splendore beatus, Testes purpurei coelorum cardine summi, Ordo sacerdotum, dux et lumen populorum, Virgineusque chorus in Christo sanctificatus, Intercessores habeat vos Odilo noster, Quo simul in coelis per saecula gaudeat. Amen. #Epilogus salutationis.@# Odilo, vive, vale, toto mihi charior orbe, Lucidior vitro, fulgenti clarior auro, Vultu conspicuo, niveo candente capillo, Candidior cygno, rubeo formosior astro. Te, bone, dum recolo, lacrymarum rore madesco
null
3ab9c955-4674-48b5-80ad-b121bbba3039
latin_170m_raw
null
None
None
None
, Qui tibi praecipui nodis cingebar amoris. Quam celebres oculi pietatis fonte repleti, In me quot gemitus sunt dulces saepe retecti! Quem similem quaeram? quem similem teneam? Tum pax et requies, vitae spes certa manebat, Portus eras tranquillus de pelago redeunti. Turris eras, de qua terrentes respiciebam, Antidotum salubre, quo cuncta venena fugabam: Tu pes, tuque manus, et in omnibus omnia factus. Et ne multiplices causer producere versus, Odilo jam valeas, Jotsaldi jam memor esto, Almaniique tui votis pie semper adesto.
null
b2fdf184-af44-4cd7-8a4e-5d7205f6f9c2
latin_170m_raw
null
None
None
None
INCIPIUNT CAPITULA VITAE SEQUENTIS. CAPITULA LIBRI PRIMI. #Prologus Jotsaldi monachi ad Stephanum pontificem.@# #Item praefatio vel deploratio ex transitu ejusdem Patris.@# #De generis ejus nobilitate.@# CAP. I. #Qualiter Deo militare coeperit in sua ipsius pueritia.@# II. #Quomodo Maioli sancti se conjunxerit societati.@# III. #Qualiter deseruit hujus saeculi pompam.@# IV. #Qualiter sanctus Maiolus illum elegerit successorem sibi.@# V. #De habitu corporis ejus, et quod nihil in eo fucatum vel affectatum fuit.@# VI. #Quod in eo quatuor virtutes principales refulserint.@# VII. #De justitia, vel quod a pontificibus, regibus, ducibus, vel imperatoribus maximo fuit amore dilectus.@# VIII. #Quod in pauperes munificus fuit.@# IX. #Qualiter binis pueris jam defunctis indumenta praestitit, vel sepulturae eos tradidit.@# X. #De clerico contagio leprae maculato.@# XI. #Quam hospes fuit, et quamplures diversae aetatis diversi generis Christo acquisivit.@# XII. #De fortitudine.@# XIII. #De temperantia, et renovatione suorum locorum.@# XIV. #De transitu ejus quomodo terram ejus beatus spiritus deseruit, coelosque petivit.@# XV. #Commendatio animae.@# XVI. #Qualiter sanctus vir apparuerit cuidam monacho.@# XVII. #De simili visione.@# CAPITULA LIBRI SECUNDI. CAP. I. #Quomodo quondam puer liberatus sit divinitus a gravissima infirmitate.@# II. #De caeco illuminato.@# III. #De aqua in vinum conversa.@# IV. #De furto apud Papiam invento.@# V. #Item de alio simili furto.@# VI. #De transmeatione profundissimae Ticinensis aquae, et accensione lucernae.@# VII. #De simili miraculo.@# VIII. #De paucis pisciculis plurimis refectis.@# IX. #De exuberatione vini in parvo vasculo in monte Aventino.@# X. #De quodam homine a febribus liberato.@# XI. #De utribus in usus pauperum evacuatis, et iterum divinitus impletis.@# XII. #De vase vitreo confracto et solidato.@# XIII. #De quadam visione cujusdam eremitae.@# XIV. #De revelatione domni Benedicti papae.@# XV. #De quodam puero ab infirmitate gutturis sanato.@# XVI. #De libris et aliis supellectilibus aqua infectis et minime laesis.@# XVII. #De quodam puerulo monacho a gravissima infirmitate liberato.@# XVIII. #De libro et vasis repertis.@# XIX. #De quodam potente a dolore oculi liberato.@# XX. #De clerico a morbo brachii curato.@# XXI. #De quodam mente capto sive daemoniaco sanato.@# XXII. #De quodam muto sanato.@# XXIII. #De quodam parvulo vasculo a vino exinanito, et virtute sancti postmodum pleno reperto.@# CAPITULA LIBRI TERTII. CAP. I. #De quadam puella insana, surda et muta sanata.@# II. #De homine surdo et muto liberato.@# III. #Item de alio muto.@# IV. #De quodam paralytico simul et muto curato.@# V. #De presbytero muto.@# VI. #De caeco illuminato.@# VII. #Item de caeca sanata.@# VIII. #Item de alio caeco illuminato.@# IX. #De quodam insano ad mentem revocato.@# X. #De quodam paralytico.@# XI. #De hydropico liberato.@# XII. #Item de alio hydropico.@# XIII. #De quadam contracta sanata.@# XIV. #Item de alia simili modo sanata.@# XV. #De quadam paupercula simili modo curata.@# XVI. #De quodam captivo a vinculis liberato.@# XVII. #De quodam mente capto sancto.@# INCIPIT PROLOGUS JOTSALDI MONACHI #AD STEPHANUM PONTIFICEM@# DE VITA ET VIRTUTIBUS SANCTI ODILONIS ABBATIS. Reverendo Patri STEPHANO, secundum sui nominis interpretationem pontificali gloria coronato, ultimus servus servorum Dei, nomine tantum monachus, JOTSALDUS, quidquid in utraque vita jucundius. Antiquorum philosophorum studia scriptis et monumentis extulerunt priorum suorum laudes et memorias, talibus indiciis sperantes se facere immortales, quos noverant fuisse mortales. Deinde gradu secundo regula ecclesiastica, tanto dicendorum materia sublimior, quanto spei certioris directior, sanctorum virorum praeclara describit opera, ut succedentes et futuri habeant semper quorum sequantur exempla, totumque ad illum referatur, a quo virtus et prudentia datur, a quo etiam derivatur fortitudo et sapientia. Ad
null
cd7bd5e3-e9ae-4882-8d32-28fcd40b5524
latin_170m_raw
null
None
None
None
horum formam ego, quantilluscunque homuncio, nutritus magni Odilonis magisterio, informatusque beneficio, quemadmodum Hieronymus de Blaesilla et Nepotiano, epitaphium quoddam volui de morte virtutibusque ejus inscribere, et veluti flores ad sepulcrum ejus spargere, quae introeuntibus praestent aliquid suavitatis et gratiae, redoleantque secundum sui speciem quantulocunque odore. In hoc vero devotionem animi mei offero, et altiora describere volentibus materiam praesto, non occasionem agendi id melius subripio. Quod opus tibi, sancte praesul, ideo mittere disposui, quia te nepotem ipsius, et per illum ad sacerdotii gloriam accersitum novi; confidens tuo complacere judicio, quidquid in laudibus ejus descripserit cultus vel incultus sermo. ITEM PRAEFATIO VEL DEPLORATIO EX TRANSITU EJUSDEM PATRIS. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo desolationem, non unius hominis, neque duorum vel trium, sed multorum populorum promiscui sexus, diversae conditionis, diversae aetatis, diversi ordinis! Plorabo, inquam, vastitatem nobilissimae congregationis, amplae familiae, destitutae dormitione sui patris Odilonis: de cujus visceribus, de cujus magisterio et virtutibus, quasi quibusdam vinculis et funibus religata dependebat, et, ut ita dicam, indissolubilibus amoris nexibus complexa sustentabatur. Quid agis, gravissimarum lacrymarum excitator, et tantae calamitatis delator [ #Mss.@# 2, desolator]? Erumpe et clama in auribus promiscuae multitudinis, dicens: Quomodo decessit miserorum adjutor? Quomodo siluit moerentium opportunus consolator? vel quo abiit plurimorum monachorum desiderabilis auriga innumerabiliumque populorum discretus moderator et rector? O quam incertus humanae conditionis status! o quam mutabilis rerum mortalium cursus! Dum putavimus eum esse nobis in communi vita socium, tenemus defunctum, et quem sperabamus praesentem, dolemus absentem. Si tamen dolendus est, qui dolorem evasit; si lugendus est, qui de luctu ad gaudium, de tenebris ad lucem, de poena ad requiem, et de morte transivit ad vitam. Quid agimus, anima? Quo nos convertemus? Si intemperantius exaggerare dolorem coeperimus, timeo ne acies mentis reverberetur, et id quod de virtutibus ejus volumus inscribere, immoderato dolore perturbati, minime prosequamur. Sed primo de carnis ejus nobilitate, quae in titulis sanctorum virorum pro additamento laudis ponitur, dicamus, et postmodum, sensim per vestigia virtutum ejus incedentes, quasi quibusdam gradibus ad iteratos lugubres luctus funeris veniamus. Praecepta rhetorum sunt, ut majores ejus qui laudandus est memorentur, et eorum altius gesta repetantur; sicque ad ipsum per gradus sermo perveniat, quo videlicet avitis paternisque virtutibus illustrior fiat, et aut non degenerasse a bonis, aut mediocres ipse ornasse videatur. Nos carnis bona quae semper et ipse contempsit, in animae laudibus non requiramus; tamen quia non de mediocris nobilitatis sanguine descendit, quod possumus in laudibus ejus assumamus. Exstitit pater ejus inter proceres Arvernorum nobilissimus, vir in armis strenuus, possessionibus et divitiis locupletissimus, in consilio providus, et in omni morum honestate suo tempore nulli secundus, qui etiam privilegio auctoritatis et gratiae, Major Beraldus vocabatur ab omnibus. Fidei virtute ita praecipuus, ut quod alii difficile sacramentis, hoc iste inviolatum custodiret simplicibus verbis. Longe se habebat actus aliter ejus et habitus, quam modo videri possit in quovis principe quilibet actionis modus. Fuit illi uxor, Girberga nomine, non degener natalibus et moribus. Quae quantae continentiae, quantae castitatis, et cujus voluntatis fuerit sub marito, post mortem ejus omnibus fuit in aperto. Nam relicta patria, relictis propinquis et filiis, et magnis fundi possessionibus atque divitiis, tanquam alia Paula secuta est Christum, et apud monasterium sancti Joannis Augustiduno positum, sanctimonialium suscepit locum, et religionis habitum. Quam laudabile ibi duraverit propositum, quamque dulcis et utilis omnibus ibi deinceps ejus vita fuerit, et quam glorioso exitu vitam finierit, paucis quae supererant cum gemitu narrare audivi. Fuerunt denique istis alii filii potentes et nobiles, et in suo ordine quantum ad mundanam gloriam nulli inferiores. Quaedam etiam non praetereunda filia, nomine Blismodis, abbatissa, quae in sancta virginitate, nocte et die Deo serviens, prope centenarium explevit annorum numerum. His ita breviter descriptis, ad illum quem celebriter commendat nobilitas mentis et celsitudo generis stylum vertamus. IN NOMINE DEI SUMMI INCIPIT VITA EJUSDEM PATRIS. CAP. I.-- #Qualiter Deo militare coeperit in sua ipsius pueritia.@#
null
9921602e-3fae-432a-a49b-5d51cc4f1ce8
latin_170m_raw
null
None
None
None
Igitur Odilo vir beatissimus, nobilitatis stemmate procreatus, inter ipsa primordia tanquam alter Isaac Christo consecratus, et Brivate ( #Brioude@# ) apud sanctum Julianum gloriosum martyrem clericali sorte est donatus. Delectabatur in ipsa pueritia, humilitate, castitate, innocentia et puritate, et prout aetas admittebat, misericordiae operibus insistebat. Superabat coaetaneos sapientia et moribus, ita ut jam non puer, sed senex maturitate, non tempore, ab omnibus putaretur. Decursis itaque puerilibus annis, ubi robur juventutis succedere coepit, tacitus secum deliberat, ut Aegyptias ollas desereret, et per media mundi discrimina, terras repromissionis intraret. Jesu bone, quam suavis tua vocatio, quamque dulcis tui spiritus inspiratio! qui mox ut mentem pulsaverit, aestus fornacis Babyloniae in amorem transformas coelestis patriae. Ecce enim cor nostri juvenis, dum subito pulsas, mutas, et in veros amplexus Salomonis mirabiliter accendis. CAP. II.-- #Quomodo Maioli sancti se conjunxerit societati.@# Certe dum talia meditatur in animo, magnus ille Maiolus, per totum pene mundum famosus, Arvernorum fines ingreditur. Et divina dispositione is de quo loquimur, ante eum adducitur. Qui considerans in eo praestantem elegantiam corporis et nobilitatem generis, magnum quiddam et divinum oculis interioribus in eo praevidens, totus in ejus amorem illabitur, et vicissim inter eos ignis divinae charitatis magis magisque accenditur. Fit inter eos familiare colloquium, junior seniori suum prodit desiderium; senex ut praemeditata perficiat, modis quibus potuit junioris instruit animum. CAP. III.-- #Qualiter deseruit hujus saeculi pompam.@# His ita inter se dispositis, senex ad propria revertitur, sollicitudo juvenis ad ea perficienda quae coeperat, praeparatur. Non multis itaque interjectis spatiis, novus miles tanquam Benedictus Romuleas, deserit et iste Brivatenses seu Anicienses ( #le Puy@# ) arces. Despicit patrias opes, propinquos et fratres, et quasi antiquus Abraham de Ur Chaldaeorum egrediens, Cluniacum quasi quemdam terrae repromissionis requirit introitum, et veteri iterum deposita sarcina, monachicum suscipit indumentum. Jesu bone! quam jucundum erat tunc videre ovem mundano vellere detonsam, de lavacro baptismatis iterum ascendentem, cum gemellis fetibus dilectionis utriusque procedentem, nihil sterile secum portantem nihilque vanum meditantem! Jam sumpto habitu videres nostram ovem inter alias primam opere, extremam ordine, aeternae viriditatis pascua requirere, lucernarum ministeria concinnare, infantum custodiendorum excubias observare, pavimenta verrere et quaeque vilia officia humiliter peragere. Sed non diu latuit margarita, non diu potuit occultari in privato loco fortis athleta. CAP. IV.-- #Qualiter sanctus Maiolus illum elegerit successorem sibi.@# Evolutis post haec fere quatuor annis, sanctus Maiolus post multos pro Christo desudatos labores de tenebris Aegypti egreditur, transitoque maris periculo Jerusalem ingreditur, atque in aeterna pace a Christo collocatur. Instante vero mortis articulo domnum Odilonem sibi successorem eligit atque proprias oves Domino et sibi reliquit. Qui reluctans, et ultra quam credi possit invitus, communi omnium voto, communi omnium sententia ad injunctum officium ordinatur, et tanquam alter Moyses Dei populo praeficitur. Quid agis Deo, dilecta anima? Quid reluctaris? Quid adhuc vis stare post parietem, et respicere per cancellos et fenestras? Egredere jam ad diffusam lucem, egredere. Loquitur tibi sponsus tanquam ad sponsam, in Canticis canticorum: #Surge, propera, amica mea, formosa mea, et veni (Cant. II, 10) @#, videlicet aperte dicens: Surge de stratu quietis, in quo tuimet solius curam agere quaeris, propera et veni, ad impendendam etiam proximis curam salutis, per studium sedulae praedicationis. Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis. Vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Suscepto itaque regiminis officio, magis ac magis sanctorum conformabatur exemplo, et in omnibus coelesti adornabatur magisterio. Praelucebat in eo quoddam insigne documentum, quod subjectis imitandum esset et timendum; et qualis esset interius, relucens in eo gratia declarabat exterius. Habitus enim mentis, ut ante nos dictum est, in corporis statu cernitur. Et quia ita est, nunc de ipsius corporis positione, pauca dicamus. CAP. V.-- #De habitu corporis ejus, et quod nihil in eo fucatum vel affectatum fuit.@# Erat mediocris in eo statura. Vultus ipse plenus auctoritatis et gratiae; mansuetis hilaris
null
1c4560ad-6758-4d40-a5d7-c55f93171734
latin_170m_raw
null
None
None
None
et blandus, superbis vero et offensis, ut vix sufferri posset, terribilis. Macie validus, pallore ornatus, canitie decoratus. Oculi illius veluti quodam splendore fulgentes, intuentibus et terrori erant et admirationi, lacrymis assidui, quia saepius aderat virtus compunctionis. Renitebat etiam in ipsius motu, gestu, incessu, species auctoritatis, pondus gravitatis tranquillitatisque vestigium. Occursus illius quasi quidam gratissimae jucunditatis radius, et insolitae delectationis eventus. Vox illi virilis, et ita plena decoris, ut mentes audientium non mediocriter demulceret dulcedine modulationis. Sermo illius plenus suavitatis et gratiae, prout ratio causarum se habebat, medie temperatus; nec modum progrediens loquendi, nec minus pro tempore improvidus disserendi. Nihil in eo fucatum, nihil affectatum; sed natura mirabiliter reddebat eum corporis positione et ordine vitae quadratum. Et quamvis, secundum beatum Ambrosium, in pulchritudine corporis locum virtutis non ponamus, gratiam tamen non excludimus. His vero omissis, ad compositionem morum ejus, quibus per divinam gratiam adornatus exstitit, redeamus. CAP. VI.-- #Quod in eo quatuor virtutes principales refulserint.@# In quantum humana aestimatio se habet, quatuor in sancto viro principales non mediocriter relucebant virtutes, prudentia, justitia, fortitudo et temperantia. Prudentiam philosophi definiunt in veri investigatione consistere, et scientiae plenioris cupiditate. Quo genere virtutis ita enituit, ut non diebus neque noctibus a veri investigatione cessaret. Semper ei liber divinae contemplationis in manibus, semper ei sermo de Scripturis assiduus, et ad aedificationem cunctorum labor continuus. Ut Hieronymus Eustochium instruit, faciem dormientis interdum pagina sancta suscipiebat, evigilantem iterata lectio recreabat. Nihil ei in hac vita dulcius, nihil amabilius fuit. Lectioni oratio jugis succedebat. Qui gemitus, quae suspiria, vel affluentia lacrymarum, et praecipue in illo sancto sacrificio Agni immaculati erat, Spiritus sanctus auctor ipsius muneris et gratiae novit. Rem miram dicturus sum, et certe veram. Cum saepius illum psallentem in stratu somnus exciperet, tamen psalmus ab ore dormientis non recedebat, ut si nescires, vigilare eum putares. Evigilans vero ita psalmum cum festinatione arripiebat, quasi non intermisisset. Loquebatur credo tunc cum sponsa in Canticis canticorum: #Ego dormio et cor meum vigilat (Cant. V, 2) @#. In Scripturis quam fuerit eruditus, et in sermone facundus, quamque etiam in recta fide catholicus, testantur sermones ejus, et multiplices epistolae, quas, tanquam favos dulcedinis pinguissimae, videas redolere odore prudentis eloquentiae, decoreque suavitatis et gratiae. CAP. VII.-- #De justitia, vel quod a pontificibus, regibus, ducibus, vel imperatoribus maximo fuit amore dilectus.@# Justitia est, ut volunt philosophi, quae suum cuique tribuit, alienum non vindicat, utilitatem propriam negligit, ut communem aequitatem custodiat. Haec omnia in illo non mediocriter, sed profuse noveris reluxisse. Omnibus enim aetatibus, personis, et conditionibus, prout justitiae fuit, debitum honorem exhibuit; et omnibus ita se gratum praebuit, ut non aliter quam angelus, si ita dicendum est, imo quia ita dicendum est, cunctis charus exstiterit. Principibus et potestatibus Christianis secundum apostolicam sententiam in nullo restitit, sed ita amicabilem et officiosum se reddidit, ut tanquam alter Joseph ab omnibus amaretur et celebriter veneraretur. Concurrat in hunc amorem Rotbertus rex Francorum; accedat Adeleida mater Ottonum; veniat Henricus imperator Romanorum; intersint Conradus et Henricus, videlicet pater et filius, Caesares et ipsi nobiles invicti: quorum omnium amicitiis, officiis et imperialibus muneribus ita magnificatus est, ut sibi et illis cor unum et anima fuerit. Quid etiam Stephanus rex Hungrorum, sive Sancius rex Hesperidum populorum, qui quamvis eum praesentialiter non viderint, tamen ad famam sanctitatis ejus intercurrentibus legatis et reciprocis litteris, astrinxerunt illum sibi beneficiis et copiosis muneribus, commendantes se humiliter orationibus illius et suffragiis. Fuit etiam in remotis partibus occidentalium alter Sancius, Pampulanorum episcopus, qui ita sibi in amicitiis adhaesit et copiosis muneribus deservivit, ut ad eum etiam de tam longinquis regionibus veniret, et monachum se ab eo fieri decerneret. Quem intantum dulcis memoriae Odilo dilexit, ut etiam moriens de eo mentionem faceret, et post mortem suam ad eum visitandum, cum exuviis vestimentorum suorum duos fratres mitteret, qui illi finem vitae suae nuntiarent, et antiquam amicitiam sibi
null
5e28cc39-4c09-4549-b656-045ce2d0c088
latin_170m_raw
null
None
None
None
