Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
evangelica, quae prius non novit. 6 #Divertit ab oneribus dorsum ejus: Manus ejus in cophino servierunt.@# C Evertit Deus a dorso Christianorum onera peccatorum, quando felici humilitate prosternuntur. Cophinos dicimus, per quos sordium purgamenta abjicimus. Manus in eis tenent, qui peccatorum immunditiis occupantur. Ab hac servitute liberamur, quando scelerum nostrum sordibus expiamur. 7 #In tribulatione invocasti me et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis: Probavi te apud aquam contradictionis. Diapsal.@# H C Nunc introducitur persona Dei loquens ad populum. C Ipse enim nos de tribulatione liberat; ipse in abscondito angustiam nostrae tempestatis exaudit: sed probat nos in contradictionibus haereticorum, qui resistentes, et voluntatem electorum mutare conantes, velut venti flantes mentem concitant. 8 #Audi, populus meus, et contestabor te, Israel, si me audieris. Non erit in te Deus recens: Neque adorabis Deum alienum.@# C Ipse est populus Dei, qui nescit cum malis aliqua mistione morum confundi. Testificatur autem Deus, quando in futuro judicio unicuique dederit pro factorum suorum qualitate sententiam (Matth. XVI). Dixit quoque: Non erit in te Deus recens, ne Verbum Patris quisquam putaret esse sub tempore. Quoniam ipse est qui ante omne principium genitus de Patris substantia, aequali cum eo coaeternitate consistit. Nec adorabis, ostendit ut pene par sit scelus, recentem Deum putare, et nefandis idolis servire. 9 #Ego ÷ enim .. sum Dominus Deus tuus qui eduxi@# #te de terra Aegypti: Dilata os tuum et implebo illud.@# C Ego ipse, qui dudum eduxi te de terra Aegypti, nunc adveni per potentiam carnis, et educo de terra Aegypti, quando per regenerationis gratiam, a peccatis teterrimis liberabo te. Dilata os, id est, divulga et dissemina, confitendo vel admonendo quae digna sunt auditu. H Vis comedere Dominum Deum tuum? dilata os tuum; ipse hortatur nos ut eum comedamus. Quantum igitur dilataveris, tantum accipies. Si volueris, totum accipies; si nolueris, saltem accipe partem. Totum accipit, qui omnia propter eum relinquens, sequitur eum. 10 #Et non audivit populus meus vocem meam: Et Israel non intendit mihi.@# C Non audivit populus Judaeorum, qui Christo Filio Dei credere noluit. H Ego sto ad ostium et pulso (Apoc. III): volo ut aperias, et ingrediar, et aperire non vis. 11 #Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum: Ibunt in adinventionibus suis.@# C Sequitur ultio digna peccatoris. Non enim dimittitur impunitus, qui a Domini defensione deseritur. Quia malorum omnium retributio est, tanta bonitate fraudari. Putat enim peccator genus esse beneficii, si suis voluptatibus permittitur expleri, cum in poenam eorum dicat Apostolus: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum (Rom. II). H Infelix qui a Deo non corripitur. Si quis peccans non percutitur, iste miser est; ideo et illos dimisit, quia saepe percussi, et disciplinam non receperunt. 12 #Si populus meus audisset me: Israel si in viis meis ambulasset.@# C Ideo suum dixit populum, quia ei legem dedit et miracula magna monstravit, ut culpa cresceret, cum in eum plebs electa peccasset. Ille autem ambulat in viis ejus, qui mandatis ejus non reperitur adversus. 13 #Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem: Et super tribulantes eos misissem manum meam.@# C. Vide ergo, quod si Deo male agentes resistimus, ille nostris #non@# contradicit inimicis, id est daemonibus vel vitiis: sed tamen et justos quandoque tentari sinit. Sed justos sic tentari patitur, ut non deserat: impios autem tribulari permittit, ut se ab eis reddat alienum. 14 #Inimici Domini mentiti sunt ei: Et erit tempus eorum in saecula.@# C Mentiuntur enim qui se bonis promissionibus obligantes, in pessimos iterum relabuntur errores. Addidit: in aeternum erit tempus eorum, scilicet punitionis, quando illis dicitur: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV). H Inimici isti Judaei sunt, qui mentiti sunt, id est negaverunt Dominum. Et erit tempus conversionis eorum in saecula, id est finem saeculi, quando omnis Israel salvabitur. 15 #Et cibavit illos ex adipe frumenti
null
cfbfde65-07f3-4321-bdb7-6f75bef735cd
latin_170m_raw
null
None
None
None
:@# #Et de petra melle saturavit eos.@# C Adeps frumenti, sacramentum est corporis Christi. Quid enim adeps in frumento signat, nisi divinitatem in carne? Petra, Christus; mel, dulcedo ipsius, a quo omnes credentes praedicatione sancta satiantur; sed perfidi jejuni fuerunt, qui auribus aggravatis, Christo obaudire noluerunt. Ad litteram: cibavit eos manna. C. Vide ergo, quod si Deo male agentes resistimus, ille nostris #non@# contradicit inimicis, id est daemonibus vel vitiis: sed tamen et justos quandoque tentari sinit. Sed justos sic tentari patitur, ut non deserat: impios autem tribulari permittit, ut se ab eis reddat alienum. 14 #Inimici Domini mentiti sunt ei: Et erit tempus eorum in saecula.@# C Mentiuntur enim qui se bonis promissionibus obligantes, in pessimos iterum relabuntur errores. Addidit: in aeternum erit tempus eorum, scilicet punitionis, quando illis dicitur: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV). H Inimici isti Judaei sunt, qui mentiti sunt, id est negaverunt Dominum. Et erit tempus conversionis eorum in saecula, id est finem saeculi, quando omnis Israel salvabitur. 15 #Et cibavit illos ex adipe frumenti:@# #Et de petra melle saturavit eos.@# C Adeps frumenti, sacramentum est corporis Christi. Quid enim adeps in frumento signat, nisi divinitatem in carne? Petra, Christus; mel, dulcedo ipsius, a quo omnes credentes praedicatione sancta satiantur; sed perfidi jejuni fuerunt, qui auribus aggravatis, Christo obaudire noluerunt. Ad litteram: cibavit eos manna. ORATIO EX PSAL. LXXX. Dilata, Domine, supplicum ora, ad annuntiandum gloriam tuam, ut, Aegyptiis operibus retrorsum relictis, nominis tui confessione laetemur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS LXXXI. ARGUMENTUM PSAL. LXXXI. C Propheta contra Judaeos de Christi adventu loquitur, monens ut intelligant ipsum esse Christum, qui in assumptione carnis pauper esse videbatur. TT. #Psalmus Asaph.@# C Asaph (quem pro significatione sui nominis in titulo constat appositum) contra Judaeos, de Christi adventu, per totum loquitur psalmum, monens ut intelligant ipsum esse Christum, qui assumptione carnis pauper esse videbatur. 1 #Deus stetit in synagoga deorum: In medio ÷ autem .. deos dijudicat.@# C De corporali situ humanitatis Christi loquitur. Nam non potest dici a natura deitatis, stare vel sedere, qui nulla loci determinatione concluditur. Addit etiam deorum, ut evidentius de hominibus dictum adverteres, inter quos corporaliter habitasse cognoscitur Christus. H Deos appellat omnes praesides Ecclesiarum, quos Deus deorum non per alios, sed per semetipsum discernit ac judicat. C Vel apostolos et justos dicit deos, quos Deus dijudicat, id est discernit ab aliis. Possunt et angeli dii dici. 2 #Usquequo judicatis iniquitatem: Et facies peccatorum sumitis? Diapsalma.@# H Usquequo judicatis, Scribarum et Pharisaeorum, sive quorumdam redarguit episcoporum pravitatem, qui personas accipientes, secundum faciem, et non secundum Deum judicant. #Ac si dicat:@# Si venerit pauper habens justum negotium, et iterum dives habens perversum, vos personam aspicitis non negotium; judicium vero non consideratis, non causam, sed personas eorum qui causas habent. 3 #Judicate egeno et pupillo: Humilem et pauperem justificate.@# C Admonet obnixius Judaeos ut debuissent intelligere Christum, quem videbant, egenum propter nos factum et pauperem, cujus sunt omnia in coelo et in terra. Pupillum, cui pater carnalis solatia non praebebat. 4 #Eripite pauperem: et egenum De manu peccatoris liberate.@# C Commonentur hic ergo, qui manus suas in nece Domini minime polluerunt, ne desinant injuste traditum sceleratis eripere, qui paupertatem et indigentiam cum humanitate suscepit; ideo recte pauper dicitur et egenus. 5 #Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant: Movebuntur omnia fundamenta terrae.@# C Vera sententia est, quae illos dicit non intellexisse auctorem luminis, qui in tenebris ambulabant, quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). Movebuntur fundamenta, signum dicit, quod in crucifixione Domini constat evenisse. Terra mota est, petrae scissae sunt (Matth. XXVII). Sive quia illo tempore multi peccatores, id est terreni, viso tali miraculo,
null
6627acf8-2420-4dfb-a8db-d6651ce0d605
latin_170m_raw
null
None
None
None
crediderunt, ut centurio. 6 #Ego dixi: Dii estis: Et filii Excelsi omnes.@# H C Videte qualis sit dignitas fidelibus dii vocari et filii. C Omnes autem ejus filii vocantur, qui suis jussionibus acquiescunt. Iste ergo versus solos justos respicit. 7 #Vos autem sicut homines moriemini: Et sicut unus de principibus cadetis.@# C Increpat etiam incredulos, qui mori potius per superbiam voluerunt, quam per obedientiam vivere. Dicendo autem: sicut homines, significat peccatores, qui nullo pretio sunt redempti, nec de peccatis liberi propter perfidiam. Unus de principibus significat diabolum, qui de coelo projectus corruit, et poenam suae perversitatis invenit (Apoc. XII). 8 #Surge, Deus, judica terram: Quoniam tu haereditabis ÷ in omnibus gentibus.@# C Surge, dicitur illi, qui in sepulcro #triduanus@# somno dormivit. Et judica eos, qui terrena sapiendo, merito terrae comparantur. Haereditabis illam terram, scilicet quam beati possidebunt. H Vel, haereditabis per fidem, in omnibus gentibus, quia in omnem terram exivit sonus apostolorum (Rom. X): et ex omnibus gentibus haereditatem recipient in regno coelorum. ORATIO EX PSAL. LXXXI. Da nobis, Domine, secundum praeceptum tuum, ab iniquitatis judicio declinare, pauperumque necessitatibus subvenire, ut mereamur filiorum tuorum numero copulari. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS LXXXII. ARGUMENTUM PSAL. LXXXII. C Vox fidelium deprecantium ne a satellitibus Antichristi diutius Ecclesia torqueatur, sed cito eorum contumacia opprimatur. TT. #Canticum psalmi Asaph.@# 1 #Deus ÷ quis similis erit tibi@# ..: #Ne taceas neque compescaris, Deus.@# C Quis enim similis erit ei, qui coelum terramque, vel cuncta quae in eis sunt, summa celeritate perfecit? quem vir iste contuebatur talem et tantum, et ideo, merito nullum ei similem esse profitetur. Ne taceas, in illo futuro adventu. Compescuit etiam virtutem suam, quando passus est, quasi reum se teneri et Pontio Pilato tradi. Ista in futuro judicio cessabunt, ubi potentia divinitatis elucescet 2 #Quoniam ecce inimici tui sonuerunt: Et qui oderunt te extulerunt caput.@# C Iste versiculus ad tempora Antichristi aptatur, quando inimici Dei tumultuosis seditionibus insonabunt. Sonuerunt vero dixit, et non ait, locuti sunt, ut eis negarentur verba hominum, qui voces rationabiles non habebant. Dicit extulerunt caput, dum capita potuisset dici; sed omnibus insanis unum est caput, Antichristus. 3 #Super populum tuum malignaverunt consilium:@# #Et cogitaverunt adversus sanctos tuos.@# Populus Dei est, qui praecepta veritatis toto nisu implere satagit. C Addidit adversus sanctos, ut non solum mediocribus, verum etiam ipsis coelestibus viris inferre conarentur exitium. 4 #Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente: Et non memoretur nomen Israel ultra.@# C Talem intentionem habebit Antichristus, ut Christianum nomen de orbe terrarum funditus deleatur, nesciens miser, quia, dum servos Christi necare cupit, sanctorum numerum assidua persecutione complebit. De gente significat populum Christianum, qui, quamvis ex pluribus gentibus sit collectus, unus tamen, quia de uno fonte baptismatis noscitur procreatus. 5 #Quoniam cogitaverunt unanimiter simul: Adversum te testamentum disposuerunt tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae.@# H O infelicitas! Non potest populus Dei tantum in bono habere concordiam quantum mali habent in malo. Videte ergo quid pugnet adversus sanctos. Tabernacula Idumaeorum (qui #terreni@# interpretantur). Ismahelitae, qui #obedientes sibi@# dicuntur, hoc est, quodcunque cor habuerit et mala cogitatio statim faciunt. C Testamentum in Scripturis divinis, non illud solum dicitur, quod non valet nisi testatoribus mortuis, sed omne pactum et placitum, testamentum vocatur, etiam inter vivos. 6 #Moab et Agareni. Gebat et Ammon et Amalec: Alienigenae cum habitantibus Tyrum.@# H Moab #ex patre@# interpretatur, hoc est diabolo; Agareni, id est #advenae,@# scilicet populo Dei alieni; Gebal, #vallis vana@#, Ge dicitur #vallis;@# bal, #vana,@# quod est praesens mundus, in quo vanitas regnat. Ammon, #populus turbidus,@# id est haeretici; C Amalec, #populus lingens,@# id est fallaciter blandiens; H Alienigenae, id est
null
e28785d9-8680-4934-8ede-e3fe3a069cf9
latin_170m_raw
null
None
None
None
Philistini, qui dicuntur #cadentes potione,@# hoc est qui inebriati sunt de calice diaboli. Tyrus dicitur #sor@# Hebraea lingua, quod interpretatur #angustia animae:@# qui oppugnant populum Dei hi sunt. Sed videamus quem habeant principem. Sequitur enim: 7 #Etenim Assur venit cum illis: Facti sunt in adjutorium filiis Loth. Diapsalma.@# H Assur, pro ipso diabolo positus est. C Qui revera simul cum eis venit ad oppugnationem fidelium. H Loth #declinans@# interpretatur; filii Loth, immundi spiritus. C Unde merito tale nomen in fine positum est, quod declinationem significaret: ac si diceret: Omnis haec turba perditorum simul declinavit in malum; non est qui faciat bonum. 8 #Fac illis sicut Madian et Sisarae: Sicut Jabin in torrente Cison.@# C Madian, #declinans judicium;@# Sisara, #gaudii exclusio;@# Jabin, #sapiens mundi;@# Cison, #duritia eorum.@# Qui omnes in torrente Cison et in Endor perierunt. 9 #Disperierunt in Endor: Facti sunt ut stercus terrae.@# H Endor, id est #fons generationis,@# scilicet carnalis, non baptismatis. C Facti sunt ut stercus terrae, dum cadavera eorum corporali putredine solverentur. 10 #Pone principes eorum sicut Oreb et Zeb: Et Zebee et Salmana.@# H Oreb #foramen@# interpretatur, in quod coluber ingreditur; Zeb, #lupus;@# C Zebee, #victima,@# H sive #hostia,@# scilicet diaboli; Salmana, #perfectus in malitia.@# C Haec omnia exercitui aptat Antichristi. Qui nulla conversione salvandi sunt. 11 #Omnes principes eorum: Qui dixerunt ÷ haereditate .. possideamus sanctuarium Dei.@# C Isti superius nominati dixerunt: Possideamus sanctuarium Dei, id est populum Christianum. H Sed non perfecerunt, quia Dominus pugnabat pro populo suo. 12 #Deus meus, pone illos ut rotam: Et sicut stipulam ante faciem venti.@# C Impii enim dum mala cogitatione volvuntur, rotis fiunt similes, H non habentes ulla fundamenta in malis actibus. Sicut stipulam, C ut levitas peccantium, quasi vento meabili transferatur. Facies autem venti, praesentiam ejus significat. 13 #Sicut ignis qui comburit silvam: Et sicut flamma comburens montes.@# C Ignem quoque et flammam, posuit tempus judicii, quando silvae densissimae peccatorum, et montes superbiae concremantur. H Vel, silvam dixit steriles homines, qui frugibus carent. Sterilitas igitur pereat in eis, et superbia, quae montium nomine significatur. 14 #Ita persequeris illos in tempestate tua: Et in ira tua turbabis eos.@# C Ita persequeris eos, hoc respicit ad illa, quae superius dixit: ut sic debeant exterminari, quemadmodum comparationem ante faciem venti commemorat. In tempestate, hoc est judicii tempore, quod tempestati merito comparatur. Primum, quia improvisum est; deinde, quod subito fragore conturbat. Saepe diximus iram divinitati non posse congruere, sed ab hominibus tractum est, qui quando sceleratos judicant, irato animo moventur. 15 #Imple facies eorum ignominia:@# ÷ #Et quaerent nomen tuum, Domine@# ... C Nunc convertitur ad illos, qui sunt Domino credituri; nam illorum facies impletur ignominia, qui peccatorum suorum non invenerunt laudatores, et statim quaerunt invocare nomen Domini. 16 #Erubescant et conturbentur in saeculum ÷ saeculi@# ..: #Et confundantur et pereant.@# H Pereant secundum hoc quod mali sunt, ut salventur in hoc quod bonum est. Perditio enim haec, non abolitionem sonat, sed salutem. 17 #Ut cognoscant quia nomen tibi Dominus: Tu solus Altissimus super omnem terram.@# C Omnes enim cognoscent (sive ad mortem destinati seu ad vitam) omnipotentiam Dei: et quia ipse solus est Altissimus, dum ipsum cognoverint, et conversis parcere, et obduratos aeterna ultione damnare. ORATIO EX PSAL. LXXXII. Discute a nobis, Domine, omnem superfluitatis errorem, ut, relictis gentibus vitiorum, te solum (qui super omnem terram Altissimus inhabitas) metuamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS LXXXIII. ARGUMENTUM PSAL. LXXXIII. C Vox Ecclesiae Deum vehementer desiderantis, beatum esse profitentis cui Dominus praestat auxilium. TT. #In finem pro torcularibus. Filiis Core. Psalmus.@# C Tres sunt psalmi, qui
null
05fa82ab-cc4f-4d49-aaae-8eff15029a84
latin_170m_raw
null
None
None
None
pro torcularibus describuntur, scilicet octavus, et octogesimus, atque octogesimus tertius, et significat ad sanctam Trinitatem hoc mysterium Ecclesiae pertinere, quod trini numeri repetitione sacratum est. Core #calvum@# interpretari diximus, cujus nominis interpretatio denuntiat locum, ubi Christus crucifixus est: et ideo filii Core, Christiani vocantur. Ex quorum persona psalmus iste cantatur. 1 #Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.@# H Multi desiderant possessiones, alii saeculi divitias, alii apparere in ecclesiis et gloriam habere; mihi solum hoc desiderium est: videre aeterna tabernacula. Dilecta utique sunt, ubi congregatio virtutum est, non vitiorum. Concupiscit anima, hic est solus amor meus ac desiderium ut videam atria tua. C Deficit vero mens necessario in illud, quo directa ad praesens non valet pervenire. Considerabat enim ille coelestia gaudia, sed ad ea e vestigio non poterat pervenire. 2 #Cor meum et caro mea:@# #Exsultaverunt in Deum vivum.@# C Hic advertendum est, quanta vir iste sanctitate fuerit praeclarus: ut non solum ejus anima, verum etiam caro (quae plus praevaricationis vitio probatur obnoxia) in exsultatione Dei, felici sorte proruperit, praevidens bona futuri saeculi, quae confidebat se gratia Christi adipisci. 3 #Etenim passer invenit ÷ sibi .. domum: Et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos.@# C Passer est nimia velocitate celerrimus, habitans in foraminibus parietum, qui, dum habitationem invenerit, valde laetus exsultat; sic anima, dum in regno coelorum mansionem suam senserit esse praeparatam, gaudet. Turtur vero castissima avis est, qui una tantum est copulatione contentus, filiisque suis nidificare cognoscitur, et significat Ecclesiam, quae, praeter Christi Domini, alterius nescit habere consortium. 4 #Altaria tua, Domine virtutum: Rex meus et Deus meus.@# C Altaria tua, ubi jungendum est quod in primo versu dictum est: quam amabilia sunt et dilecta sunt: ubi satietas semper magis incitat, nec beata esuries aliquando discedit. Rex a #regendo@# dicitur, Deus vero a #creando,@# quamvis et timorem nomen illud indicet. 5 #Beati qui habitant in domo tua: In saecula saeculorum laudabunt te. Diapsalma.@# C Qualis ergo illius saeculi ventura laetitia est, ubi datur copiose gaudere, et nunquam ab ea posse discedere, et sine fine Deum laudare? 6 #Beatus vir cujus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum: In loco quem posuit.@# C Prodit hic labores colluctationesque difficiles, cum dicit, auxilium abs te. Et quia per liberum voluntatis arbitrium, Dei gratia adjutum, ascensio ista disponitur, adjecit: ascensus in corde ejus, quia, cum vicerit quis auxilio Dei libidinem, ascendit primum gradum; cum dominatus fuerit superbiae, subit alterum; dum superaverit avaritiam, subit tertium, et tot gradibus evehitur quot vitiis fuerit absolutus. Vallis lacrymarum, humilitas est poenitentis; locus quem posuit, regnum Dei significat futurum. Quem locum Deus posuit, ut mandata ejus custodientes, illic collocemur aeternaliter. 7 #Etenim benedictiones dabit legislator: ibunt de virtute in virtutem: Videbitur Deus deorum in Sion.@# H Legislator Christus est, qui dat benedictionem hic bene pugnantibus. Et ibunt de virtute in virtutem: qui hic fortes apparuerint, ibi robustiores fiunt. C Deus deorum dicitur, sicut Rex regum et Dominus dominantium. H Quanta laetitia est ire de virtute in virtutem, et hoc ipsum habere praemium ut Christum videre mereamur: Deum quippe videre infinita corona est. Non dicit autem: ibunt de imbecillitate in virtutem, sed de virtute in virtutem, quia nisi hic habuerimus virtutem, ibi majorem habere non possumus. Vis ibi coronari, hic pugna. 8 #Domine, Deus virtutum, exaudi orationem meam: Auribus percipe, Deus Jacob. Diapsalma.@# C Deus virtutum, et Deus Jacob, ipse est Christus Jesus, qui inimicorum suorum esse clementissimus supplantator cognoscitur, quando eorum nequitias ad virtutum semitas facit pervenire directas. Dicitur vero Deus virtutum, quoniam ab ipso habemus ut eamus de virtute in virtutem, et ab ipso sunt solo omnes virtutes. 9 #Protector noster, aspice, Deus: Et respice in faciem christi
null
072f4663-ca1d-4944-aef2-16d159858812
latin_170m_raw
null
None
None
None
tui.@# H Respicit enim Pater in faciem Filii, quando in nos per suam gratiam respicere dignatur, quia Christus caput, nos membra ipsius sumus, et Christus in nobis est. Unde ipse ait: Qui vos recipit, me recipit (Luc. X). Et Apostolus: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? (II Cor. XIII.) Quia itaque Christus in nobis est, in Christi faciem dicitur Pater respicere, cum in nos respicit, quia propter eum nos respicit. 10 #Quoniam melior est dies ÷ una .. in atriis tuis: Super millia.@# C Dies ista aeterna est, nec initium habet nec fine concluditur. H Una dies est perpetua, quia non habet noctem nec tenebras (Apoc. XXI). C Super millia, mundum istum significat, ubi millia dierum sustinet in finem, et ab uno illo vincitur, quidquid in istorum multiplicationibus aggregatur. 11 #Elegi abjectus esse in domo Dei mei: Magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.@# C Abjectus enim ille est, qui humana aestimatione habetur extremus; sed apud Deum honorabilis judicatur, qui propter nomen ipsius intra homines videtur esse despectus. Tabernacula peccatorum, vita praesens esse dignoscitur, vel gloria saeculi et pompa. H Volui itaque et elegi esse minimus in regno coelorum magis quam in isto saeculo primus. 12 #Quia misericordiam et veritatem ÷ diligit Deus@# ..: #Gratiam et gloriam dabit Dominus.@# H Misericordia Dei est, quoniam ex peccatoribus efficit justos; veritas, quia non negavit justis praemium. Promissam primo gratiam dat, cum peccator convertitur ad vitam; gratia enim dicta quasi #gratis data.@# Dabit vero et gloriam, cum divino munere justificati, in futuro erimus consortes angelorum. 13 #Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia: Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.@# C Ille enim est innocens qui nulli nocet: talis ergo non potest privari muneribus Christi. Domine virtutum, sub admiratione legendum est, id est, qui tanta facit quanta homines enarrare non possunt; beatus est quoque qui spem suam in aeterna felicitate posuerit, H et qui se scit non offendisse Deum suum. ORATIO EX PSAL. LXXXIII. Tabernaculorum coelestium fundator, aeterne Deus, dispone, quaesumus, ascensus in cordibus nostris, quibus ad tua tabernacula mereamur sine lapsu peccati transcendere. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS LXXXIV. ARGUMENTUM PSAL. LXXXIV. C Deo Propheta gratias agit, quoniam de illa antiquitate Judaicae nationis provenit populus ad culturam Domini Salvatoris, expetitque adventum Christi, in quo humana caecitas fidei lumen accepit. TT. #In finem filiis Core psalmus David.@# C Quid significat Core saepe jam diximus. Hoc tamen hic commonere sufficiat, hunc psalmum dici de illis, qui jam Domino Salvatori sincera mente crediderunt. 1 #Benedixisti, Domine, terram tuam: Avertisti captivitatem Jacob.@# C Benedixisti terram, videlicet illam in tuo adventu, quae in Adam multata est, id est, carnem quam dignatus est assumere, vel hominem. Per Jacob populum fidelem intellige qui liberatus est a captivitate diaboli, quando meruit Dei gratia salvari. H Vel, terram, id est beatam Virginem, vel peccatorem hominem, dum confitetur peccata sua, qui ante spinas et tribulos germinavit, postea, benedictione contritionis accepta, fructus affert poenitentiae. 2 #Remisisti iniquitatem plebis tuae:@# #Operuisti omnia peccata eorum. Diapsal.@# C Remittere est debitum relaxare, non aliunde sed ex pietate, id est, non causae alicujus interventu, sed mera pietate. Operuit vero peccata nostra, quando ad vindictam videre non voluit, sed indulsit, H vel virtutibus operuit. 3 #Mitigasti omnem iram tuam: Avertisti ab ira indignationis tuae.@# C Narrat culpas, quas in Dominum Judaeorum perversitas exercuit. Ab ira se vertit, quando Judaeorum interitum avertit, quando ad aegrotos medicus, et auctor salutis ad pestilentiae plenos advenit; quod non solum ad unam gentem, sed ad beneficium totius orbis aptandum est. H Vel. haec omnia supradicta fecisti, dum Filium misisti incarnandum. 4 #Converte nos, Deus salutaris noster: Et averte iram tuam a nobis.@# C Prius Propheta gratias egit pro praeteritis peccatis dimissis, nunc rogat pro
null
452bf01e-d7e2-4ac9-9ffb-c2edc39b0e0b
latin_170m_raw
null
None
None
None
futuris, quia eos praevidebat in passione Christi magna scelera esse facturos: hoc dicit, converte, ut de persecutoribus defensores fiant, de blasphemis praedicatores, de contradictoribus discipuli. 5 #Nunquid in aeternum irasceris nobis:@# ÷ #Aut. .. extendes iram tuam a generatione in generationem?@# C Duas generationes ponit. Prima est, ut quibusdam placet, ab Adam usque ad Christum. Secunda, a Christo usque ad finem saeculi. Petit ergo, ut quia priori generationi pro sua culpa juste irascitur Dominus, ne secundae generationi item velit irasciet perpetua eam damnatione percellere. 6 #Deus, tu conversus vivificabis nos: Et plebs tua laetabitur in te.@# C Ideo vivificabis nos, quia promittis conversionis votum, ut ad introitum vitae pervenire possimus-Quod cum donaveris, tunc plebs illa pro spe laetabitur in te, quae infeliciter gaudebat in se. 7 #Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam: Et salutare tuum da nobis.@# C Misericordia Patris, Salvator est, quem sibi, illustratione sacrae fidei, beata cohors poscebat ostendi. Addit, da nobis, ita scilicet ut in mente nostra coelesti dono ita recipiatur, ut nullis tentationibus auferatur. 8 #Audiam quid loquatur ÷ in me .. Dominus Deus. Quoniam loquetur pacem in plebem suam.@# C Intus enim loquitur Dominus, id est Spiritus sanctus, ut Psalmista foris fari posse videatur; intrinsecus audit, ut extrinsecus audiatur. Pax Dei, Christus est, quem locuturum dicit plebi suae, id est sanctis, qui Deo probabili conversatione placuerunt. 9 #Et super sanctos suos: Et in eos qui convertuntur ad cor.@# C Convertitur ad cor, qui relictis peccatis ad poenitentiam se erigit, et felicia eligit Christi subire servitia, mundi pestifera libertate derelicta. H Convertitur etiam ad cor, qui legem non corporaliter sed spiritualiter intelligere conatur. 10 #Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius Ut inhabitet gloria in terra nostra.@# C Judaei quamvis soli (accepta lege) vero Deo viderentur devoti, tamen carnaliter omnia facientes, diversis eum culpis irritabant. Ideo non vere dicti sunt timere, sed prope timere, qui legem ipsius carnaliter non spiritualiter acceperunt; et quamvis tales fuissent, tamen Dominus Salvator de ipsorum elegit carnaliter gente procreari, et versabatur gloria in terra illorum, id est Christus miraculis coruscans. 11 #Misericordia et veritas obviaverunt sibi: Justitia et pax osculatae sunt.@# C Christo enim praestante, duo testamenta in unius copulationis seriem adducta sunt. In novo enim misericordia est, in qua liberamur; in veteri veritas, ubi prophetarum annuntiatio vera continetur. Quae sibi obviaverunt ad gratiam promissam perfectionis implendam. Osculatae sunt pax et justitia, quae idem significant; quod misericordia et veritas osculatae sese sunt, id est in unam venerunt amabilis sententiae concordiam. Qui amoris amplexus fieri solet, quando causa dilectionis homines, se post longum tempus videntes, osculantur. 12 #Veritas de terra orta est: Et justitia de coelo prospexit.@# C Veritas de terra orta est, quando ex Maria virgine Verbum caro factum est. Justitia prospexit: quando humano generi periclitanti Filius Dei subvenit. H Justum enim erat ut Salvator misereretur populo suo. 13 #Etenim Dominus dabit benignitatem: Et terra nostra dabit fructum suum.@# C Iste versiculus convenienter aptatur ad humilitatem poenitentis; dat enim sua benignitate Deus affectum et amorem confessionis, id est imbrem lacrymarum, ut caro nostra, piis fletibus irrigata, fructum possit afferre poenitentiae. H Vel Maria (quae dicitur terra nostra, quia caro nostra) dedit fructum suum, et justum fructum dedit; ideo ait: Justitia ante eum ambulabit. 14 #Justitia ante eum ambulabit: Et ponet in via gressus suos.@# C Justitia enim ambulavit ante eos, quando, malorum suorum veritate recognita, remitti sibi humiliter petunt quod peccando perpetraverunt; tunc vere ponunt in via, id est in Christo, gressus suos, qui ante erraverunt in semitis detestabilibus. ORATIO EX PSAL. LXXXIV. Remitte, Domine, iniquitatem plebis tuae; et ostende nobis misericordiam tuam, quae nos in viam pacis, justitia praecedente, perducat. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium, etc. PSALMUS LXXXV. ARGUMENTUM PSAL. LXXXV. C Oratio Christi ad Patrem pro se, suisque