mortuo conciliarent, et rursum eamdem viventibus renovarent. Non praetereundi sunt etiam illi Domini sacerdotes et apostolici viri, Silvester, Benedictus, Joannes, et in ultimis piae memoriae Clemens, quorum gratiam ita promeruit, ut tanquam ex fratribus unus exstiterit. Quae enim persona undecunque locorum non cuperet habere Odilonem tanquam alterum Salomonem amicum et patrem, et pro se apud Deum intercessorem? Gaudebat Italia cum Odilonis aderat praesentia, et praecipue familiaris sibi Papia, cujus prece et industria, temporibus Henrici et Conradi imperatorum liberata est ab excidio gladii et periculo incendii. Laetabatur etiam urbs Roma, mundi domina, tanti viri conturbernio, frequentata saepius sanctorum apostolorum amore et desiderio. Officiales etiam et clerici, sive monachi, ita sibi applaudebant venienti, ut tanquam de suis charissimum fratrem haberent amore vehementi. Haec ideo in partes justitiae posuimus, ut aperte monstraremus illum proprium cuique tribuisse, et idcirco omnium gratiam et amorem promeruisse, et ut etiam omnibus declararetur, quia necesse erat ut quem Deus perfuderat gratia, ab omnibus amaretur. Bene itaque de eo omnes in commune senserunt, quia ubique cunctis et amori et honori fuit. Jam vero de inferioribus seniores honorabat ut patres, juniores ut fratres, anus ut matres, virgines ut sorores; omnes tamen aestimans sibi superiores, cunctis in commune praebebat familiare consortium et salutare colloquium. Nulli onerosus, nulli importunus, nullius honoris cupidus, alienum non vindicabat, imo magis quod suum erat hilariter alteri concedebat. Utilitatem propriam negligebat, ut communem aequitatem custodiret. Benevolentiam et liberalitatem, quae etiam et ipsae partes sunt beneficentiae, sive justitiae, ita retinebat, ut in eis nostris temporibus in suo ordine singulariter solus reluceret. Omnibus enim in commune volebat benefacere; sed quibus poterat liberaliter liberalis existebat. Plus gaudebat datis quam acceptis, sciens illud felicitatis, istud indigentiae esse, et secundum Dominicae Veritatis sententiam, beatius esse dare quam accipere. CAP. VIII.-- #Quod in pauperes munificus fuit.@# In pauperes ita munificus erat, ut aliquando non dispensatorem sed profusum largitorem videres. Etenim magis delectabatur in faciendis eleemosynis, quam aliquis gratulari possit in acquirendis pecuniis. Et quid dicam? Caecorum baculus, esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium fuit. Et quid dicam? Misericordiae visceribus ultra quam dici possit affluebat, et, quantum in se erat, nullum a beneficio misericordiae excludebat. Et sicut in epitaphio Sabiniani papae legitur: Hic hominum vitia blando sermone removit: Nec culpis judex, sed medicina fuit. Erat certe in hac virtute intantum diffusus, ut ab imprudentibus in officio hujusce virtutis dijudicaretur nimius. Sed ille ad hoc objectum eleganter alludere solitus erat. « Ego, inquit, magis volo de misericordia misericorditer judicari, quam de crudelitate crudeliter damnari. » Ut enim ait Ambrosius: Bonus [ #Mss.,@# bonum] est misericors homo, qui dum aliis subvenit sibi consulit, et in alieno remedio vulnera sua curat. Agnoscit enim se esse hominem, qui novit ignoscere: et vias Christi sequitur, qui, carne suscepta, maluit in hunc mundum Redemptor venire quam judex. Unde et iste vir sanctus, ut praediximus, malebat esse culparum medicina quam judex. At hoc aliquoties quod offerebatur, libentissime accipiebat, ut haberet quod pauperibus distribueret. Implebatur semper in eo quod dicitur in Evangelio: #Omni habenti dabitur, et abundabit (Matth. XIII, 12) @#. Vidimus enim multoties marsupium illius ita exinanitum, ut quod daret fratribus non haberet, cum subito ex insperato veniebat sibi sufficiens benedictio, unde sedaretur pertentium vociferatio. Et ne generaliter haec prosequendo, ejus aliqua misericordiae opera specialiter ignorare videamur, quaedam hic sunt inserenda, satis memoratu digna, quae fidem praebeant etiam his quae nominatim non sunt ponenda. CAP. IX.-- #Qualiter binis pueris jam defunctis indumenta praestitit, vel sepulturae eos tradidit.@# Quodam tempore cum ad sanctum Dionysium Parisius pergeret, et per publicum iter incederet, offendit duos pueros famis et frigoris supplicio occubuisse, et sub oculis omnium, dictu miserabile! nudos et insepultos in media via jacere. Erat enim eo tempore fames valida, quae sui magnitudine pene totas Galliarum sive Aquitaniae oppresserat provincias. Compunctus itaque vir sanctus tali horrore, equo desilivit, substitit, pollinctores mercede quaesivit. Lanea veste,
null
7904c4a3-e034-4aff-807c-772a1aa0f75d
latin_170m_raw
null
None
None
None
quam vulgo staminiam vocant, a dorso abstracta, illorum nuditatem propriis manibus cooperuit, sepelivit, debitum mortuis obsequium persolvit, sicque coeptum iter tenuit. Si Martinus per totum orbem celebratur in dimidia tunica pauperi divisa, cur non et iste secundum sui speciem celebris habeatur in tunica integra, non uni vivo, sed duobus mortuis data? Multa proferri possint similia, nisi succumberent nostrae parvitatis ingenia. Sed tamen ne silentio premantur omnia, tunc tali temporis, et deinceps per multos annos incumbente miseria, in usus pauperum confregit plurima vasa ecclesiastica et ornamenta insignia, inter quae etiam imperialem Henrici imperatoris coronam, indignum judicans talia denegare pauperibus Christi, pro quibus effusus est sanguis Christi. In thesauris Ecclesiae pauperibus datis divinis et humanis oraculis Laurentius praedicatur mirabilis; cui licet istum aequiparare non audeamus, tamen cunctis quos vidimus moderni temporis hominibus (quod sine praejudicio cujusquam dixerim) in suo ordine in hac virtute praeferimus. Consuluit quibus potuit, et quibus per se non valuit, alios ut misererentur rogavit. Cum enim non sufficeret tam acerbae famis praedictis temporibus omnium miseriis subvenire, vidimus eum vicos et ecclesias quas poterat circuire, ad eleemosynas faciendas principes, divites, mediocres suadere, dulcibus sermonibus ad misericordiam provocare, eisque inde plenissimam peccatorum remissionem libera voce de coelis repromittere. Ita vir sanctus quos non sufficiebat alere sumptibus, juvabat apud illos quos poterat sermonibus misericordiam suadentibus. Certe tali consultu multa millia pauperum cognovimus famis et mortis evasisse periculum. Nullius miseriam praeterivit, nullius necessitatem despexit, nullius infirmitatem exhorruit. CAP. X.-- #De clerico contagio leprae maculato.@# Denique quidam sanctae Dei Genitricis Aniciensis ecclesiae clericus, secundum carnem nobilissimus, leprae contagio maculatus, privatum sibi veluti tantae corruptioni necessarium juxta Ligerim fluvium quemdam elegerat locum monasteriolo quod dicitur Volta contiguum. Quo adveniens Dei famulus et hoc agnoscens, infirmo compatitur, solatiari illi in quibus necesse erat, fratribus imperat. Requirit vero ipse miserabilis sancti viri privatum colloquium, et ut ad se accedat humiliter rogat per internuntium. Quod sanctus facere non recusavit, recolens Dominicae humilitatis exemplum, qui etiam non rogatus venire voluit ad centurionis servum. Dum vero ad eum pervenitur, illius non exhorrescens miseriam, nobis qui videbamus valde mirantibus, in oscula ruit, amplexatur, et diu cum illo familiare colloquium participatur. O virum per omnia laude dignum! qui magis in homine naturae diligebat praerogativam, quam alicujus morbi expavescebat accidentem miseriam. CAP. XI.-- #Quam hospes fuit, et quamplures diversae aetatis, diversi generis Christo acquisivit.@# In suscipiendis hospitibus festivus erat et jocundus. Nihil unquam sibi deesse liberalis confidebat animus, sed in abundantia benedictionis Christi omnibus largiter erat profusus. Munditiam integritatis ita inviolabilem custodivit, ut Spiritus sancti mereretur fieri domicilium et castissimae puritatis receptaculum. Humilitatis etiam tanta in eo fuit perfectio, ut ne ad modicum quidem notaretur in illo superbiae vestigium. Innocentia in illo non mediocriter reluxit. Ex suo affectu pensabat omnes; et sicut ille erat alienus a felle malitiae, ita etiam aestimabat alios nullius doli peste corrumpi posse. Honestatis decore ita pollebat, ut in omni sua actione hujus virtutis pulchritudine, tanquam cujusdam fulgoris resplenderet lumine. Nihil enim inhonestum, nihil indecorum illa sancta anima videre vel audire volebat. Veritatem corde retinebat, et ore proferebat; mendacium vero tanquam pestiferum morbum modis omnibus cavebat. Humanae etiam laudis favores non requirebat, neque gloriam suam in ore hominum ponebat. Si quando vero a confratribus vel episcopis more ecclesiastico officiosis obsequiis suscipiebatur vel honorabatur, testor Jesum advocatum animae ejus, quia talia parvipendebat, et veluti quoddam nullius momenti pretium computabat. Tamen quia hoc sine scandalo plurimorum declinare non poterat, exterius quidem fraternum obsequium suscipiebat, sed interius a proposito humilis rigoris non discedebat. Conventus fratrum fortiter tenuit, donec ad ipsa mortis extrema pervenit. O quam jocundus inter alios procedebat, quam festivus in illo sancto choro medius stabat, a dextris et a sinistris prospiciens coronam novellae plantationis, memor illius versiculi Davidici carminis: #Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae (Psal. CXXVII) @#. Et quanto magis augebatur numerus fratrum, tanto magis quibusdam signis et certis indiciis declarabat sui animi gaudium. Et quia multoties videbat quibusdam id oneri esse, solitus erat dicere: « Nolite, fratres
null
e68e1927-dc1c-4ee8-9c49-91b516c4ea26
latin_170m_raw
null
None
None
None
, in augmentatione gregis contristari. Cujus enim nutu et vocatione congregantur, ejus providentia et miseratione gubernabuntur. » Multorum enim monachorum pater exstitit, quos de diversis conditionibus, diversis aetatibus et temporibus Domino acquisivit. Alios namque in pueritia, alios in juventute, alios in senectute accepit; et quamvis diversis ad eum venerint temporibus, tamen sub una moderatione discretionisque virtute, materna charitate, paterna sollicitudine fovit, nutrivit et ex multis partibus disparibusque moribus in unum corpus collegit. Quocunque exibat, quocunque procedebat, tanta sequebatur eum frequentia fratrum, ut jam non ducem et principem, sed revera putares eum esse archangelum monachorum. Hoc enim nomine censebat eum appellandum in suis sermonibus et epistolis Fulbertus ille sibi praecordialis amicus, Carnotensis episcopus, in sanctitate laudabilis, in sapientia mirabilis, in cujus morte studium philosophiae in Francia periit, et gloria sacerdotum pene cecidit. CAP. XII.-- #De fortitudine.@# Jam de fortitudine animi ejus, vel corporis pauca dicturi, etiam virtutis illius definitionem, juxta veterum aestimationem adhibere debemus. Fortitudo est animum supra periculi metum agere, nihilque nisi turpia timere, tolerare fortiter adversa, vel prospera. Hac itaque fretus virtute, quam fortis fuerit in repellendis inimicorum insidiis, quam patiens in tolerandis, dictu videtur difficile. Cerneres in illo hoc privilegium patientiae; quia his qui laeserant, tanquam alter David, majorem rependebat beneficii gratiam, et his qui oderant potiorem conservabat benevolentiam. Non valebant hunc adversa dejicere, nec prospera elevare. O quantas infestationes, et quam gravissimas insectationes a domesticis et extraneis ipsa sancta anima sustinuit; et praeter has, quam duras corporis poenas in jejuniis, in vigiliis, in orationibus ipse sibi adscivit, et, quod jam libere dicendum est post navigantis felicitatem, quibusdam vinculis et nexibus ferreis, solo Deo teste, membra sua ita damnaverat, ut vix humana caro hoc tolerare potuerit. Cilicium ei semper asperrimum interius adhaerebat, desuper vero mediocri et communi veste indutus apparebat. Multiplices etiam et diversos labores sustinuit pro pace Ecclesiarum, pro statu suorum locorum, pro utilitate proximorum et propriis periculis quaesivit tranquillitatem universorum. Scis et tu misericors et miserator hominum, Jesu Christe, ad comprobandam ejus patientiam quam gravissimos dolores et acerbos cruciatus dederis sibi in occulto: et tamen in his invictum tenuit animum, tanquam bona terra fructum reddens in patientia, dicens se majora mereri quam patiebatur supplicia. Animarum redemptor, Domine, qui ad hoc percutis ut sanes, ad hoc mortificas ut vivifices, secundum multitudinem illius praeteritorum dolorum, succedant sibi consolationes tuarum sanitatum et laetitia coelestium gaudiorum. CAP. XIII.-- #De temperantia et renovatione suorum locorum.@# Temperantia, quae ultima in catalogo propositarum virtutum est, in sui definitione modum et ordinem servat eorum quae dicenda sunt, vel agenda. In quo virtutis officio tantum valuit, ut in omnibus actionibus et imperiis modum teneret, ordinem servaret, et discretus mirabiliter existeret. Jejunia in aurigae modum, secundum beatum Hieronymum, pro lassitudine et viribus corporis moderabatur; et sic apposita quaeque libabat, ut et superstitionem fugeret, et continentiam reservaret. Cultus ipse nec munditiis, nec sordibus notabilis erat. Gravitatem morum hilaritate frontis temperabat. In corrigendis vitiis pro modo et tempore severus, in remittendis gratiosus, et in utroque aequa lance libratus. Hae vero quas proposuimus in eo relucebant virtutes, et in has concurrebant caeterae omnes. Tota enim cerneres in illo exempla virtutum. Ita in singulis eminebat, quasi caeteras non haberet; ita omnes retinebat, ut nulla deesset; ita etiam affabilem se et benevolum subjectis exhibebat, ut magis vellet diligi quam timeri, magis prodesse quam praeesse. Quis unquam de hoc viro quod displiceret audivit? quis audivit ut crederet? quis credidit ut non magis se ipsum malignitatis et infamiae denotaret? Ipse enim sibi auctoritatem dabat, qui in omnibus suis actibus vel actionibus euformis et compositus coram Deo et hominibus apparebat. Et praeter haec interiora, fuerunt in eo extrinsecus gloriosa studia in aedificiis sanctorum locorum construendis, renovandis, et ornamentis undecunque acquirendis. Demonstrat hoc Cluniacus suus principalis locus, in cunctis aedificiis interius et exterius, praeter parietes ecclesiae, ab ipso studiose renovatus, et ornamentis multipliciter adornatus: ubi etiam in novissimis suis claustrum construxit, colomnis marmoreis ex ultimis partibus illius
null
9c2b6332-9f6d-4065-bdaa-1caff9f56dc5
latin_170m_raw
null
None
None
None
provinciae, ac per rapidissimos Durentiae Rhodanique cursus, non sine magno labore advectis mirabiliter decoratum: de quo solitus erat gloriari, ut jucundi erat habitus, invenisse se ligneum et relinquere marmoreum, ad exemplum Octaviani Caesaris, quem describunt historiae Romam invenisse lateritiam et reliquisse marmoream. Incoepit etiam ciborium super altare sancti Petri, cujus columnas vestivit ex argento cum nigello, pulchro opere decoratas. Jam vero de omnibus monasteriis suis quid Paterniacus ob Dei Genitricis amorem, sibi delectabilis locus? Romanum monasterium a fundo constructum, locus sancti Victoris Genevensis, praeter suam antiquam et nobilem ecclesiam ex toto etiam suo tempore constructus, Carus locus, Amberta valde celebris ecclesia, Rivis ex toto, Celsinanias, Silviniacus, translata Firmitas, monasterium sancti Saturnini, apud Papiam sancti Maioli nobilissimus locus, et praeter haec diversarum ecclesiarum multiplex numerus, haec omnia illius industria suo tempore in aedificiis, in possessionibus et ornamentis amplissime dilatata creverunt. Construxit etiam in ultimis vitae suae in praediolo genitorum suorum quoddam monasterium, Volta ( #la Voute@# ) a revolutione aquae circumcurrentis nuncupatum, studioso opere decoratum, quod de redditibus suorum amicorum antiquorum et parentum, prout potuit, ad serviendum Deo haereditavit, et competentibus libris vel ornamentis decenter adornavit. Si inimici subsanaverint, vel amici reprehenderint me haec superflue posuisse, noverint profecto, noverint haec omnia ad virtutes animi ejus spectare, et pro talibus patrocinia sanctorum feliciter promeruisse atque coronam beatae retributionis jam a Domino percepisse. Quid jam, agimus anima? cur tam prolixas circumlocutionis moras innectimus? sic differre volumus mortem, et vitam facere longiorem, quasi timeamus venire ad ultimum. Manet adhuc illa sententia primo homini data: #Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19) @#. Quotquot post hanc venerunt, omnes praeterierunt, et mortis legem persolverunt. Mortui sunt patriarchae, prophetae et apostoli, reges, imperatores, principes, majores et minores; quotquot habuerunt initium nascendi, habent conditionem moriendi; excepti sunt Elias et Enoch, et ipsi in suo ordine, temporibus Antichristi morituri. Moritur Filius Dei; aliter nos, aliter ille; ille potestate, nos conditione; ille voluntate, nos necessitate, quamvis et ipse necessitate, quia pro nostra liberatione. Nisi enim ille moreretur, nos non resurgeremus; moritur ille, ut nos post mortem vitam speraremus aeternam. CAP. XIV.-- #De transitu ejus. Quomodo terram ejus beatus spiritus deseruit coelosque petivit.@# In extremis itaque vitae suae felicis memoriae Odilo per quinquennium novis iterum et gravissimis cruciatibus coepit vehementer affligi. Qui cum jam mortem vicinam sentiret, sanctorum apostolorum limina adiit, eo voto, ea spe, ut ibi sub tantorum apostolorum protectione debitum mortis exsolveret, sicut semper in votis habuerat. Sed quia non est in hominis potestate via ejus, aliter se res habuit quam speravit. Mansit itaque ibi per quatuor menses, gravissima corporis detentus infirmitate. Aderat sibi dulcis memoriae Clementis papae, de quo supra memoravimus, desiderabilis collocutio, et apostolicae reverentiae benedictio: frequens etiam monachorum et clericorum grata visitatio, inter quos saepius revisebat domnus Laurentius archiepiscopus de Malfia, vir per omnia sanctissimus, in Scripturis utriusque linguae, Graecae videlicet et Latinae, facundissimus, istiusque nostri Patris familiarissimus: quorum uterque animus conglutinabatur individui amore spiritus. Postquam vero contra spem convaluit, fultus sanctorum apostolorum suffragiis, et munitus benedictionibus apostolicis ad propria rediit; Cluniacum venit, et ibi per totum fere annum semetipsum, in quantum infirmitas concessit, jejuniis, orationibus et vigiliis vehementer afflixit; fratres ibi manentes et supervenientes piis exhortationibus instruxit, et velocem sui corporis depositionem imminere praedixit. Decreverat post haec ut monasteria sua et cellas circuiret, fratres visitaret, paternis admonitionibus instruendo ad meliora provocaret, et sic demum quocunque secederet, ibi suam sollicitus vocationem exspectaret. Hoc opere incoepto, Silviniacum venitur, quo praedecessor suus sanctus Maiolus moritur et sepultus requiescit. Ibi itaque non paucis diebus commoratus, cum instaret jam adventus Dominicae Nativitatis, et ipse tanquam vox praecurrens, de die in diem populo tantae festivitatis gaudia in suo sermone publice denuntiaret, subito illi sui diuturni cruciatus, et antiquissimi dolores simul ad vitalia congregantur, et de ejus vita, heu, proh dolor, desperatur! Ut est ecclesiasticae consuetudinis, fratres cum psalmis ante
null
511891a7-45c1-4cab-a277-c8946ae0393f
latin_170m_raw
null
None
None
None
eum veniunt, secundum apostolicam sententiam oratio fidei super eum celebratur, mysterium vivifici corporis et sanguinis sumitur, pax fratribus praebetur, et ad ultimum illa salutifera crux nostrae redemptionis, et imago crucifixi Domini nostri ad orandum praesentatur. O Domine Jesu! in illa hora quae suspiria, qui gemitus fuerunt! quae recordatio et confessio delictorum, quae glorificatio tuae majestatis, quae invocatio tui nominis, et quae memoria tuae passionis et nostrae redemptionis! Ita enim suspensis oculis, et lacrymarum imbribus plenis contemplabatur et compatiebatur tui vultus imaginem, quasi iterum te videret crucifigi et mori. Astabat tibi totus suspensus cum Maria matre, pertransiebatque animam illius acerrimae compunctionis gladius. Nescio corporeis an incorporeis oculis respiciebat e latere inimicum insidiatorem humani generis, qui nec ab ipso Domino conatus suae fraudis abstinuit, contra se stare. Videres illum, et libero clamore audires quibusdam terribilibus contradictionibus eum increpare, et ut a se longe recederet imperialibus verbis jubere. Et ut verbis ipsius loquar: « Tibi, inquit, humani generis inimice, interdico per virtutem Domini mei Jesu Christi et per vexillum sanctae crucis, averte a me machinas tuas, occultas et apertas insidias, quia crux Domini mei vita mihi, mors tibi. Crux Domini mei mecum est, quem semper adoro, semper benedico et nunc in manibus ejus spiritum meum commendo. His ita expletis, appropinquabat jam solemnitas Dominicae Nativitatis, in quibus diebus solemne sibi in vita sua fuerat, ut magis gratiosus et officiosus appareret. Vigilia vero adveniente, in capitulo cum fratribus procedit; nuntium coelestis oraculi et venturae festivitatis audit; genua flectit, adorat, orationem terminat. Post haec tam festive et luculenter, ut nunquam melius ante in vita sua fecerat, sermonem perorat, de sua morte dolentes fratres consolando relevat, de Dei misericordia sperare post mortem suam denuntiat, deinde cum illis gaudiis tantae festivitatis interesse sollicitus procurat. Sed quia jam pene exanimis in majori ecclesia sancti Petri, quo conventus fratrum conveniebat, interesse non poterat, in ecclesia Dei genitricis et virginis Mariae, aliquibus fratribus secum detentis, quasi quidam festivus praecentor, psalmos et antiphonas imponebat, benedictiones dabat, et quaeque officia tantae festivitati congruentia, oblitus corporeae infirmitatis, laetus persolvebat. Jucundus enim et festivus, festive, non jam per speculum et in aenigmate, sed facie ad faciem, Dominum venientem suscipere volebat, et ad hoc toto desiderio suspirabat. Erat certe sollicitus valde, ne minus imparatum se inveniret jam imminens divinae vocationis exitus. Viribus itaque corporis ex toto pene deficientibus, per totam solemnitatem bajulorum manibus per singulas horas dierum ac noctium, et celebrationes missarum ad ecclesiam defertur. vivificis semper mysteriis recreatur, et diem suae vocationis circa festivitatem Dominicae Circumcisionis imminere pro certo testatur; memorans illius perfectissimi viri domni Willelmi abbatis Divionensis in eadem sancta Circumcisione obitum, qui propterea eadem die coronam accepit divinae remunerationis, quia semper pie compatiebatur tenera vulnera Dominici cruoris, videlicet secundum Hieronymum, injuriam Circumcisionis. Simili modo et iste in humanitate Salvatoris, eamdem habebat qualitatem affectionis. Igitur utrique uno eodemque afficiebantur pietatis genere, simili quoque de hoc mundo vocantur solemnitatis tempore, non dispari etiam in coelis refulgent claritate. Fuerunt enim inter se, dum viverent, amici indissolubiles, in sancta professione aequales, et in omni morum honestate non dispares. Suspensus itaque tali exspectatione, totum illud tempus pene sine cibo et potu transigebat. Et mirum in modum rem privatam et communem, ac si nihil pateretur, disponebat, et de corporis sui compositione vel sepultura, laetus et alacer, quomodo fieret commendabat. Advenerat sancti Silvestri pontificis festivitas, et vigilia exspectatae Cicrcumcisionis, cum subito ante lucem magis ac magis urgeri coepit ad extrema mortis. Mysterium corporis et sanguinis Domini cum festinatione requirit, fideliter agnoscit, devotus sumit; iterum crux adoratur, iterum diabolus repellitur, et ne ad se funestus propinquare audeat, imperialibus verbis iteratis prohibetur. Succedente vero die, contra malignorum spirituum illusiones cogitationumque pessimarum incursiones, pro scuto fidei symbolum coram omnibus legitur; Augustinus exponens introducitur, intente auditur, in sermone etiam cum astantibus replicatur. In longum diem lectio prolongatur, atque in ultimo certamine positus animus, in virtute fidei solidatur, morsque inter haec paulatim claustra carnis irrumpens ingreditur. Fratres ante eum venientes denuo salutantur, paternis
null
050dace6-4809-4f1d-b5cc-ee1daabb6caf
latin_170m_raw
null
None
None
None
exhortationibus et benedictionibus instruuntur, muniuntur, et ut de vocatione sua solliciti sint admonentur. Consultus de successore: Hoc, inquit, in Dei dispositione et electione fratrum committo. Post haec ad vesperum dies trahitur, vespertina officia a fratribus persolvuntur, et ipse bajulorum manibus ante sanctum altare Dei genitricis Mariae cum lecto defertur. Rem miram! psalmos imponit, cum psallentibus moriens psallit; et sicut ad tale spectaculum doloris, cum a fratribus in tristitia mortis ejus positis aliqua psallendo negliguntur, ab illo emendantur, et quod ab illis obliviscitur ab illo recordatur. His expletis, ut fratres exirent innuit, et ipse aliquandiu in oratione mansit. Postmodum quando voluit, ad domum reportatur. Quidnam ageret conventus fratrum sollicitus requirit. Erat enim Sabbatum. Nox jam interveniebat, et ipse de mandato abluendorum pedum, ne hora prolongaretur a fratribus, sollicitus erat. Cum inter ista spiritus ejus in mortem resolvitur, subito pene exanimis redditur, inter manus tenetur; cilicium a fratribus festinanter in terra sternitur, cineres sparguntur, et sanctum corpus superponitur. Tandem resumpto spiritu, ubi esset quemdam fratrum suae senectutis bajulum, nomine Bernardum, requirit. Quo dicente, domine in cinere et cilicio, Deo gratias respondit. Deinde si infantes et conventus fratrum adessent sollicitus interrogat. Cui cum responsum esset omnes praesto adesse: tandem respiciens crucem astantem, visus oculorum in illam dirigit, et motu labiorum quaedam ultimae orationis verba sub silentio profert. Et ita sine ulla concussione corporis, et sine aliqua habitudine incompositae affectionis, clausis oculis in pace quievit. Corpus ejus a fratribus, quibus ipse jusserat et quemadmodum ordinaverat, lavatur, aromatizatur, componitur, in gestatorio sibi consueto collocatur; ante sanctum altare ad ecclesiam defertur, et per triduum propter fratres undecunque ad sepulturam concurrentes reservatur. Jam vero ad exsequias funeris ejus, non dico solum villa, sed pene tota provincia venit. Videres hinc alios dolere, hinc alios gaudere, et tamen omnes flere. Flebant alii prae gaudio tanto donati patrono; flebant alii prae dolore tanti Patris destituti solatio. Jam vero post triduum, expletis de more exsequiis, cum magno psallentium choro, discipulorum suorum manibus ad sepulcrum in eamdem ecclesiam defertur, et decenter in loculo novo de petra exciso, ut decebat, sepelitur. Decessit vero vir sanctus nocte Circumcisionis Domini nostri Jesu Christi, in prima vigilia noctis, quae etiam Dominica habebatur, aetatis suae anno octogesimo septimo, ordinationis vero quinquagesimo sexto, anno etiam Dominicae incarnationis millesimo quadragesimo nono. CAP. XV.-- #Commendatio animae.@# Nunc jam, Domine Jesu, illius animam tibi commendamus, quem defunctum tenere non possumus. Gaudemus quia tale munus ex te habuimus; dolemus quod tam cito amisimus. Absentiam ejus ferre non possumus, sed in hoc consolamur, quia esse tecum eum speramus. Cur enim, Domine, non tecum sit ibi qui hic nunquam voluit a te separari? Quis unquam illo magis te dilexit? quis illo magis te secundum suum velle et posse glorificavit? Pro te cum dolentibus dolens exstitit, pro te multos labores sustinuit, pro te pauperibus multa ministravit. Et quid dicam, Domine? Licet sanguinem pro te non fuderit, tamen martyrii fructu non carebit; quia hoc si necesse esset totis viribus ferret [ #ms.@# 1 vellet], et quia hoc esse non potuit, ipsi sui diuturni cruciatus et labores passionibus sanctorum tuorum reddentur aequales. Si quid, Domine, virtutis et gratiae in eo refulsit, totum de tuo et suo fuit, de tuo per gratiam, de suo per voluntariam obedientiam. Tua gratia praecessit, illius operis effectus successit. Jam animarum sanctarum susceptor, Fili Dei Jesu Christe, laborum illius sis perpetuus remunerator, et sis nostri in illo et per illum clementissimus consolator, qui vivis et regnas in saecula saeculorum, amen. CAP. XVI.-- #Qualiter sanctus vir apparuerit cuidam monacho.@# Eadem vero nocte qua vir sanctus discessit, quidam frater, Gregorius nomine, Ninivita natione, simplicis naturae et innocentissimae vitae, illo, sicut diximus, in ecclesiam deportato, lassitudine et infirmitate gravatus, ad proprium stratum in eamdem domum, in qua sanctus obierat, rediit, et se quieti dedit; qui necdum in somnum plene resolutus, eumdem Patrem sibi astare
null
f767a595-3f63-417c-939f-bfb789b5608a
latin_170m_raw
null
None
None
None
vidit. At ille praesumptibili voce: Quid agis, inquit, domine? Ipse vero: Bene, frater, et optime, respondit. Nam Dominus meus Jesus Christus per semetipsum dignatus est venire ad servum suum; sed in hora meae discessionis ibi in angulo, ostendebat autem quasi digito locum; vidi trucem et valde terribilem figuram, quae me sui horrore et ingenti deformitate terrere voluit; sed Domino mihi praesente, nocere non potuit. Haec dicens recessit. Frater vero inde surgens, quae audierat et viderat fratribus qui ibi tunc aderant, et nobis postmodum in veritate narravit. CAP. XVII. #De simili visione.@# Succedente vero Quadragesima, domnus Laurentius archiepiscopus, de quo supra diximus, Romae moritur. Aderat devotus in exsequiis ejus quidam clericus, Albero nomine, natione Teutonicus, genere nobilissimus, patri Odiloni dum viveret familiarissimus, qui cum domno papa Leone, sibi proximo parente, Romam advenerat ea tempestate. Is itaque, memorato archiepiscopo defuncto et ad ecclesiam deportato, lassitudine cogente, se sopori dedit in quodam ejusdem ecclesiae angulo, cum subito adhuc pene vigilanti, Odilo vir beatus apparuit. Cui cum ille tremens et pavidus amicabili voce diceret: Domine, quando huc et cur advenisti? Ad exsequias, inquit, fratris nostri domni Laurentii archiepiscopi veni: quibus expletis, hinc recedens quin viderem te praeterire nolui. His dictis, visio disparuit. Ipse vero postmodum haec nobis et pluribus aliis in veritate narravit. Epitaphium jam terminetur, ne mentibus audientium longae orationis fastidium generetur. Verumtamen in calce sermonis compendiose dicatur, Odilonem ex multo tempore terminum vitae sibi optasse, sed secundum Apostolum, subditorum cogente necessitate, per Dei gratiam tam diu in carne mansisse. Erat certe praesens vita sibi taedium, et mori lucrum. Usque ad effusionem lacrymarum multoties dolebat coaetaneos et juniores suos praecessisse, et se dolorum videre miseriam superstitem remansisse. Videbatur sibi inter alios esse peregrinus, quia paucorum illi discretus et moderatus consentiebat affectionis habitus. Compungebatur saepius, quia de mundo pene recesserat totius honestatis decus, et ingenitae bonitatis virtus. Heu me! quia incolatus meus prolongatus est, cum David frequenter canebat, et secundum Apostolum dissolvi et cum Christo esse multo melius eligebat. Quia ergo jam recessit ut voluit, luctus funeris ejus cum sermone claudatur, et requies ejus in Jerusalem omnibus diebus iterum atque iterum imprecetur, et per omnia saecula saeculorum repetatur. Amen. Odilo cum Christo tu vivas semper in alto: Odilo perpetuam capias tu sancte coronam. Odilo virgineus temet praecedat et agnus: Currere post valeas, laetus vestigia tangas, Illius unguenti pleno perfusus odore, Quo recreat mentes [ #ms.@# 1, animas] diffuso nomine sanctas, Quo caput ipsa Dei perfudit odore Maria, Ex se peccatrix, divino munere felix. INCIPIT PROLOGUS IN LIBRO SECUNDO. In superiore libro, vel potius denominato epitaphio, de moribus patris Odilonis, et animi virtutibus, etsi non ad plenum, tamen secundum quod potuimus diximus. Signorum vero inquisitoribus, et meritum cujusque in miraculi novitate metientibus id dicendum est, quia divinae dilectionis praerogativa ponitur, non in ostensione signorum, sed in perfectione virtutum. Neque enim miracula vel signa nos Deo commendant, sed virtutes operum perfectos esse demonstrant. Cum et Judas simul cum apostolis signa fecerit, et reprobi in die judicii foris a regno exclusi, dicant: #Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in tuo nomine multa signa fecimus? (Matth. VI.) @# Et ipse Dominus in Evangelio sanctis apostolis a praedicatione redeuntibus dicat: #Nolite in hoc gaudere, quia daemonia subjecta sunt vobis; sed in hoc gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20) @#. Cum ergo haec ita sint, vanum est pro magno ducere, quod constat reprobos aliquando cum electis habere. Tamen ne noster Odilo ab hac etiam gratia excludatur, dicenda sunt pauca de multis, quae Dominus noster ad laudem et gloriam suam, et ad illius meritum hominibus commendandum, ante mortem, et post mortem dignatus sit demonstrare. INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAP. I.-- #Quomodo quondam puer liberatus sit divinitus a gravissima infirmitate.@# In exordio vero virtutum ejus, dicendum est quid illi contigerit cum adhuc puer esset
null
9411b0e6-8235-4f3f-9adb-133ba1f74591
latin_170m_raw
null
None
None
None
, quod ne cui videatur incredibile, ab ipsis agnovi quibus ipse solitus erat narrare. Dum adhuc puerulus in domo patris nutriretur, antequam etiam scholis daretur, contigit ut membrorum omnium pene virtute privaretur, incedendique vel per se movendi ei possibilitas negaretur. Accidit vero quadam die familiam patris ejus de loco ad locum mutari, et infantem sub custodia nutricis servulorum ministerio bajulari. Cumque in medio itinere ad quamdam ecclesiam in honore Dei genitricis Mariae consecratam divertissent, deposuerunt puerulum cum sarcinulis ante ostium ejusdem ecclesiae. Erant autem domus adjacentes eidem basilicae, in quibus necesse erat illis quaedam victualia quaerere. Dum vero diutius in his implicarentur, videns se puer solum relictum, inspiratione divina attractus, coepit tentare si quo modo ad ostium posset accedere, et ecclesiam Dei Genitricis intrare. Itaque virtute qua poterat, manibus et pedibus reptando, ostium attigit, ecclesiam intravit, ad altare usque pervenit, pallam altaris manibus arripuit; deinde summo conamine brachiis in altum protensis surgere conabatur, sed nodis diu male ligatis retinebatur. Vicit tandem [ #al. cod.,@# tamen] divina virtus, redintegrans pueri languidos artus, atque mirabili modo Dei Genetricis interventu surgit, et stat super pedes sanus, et in circuitu altaris hac illacque discurrit. Clientes vero postmodum ad sarcinas redeuntes, et puerum non invenientes, mirati valde coeperunt illum ubique locorum requirere; et non invento, nimis inter se conturbati, tandem casu ecclesiam introeunt, vagantem et discurrentem per ecclesiam conspiciunt, divinae virtutis potentiam recognoscunt, puerum laetabundi in ulnis accipiunt, quo tendebant perveniunt atque parentibus incolumem et sanum cum magna laetitia reddunt. Ostendebat jam Dominus in puero, quam gratus et acceptus sibi deberet esse in futuro, quem necdum pene loquentem, vel aliqua discernentem, misericorditer liberavit a tantae contractionis vinculo. Erat autem praesagium Dei Genitricis ecclesia, quam ipse dum ad liberam scientiam et aetatem pervenit, omnibus votis dilexit, coluit atque pro viribus in omni vita sua glorificavit. Refertur etiam quod jam adultus aetate, in ecclesiam simili modo in honore Dei Genitricis consecratam intraverit, et nullo alio nisi Deo teste, semetipsum collo mancipatum eidem altari tradiderit dicens: O piissima virgo et mater Salvatoris omnium saeculorum, ab hodierna die et deinceps me in tuo servitio habeto, atque in omnibus meis causis, misericordissima advocatrix, mihi semper adesto. Post Deum enim a modo nihil tibi praepono, et ultroneus in aeternum meipsum, tanquam proprium servum, tuo mancipatui trado. Haec de pueritia ejus dicta sufficiant, nunc veniendum est ad illa quae, jam in perfectiori aetate positus et regimine abbatiae decoratus, Domino cooperante fecerit. Verum plurima quae in prima fronte dicturus sum ipse non vidi, sed duobus monachis ejus, Petro videlicet monasterii sancti Maioli, quod apud Papiam est praeposito, viro scilicet religioso et Syro cujusdam monasterii abbate, per adnotationem fratris Bosonis, mirae simplicitatis et innocentiae monachi, sicut rogaveram dum hoc opus inciperem, referentibus agnovi. Fuerunt enim praedicti fratres probabiles viri, patris Odilonis admodum familiarissimi, secretorum etiam illius in pluribus conscii, et itineris vel laboris per multa tempora socii. Quapropter ea quae ab illis referuntur, tanto credibilia sunt, quanto illos certissime constat narrare illa quae oculis viderunt, auribus audierunt, manibus etiam tractaverunt, atque ut certo tempore nobis et multis nota fierent, prudenti memoriae commendaverunt. Ideo vero hanc nostram relationem probabilium virorum testimoniis cingimus, ne ab aemulis gratia cujusquam falsae adulationis haec finxisse judicemur. Sicut enim Gallus in Sulpicii Severi et Posthumiani dialogo refert de Martino, non indiget ut mendaciis asseratur Odilo, quem Christus jam, ut pia fide credimus, glorificavit in coelo, atque diversis virtutum signis celebriter commendat in mundo. Absit enim me nisi visa et experta, et a fidelibus personis sive idoneis testibus relata, de tanto viro aliquid mendaciter fingere vel narrare. CAP. II.-- #De caeco illuminato.@# Exiens quodam tempore beatissimus pater Odilo a Cluniaco celeberrimo loco, devenit ad quemdam sui juris locum, non longe ab eodem monasterio situm, nomine Besorniacum [ #al.,@# Bersoniacum]. More sibi consueto ecclesiam petiit, ut Christo Domino persolveret vota orationum: inde se domum recepit, quae ipsi ecclesiae contigua videtur. Accenso autem igne, quia frigus erat, coepit sedendo gelidos artus calefacere. Postmodum
null
74a28658-4033-47b3-97ad-77b2b70fd96d
latin_170m_raw
null
None
None
None
vero oculorum orbes hac illacque volvens, conspicit eminus puerum, cujus faciei effigiem pulchra manus superni opificis decoram effecerat. Interrogat quis esset. Aiunt circumstantes: Servitutis vinculo in vestro, domine, servitio annexus tenetur. Et sanctus: Quomodo, inquit? Filius est, inquiunt, villici vestri, qui licet videatur decorus aspectu, caret tamen oculorum visu. Tacuit Deifer heros, et animum ad spem reformans, Altitonantis clementiam tacita prece invocat. Et advocans parvulum, damnatis caecitate oculis signum imprimens Dominicae crucis, quae natura minus dederat, virtutum Deo cooperante, illico accommodat. Moxque videntem remittit ad propria ovantem. Amabat enim pueros, non lasciviam sectans, sed aetatis innocentiam pie in illis amplexans . . . . . . . . . . . . . . #talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX) @#. Quis loquetur magnalia Dei, fratres charissimi? Cernimus namque impleri veridicum dictum Christi: #Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet (Joan. V, 36) @#. Egit quidem simile opus potens Salvatoris dextera, commorans in carne humana: et nunc eodem insigni miraculo servum suum magnificare dignatus est in nostri temporis aevo, ut facile quis perdiscere queat, quanti aestimandus sit qui opere consimili, Domino saeculorum rege cooperante, meruit sublimari. CAP. III.-- #De aqua in vinum conversa.@# Degebat aliquando sanctus Odilo in quodam suo coenobio, quod nuncupatur Aurea vallis, loco scilicet religioso, et fratrum illic commanentium sanctitate famoso. Aderat ille primus dies jejuniorum, quae Domini Pascha praecedunt, in quo et cineris super capita impositio suscipitur, et arduae inceptio abstinentiae a fidelibus inchoatur. Dei itaque cultor consuetum morem explere cupiens, cum jam hora diei nona fratres, modico cibo percepto, lectioni vacarent, clam cinere impleto pugillo consedit ad mensam, et coepit secundum Psalmigraphi dictum, pane simul cum cinere fessum corpus reficere. Innuit vero cuidam fratri, ut sibi aquae potum deferret, quo imbecilles artus arido edulio sustentaret. Attulit ille quod jusserat. Ut vero applicuit labiis, ecce saporem odor aquae contulit vini, substitit ille, et quasi ignarus, iterum fratri ut aquam deferret, innuit manu. Qui miratus se aquam obtulisse significavit. Tandem evacuato vase, iterum idem aqua plenum detulit Patri. Attigit ille summotenus ore, denuo vinum pro aqua coepit redolere. Vir ergo beatus Dei pietatem erga se persentiscens, humili devotione quod Deus miserat sumere non recusavit. Ecce . . . . . . . . . in Cana Galileae convivantibus de aqua vinum exhibuit. Nunc vero famulo suo sponte se atterere volenti, pallentem lympham in vini saporem convertit. Quali vero cordis jubilo, vel qua mentis fiducia aestimandus est tunc tripudiasse, cum ita de se Deum curare cognovisset? Potuit tunc Psalmistae verbis concinere: #Dominus sollicitus est mei,@# vel sicut alibi dicitur, #Dominus curam habet mei.@# CAP. IV.-- #De furto apud Papiam invento.@# Eo tempore quo Heinricus rex ad arcem Romani imperii festinabat, ut de regno ad imperium promoveretur, comitabatur cum eo beatissimus Odilo, et gloriosissimae Virginis adorandum partum utrique celebraverunt apud Papiam, ditissimum Italiae oppidum. Expletis itaque illius diei sacris hymnorum officiis, consedit senior cum fratribus ad mensam, ut sumptis ciborum dapibus, amissas revocarent vires. Erant autem discumbentes multi, atque obsequentes non pauci; inter quos quidam fraudis possessor se velle obsequi simulans, captabat oculis quomodo aliquid quiret furari. Cernens igitur mappam operosam super viri Dei mensam, illectus cupiditate lethifera anhelabat patrare, quod cupiverat iniqua mente. Postquam ergo exempta est fames epulis mensaeque sunt remotae, illis sua curantibus, ille malignus casu repertam mappam subito rapuit, et discessit festinato, gaudens de inventa praeda, et ignarus quanta sibi in proximo futura erant membrorum detrimenta. Altera vero die hora competenti apposita mensa, requiritur quod deerat. Orto inter clientes de amissa mappa querelarum murmure, dapsilis Pater hoc parvipendens: Afferte, inquit, aliam, et ne tale aliud ulterius accidat solliciti estote in posterum . . . . . . . . postmodum beato viro simul cum rege, malignus ille rem male sublatam detulit in forum venalium rerum; sed distrahi nullo modo potuit, quia hoc ille iniquus possidere non meruit
null
b7dbc457-8937-4df2-8398-f6e362d72c55