null
525ef444-eca1-432d-ae0e-2d3e1fec472d
latin_170m_raw
null
None
None
None
membris quorum ipse caput est. TT. #Oratio ÷ ipsi .. David.@# C Oratio dicitur quasi #oris ratio:@# per totum istum psalmum orat Christus ad Patrem pro se suisque membris, quorum ipse caput est. 1 #Inclina, Domine, aurem tuam:@# ÷ #Et .. exaudime: quoniam inops et pauper sum@# ÷ #ego@# .. H Juxta fragilitatem corporis assumpti, ad Patrem fundit orationem. C Aurem, non istam corpoream, sed auditum illum spiritalem dicit, quo petentium vota cognoscit. Dicendo vero egenum esse et pauperem, conditionem quam susceperat humanitatis ostendit. Egenus etiam et pauper est, quisquis meruerit mundi istius perversitate vacuari, qualis veraciter fuit Christus. 2 #Custodi animam meam quoniam sanctus sum: Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.@# C Sanctus enim dictus veraciter Christus (quia mundi istius illecebras conversatione coelestis vitae calcavit) petit se salvum fieri a divinitate, ut nos instrueret salutem non esse constitutam in humanis viribus. 3 #Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamari tota die: laetifica animam servi tui: Quoniam ad te ÷ Domine .. animam meam levavi.@# C Unus atque idem Deus homo Christus Jesus petit misericordiam, qui donat illam: docens nos semper supplicare Deo, qui frequenti culpa delinquimus. Cum dicitur tota die, totius vitae tempus ostenditur. Laetificari petit animam, fons hilaritatis, ex illa parte, qua servus est; servus vero dici vult, quoniam ex virgine Maria natus est, quae ancillam Dei se esse fatebatur angelo nuntianti. Unde et in alio psalmo dicit: Ego servus tuus et filius ancillae tuae (Psal. CXV). 4 #Quoniam tu, Domine, suavis et mitis: Et multae misericordiae omnibus invocantibus te.@# C Ostendit enim quid sit Deus, quia est suavis post amaritudinem hujus saeculi ad se revertentibus; mitis, quia sustinet peccatores; multae misericordiae, quia, licet sint nostra innumerosa peccata, multo abundantior est pietas; quae tot relaxat offensas, et nulli negat se invocanti praesidium. 5 #Auribus percipe, Domine, orationem meam: Et intende voci deprecationis meae.@# C Percipe, cum dicit, vult non transitorie audiri, sed ut in illis finibus majestatis ejus oratio recondatur, sicut per aures ab homine memoriae probatur infigi. Additumque est: intende voci ut intentus animus aperiret auditum. 6 #In die tribulationis meae clamavi ad te. Quia exaudisti me.@# H In die tribulationis, hoc est in die passionis, clamavi, scilicet de cruce; exaudisti, ut commendatum tibi spiritum meum restitueres. 7 #Non est similis tui in diis ÷ Domine@# ..: #Et non est secundum opera tua.@# C Non est in diis similis tui dicendo, idola significat paganorum, quae adhuc in mundo nefanda devotione colebantur: et non est secundum opera tua, scilicet tibi similis, qui fecisti coelum et terram. 8 #Omnes gentes quas ÷ cunque .. fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine: Et glorificabunt nomen tuum.@# C Cum enim tunc sola esset Judaica gens, quae unum Deum colere videbatur, praedicat omnes gentes, quae idolis tenebantur obnoxiae, ad culturam ejus esse venturas. H Per passionem enim meam, cognoscent magnitudinem virtutis tuae. 9 #Quoniam magnus ÷ es tu .. et faciens mirabilia: Tu ÷ es .. Deus solus.@# C Magnus vero non potest dici nisi Deus solus, cujus potestati nullatenus potest aliquid comparari. Solus etiam dictus est, quia sancta Trinitas unus Deus est, tantum personis distincta, non naturae discretione separata. 10 #Deduc me, Domine, in via tua: et ingrediar in veritate tua: Laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum.@# H C Hinc Propheta loquitur, vel Christus in persona membrorum. Via Domini, Christus, ipse est et veritas: in qua via et veritate Ecclesia ut ambulare possit, Deum deprecatur: sine cujus auxilio hoc implere non valet. Sic laetetur cor, ut sub timore laetetur, et sub spe timeat. In hoc saeculo qui judicem formidaverit, reus est: Deum qui timuerit, sanctus est. H Cum a moerore facinorum eruditus fuero, tunc in te laetitia spirituali gaudebo. 11 #Confitebor tibi,
null
ffb61726-5ee2-45c4-9796-c9a0efb19a52
latin_170m_raw
null
None
None
None
Domine Deus meus, in toto corde meo: Et glorificabo nomen tuum in aeternum.@# C Illa est vera confessio, quae toto exprimitur mentis arcano: et ille confitetur ex toto corde, qui totam spem suam ponit in Deum. In aeternum: illud significat, quod inter sanctos ejus laudes Domino jugiter personabit, dum in illa beatitudine promissa receperit. 12 #Quia misericordia tua magna ÷ est .. super me: Et eruisti animam meam ex inferno inferiori.@# H Agit populus fidelis gratias Deo, quoniam magna est misericordia ejus: suamque animam dicit esse liberatam ab inferno inferiori, id est, a poena in qua peccatores damnantur. Superior infernus, peccatum est; inferior, aeterna poena. A C Vel inferior infernus poena damnatorum: superior limbus patrum, in quo inferiori dives positus inferno, Lazarum vidit positum in superiori (Luc. XVI). 13 #Deus, iniqui ÷ in .. surrexerunt super me: et synagoga potentium quaesierunt animam meam: Et non proposuerunt te in conspectu suo.@# C Iterum Christus secundum humanitatem suam loquitur. Cum dicit iniquos, significat Judaeos, qui insurrexerunt super eum, scilicet ut reum dicerent innocentem, suumque regem plebs insana trucidaret. Synagoga potentium, superborum est congregatio: qui belluino fremitu animam Christi adimere volebant. Addit vero. Et non proposuerunt, etc. Quicunque enim facinus perpetrat, Deum ante conspectum suum omnimodis non proponit: quoniam si illum haberet praesentem, protinus a cogitato facinore revocaretur. 14 #Et tu, Domine Deus, miserator et misericors: Patiens et multae misericordiae et verax.@# C Miserator enim Deus est, quia singulis rebus misericordiam facit: misericors, quia semper pia est ipsa natura deitatis: patiens, quia peccatores sustinet: #multum misericors,@# quia plus nobis remittit quam imbecillitas nostra promeretur: verax, quia nescit promissa sua aliqua imbecillitate subducere, id est, subtrahere vel negare. 15 #Respice in me et miserere mei: da imperium tuum puero tuo: Et salvum fac filium ancillae tuae.@# C Vox Christi secundum humanitatem ad Patrem: ipse est enim puer Domini, de quo Isaias ait: Ecce puer meus, suscipiam eum (Isa. XLII). Puer est Christus in Scripturis dictus, propter innocentiam mentis. Dicitur etiam filius ancillae; quae angelo respondit se ancillam Dei esse dicens: Ecce ancilla Domini (Luc. I). Imperium vero intellige potestatem judicii: quia, eo teste, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium Filio dedit (Joan. V). 16 #Fac mecum signum in bono, ut videant qui oderunt@# #me. Et confundantur: Quoniam tu, Domine, adjuvisti me et consolatus es me.@# C Signum dicitur ab eo quod ventura significet. Fac, Pater, signum in resurrectione, scilicet in bono, id est, in bonum credentium, et in confusionem negantium: vel in bonum, ut videant Judaei et confundantur de malo suo, et ita revertantur et credant. Adjuvisti, pertinet ad contradictionem Judaeorum #altercantium,@# et ad injusta certamina, in quibus illi semper veritatis testimonio superabantur. Consolatus es: ad persecutiones insanorum (quas ille velut tempestatis impetum patientissime sustinebat) respicit. ORATIO EX PSAL. LXXXV. Laetifica, Domine, vultum familiae tuae, et erue animas nostras ex inferno inferiori, ut tui vultus contemplatione protecti, desideria carnis spiritali dominatione calcemus. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS LXXXVI. ARGUMENTUM PSAL. LXXXVI. C Vox Prophetae de coelesti Hierusalem, id est, Ecclesia Christi. TT. #Filiis Core psalmus cantici.@# C Filii Core significant Christianos: psalmus autem de superioribus sonans, commonet nos coelestia cogitare, et in eis hymnica exsultatione gaudere. 1 #Fundamenta ejus in montibus sanctis:@# #Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.@# C Fundamentum Ecclesiae Christus est: qui sic eam continet, ut nulla possit quassatione titubare. In montibus sanctis: significat apostolos et prophetas, qui excellentia sanctitatis montes vocantur. Sion Hierusalem coelestem significat: cujus portae sunt fides, charitas, baptisma, poenitentia, et quidquid in illam civitatem acquisitum populum intromittit. Sive, ut quidam volunt, duodecim apostolos significant. Tabernacula Jacob Ecclesiam catholicam significant, quae semper hic affligitur. Merito supra istam
null
44a4e0fa-4b37-463c-ad3e-50994c6c16b2
latin_170m_raw
null
None
None
None
, illa spiritalis et coelestis diligi dicitur: in qua jam nihil perturbationis esse declaratur. 2 #Gloriosa dicta sunt de te: Civitas Dei. Diapsalma.@# D Civitas Dei, est sancta Ecclesia: de qua in omni serie Scripturarum gloriosa dicta sunt, et in omnibus prophetis. Isaias enim dixit: Surge, Hierusalem (Isai. LI); de qua et Salvator: Non potest, inquit, civitas super montem posita abscondi (Matth. V). 3 #Memor ero Raab et Babylonis: Scientium me.@# D Raab interpretatur #superbia@# vel #latitudo.@# Unde per Raab, latitudo imperii Ecclesiae designatur, sive latitudo peccati. Babylon, #confusio:@# utraque autem significat plebem gentium, quae ante adventum Christi, in spatiosis hujus saeculi viis per superbiam gradientes, confusioni idolorum et peccatorum traditae fuerant, sed per misericordiam illuminatae sunt. Dicit vero, scientium me: Non enim cujuslibet Raab et Babylonis memor erit in judicio Dominus: sed tantum scientium se, per fidem et charitatem. Translatio tamen Hebraea et Romana, scientibus me, habet. 4 #Ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum: Hi fuerunt illic.@# C Alienigenae, sunt a Judaico populo extranei: et illis non credentibus, isti sunt recepti. H Et nos sumus isti alienigenae, et Tyrus et populus Aethiopum. C Tyrus, significat angustiam poenitentium, quae ex contritione super peccatis procreatur populos Aethiopum, qui peccatorum fuerat obscuritate teterrimus, sed in Dei civitatem collectus est. 5 #Nunquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: Et ipse fundavit eam Altissimus?@# Nunquid Sion, id est, quis hominum poterit dicere ipsi Sion: Quomodo nascetur homo in ea? et tamen nascetur talis homo in ea, qui est Altissimus, scilicet Deus, et fundavit eam, scilicet Sion. Et homo natus est in ea. C Assumpta carne Deus est homo factus, et fundavit ipse synagogam, ut Deus, qui tantum putabatur homo. 6 #Dominus narravit in Scripturis populorum et principum: Horum qui fuerunt in ea. Diapsalma.@# C Narravit Dominus frequenter in Evangelio, quod de ipso praedixerat Moyses (Joan. V). Ipsi sunt enim principes, Moyses et prophetae, qui fuerunt in ea, id est in synagoga. H Vel in Sion, id est in Ecclesia, narravit in scripturis apostolorum qui fuerunt in carne viventes principes in ea. 7 #Sicut laetantium omnium: Habitatio est in te.@# C Sicut laetantium: de illa incomprehensibile laetitia dicit, ubi aeterna habitatio est fidelium. H Vel potius de Ecclesia hic dicitur: ubi non vere et plene laetantium, sed sicut laetantium est habitatio. ORATIO EX PSAL. LXXXVI. Fundamentum fidei nostrae Deus, qui in mentibus sanctis, tanquam in excelsis montibus, aeternitatis portas justitia muniente componis, concede nobis in te gloriose credere, atque ad redemptionem nostram hominem factum praedicabiliter confiteri. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS LXXXVII. ARGUMENTUM PSAL. LXXXVII. C Christus a Patre petens auxilium, contemptum suum refert, quem a Judaeis erat perpessurus: asseritque mortuos non esse suscitandos, ut possint Domino confiteri, resurrectionem sibi celerrimam venire deposcens. TT. #Canticum psalmi filiis Core in finem pro Melech ad respondendum, intellectus Eman Israelitae.@# C Melech interpretatur #chorus,@# divina verba decantans. Eman, #frater ejus:@# quo vocabulo Christus eos appellat, qui ejus praeceptis obediunt. Israelitae, #Deum videntes,@# qui per obedientiam Dei luce radiant. Hieronymus in commentario Origenis, Melech, et Augustinus et Cassiodorus habent: verum in translatione Hieronymi ex Hebraeo in Latinum, nec Amalech nec Melech, sed per chorum habetur: quod Hebraice dicitur Mahalat, nec Israelitae sed Esraitae. Cassiodorus tamen Augustinum sequens, Melech exposuit et Israelitae, ubi in commentario Hieronymi Israelitae scriptum invenitur, sed in Hebraeo Esraite. 1 #Domine Deus salutis meae: In die clamavi et nocte coram te.@# C Orat Christus ad Patrem, per id quod de virgine Maria natum est, designans humilitatem imbecillitatis humanae, quam est dignatus assumere. In die, laetitiam significat: et nocte, adversitatem declarat: utroque enim tempore, Deum esse deprecandum demonstrat. 2 #Intret in conspectu tuo oratio
null
4a9e360f-ff4b-4e07-bd0a-a740bc62f54e
latin_170m_raw
null
None
None
None
mea: Inclina aurem tuam ad precem meam.@# C Inclinat autem aurem suam Dominus, cum misericors dignatur audire, mirabili operatione suae virtutis, non aure corporis. 3 #Quia repleta est malis anima mea: Et vita mea inferno appropinquavit.@# C Malis dicit completam esse animam suam: malis utique, non suis, qui peccata non habuit; sed delictis mundi, quibus laborabat humanitas. Et vita mea inferno appropinquavit: hoc pertinet ad passionem Christi, ut in Evangelio, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI). 4 #Aestimatus sum cum descendentibus in lacum: Factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber.@# C Aestimatus sum: culpat eos, qui putabant eum mortuum fuisse communiter, ut moriuntur caeteri. Lacum dixit, vel locum sepulcri, vel inferni altissimam profunditatem. Factus sum: apud eos scilicet qui deitatem ejus insanis mentibus non credebant. Solus etiam inter mortuos liber fuit, quia ipsa quoque mortis claustra confregit. Ipsius enim tantum mors libera fuit, qui peccatum non fecit, et mors quoque ejus voluntaria fuit: et licet liber esset inter mortuos, tamen a dementibus aestimatus est sicut vulnerati, etc. 5 #Sicut vulnerati dormientes in sepulcris quorum non es memor amplius: Et ipsi de manu tua repulsi sunt.@# C Adhuc enim de illis vanissimis dicit, qui putabant Deum, lancea vulneratum, occisum, pariter et sepultum, quasi unum ex hominibus sceleratis. Quorum non es memor, id est, de quibus non habes curam, quoniam peccatis facientibus, a te reddebantur alieni. Curam igitur intellige, quoad salutem eorum. Et ipsi repulsi sunt: hoc est, ipsi a manu Dei probantur expulsi, dum a gubernatione ejus reddebantur alieni. 6 #Posuerunt me in lacu inferiori: In tenebrosis et umbra mortis.@# C Lacus pro inferno ponitur, et pro sepultura foveali, et pro mundi istius profundissima calamitate: quod hic voluit intelligi. In tenebris, id est, sub oblivionis caecitate. Umbra mortis, peccatorum indicat locum, dum eis gaudium non relucet, qui in perpetua suae tristitiae obscuritate manebunt. 7 #Super me confirmatus est furor tuus: Et omnes fluctus tuos induxisti super me. Diapsalma.@# C Putabant Judaei per furorem Dei, Jesum Christum ad pericula passionis pervenisse: sicut dicebant, Liberet eum si vult (Matth. XXVII). H Per fluctus, iram furoris vult intelligi, quem Pater effusurus fuisset super omnes gentes. Super me induxisti: qui peccata eorum suscepi, sicut alibi ait: Propter peccata populi mei percussi eum (Isa. LIII). 8 #Longe fecisti notos meos a me: Posuerunt me abominationem sibi.@# 9 #Traditus sum et non egrediebar: Oculi mei languerunt prae inopia.@# 10 #Clamavi ad te, Domine, tota die: Expandi ad te manus meas.@# C Notos enim apostolos appellat. Ille enim omnes notos habuit ex divinitate, ipse autem sciebatur a paucis. Isti ergo noti specialiter longe facti sunt, ut est scriptum: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Zach. XIII). In abominationem vero positus est tunc, quando crucifixo dicebant: Vah, qui destruis templum Dei (Matth. XXVII): et similia. C Traditus est a Juda cohortibus insanorum: verumtamen non est egressus, quando minime quod praevaleret ostendit, id est, quando deitatem occultabat. Sive, de custodia non est egressus. Languerunt oculi, id est apostoli. Prae inopia, quia necdum acceperunt spiritum sanctum: inopia dicitur a contrario, ubi nulla est copia. C Clamavi ad te, Domine, tota die: hic distinctio est ponenda, ut ista continuatio totius diei ad orationem et bonorum actuum opus debeat pertinere. Expandi manus: per manus, opera bona vult intelligi, quas bonis actibus semper tetendit ad Deum. Nam si haec cruci junxerimus, sequentia discrepabunt. 11 #Nunquid mortuis facies mirabilia: Aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi. Diapsalma.@# C Nequaquam fecit mirabilia mortuis, id est, non credentibus. Illis solis mirabilia fiunt, qui magnalia Dei sub credulitate conspiciunt. Aut medici suscitabunt. Hoc dicitur negative: quia medici dum corporibus praebent curam, animas tamen peccatis mortuas resuscitare non valent: ut confessione verissima vivificentur,
null
c680f96b-c5cb-440e-a368-be6680707058
latin_170m_raw
null
None
None
None
qui infidelitatis suae vulnera pertulerunt: verum nec medici corporum, sine Dei munere, aegris salutem dare possunt. 12 #Nunquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam: Et veritatem tuam in perditione.@# C Sepulcrum enim significat infidelium mentes, et merito sepulcrum dicitur, ubi anima peccatis mortua continetur. Aut veritatem tuam narrat, qui est in perditione peccati? quia vivi et fideles, in actibus misericordiam narrare consueverunt. Et veritatem ille dicitur enarrare, qui eam invenitur in actibus custodire. Illos ergo notat qui non sunt vere credituri, quorum guttur est sepulcrum patens (Psal. V). 13 #Nunquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua: Et justitia tua in terra oblivionis?@# C Nunquid cognoscentur: quia omnis qui facit peccatum odit lucem. C Nec justitia Dei potest cognosci ab oppressis in terrena oblivione, id est, crassissima cordis caecitate, et vitiorum densissima caligine. 14 #Et ego ad te, Domine, clamavi: Et mane oratio mea praeveniet te.@# C Dicendo autem, et ego, significat cum membris suis se clamasse, quorum ipse caput est. Mane quoque dixit praevenisse orationem suam: cum ante multa saecula petebat Ecclesia, quae adhuc exspectamus esse ventura. Non vero sic intelligamus, quod oratio gratiam Dei praeveniat: quia et quod oramus, ex gratia est. 15 #Utquid, Domine, repellis orationem meam: Avertis faciem tuam ÷ a me@# ... C Repelli putamus orationem nostram, et avertere Deum faciem a nobis, quando vota nostra distulerit: et quamvis ille utilia faciat, nos tamen dilata graviter contristant: quod ex persona martyrum dictum non inconvenienter accipitur, qui talibus desideriis in hoc mundo fatigantur. 16 #Pauper sum ego, et in laboribus a juventute@# ÷ #mea@# ..: #Exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus.@# C Pauper sum ego, hoc merito dicit Ecclesia, quae in paupertate mundi et laboribus a sua juventute fatigatur. Exaltatus: quando quisque fidelium res humanas tumido corde cogitat. Humiliatus: cum ad confessionem pervenit. Confusus: cum mala quae gessit in poenitentia damnavit. 17 #In me transierunt irae tuae: Et terrores tui conturbaverunt me.@# C Pulchre dictum est, transierunt: quia non mansurae. Nam quando fidelis se affligit, iram Domini castigatus evadit. Terrores vero dicit venturi judicii, quos omnis caro peccatrix formidabit in judicio: sed etiam boni in hac vita perhorrescunt. 18 #Circumdederunt me sicut aqua tota die: Circumdederunt me simul.@# C Circumdederunt me: utique delicta quae legis et Evangelii districtione damnantur, merito quoque aquis comparata sunt, quae nos copiosissima inundatione concludunt. 19 #Elongasti a me amicum et proximum: Et notos meos a miseria.@# C Amicos dicit: qui honestis studiis morum in civitate conjuncti sunt; proximos vero, qui nobis parentelae ordine sortiantur. Notos, qui nec amici, nec proximi sunt, sed sola visione vel opinione nos didicerunt: quae genera hominum frequenter longe fecit a fidelibus formidata passio vel calamitas. ORATIO EX PSAL. LXXXVII. Redemptor omnium, ineffabilisque salutis nostrae Deus: qui pro nobis inferna penetrans, factus es inter mortuos liber, exaudi matutinam familiae tuae precem, et erue nos ab inimici insidiantis pessima servitute. Qui cum Patre et Filio, etc. PSALMUS LXXXVIII. ARGUMENTUM PSAL. LXXXXVIII. C Vox fidelium, misericordias Domini potentiamque laudantium TT. #Intellectus Ethan Israelitae.@# C Ethan interpretatur #robustus.@# Israelita, #videns Deum.@# Et quia psalmus iste erat laudes et promissiones Dei narraturus, ideo illi tale nomen est appositum, ut fidelium verborum indicaret immutabilem firmitatem. 1 #Misericordias Domini: In aeternum cantabo.@# H Illas enim misericordias, quibus hominem peccato mortuum visitare dignatus es per Filium, semper cantabo. 2 #In generatione et generatione: Annuntiabo veritatem tuam in ore meo.@# C In generatione et generatione: duos significat populos, Judaicum, scilicet, et gentilem: quibus se veritatem pronuntiaturum esse testatur. Et bene dictum est, in ore meo: quia quod ore progreditur, cito delabitur: quod vero in ore versatur, diutina celebratur devotione. H Veritas illa Christus est, sive promissiones Dei. 3 #Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur: In coelis praeparabitur veritas tua + in
null
acd8e827-5b81-4e8e-9296-d8a8182d2cec
latin_170m_raw
null
None
None
None
eis@# ... H Quoniam dixisti: Semper enim miseratio tua sublimatur, et nunquam destruetur. H A C In coelis praeparabitur, id est, in apostolis praedicabitur veritas tua. Hinc vox Patris, Disposui, etc. 4 #Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo: Usque in aeternum praeparabo semen tuum.@# H Disposui testamentum electis, id est, doctoribus Ecclesiarum: ut acquisitum per gratiam populum doceant vel informent. C Jurat vero justissime Deus, cum suo jure promittit omnia: juravit enim dicimus, jure oravit, id est, juste locutus est. Jurat quoque et ideo juste Deus: quia quod jurat semper potest implere, homo vero juste prohibetur jurare vel juramento promittere, quia non est in potestate sua quod pollicetur efficere. Praeparatus quoque est Christus, qui ex semine David origine carnis descendit, usque in aeternum Rex regum et Dominus dominantium (Apoc. XIX): quod secundum humanitatem intelligi oportet. H Vel semen, non solum Christus est, caput, sed et membra sua, scilicet credentes in eum. 5 #Et aedificabo in generatione et generationem: Sedem tuam. Diapsalma.@# C Et aedificabo: ista pollicitatio ad Christum pertinet, sedes enim ejus est omnis sanctus, quem quasi splendidissimum thronum sua gratia insidet. H Vel thronus ejus Ecclesia est: in qua Christus sedet in aeternum, et eadem sententia est cum priore, licet sint alia verba. 6 #Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine: Etenim veritatem tuam in Ecclesia sanctorum.@# C Confitebuntur coeli: qui sunt veri praedicatores, quantis miraculis Dominus mundum administret. Et veritatem ejus: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: confitentur, non ubique (sicut mirabilia sua) sed in Ecclesia sanctorum, ubi creditur veritas impleta, et Verbum caro factum. H Vel apostoli praedicant mirabilia in Christi Incarnatione et passione ostensa, et quae per eum facta sunt, in congregatione sanctorum. 7 #Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino: Similis erit Domino in filiis Dei?@# C Nubes: prophetae, apostoli et praedicatores sunt, qui per Spiritum sanctum populos compluebant; sed tamen erant obnoxii in lege peccati. Nec inter filios Dei, id est sanctos, potuit habere aequalem. Quoniam ille per naturam est Filius Dei: sancti vero per gratiam, iste sine aliquo peccato: isti per ipsum a peccato probantur exuti. 8 #Deus qui glorificatur in consilio sanctorum: Magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.@# H C Ipse enim Dominus, qui praedicatur a sanctis, magnus dicitur, quod Deus est: terribilis a potestate mirabili. Qui in circuitu ejus sunt: sancti, scilicet, qui dono ipsius ejus gratiae proximantur, vitae innocentia et sanctitate. 9 #Domine Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine: Et veritas tua in circuitu tuo.@# C Quis similis tibi? quia virtutum et potestatum Dominus es. Sancti enim ditantur virtutibus, non dominantur; tu autem illis rebus imperas, quibus te praestante alii praeclari sunt. Tu ex te potens es; illi per te. Illi in veritate tua illuminati sunt; tibi autem veritas tua semper inest. 10 #Tu dominaris potestati maris: Motum autem fluctuum ejus tu mitigas.@# H Tu dominaris potestati maris, id est, hujus saeculi potestatibus. Motum autem, etc., quando feroces motus persecutionum in martyres et sanctos pro utilitate sanctorum convertis, ac mitigas tentationes quas commovent servis tuis persecutores. C Dicit vero, mitigas: ut tolerare possint, non dicit tollis; quoniam si eum motum persecutionum funditus tolleret, coronam martyres non haberent. 11 #Tu humiliasti sicut vulneratum superbum:@# #In brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.@# H Tu humiliasti sicut vulneratum superbum, id est, diabolum, clavis tuae crucis sauciatum et humiliatum, suis spoliis abstractis. C Inimicos: infideles Judaeos dicit: qui per innumeras gentes dispersi sunt, per brachium, id est per virtutem Domini Christi. 12 #Tui sunt coeli, et tua est terra: orbem ÷ terrae@# .. #et plenitudinem ejus tu fundasti: Aquilonem et mare tu creasti.@# C Sensus istius versiculi talis est: cur voluerunt stulti in te saevire, in hoc mundo, cujus tu
null
8b0df50c-40e3-402a-aa13-69a5f5153de1
latin_170m_raw
null
None
None
None