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Semel, bis terque frustra conatus, tandem rubore frontis confusus casam repetit inanis: et ecce divina ultio scelestum facinus in injuriam sui servi perpetratum extemplo vindicat. Subito enim manibus pedibusque arefactis, miser et miserabilis simul cum furto sancti Maioli [ #supple@# ad ecclesiam] defertur, in terram ponitur, mappa vero sursum appenditur. Fit concursus populi, constipatur ecclesia multitudine innumerabili, meritum Odilonis quale sit agnoscitur, et beatus Maiolus ut opem misero ferat omnium votis exoratur. Tandem divina pietas inolitis miserationibus miserum erigit, brachia manusque nativo humore perfundit, bases ejus et plantas consolidat, isque cum omni populo Deum magnificans, ad propria remeat. CAP. V.-- #Item de alio simili furto.@# Alterius etiam furis effera mens simile direptionis damnum supradicto Patri inferre molita est. Morabatur namque jam fatus Pater in denominata Papia civitate, cum ecce in una noctium quidam fur ingressus stabulum equorum, abegit unum, quem prae caeteris perspexerat optimum, et cujus tergo vir beatus sedere solitus erat. Sed quia in eadem urbe non solum homo Dei, verum etiam quae sui juris erant nota videbantur, veritus ibidem morari, confugit ad Laudense oppidum, ut illic de venditione equi cupitum acquiereret pretium. Verum quia Deus semper suorum curam gerit, omnium cernentium corda ita obstrusa sunt, ut nullius ad emendum adhiberetur convenientia. Quod cernens ille malevolus, tactus poenitudine cordis et pervidens se nequiter egisse, confestim rediit ad locum suae fraudis conscium, et moerentibus famulis repraesentat equum fraude subductum. Nuntiatur hoc viro Dei. Agit ille grates summo rerum opifici, et ne quid molestiae inferatur latroni, imperiosa prece saevientium mitigat voluntates. Non enim erat avidus vindictae, sed nimia cordis benignitate, bona pro malis semper studebat recompensare. Secundum beati Pauli apostoli, qui vas electionis dicitur, admonitionem, nulli malum pro malo alicui volebat unquam reddere, sed omnibus in commune benefacere. CAP. VI.-- #De transmeatione profundissimae Ticinensis aquae, et accensione lucernae.@# Ea tempestate, qua regnum Italiae quidam nobilis Arduinus arripuerat, et ille magnus Henricus, inter caeteros clarissimus, regni monarchiam consentientibus Italiae principibus, jam in eodem solo Italico positus affectabat; supradictus Pater transiens per Italiam, devenit ad quamdam aquam, quae moenia Papiae praeterfluens, ab australi parte, mutuato a se nomine dat vocari Ticinum. Hanc ergo festinanter transire cupiebat; sed navigium deerat, quo tantae altitudinis flumen transvadari posset. Confidens itaque de Deo, cui tota mente adhaerebat, vocat unum ex famulis, cui nomen Wolveno, et in nomine Domini jubet eum per alta fluminis haud dubie incedere. Mirum dictu! sed tamen omnia possibilia sunt credenti, obedivit illico famulus, et subsequitur post eum dominus, et ita cum omni comitatu absque subsidio cymbae, sine aliqua laesione, Christo ductore, ventum est ad ripam ulteriorem. Impleta est tunc prophetia sancti Habacuch dicentis: #Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum (Habac. III, 15) @#. Quid vero mirabilius, vel laude dignius videtur? Quondam populus Israeliticus inter divisiones maris per siccum transivit; nunc vero beatus pater Odilo super ipsas undas aequoris viam sulcavit. Sed quia utrumque Dei munus est, de utroque a nobis Deus magnificandus est. Hoc cernentes qui ibi aderant, putaverunt consuetum aquae transitum, et ascensis equis id tentare conati sunt; sed priusquam prima vestigia sonipedum ripam tangerent, pene submergerentur, nisi confestim retroacti gradum pressissent. Viso tanto miraculo, unus ex circumstantibus accurrit ad genua sancti viri, orans ut hospitio suae domus uti dignaretur: cui vir beatus libenter assensum dedit, vergebatur enim jam dies ad occasum. Veniens itaque cum suis ad domum, et charitate illius hominis refectus, dormitum perrexit. In noctis vero medio, jam beato viro soporato, repente ventus aspirans per rimas domus quae patebant, suo flatu lucernam exstinxit. Expergefactus cubicularius qui ante eum cubitabat, nomine Deodatus, atque exterritus, doluit tenebras irrepsisse, ubi se lucem meminerat reliquisse. Exsilivit a lectulo, et nesciens quo lumen peteret, sumpta fidei audacia, coepit Deum orare, dicens: O lumen divinum, qui totum illustras mundum, audi me immeritum [ #al. cod.,@# miserum], et per Odilonem tuum depelle ab hac domo horrores tenebrarum
null
04531486-f941-4512-b301-44f2c4f67324
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Nec mora, lux ab aethere fusa illum laetitia et securitate, et domum luminis perfudit claritate. Et ne cui ista incredibilia videantur, o viri fideles et Christiani fratres, Creatoris est miranda potentia, qui devotos ejus animos cernens, taliter illum glorificare voluit, ut lux meritorum ipsius per orbis climata diffunderetur. CAP. VII.-- #De simili miraculo.@# Memorialis dies divinae visitationis et humanae salutis, festivitas videlicet Dominicae Nativitatis appropinquabat, et sanctus Dei Odilo primos dies Adventus Dominici apud Paterniacum, delectabile sibi coenobium, celebraverat. Inde gressum movens, et per montana paulatim iter faciens, pervenit ad quemdam vicum, nomine Leodonium [ #Lons-le-Saunier@# ], ubi conficitur sal, humanorum ciborum condimentum. Festinabat enim pio desiderio beatae Virginis partum apud Cluniacum, virtutis et religionis habitaculum, celebrare. Advenerat autem domnus Petrus ab Italia, et in ejus obsequium gradiebatur, in cujus solatio valde pius Pater gratulabatur. Hospitati igitur in praedicto vico, praecepit senior suis, ut essent diluculo parati, et primo mane proficiscerentur, ut diurna itione [ #ms.,@# diurnatione] peracta, possent attingere ad monasterium sancti Marcelli. Imminebat namque ille dies quartae feriae, in qua et solemne jejunium, et electio Dei matris in Ecclesia praeconatur. Illic ergo cupiebat festivum coelestis oraculi legatum beatae Virgini directum audire pariter et celebrare. Facto itaque mane carpebant iter, cum jam coelum nubibus praetectum diffunderet terris immensitatem imbrium impelleretque incommoditates aurarum ; sed fortem viri Dei animum a statu sui desiderii haec aspera revocare nequiverunt. Quinimo confortabat socios ne animos frangerent, sed viam constanter explerent. Qui enim non patiebatur vinci a voluptate, invictum se praestabat a labore, quia manebat liber ab omni animi perturbatione. Laborioso igitur itinere cum plurimo spatio diei confecto, venerunt ad quoddam flumen, quod ita intumuerat, ut ultra littoris terminum protensum intransmeabile videretur. Comites vero circumcirca discurrentes, et plurima conantes, meabilem transitum minime reperiebant. Tunc Christi famulus spem in Deum ponens, vocat unum ex famulis, nomine Arbaldum. Videtur, inquit, mihi per hanc partem fluminis inesse cursum meandi. Ergo in Dei nomine securus ingredere, et experiendo disce utrum et nos queamus transire. Ille nihil moratus, agit imperata, transit flumen, et allabitur ad ripam ulteriorem, et emissa voce clamat se omnes sequi posse. Et senior: Non, inquit, sed te ad nos oportebit redire. Transvadavit ille iterum interventu Patris, aequoris evadens periculum. Praecede ergo, inquit, nos in nomine Domini. Ad lineam itaque cuncti ingredientes, transierunt gurgitem vastum, aquis usque ad partes femorum irrigati; viro autem Dei, sicut testati sunt qui adfuerunt, neque usque ad corrigiam calceamenti aqua potuit diffundi. Ex infusione itaque aquarum, nimioque algore constricti omnes socii, tandem profunda nocte venerunt ad locum diu flagitatum, eximii martyris Marcelli honore dicatum. Facta oratione petierunt domum, et sedentes circa ignem copiosum, alii se calefacere, pars coeperunt vestes mutare. Quorum gravem laborem cernens dulcissimus Pater incaluit cordis, et dictis amicis afflicta pectora mulcet. O quondam fortes per multa pericula fratres! Ne vestra vestris frangatis pectora rebus, Per varios casus per tot discrimina rerum Tendimus ad regnum coeli, sedesque beatas. Durate, et haec olim meminisse juvabit. Credite meae parvitati, beata Dei mater, ob cujus obsequium convenistis, hujus vestri laboris erit pia remuneratrix. Post haec cibo sumpto, fessos artus somni quiete refocillarunt. In crastinum autem completis officiis ecclesiasticis, omnipotentis Dei dono, cibo et laetitia corda fratrum implevit ac deinde Cluniacum pervenit. CAP. VIII.-- #De paucis pisciculis plurimis refectis.@# Lutetiae Parisiorum proximum est monasterium, sancti Dionysii martyris gloriosi corporis honore praeclarum, qui locus a Francorum regibus Hugone et Rotberto, viro Dei Odiloni fuerat commissus, ut monachali ordine et doctrina regularis vitae proveheretur in melius. In quo coenobio aliquando Dei famulus commanens, vitae pabulum et salutis haustum facundo ore suis auditoribus ministrabat. Quadragesimale tempus effluxerat, et dies mysticae coenae nec non et salutiferae passionis Christi desierant, cum lux laetitiae, triumphus videlicet Dominicae resurrectionis, mundo irradiaret. Esus vero piscium in tanta diei solemnitate patri fratribusque deerat. Gerebat tunc officium praepositurae senior Ivo, amicabilis homo, qui bene meritum Patris
null
fe33f25e-41a6-413a-b8a4-0b49711a260e
latin_170m_raw
null
None
None
None
observare et colere studebat; quique valde moestum gestiens animum quod sterilitas aquarum sibi non praeberet affluentiam piscium: actitabat enim ut undecunque acquireret ejusmodi edulium, sed quaecunque agitabantur minime ad profectum proficiebant. Divina enim providentia id agebatur, ut in nova festivitate novus hospes gurgitis novo etiam homini, secundum Apostolum spiritu mentis suae de die in diem renovato, Dei munere mitteretur. Sub ipso itaque magnae diei crepusculo, completo a fratribus celebriter matutinali officio, praedictus Ivo fidem possidens in Deo, de meritis Patris praesumens, movit gressum ab ecclesia, et ad famulorum tendit habitacula. Piscandi gnaros vocat, multa cum eis conquaeritat, super capiendis piscibus multa inculcat, nunc pium Odilonem venisse, nunc diem Dominicae resurrectionis adesse, nunc fratres melodiarum cantu fatigatos fore. Imperat demum in Christi virtute, ut Sequanam fluvium retibus expetant. Ite, inquit, et meritum Odilonis interpellate nomenque Christi invocate: credo enim quia non frustrabitur spes vestra. Id sine mora fidissima clientum turba dant fluvio rete; fluvius ex improviso reddit piscem magnitudine enormem, vocabulo sturionem, in quo fluminis gurgite piscis vix unquam ferebatur a piscatoribus captus esse. Redeunt ergo onusti qui abierant vacui. Praesentatur novus piscis, quem non praedictus fluvius dare solebat, sed Christi largiflua manus suo servo direxerat. Quod videlicet inopinatum miraculum in tanta admiratione est a sancto Patre habitum, ut etiam infantes scholae, quibus erat invisus et incognitus tantae enormitatis piscis, ad videndum venire praeciperet, et ad glorificationem Dei omnipotentis super hoc beneficio seniores cum juvenibus et pueris magis ac magis accenderet. Agitur dies solemnis pro gloria Dominicae resurrectionis. Laetantur heroes novitate rei peractae meritis tanti viri. Est prope sanctum Dionysium monasteriolum in honore sancti Martini consecratum, et vulgariter ad Publicam Stratam dictum: in quo videlicet loco fratres, qui in praedicto sancti Dionysii monasterio causa infirmitatis vel fatigationis manere non possunt, aliquando secedunt. Quadam itaque die vir sanctus fatigatus adveniens, monasterium declinans, causa repausationis illuc divertit. Quod agnoscentes illius monasterii majoris procuratores, mittunt sibi quaeque necessaria, sed de piscibus, nusquam enim reperiri apud eos valebant, valde parva munuscula. Interea dum vir Domini privatam requiem se putat habere, ecce subito, sicut ad eum semper frequentia monachorum quocunque locorum veniebat, credo duo abbates cum pluribus monachis accedunt. Quos cum gaudio suscepit, et in longum cum eis sermonem protraxit, atque ad ultimum ut secum pranderent, invitavit. Accedens vero ad coquos et infertores ciborum, inquirit quid haberent unde suos quos invitaverat hospites reficere posset. At illi caetera quidem utcunque se habere, de piscibus vero pene nihil esse, quod tantae multitudini valeret sufficere. Pueri, inquit vir sanctus, illi vestram super hoc sollicitudinem committite, qui de quinque panibus et duobus piscibus quinque millia hominum valuit satiare, et ita nobis hospitibusque nostris plenissimam refectionem praeparate. Haec dicens abscessit; illi vero quod jussum fuerat, diligentius ut possunt procurarunt. Quid morer? Ventum est ad mensam, omnes ordinata sede recumbunt. Mira dicturus sum, sicut in veritate testantur qui praesentes fuerunt. Dum a coquis pisces ministrantur, et ab infertoribus ad mensam fratribus inferuntur, ita in manibus comedentium, sive ministrantium illa parvitas piscium vel aliorum ciborum coepit excrescere, ut abundanter et superabundanter omnes inde haberent, et multa servitoribus remanerent. Tandem finito convivio: Pueri, inquit vir sanctus, parva promisistis, et multa dedistis; famem timuistis, et superabundanter refecistis. Tantum videte ut de plenitudine nostrae refectionis vobis aliquid servetis. At illi nimia cordis laetitia exhilarati, respondent: Adhuc, domine, nobis multa supersunt, quae nobis et aliis si supervenerint, sufficere possunt. Et si deinceps vestra sanctitas aliqua suadere voluerit, ad credendum in cordibus nostris nulla difficultas erit. Ecce enim contra spem nostrae pusillanimitatis contigit, quod vestra de Deo praesumens fiducia repromisit [ #al. cod.,@# non diffidit]. Ad haec vir sanctus: Non haec, inquit, mea fides, sed vestra obedientia, et meritum hospitum nostrorum promeruit, ut quod sumpsimus pro charitate, divina operante benedictione, valeret nobis omnibus sufficere. Verumtamen nobis et vobis in illo spes est semper ponenda, apud quem omnia sunt possibilia quae hominibus sunt impossibilia. CAP. IX.-- #De exuberatione vini in parvo vasculo in monte Aventino
null
d3546564-302e-4126-99ab-49943750b409
latin_170m_raw
null
None
None
None
.@# Huic etiam non dissimile miraculum alio tempore contigit evenisse. In Romulea urbe, quae sui magnitudine et formositate, nec non et apostolica dignitate arcem totius retinet orbis, reverendus senior Odilo uno in tempore morabatur. Habebat autem hospitium in monasterio sacrae puerperae Virginis, quod est situm in Aventino monte, qui prae caeteris illius urbis montibus aedes decoras habens, et suae positionis culmen in altum tollens, aestivos fervores aurarum algore tolerabiles reddit, et habilem in se habitationem facit. Ovibus autem spiritualibus intra septa ejusdem coenobii accubantibus ministrabat vitae pascua abbas quidam, Armo nomine, beato viro speciali annexus amore. Una igitur dierum veniens domnus Odilo ad mensam, interrogat an tale vinum in promptu haberet, quod suae imbecillitati accommodum foret. Intimant hi quibus cura erat commissa, minime hujusmodi habere, quod sibi utile valeret esse. Conversus autem homo Dei ad praefatum abbatem, qui suo lateri assidebat: O, inquit, bone vir, si habes quod possit esse utillimum, confer inde mihi charitativum subsidium. Ille hilari vultu placidoque animo jubet illico afferri quantum esset suae voluntati. Tunc Pater: Hoc nostrum vasculum licet videatur exiguum, modo deferatur plenum. Studebat enim in suis semper esse largus, in alienis vero parcus. Allatum est modicum vas mero plenum, prae se ponit et coepit more pincernae illud expendi sibi et abbati juxta recumbenti, et quandiu prandium moras habuit, uterque prout libuit hausit. Alii vero fratres, qui erant vegetiores viribus, alterius liquoris utebantur potu, cui tamen non inerat similis saporis gustus. Jam epulae defecerant, et a mensa surgendum erat, cum illud vas, velut inexhaustum, videbatur adhuc retinere meri pusillum. Tunc verae pietatis amator blande subridens: Non, inquit, fratres mei, integram charitatem erga vos modo habui. Accepto confestim parvo holovitreo infudit merum, et singulis pro benedictione largitur potum. Accidit tunc res stupenda. Cum enim essent fratres fere duodecim, haustis secundum numerum poculis, vinum illico ultra fluere desivit. Laetantibus vero inter se fratribus, et quod evenerat stupentibus, prudentissimus senior infit: Hospes iste noster uberibus eximiae dilectionis abundare fecit in exiguo vase vinum praestitae charitatis. Ita opus per se divinitus factum, alterius religione attestabatur actitatum. Excellebat enim in illo pura humilitas, per quam, sicut Apostolus dicit, omnes sibi superiores seque inferiorem arbitrabatur. CAP. X.-- #De quodam homine a febribus liberato.@# Inclyta post haec Urbe relicta, incedens per aggerem publicum venit ad Taurinense ( #Turin@# ) oppidum, ubi quidam patiens ardores febrium per ablutionem manuum ejus orat sibi dari remedium. Occulte igitur a ministris obtentum recipit infirmus sine mora sanctitatis beneficium, collaudans aeterni Patris unicum Dominum Jesum Christum. Sed ne ad aures Patris perveniretur, alto silentio ab omnibus occultatur. CAP. XI.-- #De utribus in usus pauperum evacuatis, et iterum divinitus impletis.@# Inde ad Alpes Jovinas tendens, jamque arduum iter conscendens, obviat egenorum turba, quae tota simul strepebat, ut praeberet stipem necessariam. Illico munificentissimus Pater jussit exinaniri utres vino, et egentium dari desiderio; et statim hoc sine dilatione perficitur. Non multo post aderat competens hora, qua cibi perceptionem exigebat fragilis natura. Discumbunt itaque cuncti, et ecce utres vino vacui, reperiuntur salubri liquore pleni. Obstupescunt omnes, et pro tanto munere divinae majestati persolvunt solemnes gratiarum actiones. CAP. XII.-- #De vase vitreo confracto et solidato.@# Cum in Pannonia simul cum domno abbate Hugone essem, quadam die cum venerabili viro Richardo episcopo, patris Odilonis nutrito et monacho, coepi de virtutibus ejusdem Patris collocutionem habere, et ego illum, si qua nosset, ut mihi panderet, sollicitus eram inquirere. Fuit enim sibi ipse episcopus valde familiarissimus, et per multa tempora suorum secretorum conscius itinerisque vel laboris socius. Erat vero inter alia mentio de vase quodam confracto, et orationibus Patris, ut fertur, consolidato: unde ego adhuc incertus, ab illo rei veritatem inquirebam sollicitus. At ille: Recolis, inquit, frater, illam contentionem Alberici episcopi Cumani, quam habuit cum Odilone, senioris Odilonis nepote, de abbatia Bremetensi? Et ego: Recolo certe et bene reminiscor. Dum illa, inquit, contentio esset, quadam die ego et praedictus episcopus
null
c3b60313-5b35-4906-8bc9-d05b52e370f9
latin_170m_raw
null
None
None
None