fundator es, Christe? Orbis terrarum pertinet ad totius mundi spatium: plenitudo ejus, ad omnes creaturas quae in eo sunt. Per aquilonem diabolum intellige, qui dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem (Isa. XIV). H Vel Antichristum, de quo ait Dominus ad Jeremiam: Ab aquilone pandetur omne malum (Jer. I). C Mare: saeculi hujus elatas et iniquas hominum potestates. Creatura enim non debet superbire Creatori, quia ab eo creata est. 13 #Thabor et Hermon ÷ in .. nomine tuo exsultabunt: Tuum brachium cum potentia.@# C H Thabor interpretatum dicitur #veniens lumen:@# quod specialiter pertinet ad adventum Dei. Hermon vero #anathema ejus,@# id est diaboli: quod veniente Domino suscepit a Christianis. Dignum enim fuit, ut praesente lumine, tenebrosus diabolus anathema esset; unde exsultabunt in nomine Dei sancti. Brachium cum potentia Christus est, qui facit quae vult in coelo et in terra. Illuminati igitur a te et diabolum abominantes exsultabunt in nomine tuo, tibi gloriam dantes. 14 #Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua: Justitia et judicium praeparatio sedis tuae.@# H Firmetur manus, id est, opera quae facis in hoc mundo. C Exaltetur dextera, id est, clarificetur numerus praedestinatorum, qui est ad dexteram collocandus. Sedes quidem Dei sempiterna est et semper praeparata, sed tunc nobis apparebit praeparata quando ipsum cernimus judicare justitiam. H Vel sancti sedes Dei sunt, et nisi quis primus in se justitiam et judicium fecerit, non potest Dei fieri sedes. 15 #Misericordia et veritas praecedent faciem tuam: Beatus populus qui scit jubilationem.@# C Misericordia est, qua parcit conversis: veritas, qua promissa restituit. Beatus populus est qui intelligit vel scit jubilationem, id est, qui immensam laetitiam suam, non in propriis viribus, sed in Dei cognoscitur posuisse virtute. Jubilatio est copiosa mentis exsultatio, quae verbis explicari non potest 16 #Deus, in lumine vultus tui ambulabunt: Et in nomine tuo exsultabunt tota die: Et in justitia tua exaltabuntur.@# C Nunc ponit primum eorum qui sciunt jubilationem. Ambulat in lumine vultus ejus populus Christianus, cum in contemplatione sanctae Trinitatis jugiter perseverat: cum vero dicit, in nomine tuo, vetat in propria praesumptione gaudere. Tota die, totius vitae tempus ostendit. Exaltabuntur in justitia Dei, quando in illa resurrectione ad dexteram fuerint collocati. 17 #Quia gloria virtutis eorum tu es: Et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.@# H Sicut enim eis beneplacita fuerunt tua praecepta: ita tibi beneplacitum est in eis, ut in te exaltetur cornu, id est virtus eorum 18 #Quia Domini est assumptio + nostra ..: Et sancti Israel regis nostri.@# C Nostra enim assumptio Domini est Incarnatio, quae a sancto Israel probatur impleta, in qua spem habentes, de profundo peccatorum erigimur sursum: dum ipsius misericordia sublevante, in aeterna collocamur gaudia. 19 #Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti: Posui adjutorium in potente: ÷ et .. exaltavi electum de plebe mea.@# C Nunc iterum propheta ad Patrem loquitur. Locutus est Deus prophetis reliquisque sanctis in visione, dum eos fecit aspicere quae dicebant: unde videntes appellati sunt. Posuit adjutorium, id est ac si diceret: Pater perhibuit testimonium potenti, id est Filio, dicens: Clarificavi et iterum clarificabo (Joan. XII). Electum dicit Jesum Christum: de plebe, de gente Judaeorum. Vel potens corpus Ecclesiae dicitur, super quam Christum posuit regere. Vel (ut alia translatio habet) in vel super potentem. H Id est diabolum, ut contra vel super diabolum positus, opprimeret superbiam ejus. 20 #Inveni, David, servum meum: Oleo sancto meo unxi eum.@# C Cum dicit, inveni David, Jesum Christum evidenter insinuat, quem superius potentem appellavit, et de quo alibi dicitur: Unxit te Deus oleo laetitiae (Psal. XLIV). 21 #Manus enim mea auxiliabitur ei: Et brachium meum confirmabit eum.@# C Manus, brachiumque, hic pro fortitudine Dei posita est: quae firmavit humanitatem Christi in passione. 22 #Nihil proficiet inimicus in eo: Et filius iniquitatis non apponet nocere eum.@# C Nihil proficiet inimicus,
null
026218fe-d340-437e-a4a2-3c7f69f90179
latin_170m_raw
null
None
None
None
id est diabolus, qui est protervus inimicus humanitatis. Filius iniquitatis fuit Judas traditor, qui filius diaboli merito nuncupatur, qui est auctor omnis iniquitatis: qui intentioni Christi in nullo nocuerunt. 23 #Et concidam a facie ejus inimicos ejus: Et odientes eum in fugam convertam.@# C Facies enim Christi, cum peccatores dignata fuerit intueri, a suis pravitatibus conciduntur. Convertuntur quoque in fugam: quando impia vita derelicta, ad Christi coeperint festinare remedia. Peccati enim memores sua facta refugiunt, et ad Domini beneficia convertuntur. 24 #Et veritas mea et misericordia mea cum ipso: Et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.@# C Veritas Patris est Filius. Pertinet hoc ad judicium: misericordia vero ad pietatem, quia peccata dimittit. Cornu significat invictissimam potestatem: de qua dicit, Data est mihi omnis potestas (Matth. XXVIII). H Vel veritas Christus: quae a Patre audivit locutus est. Misericordia, quia sanat infirmos mente et corpore. Cornu: fortitudo Ecclesiae ejus sanguine redemptae dicitur. 25 #Et ponam in mari manum ejus: Et in fluminibus dexteram ejus.@# C Mare significat universas gentes, in quibus Salvator noster gloriam dominationis accepit. H Et in fluminibus, id est, #super@# principatus et potestates ipsius mundi potestatem ejus. Vel mare mundum significat: manus, operationem; vel flumina, aquas baptismi ostendunt. 26 #Ipse invocabit me Pater meus es tu: Deus meus et susceptor salutis meae.@# H Saepius eum invocasse Patrem in Evangelio legimus (Joan. XVII): ut est, Clarifica me Pater apud temetipsum: et ibi, Pater in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII). 27 #Et ego primo genitum ponam illum: Excelsum ÷ prae .. regibus terrae.@# C Est ergo primogenitus, ut in Evangelio. Ego sum Α et Ω. Et dicit ponam, id est constituam. H Excelsum prae regibus terrae: hoc est regna mundi ei cuncta subjicio. Vel primogenitus ex mortuis dicitur: primogenitus quoque Patris aeterni et matris Virginis. 28 #In aeternum servabo illi misericordiam meam: Et testamentum meum fidele ipsi.@# C Et hoc dicitur a forma servi, quia misericordiam Patris aeterno honore suscepit: cui data est potestas in coelo et in terra. Testamentum fidele est: quia quaecunque prophetae de ipso praedixerunt, omnia completa sunt. 29 #Et ponam in saeculum ÷ saeculi .. semen ejus: Et thronum ejus sicut dies coeli.@# C Saeculum saeculi significat aeternitatem. Semen David Christus est, thronus ejus potestas est futuri judicii: in qua fulgebunt justi coelesti claritate. 30 #Si + autem .. dereliquerint filii ejus legem meam. Et in judiciis meis non ambulaverint.@# C Hos duos versus dicit de populo Christiano. Filii enim dicuntur Christiani quoniam Ecclesia matre ex aqua et Spiritu sancto regenerantur. 31 #Si justitias meas profanaverint: Et mandata mea non custodierint.@# C Si justitias Christi, id est, mandata ejus non custodierint supra nominati filii, in subsequentibus eis digna promittitur evenire vindicta. 32 #Visitabo in virga iniquitates eorum: Et in verberibus peccata eorum.@# C Visitat in virga, quando districte judicat, ut Apostolus ait, Quid vultis, in virga veniam ad vos? (I Cor. IV.) Visitat quoque in verberibus, quando in nobis levius vindicatur quod delinquimus. Vel virga percutit, flagella vero verberant. 33 #Misericordiam autem meam non dispergam ab eo: Neque nocebo in veritate mea.@# C Superiora de membris dixit: nunc vero de capite loquitur. Dicit enim Pater: misericordiam suam non se a Christo dispergere, sed tota plenitudine condonare. Neque nocebo: nam et si inimici permissi sunt nocere, in veritate tamen Patris non est Filius laesus, cujus totum mundum #redemit@# sanguine: et quia omnia veritatis ordine constat impleta in Christo, quae Pater per prophetas dixit. Unde et addit: Non profanabo, etc. 34 #Neque profanabo testamentum meum: Et quae procedunt de tabiis meis non faciam irrita.@# C Non profanavit Pater testamentum suum, id est, Scripturam sanctam mentiendo, sed rerum fide honorabile fecit: dum quae progressa sunt de labiis ejus, id est, per sanctos prophetas, nulla falsitate destructa sunt. 35 #
null
81d3e27f-df30-4998-ac97-42f3db87c5a4
latin_170m_raw
null
None
None
None
Semel juravi in sancto meo Si David mentiar: semen ejus in aeternum manebit.@# C Hominum consuetudo est frequenter jurare, ut eis aliquid possit credi: Deus autem semel jurat, qui nulla varietate temporis immutatur. Juramentum autem ejus diximus, ventura promittere. Si David mentiar, id est non mentiar, si enim est negative positum, quod etiam usus communis habet. Semen Christi sunt omnes sancti et vere Christiani: qui in sancta conversatione usque in finem permanebunt hujus vitae et post in aeternum. 36 #Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo: ÷ et@# .. #sicut luna perfecta in aeternum: Et testis in coelo fidelis. Diapsalma.@# C Thronus Dei anima fidelis est, in qua revera Christus insidet, atque lucet sicut sol: et sicut luna, id est, compago corporis nostri post resurrectionem clarificata. C Et testis fidelis: Christus est, qui testimonium perhibuit de veritate, quae est ipse, et de opere Patris in mundo. Dicit vero eum in #coelo esse: quia ibi post Ascensionem suam est. C Vel in coelo, id est coelesti homine@# est sancto: in illo ipsa caro glorificata, testis est fidelis hujus promissionis impletae, non in damnato homine. 37 #Tu vero repulisti et despexisti: Distulisti Christum tuum.@# Haec depulsio et despectio de regno Salomonis, facta est in posteris ejus: Quod autem ait distulisti, non de Salomone, nec David dictum esse manifestum est, sed de Christo. A Quem a populo Judaeorum Pater distulit, non abstulit: quia reliquiae salvae fient in fine. 38 #Avertisti testamentum servi tui: Profanasti in terra sanctuarium ejus.@# C Avertisti testamentum, id est, in aliam partem transtulisti: ut quod Judaeis fuerat promissum, ad gentium utilitatem perveniret. Non enim eis remansit templum, sacerdotium, oblatio vel regnum: sed Christiani omnia plenissime sunt consecuti. Testamentum: hoc est promissio nativitatis Dei. Profanum, dictum est irreligiosum: quia veniente Christo, immolatio pecudum et observatio Sabbatorum submotae sunt in terra, hoc est in toto orbe, ubi est Ecclesia Christi. 39 #Destruxisti omnes sepes ejus: Posuisti firmamentum ejus formidinem.@# H Destruxit sepes, id est verba legis. C Firmamentum Judaeorum: defensio est Dei et Christi, quam in formidinem posuisti: ut culpis facientibus, ipsum Dominum formidarent, cujus solebant munitione vallari. 40 #Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: Factus est opprobrium vicinis suis.@# A C Diripuerunt civitatem Hierusalem omnes transeuntes viam, hoc est gentes. C Merito quoque populus Judaicus factus est opprobrium vicinis: quoniam Christo credere noluit. 41 #Exaltasti dexteram deprimentium eum: Laetificasti omnes inimicos ejus.@# C Exaltavit dexteram deprimentium: quando Judaei hostibus suis traditi, vastissimas caedes pertulerunt. Tunc enim laetus efficitur inimicus, quando coram eo humiliatur adversarius. 42 #Avertisti adjutorium gladii ejus: Et non es auxiliatus ei in bello:@# C Avertit adjutorium gladii ejus: cum ille populus armatus sicut inermis factus est, ut cum prius pauci plures vincerent: plures post paucis resistere non valerent. 43 #Deduxisti eum ab emundatione: Et sedem ejus in terra collisisti.@# A C Destruxisti eum, id est, removisti eos qui obstinatione mentis Christum spernere maluerunt. Eos enim ab emundatione, id est fide, quae emundat corda, destruit, quos etiam damnare decrevit. Sedes etiam hic pro regno posita est: quae merito dicitur in terra collisa, quando divisus populus in toto orbe est dispersus, ulterius regem et regnum non habiturus. 44 #Minorasti dies temporis ejus: Perfudisti eum confusione. Diapsalma.@# C Minorati sunt dies regni Judaici; quia pollicitationem Abrahae promissam, de regni aeternitate, habere non meruit. Confusi sunt etiam, scilicet sorde incredulitatis suae, dum gentes ad suum Dominum converti vident, quem ipsi occiderunt. 45 #Usquequo, Domine, avertis in finem: Exardescet sicut ignis ira tua?@# C Petit nunc Propheta Dominum ut Judaico populo miseratus indulgeat. In finem: saeculi terminum significat, quando Judaei convertentur. Exardescimus ira, cum vindicare disponimus: irascimur vero mediocriter, quando aliquem sermone corripimus. Adjecit itaque, sicut ignis, qui objecta consumit. 46 #Memorare quae mea substantia: nunquid enim vane constituisti
null
5dd37a0d-4c8f-4c7e-827c-e58dea6bf42d
latin_170m_raw
null
None
None
None
@# ÷ #Omnes .. filios hominum?@# C Rogat Propheta, ut istam carnem, peccatis obnoxiam, adventus sui gloria liberare dignetur; quia non est ad hoc creata, ut eam permitteret, quasi vanum aliquid, interire. 47 #Quis est homo qui vivet et non videbit mortem: Eruet animam suam de manu inferi? Diapsalma.@# C Quis est homo: interrogative legendum est: ubi subaudiendum: nullus. Omnes enim homines, sive justi, sive peccatores, mortem videbunt: quae primo homini inflicta est lege peccati. Eruet animam? hic similiter subaudiendum nullus. De manu, id est, de potestate inferi: quae a nullo de ista potestate potest eripi: nisi per illum, qui moriendo prostravit mortem. 48 #Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine: Sicut jurasti David in veritate tua?@# C Ubi sunt misericordiae? non sub dolore dicitur, sed quasi tardans Dominus postulatur, ut cito praestet: quod eum noverat esse facturum. Antiquas dicit: quas Abrahae fecisse sciebat; antiquas enim non diceret, nisi ante Davidica tempora factas esse cognosceret. 49 #Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum: Quod continui in sinu meo multarum gentium.@# C Obprobrium contigit servis Dei: quando gentes amore idolorum persequebantur Christianos: hoc erat in sinu Christianorum, id est, in secreto mentis affectu; quia palam timebant loqui, unde probabantur exstingui. 50 #Quod exprobraverunt inimici tui, Domine:@# #Quod exprobraverunt commutationem Christi tui.@# H Exprobraverunt: Judaei videlicet et Pharisaei. C Ipsa est commutatio Christi: qua obstinatos deseruit, et fideles ad dona suae pietatis ascivit. 51 #Benedictus Dominus in aeternum: Fiat, fiat.@# C Benedictus Dominus: contra maledictiones gentilium positum est, quoniam quae dicunt illi caduca sunt. Laus autem Domini permanet in aeternum. Sequitur, fiat, fiat: ut de tantis promissionibus nemo dubitaret, ubi confirmatio iterata succederet. ORATIO EX PSAL. LXXXVIII. Erue, Domine, animas nostras, de manu inferi qui pro nobis inferna fortiter confregisti: ut tuas misericordias decantantes, et a confusione criminum, et a morte perpetua liberemur. Qui cum Patre et Filio, etc. PSALMUS LXXXIX. ARGUMENTUM PSAL. LXXXIX. C Oratio fidelium populorum pro Ecclesia ad Deum. TT. #Oratio Moysi hominis Dei.@# 1 #Domine, refugium + tu .. factus es nobis: A generatione et generatione.@# C Moyses ille venerabilis, in typo sanctae Ecclesiae, quam praefiguratione gestabat, Domino fusa oratione gratias agit, qui factus est illi refugium: cum ab universis periculis noscitur esse liberatus. Verum ut hoc non tantum de uno homine, sed de universali Ecclesia adverteres nobis posuit, non mihi. A generatione dicit illud tempus, ex quo coeptum est genus humanum. Progenie: usque in finem saeculi significat, ac si diceret semper. 2 #Priusquam montes fierent aut formaretur terra et orbis: A saeculo et usque in saeculum tu es Deus.@# C Montes, hic ponamus potestates coelorum eximias: ac si dicat: Tu es antequam coelestia terrenaque formares. A saeculo et usque in saeculum aeternitatem debemus advertere. Tu es: competenter Deo dicitur, quia non habet praeteritum nec futurum: sic enim Moysi dixit: Ego sum qui sum (Exod. III). 3 #Ne avertas hominem in humilitatem: Et dixisti: Convertimini filii, hominum.@# C Ne avertas hominem in humilitatem, id est, ne in mundi istius concupiscentiam ambitionemque projicias. Merito ergo petit, ne deserantur homines in lubricis lapsibus, quibus dictum est: Convertimini. 4 #Quoniam mille anni ante oculos tuos: Tanquam dies hesterna quae praeteriit.@# C Mille enim anni, non solum pauci sunt ante oculos Dei, sed omnino tanquam hesterna dies habentur praeteriti. Finitum quoque pro infinito posuit, id est, mille pro omnibus. 5 #Et custodia in nocte: Quae pro nihilo habentur eorum anni erunt.@# C Pulchre autem humanam vitam nocturnis comparavit excubiis: ubi totum sub obscuritate et trepidatione geritur, quando mens hominum vitiis carnalibus circumdata pulsatur. Custodia vero nocturna tribus horis expletur: quatuor enim custodiae noctem complent. 6 #Mane sicut herba transeat: mane floreat et transeat: Vespere decidat, induret et arescat.@#
null
fd2d27d1-b400-44ea-8438-3b0001c9b747
latin_170m_raw
null
None
None
None
H C Mane: infantia et pueritia sive adolescentia nuncupatur, vesperum vero senectutem hominis appellat. H Mane nostrum non stat, sed transit, id est, juventus nostra, et perit a senectute: nec ipsum vesperum manet, sed decidit. 7 #Quia defecimus in ira tua: Et in furore tuo turbati sumus.@# C Defecimus enim dictum est, id est, humana sumus infirmitate fatigati. Conturbati sumus: cogitata mortis formidine quam omnes timemus. H Nongentis et amplius annis vivebamus: et ecce in brevem vitam nostra vita contracta est, quia defecimus in ira tua. 8 #Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: saeculum nostrum in illuminatione vultus tui.@# H Posuisti, etc.: hoc est, te latet nihil de peccatis nostris. Saeculum nostrum in illuminatione. C Quia statim ut delinquimus, vindictam exspectamus. H Quidquid etiam in secreto nos facere putamus, illuminatione tua et in oculis tuis patet. Habet enim Hebraea veritas: vita nostra in illuminatione vultus tui. 9 #Quoniam omnes dies nostri defecerunt:@# ÷ #Et .. in ira tua defecimus.@# 10 #Anni nostri sicut aranea meditabuntur: Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni.@# C Brevitatem humanae vitae dicit propter iram Domini provenisse. Nam quod dicit, omnes dies nostri defecerunt, ad annos pertinet innumerabiles; quod autem sequitur, et in ira tua defecimus, ad tribulationes aerumnasque respicit, quas in ipsa vita parvissima sustinemus. C Aranea est animal debile ac tenuissimum, quod transeuntibus muscis, ad escam sibi praeparandam, quaedam retia dolosa contexit: sic anni eorum, qui sceleratis operibus dediti sunt, inanibus et subdolis machinationibus occupantur. Aranea dicta, quod sit arida, nimisque subtilis. Meditabuntur vero, non operabuntur dixit, quoniam sub nullo fructu operum, sed inani meditatione vixerunt. 11 #Si autem in potentatibus octoginta anni: Et amplius eorum labor et dolor.@# H Licet hoc secundum historiam, de brevitate humanae vitae, non incongrue accipi debeat: tamen uterque numerus a spiritali sacro non vacat. H C Septuagesimus denique numerus legem (Num. LXX, LXXX): Octuagesimus Evangelium significat. C Quisquis enim hic legis praecepta et evangelicae institutionis excedit: labori in praesenti, et dolori in futuro implicatur. 12 #Quoniam supervenit mansuetudo Et corripiemur.@# C Supervenit autem mansuetudo, id est Jesus Christus: nosque corripit et emendat, si testamentum ejus implere non satagimus. 13 #Quis novit potestatem irae tuae: Et prae timore tuo iram tuam dinumerare?@# 14 #Dexteram tuam sic notam fac: Et eruditos corde in sapientia.@# C Nam sicut praemia Dei plenissime nequeunt intelligi: ita nec mensura vindictae praevalet apprehendi. Bene vero addidit, prae timore: sicut et alius propheta ait: Consideravi opera tua et expavi. C Dexteram enim dicit, Dominum Salvatorem petens: ut ipse illis notus fiat, per quem omnia profutura discimus. Et eruditos, etc., id est, intellectum habentes in Dominum Christum. Eruditus dicitur quasi ex omni rure elicitus. Ipse enim est Dei virtus et sapientia Patris, quem hic postulat, non corporeis oculis, sed erudito corde cognoscere. 15 #Convertere, Domine, usquequo: Et deprecabilis esto super servos tuos.@# C Postulat Propheta Dominum, ut justitiam suam aliqua lenitate temperet, quatenus exorari possit a peccatoribus, quibus juste noscebatur iratus. H Usquequo tu, quem prophetae dixerunt venturum, tardaveris, Domine? 16 #Repleti sumus mane misericordia tua:@# #Et exsultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris.@# C Repletum se dicit a misericordia mane, id est, lucida contemplatione Dei. Quoniam vir sanctus Domini praevidebat adventum: necesse fuit ut cor ejus exsultaret in laude, et delectaretur omnibus diebus vitae suae. 17 #Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti: Annis quibus vidimus mala.@# C Narrat Propheta se esse laetum in illis tribulationibus, per quas humiliandum populum salutariter sentiebat. Sciebat enim fidelibus viris noxiam esse superbiam: et ideo laetatur in tribulationibus per quas humilitas custoditur. 18 #Respice in servos tuos et in opera tua: Et dirige filios eorum.@# C Considera hic, quibus verbis pietatem boni judicis invitavit: ut primo diceret: Respice in servos tuos, deinde in opera tua: quatenus et si factis
null
6ac0b59c-e7e3-4b7f-b594-f0f29c8e7bd5
latin_170m_raw
null
None
None
None
suis veniam non mererentur accipere, eam per opera Creatoris impetrarent. Quod argumentum apud rhetores dicitur a laude judicis. 19 #Et si splendor Domini Dei nostri super nos: et opera manuum nostrarum dirige super nos:@# ÷ #Et opus manuum nostrarum dirige ...@# C Splendor Domini super nos est, quando crucis ejus impressione decoramur. Opera nostra dirigit super nos, quando donat nobis veniam peccatorum, ut cum fuerimus perversi, efficiamur ejus correctione rectissimi. A Vel opera manuum nostrarum diriguntur super nos, quando ea non pro terrenarum rerum mercede facimus. Et opus manuum nostrarum, id est charitatem: dirige super nos, ut omnia opera nostra sint unum opus charitatis: quia ipsa est finis praecepti et omnium operum nostrorum (I Tim. I). ORATIO EX PSAL. LXXXIX. Luciflui sideris sator, omnipotens Deus, qui novam mundo lucem, fugata nocte, restitues: satia nos, quaesumus, remittente misericordia tua, ut omnes peccatorum obscuritates, te illuminante, pellamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, etc. PSALMUS XC. ARGUMENTUM PSAL. XC. C Propheta praedicit omnem fidelem Dei adjutorio circumdari: laudemque Christi denuntiat. TT. ÷ #Laus cantici David:@# C Laus cantici est divina laudatio. David enim hic ipsum prophetam dicit, qui primam partem hujus psalmi suavi relatione dicturus est. Et hunc hymnum daemonibus pia confidentia semper opponimus, ut a nobis potius inde vincantur, unde contra Creatorem aliquid doloso dicere tentaverunt. 1 #Qui habitat in adjutorio Altissimi: In protectione Dei ÷ coeli .. commorabitur.@# C Qui habitat, habitare enim est permanentis non discedentis. Qui tantam igitur spem, non in propriis viribus ponit, sed in Altissimi voluntate constituit, talis vir protegitur a Domino coeli. Dicit enim, qui hic habitat, illic commorabitur, hoc est, qui in isto saeculo ab ipso non discedit, in illo semper mansurus est. 2 #Dicet Domino: Susceptor meus ÷ es tu .. et refugium meum, Deus meus: Sperabo in eum.@# C Hoc dicet ille, qui sibi solum credit utile, quod dignatur superna pietas praestare. Cum dicit vero, susceptor meus, totum se confirmat in ejus beneficia projecisse. Refugium cum dicit, nullum sibi aliud esse profitetur auxilium; sed quando hujus saeculi tempestatibus quatitur, ad portum divinae misericordiae se confugere velle testatur. 3 #Quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium: Et a verbo aspero.@# C Sperabo in eum: causam dicit cur in eum sperare debeat; quia ipse nos ab inimicorum, sive spiritualium, sive carnalium, potest liberare versutiis: qui laqueos ponunt (ut venatores) quibus possint ignorantes dolosis insidiis irretire. Verbum asperum est, omne verbum quod contra regulas divinas dictum est. 4 ÷ #In .. scapulis suis obumbrabit tibi: Et sub pennis ejus sperabis.@# C Scapulae Dei: sunt operationes mirabilium, per quas velut quibusdam humeris virtus divina monstratur. Pennae sunt monita prophetarum: quae si recipiantur pura mente, fideles animas ad coelos usque perducunt. #Et si@# quaeras quid ista obumbratio praestet: dico, ut per diem sol non urat te neque luna per noctem. 5 #Scuto circumdabit te veritas ejus: Non timebis a timore nocturno.@# H Circumdat nos veritas scuto, id est, Christus sua protectione, ne ardentibus sagittis diaboli percutiamur. Non timebimus a timore nocturno, id est, diabolum qui semper in tenebris est ut percutiat. Sive hoc dicit, licet in errore fueris, qui nox est, tamen non timebis sub scuto veritatis: quia proteget te illud. 6 #A sagitta volante in die: a negotio perambulante in tenebris: Ab incursu et daemonio meridiano.@# C Sagitta volans per diem: manifesta est persecutio tyrannorum. Negotium in tenebris: pravum studium eorum intellige. Daemonium meridianum: periculum maximum est, fervore persecutionis accensum, ubi ruina plerumque metuitur, quando infirmitas humana superatur. Ruina autem certe dicta est, quasi repetens ima. 7 #Cadent a latere tuo mille: et decem millia a dextris tuis: Ad te autem non appropinquabit.@# C Mille a latere ejus dicit casuros: ab illa scilicet summitate judicationis, qua judicabunt sancti cum Christo, ut assessores. Illi enim inde cadunt
null
97823e57-bd6f-4d40-98be-b52c5eb750ae
latin_170m_raw
null
None
None
None
, qui falsa praesumptione illud sibi promittunt. Sed quoniam pauci hoc faciunt, ideo subdit, a dextris decem millia: quia multi putant se ad dexteram collocandos falsa opinatione, cum hoc in suis meritis non habeant. Ad te non appropinquabit, scilicet quilibet qui sibi regnum Dei fallaciter pollicebatur, et ad remedium poenitentiae non currebat: ponit vero pro infinito numero numerum finitum. 8 #Verumtamen oculis tuis considerabis: Et retributionem peccatorum videbis.@# C Oculis tuis: dixit divinum illum conspectum, quo hominum merita judicantur. Illa enim consideratio, retributio erit meritorum. Videbis, id est videri facies. Illa ergo meritorum in judicio Dei discretio, oculorum Dei consideratio dicitur. 9 #Quoniam tu es, Domine, spes mea Altissimum posuisti refugium tuum.@# C Quoniam tu es, Domine, spes mea: quia resurgente Domino, spem retributionis reliqua membra perceperunt. Verum etiam Dominus Salvator, per id quod mortuus est, refugium suum noscitur in Altissimo posuisse, unde merito Ecclesia sequitur ejus exemplum, eum sibi refugium ponens, quem ille habuit. 10 #Non accedet ad te malum: Et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.@# C Licet Christus a Judaeis convicia pertulisset, tamen nihil mali corpori suo appropinquare valuit. Hic enim flagellum positum est, quod delicta castigat, tale Christo non appropinquavit: quia nihil castigandum et flagellandum habuit, unde hypallage est: quia ipse malo aut flagello non appropinquavit: quae scientia in littera psalmi vertitur: Flagellum quoque pro opere flagello digno ponitur. 11 #Quoniam angelis ÷ suis: mandavit de te ..: Ut custodiant te in omnibus viis tuis.@# C Nam quod legitur angelis esse mandatum, ut eum debeant custodire, humanae infirmitatis est. Unde et dicitur in Evangelio: Apparuit illi angelus de coelo confortans eum (Luc. XXII). Et ut ipsam humanitatis naturam perfectissimam declararet, adjecit: Ne forte offendas. 12 #In manibus portabunt te: Ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.@# C Ne offendas, id est, ne in legem quae in lapideis tabulis scripta videbatur, incurreret: qui venerat gentes legem et evangelicam doctrinam edocere (Matth. V), id est, ne solvat legem, sed impleat. 13 #Super aspidem et basiliscum ambulabis:@# ÷ #Et .. conculcabis leonem et draconem.@# C Nam ista nomina diabolo aptantur. Aspis est enim, dum occulte percutit: basiliscus, cum palam venena disseminat: leo, dum persequitur innocentes: draco, cum negligentes impia voracite deglutit. Verum haec omnia, glorioso adventu Domini, pedibus ipsius prostrata jacuerunt. 14 #Quoniam in me speravit liberabo eum: Protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.@# C Hunc ergo beatum virum, qui habitat in adjutorio Altissimi, liberatum dicit; quoniam spem suam in ipsius virtute reposuit: et ideo etiam protectum ab omnibus insidiis diaboli. Cognoscit nomen Patris, qui Filium non putat esse minorem Patre. 15 #Clamavit ad me et exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione:@# C Exauditur, qui clamat ad Dominum, dum ei praemia profutura concedit. Dicit cum ipso sum, dum, scilicet mens, in angustiis devota ferventius tribulatur. Ereptus utique ex hoc mundo, glorificandus est justus, quando in illa beatitudine collocatur: ubi jam tribulatio locum non habebit. 16 #Eripiam eum et glorificabo ÷ eum: Longitudine dierum replebo eum: Et ostendam illi salutare meum.@# C Longitudo enim dierum vita est aeterna quam nullus terminat finis. Ostendam illi salutare: hoc est enim quod fidelibus in summa remuneratione promittitur, quia salutare Christum Dominum contuentur, ubi totum desiderium spem ue beatorum implet. ORATIO EX PSAL. XC. Praesta nobis, Domine, per invocationem nominis tui, aspidis et basilisci lethalia venena calcare: ut ostenso nobis salutari tuo, adversus insidias inimici, spiritalis clypei umbraculo muniamur. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS XCI. ARGUMENTUM PSAL. XCI. C Vox Ecclesiae, de exaltatione justorum et perditione impiorum. TT. #Psalmus cantici in die Sabbati.@# C Psalmus cantici: admonet nos ut in universis actibus nostris, divinitati gratias referre debeamus. Dies Sabbati: #requies@# interpretatur, per quam commonemur ab omni prava actione cessare. 1 #Bonum est confiteri Domino: Et psallere
null
86ff336d-0bee-4226-b3b6-c9343db612ec
latin_170m_raw
null
None
None
None