in via simul pergentes, et de multis ad invicem colloquentes, inter caetera coepi eum arguere, cur supradictam abbatiam injuste sibi praesumpsisset acquirere, cum sciret illam primum ab imperatore Conrado traditam esse praedicti Patris Odilonis ordinationi: et inter alia ei coepi opponere sanctitatem viri, et quia multum audiebantur ab illo laudabilia fieri, inter quae etiam fama erat de redintegratione cujusdam vasis vitrei confracti. Hoc, inquam, me, respondit Albericus, melius quam te scire fateor; et quia te ex hoc incertum video, ne deinceps sis dubius, audi veritatem apertius. Et ego: Libenter, inquam, audiam, et diligentius animo recondam. At ille: Quodam tempore, ille tuus senior, quem dicis, et abbas ad curiam Henrici imperatoris mei senioris venerat; et dum ibi maneret, accidit quadam die ut in mensa imperatoris vas pretiosissimum vitreum Alexandrini generis cum pigmentis tritis ante eum poneretur. Ille vero advocans me et Landulfum [ #ms.,@# Laudulfum], postea Taurinensem episcopum, praecepit ut ipsum vas cum pulvere pigmentorum ad mensam senioris Odilonis deferremus, et ei gratia corporeae salutis daremus. Nos vero, sicut imperator jusserat, vas detulimus, coram abbate ex parte Caesaris posuimus, et sicut decebat, humiliter inclinavimus. At ille humiliter recipiens, vase retento, praecepit nos redire, et tempore constituto iterum pro vasculo repetendo redire. Nobis vero redeuntibus, sicut humanae curiositatis est novas et inconsuetas res libenter velle inspicere, coeperunt inter se monachi vas manibus attrectare, alter alteri de manu ad manum tradere: cum ecce de manibus vas labitur, et, ut erat fragile, labendo confringitur. Quod agnoscens vir Deo amabilis, non leviter contristatus ait: Fratres, non bene fecistis, quia pro tali vestra negligentia, juvenibus clericis, sub quorum custodia vas a vobis confractum positum erat, gratiam imperatoris fortasse abstulistis; sed ne illis damnum eveniat qui immunes sunt a culpa, accedamus ad ecclesiam, et Domini super hoc imploremus misericordiam. Ad cujus imperium ad ecclesiam concurrunt, psalmis et orationibus incumbunt, et ne nobis inde innocentibus damnum eveniat, unusquisque pro nobis sollicitus exorat. Finita vero oratione, vir sanctus vas sibi confractum praesentari jubet, oculis inspicit, manibus attrectat: et ecce nihil rupturae vel confractionis recognoscit. Indignatus vero circa monachos: Quid, inquit, vobis, fratres, videbatur? credo, certe visus vester nescio qua caligine detinebatur. Fingebatis fallaciter fracturam vasculi, cum ecce inde nulla conspiciantur signa periculi. Fratres vero haec videntes, attoniti stupore miraculi, nihil inde audebant loqui. Post haec tempore constituto, ego cum socio pro vase repetendo venimus, et a bajulo illius requisivimus. Qui advocans me in partem vas reddidit, et ut imperatori pro magno munere redderem suasit. Quem percunctatus cur talia diceret, per ordinem cuncta quae acciderant narravit. Ego vero gratulabundus cum socio redii, imperatori quae agnoveram sub silentio retuli, et super hoc miraculo magno illum replevi admirationis gaudio et insolitae delectationis jubilo. Supra modum enim eum diligebat illiusque consiliis humiliter adhaerebat. De quo etiam talia agnoscens, magis ac magis omni veneratione dignum habebat. Haec ita mihi Albericus ecclesiae Cumanae episcopus in veritate narravit, quae etiam a pluribus aliis personis vera esse pro certo agnovi. CAP. XIII.-- #De quadam visione cujusdam eremitae.@# Retulit mihi etiam domnus Richardus episcopus quamdam visionem, quam et ego quondam audieram, sed tunc animo minime retinebam. Quodam tempore, inquit, vir quidam religiosus de pago Rotenensi ( #Rodez@# ) oriundus ab Jerosolymis revertebatur. Transiens autem mare, quod a Sicilia versus Thessalonicam protenditur, pertulit cum pluribus aliis gravissimum ventum in medio positus. Qui navim impellens, appulit ad quamdam insulam sive rupem, ubi quidam servus Dei reclusus manebat: ubi aliquandiu tranquillitatem maris exspectans praedictus vir commoratus, coepit cum illo servo Dei de multis collocutionem habere. Inquisitus vero a viro Dei unde genus duceret, Aquitanum se esse respondit. Tunc idem homo Dei sciscitatus est si quoddam monasterium quod nominaretur Cluniacum, et Odilonem ejusdem loci abbatem nosset. At ille respondit: Novi, et bene novi, et hoc quare percuncteris scire cupio. Dicam tibi, inquit, et ut animo recondas quae audieris admoneo. Vicina loca sunt nobis, ex semetipsis manifesto Dei judicio
null
ce55b795-08d3-454b-b973-700afb8c2fb9
latin_170m_raw
null
None
None
None
, gravissima eructantia ignis incendia, in quibus animae peccatorum ad tempus statutum diversa luunt supplicia. Sunt vero ad eorum semper renovanda tormenta multitudo daemonum deputata, qui eorum poenas de die in diem restaurantes, intolerabiles magis ac magis exaggerant dolores. Quos tamen saepius audivi lamentantes, et non parvam querimoniam facientes, quia orationibus religiosorum hominum, et eleemosynis pauperum, quae fiunt per diversa loca sanctorum, multoties per Dei misericordiam ab eorum poenis liberarentur animae damnatorum. Inter caetera vero mentionem et maximam querimoniam noveris illos praecipue fecisse de illa Cluniacensi congregatione, et ipsius abbate. Quapropter per Deum te admoneo, si ad tuos cum prosperitate habueris reditum, ut haec omnia quae a me audisti nota facias praedictae congregationi, et ex mea parte denunties, quatenus magis ac magis insistant orationibus, vigiliis et eleemosynis pro requie [ #Thuan.,@# redemptione] animarum in poenis positarum, ut per haec gaudium multiplicetur in coelo, et damnum sive luctus inferatur diabolo. Regressus itaque vir praedictus ad patriam, haec per ordinem sancto Patri et fratribus nuntiare studuit. Quod audientes, admirationem non parvam cum maxima cordis laetitia sumpserunt, Domino gratias egerunt, orationes orationibus addiderunt, eleemosynas eleemosynis apposuerunt, et pro requie defunctorum instanter laborare studuerunt. Hac igitur occasione sanctus Pater generale propositum per omnia monasteria sua constituit, ut sicut in capite Kalendarum Novembrium festivitas agitur Omnium Sanctorum, ita etiam insequenti die, memoria generaliter ageretur pro requie omnium fidelium animarum; privatim et publice missae cum psalmis et eleemosynis celebrarentur, omnibus supervenientibus pauperibus eleemosyna multipliciter daretur: quatenus per haec jacturam sibi provenire magis ac magis doleret adversarius, et e contrario gratularetur sub spe misericordiae in hoc laborans Christianus. CAP. XIV.-- #De revelatione domni Benedicti papae.@# Cum semper observare visiones et somnia vanissimum sit, tamen plerumque fides adhibenda est his quae eveniunt divina dispositione, aut manifestatione praeteritarum rerum, aut ostensione futurorum. De his habemus tam in veteribus, quam in novis tot exempla pene quot volumina. Quapropter huic nostro operi inserere dignum duximus, quamdam visionem memoratu dignam, multis adhuc viventibus luce clarius cognitam, per quam conjicere possumus, quantam apud Deum is de quo sermo est adhuc in mundo superstes promeruit gratiam. Praeerat quondam apostolicae sedi senior Benedictus, in Romana nobilitate praecipuus, prudenti ingenio solertissimus, et quantum ad mundanum culmen attinet, urbanis causis aptissimus. Qui beatum Odilonem clara affectione diligebat, et summo studio excolebat; et quoties arcis Romanae moeniis sui praesentiam vir beatus intulisset, larga liberalitate necessitudinum juvamen exhibebat. Hic ergo mortalis vitae curriculo jam decurso, corpus terrae animam supernae remisit potestati. Regimen vero sedis apostolicae adeptus est Joannes, sibi affinis carnis germanitate. Multum tempus effluxerat cum praenominati praesulis anima, non adepta lucis aeternae consortium, luebat pro commissis poenale judicium: cum ecce clementis Dei miseratio ad significandum beati Odilonis meritum, manifestare voluit et poenam illius hominis, et donum suae immensae pietatis. Apparuit namque spiritus jam dicti praesulis in revelatione Joanni Portuensi episcopo, et aliis duobus, quorum nomina non recolo, indicans eis quae circa se gererentur; quia videlicet non splendore lucis, sed poenarum teneretur in umbris. Monet itaque ut eant ad fratrem, et ocius pio Odiloni legationem dirigat: ipsius enim suffragiis destinavit superna censura illum eripi a tormentis. Recedentibus ergo tenebris, hujus visionis conspectores papam adeunt, quae injuncta fuerant sibi edicunt. Talia praesul audiens et multum de fratre condolens, rumpit morulas omnes, et pugillarem chartam secundum tenorem visionis descriptam, per praedictum episcopum Joannem beato viro dirigit. Nec mora, fidus legator viam arripiens attigit Papiam, et pertaesus itineris labore, domno Petro cellae beati Maioli praeposito, quae revelata vel praecepta sibi fuerant aperit; eumque oppido exposcit, ut ipse hujus causae velox internuntius esse studeat. Ille impiger bullatam epistolam sanctissimo Patri transmittit, et contigit divino nutu, ut isdem Dei servus Cluniaco reperiretur. Delatam itaque epistolam perlegens, convocat nobilem monachorum senatum, et seriatim cuncta perorat. Aperit profunda sapientiae suae, multaque replicat, et ne talis legatio parvipendatur exorat. Dein praecipit ut libamina precum et dationes eleemosynarum pro generalis praesulis liberatione solemniter peragantur. Suscipiunt ergo seniores gratanter onus leve charitatis, publice et privatim aures pii Conditoris devotis precibus appellant. Nec tantum in eodem coenobio, sed
null
a414e06d-2bad-4c44-8a9b-dac2e4bdb135
latin_170m_raw
null
None
None
None
ubicunque fratrum coetus manebat diffusus, praecepto Patris similis persolvitur famulatus. Jam praefixi termini spatium complebatur, cum tot preces et oblationes, atque eleemosynarum largitates aditum divinae benignitatis penetraverant. Unde et libuit supernae clementiae haud dubio relatu id propalare. Erat in praelibato coenobio quidam senior, nomine Eldebertus, nobilis carne, nobilior spiritu, ministrans egenis eleemosynae subsidium, cui talis visio per soporem revelata est. Videbat namque quamdam personam decore conspicuo cum multo agmine candidatorum intrare monasterii claustrum, et usque ad capitulum, ubi domnus Odilo cum sacro senatu residebat, pervenisse, et ad ejusdem Patris genua caput humiliter flexisse. Cumque frater ille requireret quaenam illa fulgida esset persona, didicit domnum Benedictum papam Romanum, primae sedis episcopum, referentem gratiarum actiones pro sua liberatione, quod domni Odilonis et fratrum interventu immane chaos evasisset, et ad supernam beatitudinem evolasset. His visis, expergiscens frater a somno, et tenaci memoria visa et audita retinens, die relucente cuncta per ordinem narrat. Tripudiat tunc sacer senatus, et cum pio Patre aeternae majestati personant vota jubilationis; palam constat omnibus quantum venerabilis Odilo de individuae Trinitatis gratia possit, per quem uterus mortis raptata praeda potuit evacuari. CAP. XV.-- #De quodam puero ab infirmitate qutturis sanato.@# Quodam tempore dum idem vir sanctus apud Paterniacum moraretur, erat ibi quidam puerulus monachus, nomine Rodulfus, quem illa satis horrenda infirmitas, quae in illis regionibus multis accidere solet in gutture, ita deturpaverat, ita dehonestaverat, ita etiam vocem pene intercluserat, ut in illa parte corporis, non jam species esse gutturis, sed quaedam videretur intumescere pestis. Misertus itaque vir Dei tantae calamitati, puerum ad se evocat, manibus locum tumoris attrectat, signum crucis superimprimit, salutaria quaedam verba simul dicit, et sic abire permittit. Mirum in modum ille tumor, sicut in aliis postquam semel affecerit in dies solet crescere, ita versa vice in isto ex tunc coepit evanescere, et in pristinam formam deturpatum guttur redire, et usque in praesentem diem optata fruitur sanitate. CAP. XVI.-- #De libris et aliis supellectilibus aqua infectis et minime laesis.@# In locis Jurensibus Nantoatis est monasterium, sancto Patri ad componendum regularis vitae statum a Gisleberto comite traditum. De hoc quadam die egressus, iter agens ad urbem Genevensem, hora jam diei tertia incumbente, transivit fluvium per eadem montana discurrentem. Mulus autem suarum rerum portitor, qui lectulum hominis Dei ferebat simul cum libris absque ductore transiens, devians a publico vado, per profunda fluminis jam coeperat mergi. Concurrerunt omnes, levatis in altum vocibus, conantes opem ferre pereunti. Animal autem valido conatu ab aqua emersum, ad ripam pervenit, capite protenso. Currens vero unus ex famulis extendit manum, ut capistrum arriperet, sed nequidquam. Mutum namque animal nihil intelligens, iterum retroactum natando per profunda ad alteram ripam ejectum est, nihil de se dans videndum, praeter solum caput. Ecce autem magnanimus heros per plana incedens veniebat. Intuens vero quae gerebantur, nil mortale sonans, cygneum caput pileo operiens, antetulit gressum, coeptumque iter progreditur. Inter alios vero qui hujusmodi fluctuatione agebantur, praecipue senior Petrus anxie discurrebat, cui sollicitudo disponendarum rerum Patris commissa erat, hic exclamavit cuidam, ut captato ingenio proprius accederet, si quoquomodo animal capere posset. Qui nihil moratus, protensa manu capistrum arripiens, forti adnisu educit mulum ab aquis. Concurrunt cuncti, perniciter equis desiliunt, et exonerato saumario perscrutantur erutam ab aquis Patris supellectilem, lectulum scilicet ipsius atque libros. Quae omnia Deo teste et his qui interfuerunt, ita intacta ab aquis reperta sunt, ut nullum vestigium infusionis in eis appareret. Mirantur cuncti prae gaudio Deumque magnificant, et tanti viri merita laudibus extollunt. Onerato rursum mulo, ovantes subsequuntur seniorem, et domnus Petrus anticipans caeteros, Patri quod acciderat refert. Qui leviter indignans: Quid, inquit, dicis? num aliquid aquis immersum potest videri non madidum? Confecto itaque itinere, die jam decurso, receperunt se in cujusdam villulae hospitium. Tunc jussit sibi afferri libros, et caetera quae de aqua fuerant abstracta, mantilia scilicet ac manutergia: quae sicut semper ad utilitatem, ita et tunc sine damno aquis reperta sunt madida. Tunc vir benignissimus Deum collaudans, fratribus sic coepit
null
71c70138-aa09-4f3a-b9e6-6b9eed9ed399
latin_170m_raw
null
None
None
None
loqui: O fratres dilecti, cernitis circa nos miram Dei nostri pietatem? Certe quae recuperare non possemus, si aquis intingerentur, ea conservavit illaesa; quae vero absque damni discrimine poterant intingi, ipsa passus est madida fieri. Ita nihil sibi, sed totum Deo qui in illo et per illum operabatur, fideli corde tribuebat. Excellens enim erat animus, et humana contemnens, nec desiderabat gloriam quasi mercedem rerum gestarum. CAP. XVII.-- #De quodam puerulo monacho a gravissima infirmitate liberato.@# Quia vero de Nantoacensi monasterio superius memoriam fecimus, dicendum est nobis etiam quid ibi aliquando contigerit evenire. Quodam tempore cum ibi sanctus Pater advenit, puerum nomine Gerardum reperit, quem illa detestanda infirmitas caducae passionis ita de die in diem vexabat, ut in eo nec vox, nec memoria, nec aliqua membrorum officia remanerent, et pene a mortuo jam nihil distaret. Tali calamitate vir Dei compunctus, fratribus ut pro eo Dominum precarentur rogavit; ipse ad sanctum altare missam celebraturus accedit, ut interesset infirmus praecepit, divinis mysteriis refecit, aquam sanctificatam, ut sibi moris erat, ex calice sancti Maioli bibere compulit. Nec mora, infirmitate fugata, salus optata succedit, et usque in diem praesentem in supradicto homine integra perseveravit. CAP. XVIII.-- #De libro et vasis repertis.@# Gradiebatur aliquando verus Dei amator Odilo per Alpes Jurenses: et subito equus multis oneratus sarcinis lapsus, per devexa montis usque ad profunda vallis inter asperrimos scopulos dilabitur. Ruunt praecipites Allobroges frustra nitentes, et ultra vires aliquid conantes. Tandem post multos animi conatus, reperto equo sano, et aliquanta de sarcinulis, cognoscunt deesse librum Sacramentorum aureis litteris scriptum, cum vitreis vasculis anaglypho opere formatis. Quae res non parum viri Dei moestificavit animum, verum cum his quae repererant coepto itinere gradiebantur. Advesperascente autem die, devenerunt ad quamdam cellam sancto Eugendo abbati jure subditam, ubi honorifice a fratribus illic manentibus suscepti, post exhibitam humanitatem quieverunt. Defluebat autem imber copiosus nivibus commistus. Vir autem Domini intimat fratribus quae sibi acciderant, summa exposcens prece, ne pigritarentur ad eadem loca scrutanda accedere, si forte auratum librum reperire valerent. Illi vero mente promptissima spondent se exsequi ejus mandata. Quis enim tanti viri precibus non acquiesceret, cui etiam Deus noster plerumque, ut ita dicam, obsequi videbatur. Aurora itaque apparens, missos dirigit, dies subsequens ad loca deducit, librum perditum cum vasis requirunt; sed ipso suo labore diutius fatigati sine fructu ad propria redeunt. Erant montes et circumjacentes colles tanta densitate nivium cooperti, ut spes nulla superesse videretur ulterius praedictas res recuperandi. interjectis itaque fere duobus mensibus, cum jam hiemis asperitas praedictorum montium et collium evanescendo faciem denudaret, et de perditis rebus pene jam nulla memoria esset, quidam presbyter, nomine Ermendrannus, locum in quo praedictae res perierant casu adiit, oculorum orbes huc illucque deflexit, et ecce contra spem librum reperit, quem Christi protectio a nimbis et diuturnitate nivis intactum meritis patris Odilonis servavit. Vasa enim sana invenit, quae Dei nostri pietas ne frangerentur protexit. Tollens itaque ea quae invenerat, Gauzeranno abbati sancti Eugendi consignavit, et postmodum jussione ejusdem praedictus presbyter Odiloni patri, dum ad illas Jurensium partes rediret laetus et alacer reddidit: qui quanto gestierit gaudio, ex immensis Deo laudum fusis praeconiis qui vult dignoscere poterit. CAP. XIX.-- #De quodam potente a dolore oculi liberato.@# Aliquando dum transiret per pagum Genevensem et castrum Albiense, quidam senior, Siebodus nomine, dominus ejusdem castri, ampla persona, non parva potestas, ad cum accessit. Huic quadam die sub arbore jacenti fortuito casu particula corticis ceciderat in oculo: quae ita turbaverat, ita corruperat ejusdem membri officium, ut nec expelli, nec aliquod inde remedium inveniri posset. Fugerat somnus ab oculis, fastidiebatur cujuscunque generis cibus nullusque sospitatis inveniebatur locus. Cognoscens itaque vir sanctus causam tanti periculi, et condolens viro sibi satis familiari, seorsum illum accipiens, super locum doloris signum imprimit sanctae crucis cum insufflatione oris et virtute orationis, spondens se, dum veniret ad hospitium, pro illo sacrificium offerre salutiferae oblationis. Nec mora: sancto recedente, somnus diu negatus praedictum hominem dormire coegit evigilansque particulam corticis ab oculo cum quadam lanugine deductam invenit,
null
0c084339-a040-46bc-a08f-511aeed49716
latin_170m_raw
null
None
None
None
et praeteriti doloris molestiam non sensit. Mox etiam cibum omnino fastiditum requirit, cum desiderio sumit, suaeque liberationis causam prae gaudio per internuntium viro Dei apud Silvigiacum ( #sic.@# ), quo jam pervenerat, innotescit, gratias agit et deinceps eum in magna veneratione habuit. CAP. XX.-- #De clerico a morbo brachii curato.@# Quodam etiam tempore dum a Roma reverteretur, et Lucas castro hospitaretur, cuidam sancti Martini Turonensis canonico, Archimbaldo nomine, lethale vulnus in brachio excreverat, quod sibi non jam languorem, sed ipsam mortem pene interminare videretur. Accedit itaque ad sanctum, et tantae necessitatis ostendit periculum. At ille quasi haec se videre dissimulans, latenter propria manu tangit brachium, sanctae crucis implorat praesidium, et super vulnus ejusdem crucis impressit signaculum: sicque a se dimittit, et ut caute praevideat praecipit. Mirum in modum dum recedit et locum vulneris videre vel tangere voluit, nulla signa praeteriti doloris nec invenit, nec sensit. Attonitus vero stupore miraculi ad hominem Dei regreditur, quae sibi contigerant palam facere voluit. Sed Dei servus ubi hoc praevidit, indignatus valde, illum nec quidquam passum fuisse, nec quid diceret scire, objurgavit. Ita enim timebat rumores hominum, tanquam lethale venenum, et quasi pestiferum malum sic fugiebat vanae laudis appetitum. Cum quodam tempore apud monasterium suum, quod Volta nominatur, moraretur, et murus ecclesiae adhuc imperfectus consummaretur, contigit ut quadam die dum ministri operis operi complendo insisterent, deambulatoria ubi stabant, retortis cum quibus ligata erant ex nimia vetustate ruptis, deorsum ruerent, cum quibus caementarii ex altitudine muri ad terram ceciderunt, et collisionis membrorum. . . . . CAP. XXI.-- #De quodam mente capto sive daemoniaco sanato.@# Alio tempore cum ex partibus Ultrajuranis Nantoatis, de quo supra diximus, cum eo advenissemus, quemdam juvenem militem, nomine Mainerium, mente captum, a propriis servulis ibi adductum invenimus. Qui rejecta militia, omnique cura privata vel publica postposita, huc illucque miser nudus nisi teneretur oberrabat, incognitas voces emittens, sine cibo perseverans, et, ut talibus consuetudo est, nusquam tutam sedem, nullam habebat requiem. Misertus itaque homo Dei tantae calamitati, et condolens gratissimae juventuti, cum fratribus in terram ante altare sancti Petri prosternitur, psalmis insistit, patrocinia sanctorum cum litaniis requirit: deinde surgens ad vexatum accedit, aqua sanctificationis aspergit, bibere cogit, et sic recedere permittit. Post haec sancto recedente, ipse jam non infirmus, sed sanus; non ligatus, sed liber; non coactus, sed voluntarius, Cluniacum usque prosequitur, gratias Deo et illi pro recuperata sanitate reddidit, voto charitatis munera piscium detulit, sicque ad propria rediit. Sequenti etiam anno eum ibidem requisivit, sed non invento, Silviniacum die qua sanctus obiit et ipse advenit; tristis et moerens ejus exsequiis interfuit, et quia vivo non potuit, defuncto pro sua liberatione iterum atque iterum gratias egit. CAP. XXII.-- #De quodam muto sanato.@# Abbas quidam religiosus de Brolio ( #Ebreuil@# ) monasterio, nomine Girbertus, quemdam nepotem habuit militem strenuum, nomine Gauzfredum, qui ex multo tempore officium linguae amiserat, audiendi tamen efficaciam et prudentis senis memoriam, quemadmodum de Zoe uxore Nicostrati legitur, non mediocriter retinebat. Hic per visionem admonetur ut ex aqua qua sanctus manus abluebat requireret, et eam bibendo deinceps effectum loquendi recuperaret. Qui mox familiares ministros advocat: utcunque sapit, utcunque valet, quae volebat manibus innuit, non sine magno tamen labore innotescit; et Silviniacum, quo sanctus tunc manebat, ad hoc obtinendum pro eo praedictus Girbertus dirigit, suasisque quibusdam viri Dei ministris, fidele furtum perpetratur, aqua latenter manibus ablutis subripitur, sub occasione etiam calice sancti Maioli ab ipso viro Dei signata altera aqua superadditur, et sic infirmo transmittitur. Quam accipiens mutatis prius vestibus in ecclesiam ingreditur, orationi incumbit: deinde cum summa veneratione aquam sumit, et sumendo pristinae vocis officium mox ad integrum recuperat; loquitur, atque non jam manibus innuit, sed ex ordine quae viderat verbis enarrat et Deo gratias pleno ore, plena voce laetus proclamat. CAP. XXIII.-- #De quodam parvulo vasculo a vino exinanito, et virtute sancti postmodum pleno reperto.@# Omnipotens Deus remunerator et