nomini tuo, Altissime.@# H Bonum est confiteri: hoc est, primum age poenitentiam et dele peccata, deinde psalle Altissimo. 2 #Ad annuntiandum mane misericordiam tuam: Et veritatem tuam per noctem.@# C Mirabiliter vita nostra duobus conclusa est sermonibus. Mane significat gaudium: et tunc misericordias ipsius annuntiare debemus. Nox indicat tristitiam: et similiter tunc in tribulationibus, veritatem ipsius praecipimur annuntiare, quia juste et merito patimur. Sicut enim in prosperis misericordia ostenditur, qua dat indignis, et malis bonus est: ita in adversis veritas monstratur, qua dixit peccatores puniendos. 3 #In decachordo psalterio: Cum cantico in cithara.@# C Decachordum psalterium, decem praecepta legis sunt. Canticum et cithara est gaudium boni operis, id est eleemosynarum jucunda largitio. Cithara vero cantat, qui opera bona perficit sine asperitate tristitiae. 4 #Quia delectasti me, Domine, in factura tua: Et in operibus manuum tuarum exsultabo.@# C Delectatam se dicit mater Ecclesia, in factura Domini: quoniam quidquid boni acceperit, non suis meritis, sed suo Domino applicavit. Et exsultare se in Dei operibus, non vero in sua felicitate, sed in ipsius voluntate profitetur, ut ait Apostolus: Ipsius enim figmentum sumus (Ephes. II). 5 #Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Nimis profundae sunt cogitationes tuae.@# C Obstupescit Propheta vehementius ipsa opera et Domini magnificentiam. Nimis profundae sunt factae cogitationes ejus: ut sicut diabolus per superbiam corruit, ita humanum genus beneficio humilitatis possit absolvi. Quis hoc et similia profundabit? 6 #Vir insipiens non cognoscet: Et stultus non intelliget haec.@# C Est vir insipiens, qui coelesti sapientia evacuatus, et humanis versutiis probatur esse plenissimus: iste non cognoscit opera Dei; quia casuale credit quod geritur. Sicut quidam philosophi dixerunt: Stultus autem utique est, qui nec divina recognoscit, nec ipsos saeculi actus intelligit, quos vulgo brutos vocamus. 7 #Cum exorti fuerint peccatores sicut fenum: Et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem.@# C Dicit enim hic florere peccatores sicut fenum: sed in illo judicio eos asserit celeriter interire, et ibi cum ad judicium venerint, humanis conspectibus apparebunt corda eorum aliis, quae hic apparere non potuerunt. 8 #Ut intereant in saeculum ÷ saeculi ..: Tu autem Altissimus in aeternum, Domine.@# C Sequitur causa cur appareant: non utique ad gloriam, sed ut intereant. Pulchre enim exposita est poena damnatorum: non enim sic pereunt, ut esse jam desinant, sed in saeculum saeculi deficiunt, qui nunquam a suis afflictionibus exuuntur. Tu autem Altissimus: subaudiendum est permanebis. H Et nihil est bonum nisi quod aeternum est. Quodcunque bonum finem habet, nec inter bona numerandum est. Quid enim prodest si ante diem rex fui, hodie in carcere morior: omne quod est praeteritum et finem habet, nihil est. 9 ÷ #Quoniam .. ecce inimici tui, Domine@# + #quoniam ecce inimici tui peribunt: Et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.@# C Inimici Dei sunt daemonum cultores, et quicunque praeceptis ejus obviare satagunt. Illi enim dispergentur, quando a grege Domini fuerint segregati. 10 #Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: Et senectus mea in misericordia uberi.@# C Hic enim unicornis, exaltationem significat unitatis. Illa enim unitas, fortitudo sublimis est, ubi sanctorum gloria decorat Ecclesiam. Senectus candidum caput habet: quae similitudo datur recte Ecclesiae; quoniam omnia merita sanctorum, tanquam cani capitis purissima luce fulgebunt, cujus senectus ad vitam ducit perpetuam. 11 #Et despexit oculus meus inimicos meos: Et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.@# C Inimici sunt, scilicet Ecclesiae, operarii iniquitatis, quos tunc despicit Deus, quando in sinistra parte segregatos se esse cognoscunt. Insurgentes sunt malignantes divites, qui hic paupertatem despiciunt. Hos audient aures hominum fidelium: quando dicunt, Quid nobis profuit superbia nostra? (Sap. V.) 12 #Justus ut palma florebit: Ut cedrus Libani multiplicabitur.@# C Justus recte comparatur palmae, haec enim super terras hispida est: sed ubi ad superna processerit, dulcissimorum fructuum suavitate completur. Et dicta est palma: quasi pacis alumna. Sic vita justorum duris est in hoc mundo laboribus plena,
null
503565ab-ab5e-40ee-afb1-eb9e61eb686e
latin_170m_raw
null
None
None
None
sed in supernis est pulcherrima. Cedrus lignum bene olens, ad pondera portanda aptissimum et fortissimum, et multum palma celsius crescens (quod maxime in Libano celsius invenitur) justos significat repletos bonis operibus. 13 #Plantati in domo Domini: In atriis domus Dei nostri florebunt.@# C Plantatio, hic praedestinatio Dei intelligitur: quia nisi quis in ea plantatus fuerit, crementum felicissimum non habebit. Atrium enim initium dicitur mansionis: ibi florebit justus, quando in illo initio resurrectionis audita felicitate gaudebit, id est, quando dicere audiet: Venite, benedicti, etc. 14 #Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: Et bene patientes erunt ut annuntient.@# C Senecta hominum arida est: Ecclesia vero tunc magis incipit esse uberrima, quando ad finem saeculi fuerit Domino miserante perducta. Bene patientes erunt: quia passiones beatorum coelorum regna conquirunt. #Et tunc@# annuntient quoniam justus est Dominus, et quoniam rectus est, etc. 15 #Quoniam rectus Dominus Deus noster: Et non est iniquitas in eo.@# C Quoniam rectus Dominus: qui servis suis promissa complevit, et non est in eo iniquitas: ut in hoc mundo permisisset periclitari martyrio, quos ibi non coronasset praemio. ORATIO EX PSAL. XCI. Exsultatio aeterna sanctorum, Deus, qui justos diversis bonorum refectos impendiis, florere in palmiferis atriis immarcessibiliter facis, quaesumus, ut remissis molibus delictorum, eorum nobis societatem dignanter impertias. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XCII. ARGUMENTUM PSAL. XCII. C Laus Ecclesiae, de Incarnatione et de regno Christi #TT.@# ÷ #Laus cantici ipsi David in die ante Sabbatum quando fundata est terra@# .. C Canticum ad laudem pertinet divinitatis. Ipsi David: Christo aptatur. In die ante Sabbatum: sexta feria est, quae Sabbatum praecedit. Terra hic hominem significat, cui dicitur: Terra es et in terram ibis (Gen. III): quem inter initia rerum sexto Creator condidit. 1 #Dominus regnavit, decorem indutus est: Indutus est Dominus fortitudinem et praecinxit se.@# C Considerans Propheta quae ventura erant, regnaturum esse Dominum, cum magna exsultatione concelebrat. Decorem induit, id est, pulchritudinem suae majestatis ostendit: quando transfiguratus est in monte coram discipulis (Matth. XVII). Indutus est Dominus fortitudinem: quia diabolum oppressit. H Et praecinxit se: cum multitudine angelica circumdatus remeavit ad Patrem (Act. I). 2 #Etenim firmavit orbem@# ÷ #terrae@# ..: #Qui non commovebitur.@# C Firmavit orbem terrae, id est, Ecclesiam (ut in Evangelio: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam #[Matth. XVI]@# ) quae non commovebitur ullatenus, quamvis persecutione frequenter vexetur. 3 #Parata sedes tua ex tunc:@# #A saeculo tu es.@# C Parata est sedes, id est, mens fidelium; sicut est (Isa. LXVI): Super quem requiescit Spiritus meus, nisi super humilem et trementem verba mea et quietum? Ex tunc, id est, ab Incarnatione Christi. A saeculo: deitatem (quae coaeterna regnans cum Patre, nescit esse sub tempore) ostendit in Christo. 4 #Elevaverunt flumina, Domine: Elevaverunt flumina vocem suam.@# C Flumina Domini sunt, videlicet apostoli, qui de Spiritu sancto potati sunt, quae merito voces elevasse dicta sunt, quoniam auctori suas laudes salutariter obtulerunt. 5 + #Elevaverunt flumina fluctus suos@# ..: #A vocibus aquarum multarum.@# C Elevaverunt flumina fluctus, id est, apostoli sermones irriguos: ipsosque in praedicationibus erexere sanctissimis. A vocibus aquarum: gentes significat, quae ad catholicam fidem Deum laudando conveniunt. 6 #Mirabiles elationes maris: Mirabilis in altis Dominus.@# C Elationes maris: sapientes populos in Ecclesia catholica significat: quorum mirabiles elationes tunc fiunt, quando in mandatis Dei firma mente consistunt. Mirabilis in altis Dominus. H Quando residet ad dexteram Patris. 7 #Testimonia tua credibilia facta sunt nimis;@# #Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum@# C Testimonia enim prophetarum nimis credibilia facta sunt: quia Incarnatione Domini revelata sunt, quae in sacris libris tenebantur occulta. Domus est utique universalis Ecclesia, hanc decet sanctitudo, id est, copiosa benedictio Christi adventus,
null
4de69bff-3fe8-439d-ad46-7e719084a013
latin_170m_raw
null
None
None
None
quo adventu eam sic ornat, ut nunquam deserat. Longitudo dierum: aeternitatem significat. Nam, sicut quidam dixit, Longitudo non est, in qua est aliquid extremum. ORATIO EX PSAL. XCII. Domine omnipotens, qui paterna praecinctus virtute coelum, mare, terramque locasti, exaudi supplices tuos, et da credulitatem in testimoniis tuis, indue nos fortitudinem et decorem sanctificationis. Qui cum Patre et Filio, etc PSALMUS XCIII. ARGUMENTUM PSAL. XCIII. C Oratio fidelium, ut a persecutoribus: qui Deum ignorant: liberentur. ÷ TT. #Psalmus David quarta Sabbati@# ... C Psalmus: sanctam significat operationem, quarta Sabbati: feria quarta est, in quo die luminaria in firmamentum coeli facta narrantur. Sic in Ecclesia sunt fundati electi, de quorum patientia psalmus iste plurimum narrat. 1 #Deus ultionum, Dominus: Deus ultionum libere egit.@# C Deus enim terribile nomen est: quoniam ex Graeco, quod significat timorem, descendit. Ultionum Dominus est, qui judicaturus erit mundum, et ultionibus justis affliget obstinatos. Libere egit, id est, nullo impediente totum mundum judicabit. 2 #Exaltare, qui judicas terram@# ..: #Redde retributionem superbis.@# C Tunc exaltatus est coram discipulis: quando eum in majestate sua ad gloriam constat resurrexisse perpetuam. Judicabit terram: quando majestatis suae ditione judicabit terrenos homines. Superbi autem illi sunt, qui in sua malignitate deficiunt. Illis ergo retributio redditur, cum audierint: Ite in ignem. 3 #Usquequo peccatores, Domine: Usquequo peccatores gloriabuntur?@# H Non sufficit eis peccatores esse, sed etiam in peccatis gloriantur. Prima quippe infelicitas est, peccare: secunda, in fine vitae poenitentiam non agere, quod gloriabundis in malitia evenire solet. C Qui in die judicii, si hic non emendant, gloriari non possunt. Dicit ergo, quousque gloriantur? quasi diceret usque ad finem vitae, quia, postea cessabit gloriatio et malitia. 4 #Effabuntur et loquentur iniquitatem: Loquentur omnes qui operantur injustitiam.@# C Qui sunt qui loquuntur iniquitatem, nisi illi qui dicunt: Quid nobis proderit si juste vixerimus? aut quid illis profuit, qui in hac vita conversati sunt innocenter, qui ut caeteri mortui sunt? 5 #Populum tuum, Domine, humiliaverunt: Et haereditatem tuam vexaverunt.@# C Per populum, viros dicit fideles, quos dicit humiliatos: quoniam Deo contumelias fieri audiebant, necesse est enim devotum famulum dolore cruciari, quando aliquid irreverentissimum de Deo audierit. Haereditatem dicit populos Christianos: quos innumeris cladibus a superbis persecutoribus constat esse vexatos. 6 #Viduam et advenam interfecerunt: Et pupillos occiderunt.@# H Vidua: secundum tropologiam est anima peccatrix, quae Deum verum amisit. Pupilli vero illi sunt, qui Patrem Deum non habent quos haeretici interficiunt: sicut et pravi divites, caeteros humiles affligunt. 7 #Et dixerunt: Non videbit Dominus: Nec intelliget Deus Jacob.@# C Aestimant enim dementes, Deum non vidisse mala illorum cum peccant, quando se non sentiunt sub celeritate percelli: dum ille pius moderator exclamat: Nolo mortem peccatoris (Ezech. XXXIII). Deus Jacob: dicitur Deus Christiani populi. 8 #Intelligite, insipientes in populo: Et stulti, aliquando sapite.@# C Insipientes illos appellat, qui in Ecclesia constituti, felicitate hujus saeculi gaudent. Stulti autem dicit sapite, id est, vos qui verae religionis expertes, blasphematis aperte, dicentes Deum nec videre nec intelligere hominum facta: vos, inquam, stulti et dementes, advertite pietatem Dei. 9 #Qui plantavit aurem non audiet: Aut qui finxit oculum non considerat?@# C Isti versus increpative legendi sunt. Ostendunt enim in Deo esse virtutes audiendi videndique; ac si dicat: Qui tibi plantavit aurem non audiet? audiet vere. Et qui finxit oculum ad videndum non videt? H Certe totus oculus est, #qui@# omnia videt: totus manus est, quia omnia operatur: et quidquid membra nostra valent, ipse operatur. 10 #Qui corripit gentes non arguet: Qui docet hominem scientiam?@# C Qui corripit gentes, id est, qui erudit gentes per legem suam et prophetas, non arguet? arguet utique. Qui docet hominem scientiam, ipse non habet? habet videlicet
null
cf25b232-5a34-4644-9745-f41077fd0451
latin_170m_raw
null
None
None
None