null
62e8986c-a07e-4561-af10-8e81325f717a
latin_170m_raw
null
None
None
None
glorificator fidelium suorum, se in hac mortali aerumnosaque vita pro scire et posse glorificantium per sibi fidelis dilectique famuli Patris Odilonis in hacce convalle lacrymarum coram hominibus confitentis et glorificantis merita, inter alia plura praeclara prorsus atinde eum proficiscentem frater Adraldus aliquantuque memoranda miraculorum signa, quoddam valde jucundum atque mirificum virtutis opus, hic etiam eum glorificando, operari est dignatus. De quo ne quisquam, quia illud scripto tradere succedentium memoriae suscepimus, dubitare queat, habemus et proferimus veracem fidelemque, quae hoc narrat, personam ad hoc astipulandum sic idoneam ut constet luce clarius, quia is qui hoc refert et hujus Deo dilecti Patris est monachus, et nomine proprio vocitatur Adraldus, atque ipse solus cum alio quodam laico homine hujus tunc rei gestae fuit conscius. Quodam siquidem tempore isdem vir Domini Odilo rediens a Francia, et Cluniacum totius religionis locum festinanter expetens, eidem jam dicto fratri apud quamdam ecclesiam, quae vocatur Tolonnis ( #Toulon@# ), cui obedientiae causa praeerat, estque juris monasterii quod vocatur Aurea vallis, commoranti, improvisus et insperatus supervenit. Quidam tamen ex fratribus beatum virum comitantibus, nomine Warnerius, ipsum Patrem comitesque parvo praecurrens spatio antecessit, et adveniens patrem Odilonem adesse nuntiavit. Qui jam fatus Adraldus miratus et obstupefactus, primo non credidit, post tristis et moerens, et quia susceptioni ejus non se praeparaverat, miserum se clamans expavit. Verumtamen confortatus in Domino resumpsit vires, et missis circumquaque pueris domus ad quaerendum necessaria, instabat, prout angustia temporis permittebat, praeparare quaeque erant tanti Patris susceptioni congrua. Inter haec dilectus Deo et hominibus pater Odilo adveniens, ab eodem ipso fratre gaudenter admodum et jocunde suscipitur, amabiliter et affectuose exosculatur et amplectitur; sed tamen humilis et submissa querela et objurgatio de suo adventu sic insperato minime perdonatur. Sed ad haec isdem dulcissimus Pater dulci et suavi, ut sibi moris erat, alloquio coepit et se excusare et ipsi satisfacere, occasione temporis et loci dicens hoc contigisse, seque illuc nequaquam sumptuosum apparatum quaerere. Et quia ipso anno sterilitas vinearum nimis charum reddiderat vinum, ejusque nisi locupletioribus subtraxerat usum, providus et moderatus Pater ne fratrem gravaret, emere se vinum dixit, sed protinus eidem ipse ob hoc non leviter indignatus contradixit. Qua, inquiens, fronte, hoc vos, domine, in domo vestra patiar agere? Ventum itaque ad prandium et cibis eidem Patri suisque omnibus largissime sufficienterque, prout discreto ordini eorum congruebant, appositis, vinum etiam de parvo singularique et pleno emptu vasculo profertur. At discretissimus Pater monachis scyphos geminari, caeteris vero semel praecipit dari. Sed statuta mensura exceditur, et absque ulla aestimatione chari pretii potus large omnibus praebetur. Postquam autem sumptae epulae mensaeque sunt remotae, succedunt grates et laudes charitativae refectionis a dulcissimi patris Odilonis gratioso atque mellifluo ore. Succedit igitur nox diei, et Pater Odilo inibi laxabat membra quieti. Mane vero facto, lum prosequitur; sed ab illo redire jussus, mox ut domum suam subintravit vocato dispensatore, jussit eum citius quantum in vasculo remansisset vini diligenter considerare sibique renuntiare. Is itaque famulus et jussis obtemperans, curiosius vas aestimat offenditque contra spem, et (quod est dictu mirabile) plenum, quod credebat ex maxima parte exinanitum. Invadit formido hominem, et stupidus de hoc aliquandiu secum cogitationes versat, sed tamen reversus inventum indicat. Res fratri visa est auditu incredibilis, et hanc referens insanienti similis. Parvitas denique vasis, et numerositas multitudinis illud exhaurientis suadebat valde parum superesse in illo residui liquoris. Attamen itur, et oculorum fideliori ministerio res discutitur, et ita esse deprehenditur. Tunc geminatur stupor misto timore talia cernenti, quae nihil aliud prius illum dicere submonebant quam: #Mirabilis Deus in sanctis suis.@# Vere enim mirabilis, vere omnipotens, vere misericors Deus in sanctis suis, qui in illorum munda et sincera mente augustissimum sibi palatium statuens, ibi residet, ibi regnat, indeque disponit multa et magna, et ait mirifica prorsus et non imitanda. Multa similia si notarentur diligentius, de ejus possent describi virtutibus. Multum enim per Dei gratiam in talibus in occulto posuit, quae nunquam ad publicum venire voluit, et maxime in febricitantibus, quibus semper succurrebat calicis sancti Maioli signaculo, dicens talia non suis, sed ejusdem praedicti Patris fieri meritis
null
3659d3c6-7a85-4073-88c7-842fe676890e
latin_170m_raw
null
None
None
None
, cum revera dubium non esset, discipulum in talibus cooperatorem esse magistri virtutibus. INCIPIT LIBER TERTIUS. Itaque de his quae dum viveret gessit, pauca de multis diximus, sicut nos ipsi quaedam vidimus, et ab idoneis testibus alia etiam vera fuisse pro certo agnovimus: nunc de his quae post mortem per illum Dominus operatur, sicut veracium testium affirmatione comperimus, quae possumus, Domino annuente loquamur. CAP. I.-- #De quadam puella insana, surda et muta.@# In fundo Longovernis nominato, Silviniaco prope quatuor milliariis contiguo, erat quaedam miserabilis mater quae filiam habebat tribus passionibus obnoxiam, insanam videlicet, surdam et mutam. Haec tertio admonetur in somnis a quadam satis formosa et jucunda persona, ut Silviniacum pergat, filiam secum deducat, sepulcrum senis (se autem ipsum esse dicebat) noviter sepulti requirat, et inter eundum videbit quid sibi contingat. Ter itaque per tres consequentes noctes, sicut diximus, admonita, dat fidem verbis et illo cum filia pergere coepit. Inter eundum vero, antequam ad locum destinatum venirent, portentum visionis compleri coepit. Nam quamdam praetereuntes silvam praedicto loco, Silviniaco videlicet, satis contiguam, filia ex multis annis surda et muta: Mater, inquit, mater, hinc audio magnos sonitus tintinnabulorum. Dicebat autem de campanis monasterii quas audiebat. Hinc vero cerno simul et audio boves et sonitus collo pendentium cymbalorum. Mater, his auditis, signa visionis recognoscit, ad sepulcrum usque deducit, pro posse oblationem obtulit, gratias egit, deinde cum filia sana ad propria rediit. CAP. II.-- #De homine surdo et muto liberato.@# Succedit et huic aliud non dissimile miraculum. Nam de illis vastis Alpibus interioris Aquitaniae venerunt ad sepulcrum viri Dei duo juvenes, quorum alter erat surdus et mutus, sed ut curaretur ab altero fuerat adductus. Introgressis vero ad sepulcrum, qui sanus erat ex aqua qua beati Patris membra lota fuerant dari sibi petiit, et accepta in auribus socii infudit, bibere coegit, et sic ad hospitium (erat enim vesperum) uterque secedit. In crastinum vero, qui pridem surdus et mutus fuerat, audiens et loquens cum oblatione in manu ad sepulcrum rediit, pro sua liberatione gratias plena voce reddidit, et sic ad propria repedavit. CAP. III.-- #Item de alio muto.@# Sub eodem tempore ex pago Bituricensi, quidam mutus advenit, qui, ut postmodum referebat, a septem annis ex toto amiserat efficaciam vocis. Hic etiam ad sepulcrum de misericordia Dei praesumens accedit, ex multis annis, ut praediximus, perditam loquelam recepit, quid sibi contigisset omnibus enarravit et laetus recessit. Ad comprobandum vero utrum vera essent an non quae dixerat, cum illo quidam curiosi curiosum quemdam mittunt, qui diligenter haec a vicinis et veracibus testibus inquireret. Qui haec ita esse inveniens, se nobis obtulit assertorem veracem et idoneum testem. CAP. IV.-- #De quodam paralytico simul et muto curato.@# In pago Nevernensi, et in castro Dizetensi paralysis languor quemdam hominem ex una parte totum damnaverat, et sermonis loquelam penitus abstulerat. Vicinorum itaque amicorumque nutu et auxilio ad memoriam sancti Patris accessit, membrorum sanitatem ex integro recepit, linguam ad loquendum dissolutam promeruit, Deo gratias egit, et sic ad propria repedavit. Erat vero pluribus notus, qui haec ita se habere suis affirmant assertionibus. CAP. V.-- #De presbytero muto.@# Et pago etiam Bituricensi et de castro Briodorensi presbyter quidam mutus ad sepulcrum viri Dei accedit, reddi sibi quod perdiderat humiliter prostratus in oratione petiit; sed dum diutius preces suas differri vidit, domum regredi studuit. At ubi pervenit, mox quod diutius quaesierat accipere meruit; silentium in verba resolvit, et se haec promeruisse Domini virtute et patris Odilonis intercessione libera voce narravit. Hoc ita verum esse mercator quidam dives, nomine Salomon, et plures alii fatentur sua assertione. CAP. VI.-- #De caeco illuminato.@# Quidam senex ex toto privatus lumine, cum se deduci faceret a puero ad Patris sanctissimi urnam, antequam attingeret limen ostioli illius cryptae qua sanctus requiescit, lumen amissum recepit, ductoremque suum jam illuminatus et velox praecessit, atque in terram ante sanctum sepulcrum prostratus pro concesso sibi lumine gratias egit, et gaudens recessit. Erat vero
null
f749ecd0-298b-4b44-9e27-99eebf259360
latin_170m_raw
null
None
None
None
tunc Sabbatum ante Ramis palmarum festum. CAP. VII.-- #Item de caeca sanata.@# Ex castello Lucii montis quaedam femina caeca ad limina sancti Patris est adducta. Quae diutius ibi persistens et in oratione perseverans, dum vidit quae petebat in longum sibi differri, jam desperata, ad propria cupiens regredi, ad sepulcrum iterum accedit et licentiam redeundi a sancto coepit cum lacrymis deprecari. Inter haec verba, profundaque moesti cordis suspiria, oculi male clausi aperiuntur, lumen ex insperato mox redditur, et ita domum propriorum, non aliorum oculorum intuitu revertitur. CAP. VIII.-- #Item de alio caeco illuminato.@# Alius etiam quidam veteranus Turonensis urbis indigena, oculorum privatus lumine, admonitus per visum, ductu cujusdam suae filiae sepulcrum sancti Patris studuit invisere. Qui veniens ex aqua, qua sancti fuerant membra abluta, quaesivit et accepit, oculis tenebrosis infundi fecit, ut sibi redderetur lumen oravit. Et quia jam nox instabat inde recedens, hospitium et subsidia victus (erat enim pauper) requisivit, et nusquam invenit. Sine cibo itaque et hospitio totam noctem pernoctavit. In crastinum vero ad sepulcrum festinus rediit, statimque visum recepit, et laetus Deo gratias magnis clamoribus inclamare coepit. Erat autem ecclesia plena hominibus, presbyteris et clericis missam celebrantibus. Ad tale spectaculum omnes cucurrerunt, rei veritatem agnoverunt, cuncti in commune Deum benedixerunt, atque pro tam evidenti manifestoque miraculo simul cum paupere gratias egerunt. CAP. IX.-- #De quodam insano ad mentem revocato.@# In burgo Silviniacensi, quo sanctus requiescit, erat quidam mercator, nomine Rainaldus, qui propter diuturnum et gravissimum languorem penitus memoriam et sensum amiserat. Hunc fratres et parentes ad sepulcrum tanti Patris coeperunt deducere; sed ut signo sanctae crucis se muniret, vel pectus tunderet, non potuerunt suadere. Venientes itaque ad sancti Patris memoriam, quoddam oblationis munus pro infirmo super sepulcrum offerunt, et censum denominatum omnibus annis vitae suae persolvere se promittunt. Hoc itaque pacto, quem adduxerant amentem et insanum jam memoria valentem et ex integro sanum ad domum reducunt. CAP. X.-- #De quodam paralytico.@# In burgo Antissiodorensis civitatis quidam ruricola nomine Rainaldus manebat. Hic a renibus deorsum omnem vim membrorum amiserat. Auditis ergo virtutibus signorum quae fiebant ad sepulcrum tanti Patris, in plaustro se poni fecit, et ad limina sancta a fratribus et uxore duci praecepit. Qui veniens et ad sepulcrum sancti Patris accedens, ex aqua saepius dicta dari sibi petiit, languida membra lavit, et ut sibi sanitas redderetur devotus exoravit. Post haec paulatim dolor a membris abscessit, salus optata redit, et magis magisque de Dei praesumens bonitate et tanti Patris confidens intercessione ad propria se reportari fecit. Non multis interjectis diebus non jam vehiculo, sed firmis incedens vestigiis ad limina sancta regreditur, pro reddita sanitate gratias egit, vota obtulit, suae curationis indicia omnibus manifestavit, et sic ad propria recessit. CAP. XI.-- #De hydropico liberato.@# In comitatu Flandrensi, et in burgo venerandi patris Otmari, quidam juvenis clericus nomine Geraldus manebat, qui hydropico morbo ita affligebatur ut neque cibum, neque potum sine magno dolore sumere valeret: ita venter intumuerat ut cutis supra modum extensa pene rumpi videretur; stare vel sedere sine maximo periculo non valebat, incedere etiam vix poterat. Et quid dicam? omnium membrorum officiis ita carebat ut melius sibi mortem quam ipsam miserrimam vitam optaret. Hic ergo nutu divino Silviniacum cum magno labore advenit, ad sepulcrum sancti Patris se introduci petiit, ad orationem in terra procubuit, se de longe venisse fiebili voce conquestus, ut sanctus sibi misero opem ferret cum lacrymis rogavit. Nec mora, rivum concreti sanguinis ibidem, dum oraret, ab interioribus per os, videntibus cunctis, evomuit, et inde surgens, nutibus et verbis se sanum fore exclamavit. Ostendebat autem vestimento sursum collecto rugas cutis prius extensae, nunc vero inflatione recedente vacuas remansisse. His ita peractis, ad propria gaudens repedavit. CAP. XII.-- #Item de alio hydropico.@# Jampridem etiam quidam senex vulgaris, ibidem a simili liberatus fuerat morbo. CAP. XIII.-- #De quadam contracta sancta.@# In extremo confinio. Augustodunensi Molinis ( #Moulins@# ) est castrum super Aleris ( #l' Allier@#
null
22a3b565-260d-464f-bbc5-c07de47cb1c2
latin_170m_raw
null
None
None
None
) fluvium situm. Ibi quaedam juvencula jacebat sub solario Ermengardis nobilissimae matronae. Haec ex multis annis membrorum usum ita perdiderat ut nec incedere, nisi portaretur, uspiam valeret. Haec igitur in somnis monita ut ad memoriam sancti Patris pergeret, a vicario ejusdem matronae nimiis clamoribus et importunis precibus extorsit ut se vehiculo imponeret et Silviniacum deduci faceret. Nec mora, dum illo pervenit, et ad sepulcrum sancti accessit seseque in orationem dedit, membrorum officia redintegrantur, et quae contracta venerat erigitur, cum ipsa Deo laudes ab omnibus qui eam noverant redduntur. Post haec regredi illuc unde venerat coepit, sed nescio quo occulto judicio, antequam veniret ad extrema villae, iterum debilitatur. Iterum aliorum manibus ad sepulcrum reportatur, atque iterum Dei omnipotentis miseratione et patris Odilonis intercessione pristinae sanitati redditur; sed nequaquam ulterius extra villam egreditur, nec terminum suae debilitationis denuo transire conatur. CAP. XIV.-- #Item de alia simili modo sanata.@# Quidam mercator nomine Rainaldus ibidem apud Silviniacum degebat. Hic habebat filiam debilem cruribus, invalidam et ad supplementum doloris ex superiori parte corporis. Hanc itaque ad tumulum sancti Patris deferunt: at ubi delata est, mox se erigere et paulatim incedere coepit, et tandiu ibidem stetit donec ex integro effectum standi vel incedendi promeruit. CAP. XV.-- #De quadam paupercula simili modo curata.@# Altera mulier paupercula ibi tunc aderat, similiter ex multo tempore toto corpore debilis, quae et ipsa eadem die in conspectu multitudinis vigorem obtinuit integrae sanitatis. Sanctorum enim apostolorum Petri et Pauli festivitas tunc advenerat et multorum populorum ibidem turba confluxerat. Qui videntes uno eodemque tempore haec tria supra scripta miracula fieri, repleti sunt stupore vehementi. Fit itaque ingens laetitia, currit per aures cunctorum miraculorum volitans fama. Hominibus promiscui sexus ecclesia completur, diversis et immensis clamoribus concutitur. Psallebant monachi cum clericis in jubilo, ad coelum usque populi voces dabant prae gaudio tantae novitatis stupefacti miraculo. Christus in sanctis suis semper mirabilis ab omnibus praedicatur, et quantum servus sibi fidelissimus de ejus gratia possit, certis indiciis manifestisque signis declaratur et cunctorum ore celebratur. CAP. XVI.-- #De quodam captivo a vinculis liberato.@# Quidam miserabilis a quodam perverso homine captus compedibus arctatur, et ut diligentius custodiretur arca recluditur, saxorum acervus desuper congeritur, seracula firmantur, et ita miser per longum tempus tenetur. Verum ille captivus in Deo spem retinens, de illis abditis tenebrarum Deum, cui obscura sunt manifesta, supplex exorat et patrem Odilonem intercessorem advocat ut se inde ejiciat et liberum ire concedat. Inter haec verba suae petitionis, sentit et audit quamdam personam ad arcam accedere, et se inde ut exeat inclamare. Mox virtute divina saxorum acervus huc illucque dispergitur, seracula resiliunt, compedes solvuntur: et ita incarceratus liber et absolutus de tenebris ad lucem procedit, gaudensque ad sepulcrum sancti Patris quantocius venit, et quae sibi contigerant certis indiciis omnibus enarravit. CAP. XVII.-- #De quodam mente capto sanato.@# Alius quidam sancti Maioli monachorumque proprius ruricola, nomine Rotbertus, habens uxorem et filios, in amentiam totus versus fuerat. Hunc totis viribus repugnantem filii et parentes violenter ad memoriam sancti Patris adducunt, oblationem pro eo offerunt, et mox mente et corpore salvatum domum reducunt. INCIPIUNT CAPITULA VITAE SEQUENTIS. CAPITULA LIBRI PRIMI. #Prologus Jotsaldi monachi ad Stephanum pontificem.@# #Item praefatio vel deploratio ex transitu ejusdem Patris.@# #De generis ejus nobilitate.@# CAP. I. #Qualiter Deo militare coeperit in sua ipsius pueritia.@# II. #Quomodo Maioli sancti se conjunxerit societati.@# III. #Qualiter deseruit hujus saeculi pompam.@# IV. #Qualiter sanctus Maiolus illum elegerit successorem sibi.@# V. #De habitu corporis ejus, et quod nihil in eo fucatum vel affectatum fuit.@# VI. #Quod in eo quatuor virtutes principales refulserint.@# VII. #De justitia, vel quod a pontificibus, regibus, ducibus, vel imperatoribus maximo fuit amore dilectus.@# VIII. #Quod in pauperes munificus fuit.@# IX. #Qualiter binis pueris jam defunctis indumenta praestitit, vel sepulturae eos tradidit.@# X. #De clerico contagio leprae maculato.@# XI. #Quam hospes fuit, et quamplures diversae aetatis diversi generis Christo acquisivit.@# XII. #De fortitudine
null
6f9ade6e-0c38-4125-8e58-d7d540db8836
latin_170m_raw
null
None
None
None
.@# XIII. #De temperantia, et renovatione suorum locorum.@# XIV. #De transitu ejus quomodo terram ejus beatus spiritus deseruit, coelosque petivit.@# XV. #Commendatio animae.@# XVI. #Qualiter sanctus vir apparuerit cuidam monacho.@# XVII. #De simili visione.@# CAPITULA LIBRI SECUNDI. CAP. I. #Quomodo quondam puer liberatus sit divinitus a gravissima infirmitate.@# II. #De caeco illuminato.@# III. #De aqua in vinum conversa.@# IV. #De furto apud Papiam invento.@# V. #Item de alio simili furto.@# VI. #De transmeatione profundissimae Ticinensis aquae, et accensione lucernae.@# VII. #De simili miraculo.@# VIII. #De paucis pisciculis plurimis refectis.@# IX. #De exuberatione vini in parvo vasculo in monte Aventino.@# X. #De quodam homine a febribus liberato.@# XI. #De utribus in usus pauperum evacuatis, et iterum divinitus impletis.@# XII. #De vase vitreo confracto et solidato.@# XIII. #De quadam visione cujusdam eremitae.@# XIV. #De revelatione domni Benedicti papae.@# XV. #De quodam puero ab infirmitate gutturis sanato.@# XVI. #De libris et aliis supellectilibus aqua infectis et minime laesis.@# XVII. #De quodam puerulo monacho a gravissima infirmitate liberato.@# XVIII. #De libro et vasis repertis.@# XIX. #De quodam potente a dolore oculi liberato.@# XX. #De clerico a morbo brachii curato.@# XXI. #De quodam mente capto sive daemoniaco sanato.@# XXII. #De quodam muto sanato.@# XXIII. #De quodam parvulo vasculo a vino exinanito, et virtute sancti postmodum pleno reperto.@# CAPITULA LIBRI TERTII. CAP. I. #De quadam puella insana, surda et muta sanata.@# II. #De homine surdo et muto liberato.@# III. #Item de alio muto.@# IV. #De quodam paralytico simul et muto curato.@# V. #De presbytero muto.@# VI. #De caeco illuminato.@# VII. #Item de caeca sanata.@# VIII. #Item de alio caeco illuminato.@# IX. #De quodam insano ad mentem revocato.@# X. #De quodam paralytico.@# XI. #De hydropico liberato.@# XII. #Item de alio hydropico.@# XIII. #De quadam contracta sanata.@# XIV. #Item de alia simili modo sanata.@# XV. #De quadam paupercula simili modo curata.@# XVI. #De quodam captivo a vinculis liberato.@# XVII. #De quodam mente capto sancto.@# INCIPIT PROLOGUS JOTSALDI MONACHI #AD STEPHANUM PONTIFICEM@# DE VITA ET VIRTUTIBUS SANCTI ODILONIS ABBATIS. Reverendo Patri STEPHANO, secundum sui nominis interpretationem pontificali gloria coronato, ultimus servus servorum Dei, nomine tantum monachus, JOTSALDUS, quidquid in utraque vita jucundius. Antiquorum philosophorum studia scriptis et monumentis extulerunt priorum suorum laudes et memorias, talibus indiciis sperantes se facere immortales, quos noverant fuisse mortales. Deinde gradu secundo regula ecclesiastica, tanto dicendorum materia sublimior, quanto spei certioris directior, sanctorum virorum praeclara describit opera, ut succedentes et futuri habeant semper quorum sequantur exempla, totumque ad illum referatur, a quo virtus et prudentia datur, a quo etiam derivatur fortitudo et sapientia. Ad horum formam ego, quantilluscunque homuncio, nutritus magni Odilonis magisterio, informatusque beneficio, quemadmodum Hieronymus de Blaesilla et Nepotiano, epitaphium quoddam volui de morte virtutibusque ejus inscribere, et veluti flores ad sepulcrum ejus spargere, quae introeuntibus praestent aliquid suavitatis et gratiae, redoleantque secundum sui speciem quantulocunque odore. In hoc vero devotionem animi mei offero, et altiora describere volentibus materiam praesto, non occasionem agendi id melius subripio. Quod opus tibi, sancte praesul, ideo mittere disposui, quia te nepotem ipsius, et per illum ad sacerdotii gloriam accersitum novi; confidens tuo complacere judicio, quidquid in laudibus ejus descripserit cultus vel incultus sermo. ITEM PRAEFATIO VEL DEPLORATIO EX TRANSITU EJUSDEM PATRIS. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo desolationem, non unius hominis, neque duorum vel trium, sed multorum populorum promiscui sexus, diversae conditionis, diversae aetatis, diversi ordinis! Plorabo, inquam, vastitatem nobilissimae congregationis, amplae familiae, destitutae dormitione sui patris Odilonis: de cujus
null
2820f80d-ce99-4e24-a910-2343bf15a919
latin_170m_raw
null
None
None
None
visceribus, de cujus magisterio et virtutibus, quasi quibusdam vinculis et funibus religata dependebat, et, ut ita dicam, indissolubilibus amoris nexibus complexa sustentabatur. Quid agis, gravissimarum lacrymarum excitator, et tantae calamitatis delator [ #Mss.@# 2, desolator]? Erumpe et clama in auribus promiscuae multitudinis, dicens: Quomodo decessit miserorum adjutor? Quomodo siluit moerentium opportunus consolator? vel quo abiit plurimorum monachorum desiderabilis auriga innumerabiliumque populorum discretus moderator et rector? O quam incertus humanae conditionis status! o quam mutabilis rerum mortalium cursus! Dum putavimus eum esse nobis in communi vita socium, tenemus defunctum, et quem sperabamus praesentem, dolemus absentem. Si tamen dolendus est, qui dolorem evasit; si lugendus est, qui de luctu ad gaudium, de tenebris ad lucem, de poena ad requiem, et de morte transivit ad vitam. Quid agimus, anima? Quo nos convertemus? Si intemperantius exaggerare dolorem coeperimus, timeo ne acies mentis reverberetur, et id quod de virtutibus ejus volumus inscribere, immoderato dolore perturbati, minime prosequamur. Sed primo de carnis ejus nobilitate, quae in titulis sanctorum virorum pro additamento laudis ponitur, dicamus, et postmodum, sensim per vestigia virtutum ejus incedentes, quasi quibusdam gradibus ad iteratos lugubres luctus funeris veniamus. Praecepta rhetorum sunt, ut majores ejus qui laudandus est memorentur, et eorum altius gesta repetantur; sicque ad ipsum per gradus sermo perveniat, quo videlicet avitis paternisque virtutibus illustrior fiat, et aut non degenerasse a bonis, aut mediocres ipse ornasse videatur. Nos carnis bona quae semper et ipse contempsit, in animae laudibus non requiramus; tamen quia non de mediocris nobilitatis sanguine descendit, quod possumus in laudibus ejus assumamus. Exstitit pater ejus inter proceres Arvernorum nobilissimus, vir in armis strenuus, possessionibus et divitiis locupletissimus, in consilio providus, et in omni morum honestate suo tempore nulli secundus, qui etiam privilegio auctoritatis et gratiae, Major Beraldus vocabatur ab omnibus. Fidei virtute ita praecipuus, ut quod alii difficile sacramentis, hoc iste inviolatum custodiret simplicibus verbis. Longe se habebat actus aliter ejus et habitus, quam modo videri possit in quovis principe quilibet actionis modus. Fuit illi uxor, Girberga nomine, non degener natalibus et moribus. Quae quantae continentiae, quantae castitatis, et cujus voluntatis fuerit sub marito, post mortem ejus omnibus fuit in aperto. Nam relicta patria, relictis propinquis et filiis, et magnis fundi possessionibus atque divitiis, tanquam alia Paula secuta est Christum, et apud monasterium sancti Joannis Augustiduno positum, sanctimonialium suscepit locum, et religionis habitum. Quam laudabile ibi duraverit propositum, quamque dulcis et utilis omnibus ibi deinceps ejus vita fuerit, et quam glorioso exitu vitam finierit, paucis quae supererant cum gemitu narrare audivi. Fuerunt denique istis alii filii potentes et nobiles, et in suo ordine quantum ad mundanam gloriam nulli inferiores. Quaedam etiam non praetereunda filia, nomine Blismodis, abbatissa, quae in sancta virginitate, nocte et die Deo serviens, prope centenarium explevit annorum numerum. His ita breviter descriptis, ad illum quem celebriter commendat nobilitas mentis et celsitudo generis stylum vertamus. IN NOMINE DEI SUMMI INCIPIT VITA EJUSDEM PATRIS. CAP. I.-- #Qualiter Deo militare coeperit in sua ipsius pueritia.@# Igitur Odilo vir beatissimus, nobilitatis stemmate procreatus, inter ipsa primordia tanquam alter Isaac Christo consecratus, et Brivate ( #Brioude@# ) apud sanctum Julianum gloriosum martyrem clericali sorte est donatus. Delectabatur in ipsa pueritia, humilitate, castitate, innocentia et puritate, et prout aetas admittebat, misericordiae operibus insistebat. Superabat coaetaneos sapientia et moribus, ita ut jam non puer, sed senex maturitate, non tempore, ab omnibus putaretur. Decursis itaque puerilibus annis, ubi robur juventutis succedere coepit, tacitus secum deliberat, ut Aegyptias ollas desereret, et per media mundi discrimina, terras repromissionis intraret. Jesu bone, quam suavis tua vocatio, quamque dulcis tui spiritus inspiratio! qui mox ut mentem pulsaverit, aestus fornacis Babyloniae in amorem transformas coelestis patriae. Ecce enim cor nostri juvenis, dum subito pulsas, mutas, et in veros amplexus Salomonis mirabiliter accendis. CAP. II.-- #Quomodo Maioli sancti se conjunxerit societati.@# Certe dum talia meditatur in animo, magnus ille Maiolus, per
null
7893a173-ff46-40f3-9d88-cfa17d140115
latin_170m_raw
null
None
None
None
totum pene mundum famosus, Arvernorum fines ingreditur. Et divina dispositione is de quo loquimur, ante eum adducitur. Qui considerans in eo praestantem elegantiam corporis et nobilitatem generis, magnum quiddam et divinum oculis interioribus in eo praevidens, totus in ejus amorem illabitur, et vicissim inter eos ignis divinae charitatis magis magisque accenditur. Fit inter eos familiare colloquium, junior seniori suum prodit desiderium; senex ut praemeditata perficiat, modis quibus potuit junioris instruit animum. CAP. III.-- #Qualiter deseruit hujus saeculi pompam.@# His ita inter se dispositis, senex ad propria revertitur, sollicitudo juvenis ad ea perficienda quae coeperat, praeparatur. Non multis itaque interjectis spatiis, novus miles tanquam Benedictus Romuleas, deserit et iste Brivatenses seu Anicienses ( #le Puy@# ) arces. Despicit patrias opes, propinquos et fratres, et quasi antiquus Abraham de Ur Chaldaeorum egrediens, Cluniacum quasi quemdam terrae repromissionis requirit introitum, et veteri iterum deposita sarcina, monachicum suscipit indumentum. Jesu bone! quam jucundum erat tunc videre ovem mundano vellere detonsam, de lavacro baptismatis iterum ascendentem, cum gemellis fetibus dilectionis utriusque procedentem, nihil sterile secum portantem nihilque vanum meditantem! Jam sumpto habitu videres nostram ovem inter alias primam opere, extremam ordine, aeternae viriditatis pascua requirere, lucernarum ministeria concinnare, infantum custodiendorum excubias observare, pavimenta verrere et quaeque vilia officia humiliter peragere. Sed non diu latuit margarita, non diu potuit occultari in privato loco fortis athleta. CAP. IV.-- #Qualiter sanctus Maiolus illum elegerit successorem sibi.@# Evolutis post haec fere quatuor annis, sanctus Maiolus post multos pro Christo desudatos labores de tenebris Aegypti egreditur, transitoque maris periculo Jerusalem ingreditur, atque in aeterna pace a Christo collocatur. Instante vero mortis articulo domnum Odilonem sibi successorem eligit atque proprias oves Domino et sibi reliquit. Qui reluctans, et ultra quam credi possit invitus, communi omnium voto, communi omnium sententia ad injunctum officium ordinatur, et tanquam alter Moyses Dei populo praeficitur. Quid agis Deo, dilecta anima? Quid reluctaris? Quid adhuc vis stare post parietem, et respicere per cancellos et fenestras? Egredere jam ad diffusam lucem, egredere. Loquitur tibi sponsus tanquam ad sponsam, in Canticis canticorum: #Surge, propera, amica mea, formosa mea, et veni (Cant. II, 10) @#, videlicet aperte dicens: Surge de stratu quietis, in quo tuimet solius curam agere quaeris, propera et veni, ad impendendam etiam proximis curam salutis, per studium sedulae praedicationis. Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis. Vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Suscepto itaque regiminis officio, magis ac magis sanctorum conformabatur exemplo, et in omnibus coelesti adornabatur magisterio. Praelucebat in eo quoddam insigne documentum, quod subjectis imitandum esset et timendum; et qualis esset interius, relucens in eo gratia declarabat exterius. Habitus enim mentis, ut ante nos dictum est, in corporis statu cernitur. Et quia ita est, nunc de ipsius corporis positione, pauca dicamus. CAP. V.-- #De habitu corporis ejus, et quod nihil in eo fucatum vel affectatum fuit.@# Erat mediocris in eo statura. Vultus ipse plenus auctoritatis et gratiae; mansuetis hilaris et blandus, superbis vero et offensis, ut vix sufferri posset, terribilis. Macie validus, pallore ornatus, canitie decoratus. Oculi illius veluti quodam splendore fulgentes, intuentibus et terrori erant et admirationi, lacrymis assidui, quia saepius aderat virtus compunctionis. Renitebat etiam in ipsius motu, gestu, incessu, species auctoritatis, pondus gravitatis tranquillitatisque vestigium. Occursus illius quasi quidam gratissimae jucunditatis radius, et insolitae delectationis eventus. Vox illi virilis, et ita plena decoris, ut mentes audientium non mediocriter demulceret dulcedine modulationis. Sermo illius plenus suavitatis et gratiae, prout ratio causarum se habebat, medie temperatus; nec modum progrediens loquendi, nec minus pro tempore improvidus disserendi. Nihil in eo fucatum, nihil affectatum; sed natura mirabiliter reddebat eum corporis positione et ordine vitae quadratum. Et quamvis, secundum beatum Ambrosium, in pulchritudine corporis locum virtutis non ponamus, gratiam tamen non excludimus. His vero omissis, ad compositionem morum ejus, quibus per divinam gratiam adornatus exstitit, redeamus. CAP
null
ef4a253a-2bf6-4e3a-9420-a67293230333
latin_170m_raw
null
None
None
None
. VI.-- #Quod in eo quatuor virtutes principales refulserint.@# In quantum humana aestimatio se habet, quatuor in sancto viro principales non mediocriter relucebant virtutes, prudentia, justitia, fortitudo et temperantia. Prudentiam philosophi definiunt in veri investigatione consistere, et scientiae plenioris cupiditate. Quo genere virtutis ita enituit, ut non diebus neque noctibus a veri investigatione cessaret. Semper ei liber divinae contemplationis in manibus, semper ei sermo de Scripturis assiduus, et ad aedificationem cunctorum labor continuus. Ut Hieronymus Eustochium instruit, faciem dormientis interdum pagina sancta suscipiebat, evigilantem iterata lectio recreabat. Nihil ei in hac vita dulcius, nihil amabilius fuit. Lectioni oratio jugis succedebat. Qui gemitus, quae suspiria, vel affluentia lacrymarum, et praecipue in illo sancto sacrificio Agni immaculati erat, Spiritus sanctus auctor ipsius muneris et gratiae novit. Rem miram dicturus sum, et certe veram. Cum saepius illum psallentem in stratu somnus exciperet, tamen psalmus ab ore dormientis non recedebat, ut si nescires, vigilare eum putares. Evigilans vero ita psalmum cum festinatione arripiebat, quasi non intermisisset. Loquebatur credo tunc cum sponsa in Canticis canticorum: #Ego dormio et cor meum vigilat (Cant. V, 2) @#. In Scripturis quam fuerit eruditus, et in sermone facundus, quamque etiam in recta fide catholicus, testantur sermones ejus, et multiplices epistolae, quas, tanquam favos dulcedinis pinguissimae, videas redolere odore prudentis eloquentiae, decoreque suavitatis et gratiae. CAP. VII.-- #De justitia, vel quod a pontificibus, regibus, ducibus, vel imperatoribus maximo fuit amore dilectus.@# Justitia est, ut volunt philosophi, quae suum cuique tribuit, alienum non vindicat, utilitatem propriam negligit, ut communem aequitatem custodiat. Haec omnia in illo non mediocriter, sed profuse noveris reluxisse. Omnibus enim aetatibus, personis, et conditionibus, prout justitiae fuit, debitum honorem exhibuit; et omnibus ita se gratum praebuit, ut non aliter quam angelus, si ita dicendum est, imo quia ita dicendum est, cunctis charus exstiterit. Principibus et potestatibus Christianis secundum apostolicam sententiam in nullo restitit, sed ita amicabilem et officiosum se reddidit, ut tanquam alter Joseph ab omnibus amaretur et celebriter veneraretur. Concurrat in hunc amorem Rotbertus rex Francorum; accedat Adeleida mater Ottonum; veniat Henricus imperator Romanorum; intersint Conradus et Henricus, videlicet pater et filius, Caesares et ipsi nobiles invicti: quorum omnium amicitiis, officiis et imperialibus muneribus ita magnificatus est, ut sibi et illis cor unum et anima fuerit. Quid etiam Stephanus rex Hungrorum, sive Sancius rex Hesperidum populorum, qui quamvis eum praesentialiter non viderint, tamen ad famam sanctitatis ejus intercurrentibus legatis et reciprocis litteris, astrinxerunt illum sibi beneficiis et copiosis muneribus, commendantes se humiliter orationibus illius et suffragiis. Fuit etiam in remotis partibus occidentalium alter Sancius, Pampulanorum episcopus, qui ita sibi in amicitiis adhaesit et copiosis muneribus deservivit, ut ad eum etiam de tam longinquis regionibus veniret, et monachum se ab eo fieri decerneret. Quem intantum dulcis memoriae Odilo dilexit, ut etiam moriens de eo mentionem faceret, et post mortem suam ad eum visitandum, cum exuviis vestimentorum suorum duos fratres mitteret, qui illi finem vitae suae nuntiarent, et antiquam amicitiam sibi mortuo conciliarent, et rursum eamdem viventibus renovarent. Non praetereundi sunt etiam illi Domini sacerdotes et apostolici viri, Silvester, Benedictus, Joannes, et in ultimis piae memoriae Clemens, quorum gratiam ita promeruit, ut tanquam ex fratribus unus exstiterit. Quae enim persona undecunque locorum non cuperet habere Odilonem tanquam alterum Salomonem amicum et patrem, et pro se apud Deum intercessorem? Gaudebat Italia cum Odilonis aderat praesentia, et praecipue familiaris sibi Papia, cujus prece et industria, temporibus Henrici et Conradi imperatorum liberata est ab excidio gladii et periculo incendii. Laetabatur etiam urbs Roma, mundi domina, tanti viri conturbernio, frequentata saepius sanctorum apostolorum amore et desiderio. Officiales etiam et clerici, sive monachi, ita sibi applaudebant venienti, ut tanquam de suis charissimum fratrem haberent amore vehementi. Haec ideo in partes justitiae posuimus, ut aperte monstraremus illum proprium cuique tribuisse, et idcirco omnium gratiam et amorem promeruisse, et ut etiam omnibus declararetur, quia necesse erat ut quem Deus perfuderat gratia, ab omnibus
null
bafb7c8f-dbb5-40b7-8886-aec7d8900001
latin_170m_raw
null
None
None
None
amaretur. Bene itaque de eo omnes in commune senserunt, quia ubique cunctis et amori et honori fuit. Jam vero de inferioribus seniores honorabat ut patres, juniores ut fratres, anus ut matres, virgines ut sorores; omnes tamen aestimans sibi superiores, cunctis in commune praebebat familiare consortium et salutare colloquium. Nulli onerosus, nulli importunus, nullius honoris cupidus, alienum non vindicabat, imo magis quod suum erat hilariter alteri concedebat. Utilitatem propriam negligebat, ut communem aequitatem custodiret. Benevolentiam et liberalitatem, quae etiam et ipsae partes sunt beneficentiae, sive justitiae, ita retinebat, ut in eis nostris temporibus in suo ordine singulariter solus reluceret. Omnibus enim in commune volebat benefacere; sed quibus poterat liberaliter liberalis existebat. Plus gaudebat datis quam acceptis, sciens illud felicitatis, istud indigentiae esse, et secundum Dominicae Veritatis sententiam, beatius esse dare quam accipere. CAP. VIII.-- #Quod in pauperes munificus fuit.@# In pauperes ita munificus erat, ut aliquando non dispensatorem sed profusum largitorem videres. Etenim magis delectabatur in faciendis eleemosynis, quam aliquis gratulari possit in acquirendis pecuniis. Et quid dicam? Caecorum baculus, esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium fuit. Et quid dicam? Misericordiae visceribus ultra quam dici possit affluebat, et, quantum in se erat, nullum a beneficio misericordiae excludebat. Et sicut in epitaphio Sabiniani papae legitur: Hic hominum vitia blando sermone removit: Nec culpis judex, sed medicina fuit. Erat certe in hac virtute intantum diffusus, ut ab imprudentibus in officio hujusce virtutis dijudicaretur nimius. Sed ille ad hoc objectum eleganter alludere solitus erat. « Ego, inquit, magis volo de misericordia misericorditer judicari, quam de crudelitate crudeliter damnari. » Ut enim ait Ambrosius: Bonus [ #Mss.,@# bonum] est misericors homo, qui dum aliis subvenit sibi consulit, et in alieno remedio vulnera sua curat. Agnoscit enim se esse hominem, qui novit ignoscere: et vias Christi sequitur, qui, carne suscepta, maluit in hunc mundum Redemptor venire quam judex. Unde et iste vir sanctus, ut praediximus, malebat esse culparum medicina quam judex. At hoc aliquoties quod offerebatur, libentissime accipiebat, ut haberet quod pauperibus distribueret. Implebatur semper in eo quod dicitur in Evangelio: #Omni habenti dabitur, et abundabit (Matth. XIII, 12) @#. Vidimus enim multoties marsupium illius ita exinanitum, ut quod daret fratribus non haberet, cum subito ex insperato veniebat sibi sufficiens benedictio, unde sedaretur pertentium vociferatio. Et ne generaliter haec prosequendo, ejus aliqua misericordiae opera specialiter ignorare videamur, quaedam hic sunt inserenda, satis memoratu digna, quae fidem praebeant etiam his quae nominatim non sunt ponenda. CAP. IX.-- #Qualiter binis pueris jam defunctis indumenta praestitit, vel sepulturae eos tradidit.@# Quodam tempore cum ad sanctum Dionysium Parisius pergeret, et per publicum iter incederet, offendit duos pueros famis et frigoris supplicio occubuisse, et sub oculis omnium, dictu miserabile! nudos et insepultos in media via jacere. Erat enim eo tempore fames valida, quae sui magnitudine pene totas Galliarum sive Aquitaniae oppresserat provincias. Compunctus itaque vir sanctus tali horrore, equo desilivit, substitit, pollinctores mercede quaesivit. Lanea veste, quam vulgo staminiam vocant, a dorso abstracta, illorum nuditatem propriis manibus cooperuit, sepelivit, debitum mortuis obsequium persolvit, sicque coeptum iter tenuit. Si Martinus per totum orbem celebratur in dimidia tunica pauperi divisa, cur non et iste secundum sui speciem celebris habeatur in tunica integra, non uni vivo, sed duobus mortuis data? Multa proferri possint similia, nisi succumberent nostrae parvitatis ingenia. Sed tamen ne silentio premantur omnia, tunc tali temporis, et deinceps per multos annos incumbente miseria, in usus pauperum confregit plurima vasa ecclesiastica et ornamenta insignia, inter quae etiam imperialem Henrici imperatoris coronam, indignum judicans talia denegare pauperibus Christi, pro quibus effusus est sanguis Christi. In thesauris Ecclesiae pauperibus datis divinis et humanis oraculis Laurentius praedicatur mirabilis; cui licet istum aequiparare non audeamus, tamen cunctis quos vidimus moderni temporis hominibus (quod sine praejudicio cujusquam dixerim) in suo ordine in hac virtute praeferimus. Consuluit quibus potuit, et quibus per se non valuit, alios ut misererentur rogavit. Cum
null
6c5768df-53d1-43ab-853b-7e56569da415
latin_170m_raw
null
None
None
None
enim non sufficeret tam acerbae famis praedictis temporibus omnium miseriis subvenire, vidimus eum vicos et ecclesias quas poterat circuire, ad eleemosynas faciendas principes, divites, mediocres suadere, dulcibus sermonibus ad misericordiam provocare, eisque inde plenissimam peccatorum remissionem libera voce de coelis repromittere. Ita vir sanctus quos non sufficiebat alere sumptibus, juvabat apud illos quos poterat sermonibus misericordiam suadentibus. Certe tali consultu multa millia pauperum cognovimus famis et mortis evasisse periculum. Nullius miseriam praeterivit, nullius necessitatem despexit, nullius infirmitatem exhorruit. CAP. X.-- #De clerico contagio leprae maculato.@# Denique quidam sanctae Dei Genitricis Aniciensis ecclesiae clericus, secundum carnem nobilissimus, leprae contagio maculatus, privatum sibi veluti tantae corruptioni necessarium juxta Ligerim fluvium quemdam elegerat locum monasteriolo quod dicitur Volta contiguum. Quo adveniens Dei famulus et hoc agnoscens, infirmo compatitur, solatiari illi in quibus necesse erat, fratribus imperat. Requirit vero ipse miserabilis sancti viri privatum colloquium, et ut ad se accedat humiliter rogat per internuntium. Quod sanctus facere non recusavit, recolens Dominicae humilitatis exemplum, qui etiam non rogatus venire voluit ad centurionis servum. Dum vero ad eum pervenitur, illius non exhorrescens miseriam, nobis qui videbamus valde mirantibus, in oscula ruit, amplexatur, et diu cum illo familiare colloquium participatur. O virum per omnia laude dignum! qui magis in homine naturae diligebat praerogativam, quam alicujus morbi expavescebat accidentem miseriam. CAP. XI.-- #Quam hospes fuit, et quamplures diversae aetatis, diversi generis Christo acquisivit.@# In suscipiendis hospitibus festivus erat et jocundus. Nihil unquam sibi deesse liberalis confidebat animus, sed in abundantia benedictionis Christi omnibus largiter erat profusus. Munditiam integritatis ita inviolabilem custodivit, ut Spiritus sancti mereretur fieri domicilium et castissimae puritatis receptaculum. Humilitatis etiam tanta in eo fuit perfectio, ut ne ad modicum quidem notaretur in illo superbiae vestigium. Innocentia in illo non mediocriter reluxit. Ex suo affectu pensabat omnes; et sicut ille erat alienus a felle malitiae, ita etiam aestimabat alios nullius doli peste corrumpi posse. Honestatis decore ita pollebat, ut in omni sua actione hujus virtutis pulchritudine, tanquam cujusdam fulgoris resplenderet lumine. Nihil enim inhonestum, nihil indecorum illa sancta anima videre vel audire volebat. Veritatem corde retinebat, et ore proferebat; mendacium vero tanquam pestiferum morbum modis omnibus cavebat. Humanae etiam laudis favores non requirebat, neque gloriam suam in ore hominum ponebat. Si quando vero a confratribus vel episcopis more ecclesiastico officiosis obsequiis suscipiebatur vel honorabatur, testor Jesum advocatum animae ejus, quia talia parvipendebat, et veluti quoddam nullius momenti pretium computabat. Tamen quia hoc sine scandalo plurimorum declinare non poterat, exterius quidem fraternum obsequium suscipiebat, sed interius a proposito humilis rigoris non discedebat. Conventus fratrum fortiter tenuit, donec ad ipsa mortis extrema pervenit. O quam jocundus inter alios procedebat, quam festivus in illo sancto choro medius stabat, a dextris et a sinistris prospiciens coronam novellae plantationis, memor illius versiculi Davidici carminis: #Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae (Psal. CXXVII) @#. Et quanto magis augebatur numerus fratrum, tanto magis quibusdam signis et certis indiciis declarabat sui animi gaudium. Et quia multoties videbat quibusdam id oneri esse, solitus erat dicere: « Nolite, fratres, in augmentatione gregis contristari. Cujus enim nutu et vocatione congregantur, ejus providentia et miseratione gubernabuntur. » Multorum enim monachorum pater exstitit, quos de diversis conditionibus, diversis aetatibus et temporibus Domino acquisivit. Alios namque in pueritia, alios in juventute, alios in senectute accepit; et quamvis diversis ad eum venerint temporibus, tamen sub una moderatione discretionisque virtute, materna charitate, paterna sollicitudine fovit, nutrivit et ex multis partibus disparibusque moribus in unum corpus collegit. Quocunque exibat, quocunque procedebat, tanta sequebatur eum frequentia fratrum, ut jam non ducem et principem, sed revera putares eum esse archangelum monachorum. Hoc enim nomine censebat eum appellandum in suis sermonibus et epistolis Fulbertus ille sibi praecordialis amicus, Carnotensis episcopus, in sanctitate laudabilis, in sapientia mirabilis, in cujus morte studium philosophiae in Francia periit, et gloria sacerdotum pene cecidit. CAP. XII.-- #De fortitudine.@# Jam de fortitudine animi ejus, vel corporis pauca dicturi, etiam virtutis illius definitionem, juxta veterum aestimationem
null
a8076487-dea0-4086-a7c9-155050d6c05e
latin_170m_raw
null
None
None
None
adhibere debemus. Fortitudo est animum supra periculi metum agere, nihilque nisi turpia timere, tolerare fortiter adversa, vel prospera. Hac itaque fretus virtute, quam fortis fuerit in repellendis inimicorum insidiis, quam patiens in tolerandis, dictu videtur difficile. Cerneres in illo hoc privilegium patientiae; quia his qui laeserant, tanquam alter David, majorem rependebat beneficii gratiam, et his qui oderant potiorem conservabat benevolentiam. Non valebant hunc adversa dejicere, nec prospera elevare. O quantas infestationes, et quam gravissimas insectationes a domesticis et extraneis ipsa sancta anima sustinuit; et praeter has, quam duras corporis poenas in jejuniis, in vigiliis, in orationibus ipse sibi adscivit, et, quod jam libere dicendum est post navigantis felicitatem, quibusdam vinculis et nexibus ferreis, solo Deo teste, membra sua ita damnaverat, ut vix humana caro hoc tolerare potuerit. Cilicium ei semper asperrimum interius adhaerebat, desuper vero mediocri et communi veste indutus apparebat. Multiplices etiam et diversos labores sustinuit pro pace Ecclesiarum, pro statu suorum locorum, pro utilitate proximorum et propriis periculis quaesivit tranquillitatem universorum. Scis et tu misericors et miserator hominum, Jesu Christe, ad comprobandam ejus patientiam quam gravissimos dolores et acerbos cruciatus dederis sibi in occulto: et tamen in his invictum tenuit animum, tanquam bona terra fructum reddens in patientia, dicens se majora mereri quam patiebatur supplicia. Animarum redemptor, Domine, qui ad hoc percutis ut sanes, ad hoc mortificas ut vivifices, secundum multitudinem illius praeteritorum dolorum, succedant sibi consolationes tuarum sanitatum et laetitia coelestium gaudiorum. CAP. XIII.-- #De temperantia et renovatione suorum locorum.@# Temperantia, quae ultima in catalogo propositarum virtutum est, in sui definitione modum et ordinem servat eorum quae dicenda sunt, vel agenda. In quo virtutis officio tantum valuit, ut in omnibus actionibus et imperiis modum teneret, ordinem servaret, et discretus mirabiliter existeret. Jejunia in aurigae modum, secundum beatum Hieronymum, pro lassitudine et viribus corporis moderabatur; et sic apposita quaeque libabat, ut et superstitionem fugeret, et continentiam reservaret. Cultus ipse nec munditiis, nec sordibus notabilis erat. Gravitatem morum hilaritate frontis temperabat. In corrigendis vitiis pro modo et tempore severus, in remittendis gratiosus, et in utroque aequa lance libratus. Hae vero quas proposuimus in eo relucebant virtutes, et in has concurrebant caeterae omnes. Tota enim cerneres in illo exempla virtutum. Ita in singulis eminebat, quasi caeteras non haberet; ita omnes retinebat, ut nulla deesset; ita etiam affabilem se et benevolum subjectis exhibebat, ut magis vellet diligi quam timeri, magis prodesse quam praeesse. Quis unquam de hoc viro quod displiceret audivit? quis audivit ut crederet? quis credidit ut non magis se ipsum malignitatis et infamiae denotaret? Ipse enim sibi auctoritatem dabat, qui in omnibus suis actibus vel actionibus euformis et compositus coram Deo et hominibus apparebat. Et praeter haec interiora, fuerunt in eo extrinsecus gloriosa studia in aedificiis sanctorum locorum construendis, renovandis, et ornamentis undecunque acquirendis. Demonstrat hoc Cluniacus suus principalis locus, in cunctis aedificiis interius et exterius, praeter parietes ecclesiae, ab ipso studiose renovatus, et ornamentis multipliciter adornatus: ubi etiam in novissimis suis claustrum construxit, colomnis marmoreis ex ultimis partibus illius provinciae, ac per rapidissimos Durentiae Rhodanique cursus, non sine magno labore advectis mirabiliter decoratum: de quo solitus erat gloriari, ut jucundi erat habitus, invenisse se ligneum et relinquere marmoreum, ad exemplum Octaviani Caesaris, quem describunt historiae Romam invenisse lateritiam et reliquisse marmoream. Incoepit etiam ciborium super altare sancti Petri, cujus columnas vestivit ex argento cum nigello, pulchro opere decoratas. Jam vero de omnibus monasteriis suis quid Paterniacus ob Dei Genitricis amorem, sibi delectabilis locus? Romanum monasterium a fundo constructum, locus sancti Victoris Genevensis, praeter suam antiquam et nobilem ecclesiam ex toto etiam suo tempore constructus, Carus locus, Amberta valde celebris ecclesia, Rivis ex toto, Celsinanias, Silviniacus, translata Firmitas, monasterium sancti Saturnini, apud Papiam sancti Maioli nobilissimus locus, et praeter haec diversarum ecclesiarum multiplex numerus, haec omnia illius industria suo tempore in aedificiis, in possessionibus et ornamentis amplissime dilatata creverunt. Construxit etiam in ultimis vitae suae in praediolo genitorum suorum quoddam monasterium, Volta ( #la
null
7df017ab-5d7b-492b-a8bd-158190108448
latin_170m_raw
null
None
None
None
Voute@# ) a revolutione aquae circumcurrentis nuncupatum, studioso opere decoratum, quod de redditibus suorum amicorum antiquorum et parentum, prout potuit, ad serviendum Deo haereditavit, et competentibus libris vel ornamentis decenter adornavit. Si inimici subsanaverint, vel amici reprehenderint me haec superflue posuisse, noverint profecto, noverint haec omnia ad virtutes animi ejus spectare, et pro talibus patrocinia sanctorum feliciter promeruisse atque coronam beatae retributionis jam a Domino percepisse. Quid jam, agimus anima? cur tam prolixas circumlocutionis moras innectimus? sic differre volumus mortem, et vitam facere longiorem, quasi timeamus venire ad ultimum. Manet adhuc illa sententia primo homini data: #Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19) @#. Quotquot post hanc venerunt, omnes praeterierunt, et mortis legem persolverunt. Mortui sunt patriarchae, prophetae et apostoli, reges, imperatores, principes, majores et minores; quotquot habuerunt initium nascendi, habent conditionem moriendi; excepti sunt Elias et Enoch, et ipsi in suo ordine, temporibus Antichristi morituri. Moritur Filius Dei; aliter nos, aliter ille; ille potestate, nos conditione; ille voluntate, nos necessitate, quamvis et ipse necessitate, quia pro nostra liberatione. Nisi enim ille moreretur, nos non resurgeremus; moritur ille, ut nos post mortem vitam speraremus aeternam. CAP. XIV.-- #De transitu ejus. Quomodo terram ejus beatus spiritus deseruit coelosque petivit.@# In extremis itaque vitae suae felicis memoriae Odilo per quinquennium novis iterum et gravissimis cruciatibus coepit vehementer affligi. Qui cum jam mortem vicinam sentiret, sanctorum apostolorum limina adiit, eo voto, ea spe, ut ibi sub tantorum apostolorum protectione debitum mortis exsolveret, sicut semper in votis habuerat. Sed quia non est in hominis potestate via ejus, aliter se res habuit quam speravit. Mansit itaque ibi per quatuor menses, gravissima corporis detentus infirmitate. Aderat sibi dulcis memoriae Clementis papae, de quo supra memoravimus, desiderabilis collocutio, et apostolicae reverentiae benedictio: frequens etiam monachorum et clericorum grata visitatio, inter quos saepius revisebat domnus Laurentius archiepiscopus de Malfia, vir per omnia sanctissimus, in Scripturis utriusque linguae, Graecae videlicet et Latinae, facundissimus, istiusque nostri Patris familiarissimus: quorum uterque animus conglutinabatur individui amore spiritus. Postquam vero contra spem convaluit, fultus sanctorum apostolorum suffragiis, et munitus benedictionibus apostolicis ad propria rediit; Cluniacum venit, et ibi per totum fere annum semetipsum, in quantum infirmitas concessit, jejuniis, orationibus et vigiliis vehementer afflixit; fratres ibi manentes et supervenientes piis exhortationibus instruxit, et velocem sui corporis depositionem imminere praedixit. Decreverat post haec ut monasteria sua et cellas circuiret, fratres visitaret, paternis admonitionibus instruendo ad meliora provocaret, et sic demum quocunque secederet, ibi suam sollicitus vocationem exspectaret. Hoc opere incoepto, Silviniacum venitur, quo praedecessor suus sanctus Maiolus moritur et sepultus requiescit. Ibi itaque non paucis diebus commoratus, cum instaret jam adventus Dominicae Nativitatis, et ipse tanquam vox praecurrens, de die in diem populo tantae festivitatis gaudia in suo sermone publice denuntiaret, subito illi sui diuturni cruciatus, et antiquissimi dolores simul ad vitalia congregantur, et de ejus vita, heu, proh dolor, desperatur! Ut est ecclesiasticae consuetudinis, fratres cum psalmis ante eum veniunt, secundum apostolicam sententiam oratio fidei super eum celebratur, mysterium vivifici corporis et sanguinis sumitur, pax fratribus praebetur, et ad ultimum illa salutifera crux nostrae redemptionis, et imago crucifixi Domini nostri ad orandum praesentatur. O Domine Jesu! in illa hora quae suspiria, qui gemitus fuerunt! quae recordatio et confessio delictorum, quae glorificatio tuae majestatis, quae invocatio tui nominis, et quae memoria tuae passionis et nostrae redemptionis! Ita enim suspensis oculis, et lacrymarum imbribus plenis contemplabatur et compatiebatur tui vultus imaginem, quasi iterum te videret crucifigi et mori. Astabat tibi totus suspensus cum Maria matre, pertransiebatque animam illius acerrimae compunctionis gladius. Nescio corporeis an incorporeis oculis respiciebat e latere inimicum insidiatorem humani generis, qui nec ab ipso Domino conatus suae fraudis abstinuit, contra se stare. Videres illum, et libero clamore audires quibusdam terribilibus contradictionibus eum increpare, et ut a se longe recederet imperialibus verbis jubere. Et ut verbis ipsius loquar: « Tibi, inquit, humani generis inimice
null
3a293042-30d0-4262-b41a-d340477a296e
latin_170m_raw
null
None
None
None
, interdico per virtutem Domini mei Jesu Christi et per vexillum sanctae crucis, averte a me machinas tuas, occultas et apertas insidias, quia crux Domini mei vita mihi, mors tibi. Crux Domini mei mecum est, quem semper adoro, semper benedico et nunc in manibus ejus spiritum meum commendo. His ita expletis, appropinquabat jam solemnitas Dominicae Nativitatis, in quibus diebus solemne sibi in vita sua fuerat, ut magis gratiosus et officiosus appareret. Vigilia vero adveniente, in capitulo cum fratribus procedit; nuntium coelestis oraculi et venturae festivitatis audit; genua flectit, adorat, orationem terminat. Post haec tam festive et luculenter, ut nunquam melius ante in vita sua fecerat, sermonem perorat, de sua morte dolentes fratres consolando relevat, de Dei misericordia sperare post mortem suam denuntiat, deinde cum illis gaudiis tantae festivitatis interesse sollicitus procurat. Sed quia jam pene exanimis in majori ecclesia sancti Petri, quo conventus fratrum conveniebat, interesse non poterat, in ecclesia Dei genitricis et virginis Mariae, aliquibus fratribus secum detentis, quasi quidam festivus praecentor, psalmos et antiphonas imponebat, benedictiones dabat, et quaeque officia tantae festivitati congruentia, oblitus corporeae infirmitatis, laetus persolvebat. Jucundus enim et festivus, festive, non jam per speculum et in aenigmate, sed facie ad faciem, Dominum venientem suscipere volebat, et ad hoc toto desiderio suspirabat. Erat certe sollicitus valde, ne minus imparatum se inveniret jam imminens divinae vocationis exitus. Viribus itaque corporis ex toto pene deficientibus, per totam solemnitatem bajulorum manibus per singulas horas dierum ac noctium, et celebrationes missarum ad ecclesiam defertur. vivificis semper mysteriis recreatur, et diem suae vocationis circa festivitatem Dominicae Circumcisionis imminere pro certo testatur; memorans illius perfectissimi viri domni Willelmi abbatis Divionensis in eadem sancta Circumcisione obitum, qui propterea eadem die coronam accepit divinae remunerationis, quia semper pie compatiebatur tenera vulnera Dominici cruoris, videlicet secundum Hieronymum, injuriam Circumcisionis. Simili modo et iste in humanitate Salvatoris, eamdem habebat qualitatem affectionis. Igitur utrique uno eodemque afficiebantur pietatis genere, simili quoque de hoc mundo vocantur solemnitatis tempore, non dispari etiam in coelis refulgent claritate. Fuerunt enim inter se, dum viverent, amici indissolubiles, in sancta professione aequales, et in omni morum honestate non dispares. Suspensus itaque tali exspectatione, totum illud tempus pene sine cibo et potu transigebat. Et mirum in modum rem privatam et communem, ac si nihil pateretur, disponebat, et de corporis sui compositione vel sepultura, laetus et alacer, quomodo fieret commendabat. Advenerat sancti Silvestri pontificis festivitas, et vigilia exspectatae Cicrcumcisionis, cum subito ante lucem magis ac magis urgeri coepit ad extrema mortis. Mysterium corporis et sanguinis Domini cum festinatione requirit, fideliter agnoscit, devotus sumit; iterum crux adoratur, iterum diabolus repellitur, et ne ad se funestus propinquare audeat, imperialibus verbis iteratis prohibetur. Succedente vero die, contra malignorum spirituum illusiones cogitationumque pessimarum incursiones, pro scuto fidei symbolum coram omnibus legitur; Augustinus exponens introducitur, intente auditur, in sermone etiam cum astantibus replicatur. In longum diem lectio prolongatur, atque in ultimo certamine positus animus, in virtute fidei solidatur, morsque inter haec paulatim claustra carnis irrumpens ingreditur. Fratres ante eum venientes denuo salutantur, paternis exhortationibus et benedictionibus instruuntur, muniuntur, et ut de vocatione sua solliciti sint admonentur. Consultus de successore: Hoc, inquit, in Dei dispositione et electione fratrum committo. Post haec ad vesperum dies trahitur, vespertina officia a fratribus persolvuntur, et ipse bajulorum manibus ante sanctum altare Dei genitricis Mariae cum lecto defertur. Rem miram! psalmos imponit, cum psallentibus moriens psallit; et sicut ad tale spectaculum doloris, cum a fratribus in tristitia mortis ejus positis aliqua psallendo negliguntur, ab illo emendantur, et quod ab illis obliviscitur ab illo recordatur. His expletis, ut fratres exirent innuit, et ipse aliquandiu in oratione mansit. Postmodum quando voluit, ad domum reportatur. Quidnam ageret conventus fratrum sollicitus requirit. Erat enim Sabbatum. Nox jam interveniebat, et ipse de mandato abluendorum pedum, ne hora prolongaretur a fratribus, sollicitus erat. Cum inter ista spiritus ejus in mortem resolvitur, subito pene exanimis redditur, inter manus tenetur; cilicium a fratribus festinanter in terra sternitur, cineres
null
ec9683ff-80fd-4668-ba92-27adf461f3aa
latin_170m_raw
null
None
None
None