: quia plenitudo scientiae in Deo est. 11 #Dominus scit cogitationes hominum: Quoniam vanae sunt.@# C Cogitationes enim talium hominum omnino vanissimae sunt: quas Dominus novit, quia ipsi per se nosse non possunt, qui pravis cogitationibus occupantur. Vanum enim dicimus, quidquid a veritate discedit, quidquid utilem non habet fructum. 12 #Beatus homo quem tu erudieris, Domine: Et de lege tua docueris eum.@# C Contra vanos, bene ponitur beatus. Quia sicut illi caducis cogitationibus eluduntur, ita justi doctrinae coelestis veritate firmantur, fiuntque revera beati, quoniam munera coelestis sapientiae perceperunt. H Unde certe felix, quia Deo magistro utitur. De lege, id est, Scripturis sanctis. Lectio quoque illius Scripturae sanctae mitigat tribulationes; unde sequitur: Ut mitiges, etc. 13 #Ut mitiges ÷ ei .. a diebus malis: Donec fodiatur peccatori fovea.@# C Constat esse beneficium sanctae legis, ut in adversis istius mundi Christianus discat patientiam, qua omnia ei mitigantur adversa. Dies mali praesens mundus est, in quo justus exspectat tolerando per patientiam adversa, donec omnibus peccatoribus fovea damnationis praeparetur aeterna. 14 #Quia non repellet Dominus plebem suam: Et haereditatem suam non derelinquet.@# C Plebem suam, dicit fidelissimos Christianos, qui ad Dominum tota mentis intentione festinant. Haereditas est humana, quae ad successorem prioris Domini morte transfertur, sed licet haereditas Christi sit suo sancto sanguine acquisita, tamen nunquam perdit suum auctorem, sed cum ipso possidetur semper. 15 #Quoadusque justitia convertetur in judicium: Et qui juxta illam? omnes qui recto sunt corde ÷ Diapsalma@# ... C Tunc convertetur justitia hominum in judicium, quando sedentibus apostolis super duodecim sedes dabuntur justis praemia aeterna, et justi judicabunt impios. Et qui juxta illam (interrogando dicit) scilicet justitiam? Respondet, omnes recto corde. 16 #Quis consurget mihi adversus malignantes?@# ÷ #Aut .. quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?@# C Testatur enim Christus sibi solum Deum esse adjutorem contra malignos spiritus. Et interrogative legendum est: quis consurget? id est nemo pro me adversus daemones certaturus assistet, dum potius homines eos malis imitationibus subsequantur. Aut quis stabit? id est nullus stabit in acie certaturus, quasi diversis jaculis vulnerandus, ut non defendendo sed patiendo stet. 17 #Nisi quia Dominus adjuvit me: Paulominus habitavit in inferno anima mea.@# C Dicit enim: nisi quia Dominus, vox Christi in persona membrorum, ac si dicat: In illam foveam protinus incidissem, in qua peccatores certum est posse demergi. Paulominus habitaverat, id est, vanis persuasionibus potuisset decipi anima mea, nisi meruisset a Domino liberari. 18 #Si dicebam: Motus est pes meus: Misericordia tua, Domine, adjuvabat me.@# C Hic beneficium celerrimae confessionis ostenditur, ut cum se homo lapsum in peccatis confitetur, statim munera divina dimittendi peccata subsequuntur. Si igitur dicebam: Motus est pes meus, id est peccavi, quam statim dixi vero corde, misericordia tua adjuvabat me. Tantum valet accelerata confessio, ut ante remittatur peccatum quam puniatur. 19 #Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo: Consolationes tuae laetificaverunt animam meam@# H Secundum multitudinem, id est, quantum fuit pondus poenitentiae, tantus fuit numerus consolationum. Quia quando egi poenitentiam et sustinui tribulationem in praesenti vita, tunc consolari gaudebam in futura, et quanto magis egi poenitentiam, tanto magis consolatus es me. Unam fudi lacrymam, unam merui consolationem; decem fudi lacrymas, decem merui consolationes. Quot patimur vulnera, tot meremur et coronas, et magnitudo tribulationum magnitudo praemiorum est. 20 #Nunquid adhaeret tibi sedes iniquitatis: Qui fingis laborem in praecepto?@# C Nunquid? negative legendum est. Sedes iniquitatis est mundi hujus voluptuosa possessio, quae Domino adhaerere non potest. Praeceptum enim Domini habet: Beati qui lugent et qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam istorum est regnum coelorum (Matth. V). Et praeceptum Domini in praesenti saeculo laborem et dolorem habet, non requiem nec gaudium. Quia arcta et angusta via est quae ducit ad vitam. Fingere enim plasmare dicimus, et qui mentitur, aliquid sibi plasmare videtur. Hic autem fingere Deo attribuitur, ille formavit laborem in praecepto. H Nemo enim
null
62e3dc0b-1bf8-4f3b-9cb8-b152ba46376f
latin_170m_raw
null
None
None
None
dormiens coronatur. 21 #Captabunt in animam justi: Et sanguinem innocentem condemnabunt.@# C Captabunt enim dixit, quasi captiose tractabunt, quia veram causam criminis in martyribus persecutores invenire non possunt. Et sanguinem innocentem: ad Christum hoc potest referri, quia vere innocens pro nostra redemptione sententiam injustae condemnationis accepit. 22 #Et factus est Dominus mihi in refugium: Et Deus meus in adjutorium spei meae.@# C Hic ostendit nihil valere persecutiones hominum contra Christum vel contra martyres, et eo tempore magis dicit divinum sibi provenisse refugium, quando superbia humanae persecutionis studio inflata est. Quia per hanc illa beatitudo coronalis palmae praeparatur. Et Deus meus in adjutorium spei meae. Quoniam hic adhuc spem habemus, non rem tenemus: sed spem in futuro relinquimus, quia jam nostrum desiderium possidemus. 23 #Et reddet illis iniquitatem ipsorum: Et in malitia eorum disperdet eos:@# + #Disperdet illos: Dominus Deus noster.@# C Et reddet illis, id est retribuet malis secundum vota nequitiae suae, et nota quod hoc nomen, malitia, est capax omnium criminum, sicut charitas est capax omnium virtutum. Disperdet eos, id est, a suo regno alienos efficiet. ORATIO EX PSAL. XCIII. Erudi nos, Domine, secundum benevolentias legis tuae, et esto nobis in tribulatione refugium, qui hominibus prudenter insinuas scientiam, ne derelinquant. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS XCIV. ARGUMENTUM PSAL. XCIV. C Propheta incitat populos ad laudem Dei venire. TT. ÷ #Laus cantici ipsi David ..:@# C Laus, vocis significat devotionem; canticum, hilaritatem mentis. Quod utrumque in opere psalmodiae debet esse sociatum. Ipsi David, significat Christum, cui laus ista cantatur 1 #Venite, exsultemus Domino. Jubilemus Deo salutari nostro.@# C Venite enim illis dicitur qui longe positi sentiuntur, qui se necdum fidei integritate populo fideli junxerunt. Est autem exsultatio hujus saeculi, quae occupat animas infideles. Ideo addidit Deo, de quo vera est exsultatio. Jubilare esse magnum modum laetitiae, cui sermo non sufficit, saepe diximus. 2 #Praeoccupemus faciem ejus in confessione: Et in psalmis jubilemus ei.@# C Praeoccupare, est aliquid ante facere, quam ille possit videre qui creditur advenire. Faciem, dicit conspectum Christi in judicio, id est ut confiteamur facinora nostra ante judicialem ejus adventum. Jubilemus in psalmis, H scilicet in cordibus nostris psallentes, id est gratias agentes. 3 #Quoniam Deus magnus Dominus: Et rex magnus super omnes deos.@# C Dicendo enim, quoniam Deus magnus ostendit illum esse potentiorem; magnus quippe hic non dicitur, nisi qui summae potestatis arcem tenere monstratur. Deos etiam homines sanctos appellat super quos Dominus rex magnus est, quoniam creat omnia et regit universa. 4 #Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae: Et altitudines montium ipsius sunt.@# C Fines terrae ad gentes pertinet universas, quae Christo fideli devotione subjectae sunt. Altitudines montium, potestates saeculi honoresque terreni sunt, qui tamen Domino subjecti sunt, et ideo ipsius esse dicuntur. H Pugillo enim, id est, potestate concludit omnem latitudinem terrae. 5 #Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud: Et siccam manus ejus formaverunt.@# C Mare significat gentes, quae in hoc saeculo variis vitiorum flatibus commoventur; arida, populus fidelis est, fontes fidei adhuc sitiens: quos dono suae misericordiae #fundare@# dignatus est Christus. His omnibus jungendum est: jubilemus ei. 6 #Venite, adoremus et procidamus Et ploremus ante Dominum qui fecit nos: quia ipse est Dominus Deus noster.@# C Hortatur nunc Christianum populum Propheta ad satisfactionem poenitentiae. Adoremus, id est, corporis inflexione incurvemus. Procidamus, ut ante ipsum nos prosternamus, totaque membrorum effusione tendamur. Ante Deum plorare, est pios fletus effundere, et pessima facta damnare. Nam si tota cordis puritate deprecemur, facile nos qui fecit, et reficit. Et causam triplicem hujus adorationis subjicit, quoniam ipse fecit nos, etc. 7 #Et nos populus pascuae ejus: Et oves manus ejus.@# C Dicit enim quid sint fideles, utique oves pascuae Domini. Quia aeternis deliciis felici sorte satiantur. 8 #Hodie si vocem ejus audieritis: Nolite obdurare corda vestra
null
198f0080-b35d-4672-bc6d-7278685a712a
latin_170m_raw
null
None
None
None
.@# C Hic subdit unam conditionem necessario praerequisitam ad hoc, ut sint homines vere oves Christi, dicens: Hodie si vocem ejus audieritis. Nam qui vocem Domini non audit, non grex dicitur ejus, nec in pascuis ejus collocatur. Hodie vero pro quolibet tempore positum est, velut dicatur: Quocunque tempore vel die, ejus vocem audieritis, nolite obdurare corda vestra. 9 #Sicut in irritatione: Secundum diem tentationis in deserto.@# C Tentatio enim Judaica contra Moysen gravi murmuratione surrexit, dicens nec escam sibi in deserto dari, nec aquam potabilem divina largitate concedi. Quapropter culpa parentum istis repetitur, ut debita vindicta timeatur. 10 #Ubi tentaverunt me patres vestri: Probaverunt et viderunt opera mea.@# C Ubi, significat in deserto. Ibi apparuit potestas Dei, quando esca venit ex aere potusque ex lapide. Ibi probaverunt opera mea: quando manna pluit esurientibus, quando coturnicum multitudo venit et aquas lapus dedit (Exod. XVI). Et viderunt; hoc ipsis improperium dicitur. Nam viderunt et tamen non crediderunt. 11 #Quadraginta annis offensus fui generationi illi: Et dixi: Semper errant corde.@# A Quadraginta annis, omne tempus vitae praesentis significat; denarius etenim numerus perfectus est, qui dum ad quatuor mundi partes adjungitur, ad quadragenarium usque pervenit. 12 #Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea. Si introibunt in requiem meam.@# C Et isti non cognoverunt vias, quia quadraginta annorum tempore beneficia Dei scire noluerunt. Duobus modis jurare dicitur Deus: jurat placatus atque mitis; hic autem jurare dicitur iratus, quia vindictam noscitur comminari. Quid est aliud in requiem Dei non introire, nisi perpetua tormenta suscipere. Negative igitur legendum est, si introibunt, id est non introibunt. ORATIO EX PSAL. XCIV. Salutare eximium omnium populorum, Domine, respice propitius super oves gregis tui, eisque impertiens sal prudentiae, introducere easdem innoxias noxias sempiternam digneris in requiem. Qui cum Patre et Filio et Spiritu, etc. PSALMUS XCV ARGUMEMTUM PSAL. XCV. C Laus fidelium de Christi Incarnatione et de exaltatione Ecclesiae. TT. ÷ #Quando domus aedificabatur post captivitat canticum hinc David@# ... H C Domus enim ista est universalis Ecclesia, in qua Christus inhabitat. Quae destructa aedificatur, quando anima post captivitatem peccati, ad intelligentiam veritatis coeperit Domino praestante remeare; nec aedificari desinet, donec usque ad finem saeculi praedestinatorum numerus impleatur. H Totum quippe mysterium hujus psalmi in titulo est; tota vitae nostrae sacramenta et salus in titulo sunt. 1 #Cantate Domino canticum novum: Cantate Domino, omnis terra.@# C Cantat enim Domino canticum novum qui, vetere homine deposito, per gratiam baptismatis feliciter innovatur. Omnis terra, catholicam significat Ecclesiam, quae per cunctum orbem noscitur esse diffusa. Nova domus novum meretur canticum. Innovata anima canticum innovet. 2 #Cantate Domino et benedicite nomini ejus: Annuntiate de die in diem salutare ejus.@# C Nomen enim Dei benedicimus, quando nostrum salutare per omnia confitemur. De die in diem nuntiatur, quando adventum Christi et prophetae promiserant, et evangelistae venisse declararunt. Ita factum est ut duo coelestes dies annuntiasse ejus gloriam comprobentur, scilicet Vetus Testamentum et Novum. H Christus enim in utroque lucet. Nolite eum tantum in Veteri nuntiare, ne sitis Judaei: nec solum in Novo, ne sitis Manichaei, sed in utroque laudate eum. 3 #Annuntiate inter gentes gloriam ejus: In omnibus populis mirabilia ejus.@# C Dominus enim salvator nuntiandus erat, et per gentes quoque praedicanda erat gloria ejus, quia tanti miraculi praedicabant auctorem. Mirabilia ejus: significat arcanum incarnationis Christi, qui dum sit altissimus, factus est pro nobis humillimus. 4 #Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis. Terribilis est super omnes deos.@# C Magnus, ad potestatem pertinet, quia cunctis potentior est: laudabilis, ad pietatem, quia nos redemit; nimis, ad utrumque pertinet, quia nec quantum magnus, nec quantum laudabilis sit potest explicari. Deos hic debemus advertere quos sibi gentilitas composuit. 5 #Quoniam omnes dii gentium daemonia: Dominus autem coelos fecit.@# C Daemonia sunt enim quae nulli praestant bona, sed in se credentes semper decipiunt, dicti daemones,
null
6d8e5e54-0e16-4d30-82b8-26d01303aa3b
latin_170m_raw
null
None
None
None
quasi scientes. Sed quoniam scientia illa dici non potest, quae Creatoris non obsecundat arbitrio, eos ita scientes debemus accipere, quasi non intelligentes, sicut et Apostolus sapientiam mundi stultitiam vocat (I Cor. I). Deus coelos fecit, id est, apostolos et sanctos viros instituit, qui daemonibus imperare consueverunt. 6 #Confessio et pulchritudo in conspectu ejus: Sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.@# C Confessionem siquidem, bene sequitur pulchritudo. Quia nemo potest esse pulcher, nisi fuerit Dei miseratione mundatus: foedos nos faciunt peccata, sed poenitentia reddit decoros. Sanctimonia et magnificentia, id est honor et beatitudo. In sanctificatione, id est in illa voce Christi: Venite, benedicti. Vel melius, A in sanctificatione gratiae, qua sanctificat et ita magnificat nos. Noli ante magnificari quam sanctificari (quia illud est ruere), sed ante sanctificare, et ita a Deo non a te magnificaberis. 7 #Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem: Afferte Domino gloriam nomini ejus.@# C Patria dicta est, quasi patris atria. Significat enim patria gentium omnem generalitatem Christianorum, quam admonet ut Domino gloriam afferat et honorem. Afferunt utique gloriam nomini ejus qui studio devotionis et bonae voluntatis commutantur in melius, et consubstantialem Trinitatem per omnia confitentur. Laus enim et honor est Domini, bona conversatio servi, unde Salvator ait: Sic luceat operationis bonae lux vestra coram hominibus, ut glorificetur pater vester in coelis (Matth. V). 8 #Tollite hostias et introite in atria ejus: Adorate Dominum in atrio sancto ejus.@# C Hostias, hic dicit, conscientiae purae libamina. Unde non sanguis, sed piae lacrymae currunt, hoc est cor contritum. Vel opera misericordiae. Atria autem Domini sunt apostoli vel prophetae, per quos fidelis populus intrat ad Deum. Tunc revera Christus adoratur, quando in atria Ecclesiae catholicae pervenitur. 9 #Commoveatur a facie ejus universa terra; Dicite in gentibus ÷ quia .. Dominus regnavit.@# C Tunc enim terra commovetur, quando peccator, terrena vitia derelinquens, ad poenitentiam fuerit Domino miserante perductus. Dominus regnavit per tropaeum crucis in genere humano. Unde et Romana translatio, ex septuaginta Interpretibus facta habet: regnavit a ligno. Sive regnavit, id est, apparuit in carne regnaturus qui semper regnavit. H Vel, regnavit in animabus commotis per poenitentiam. 10 #Etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur: Judicabit populos in aequitate.@# C Tunc correxit orbem, quando per regulam fidei paganorum corda convertit. Qui, scilicet orbis, non commovebitur, quia in soliditate verae fidei consistit. Populos, hic fideles homines vult intelligi, qui judicandi sunt sub tranquillitate supernae misericordiae, quando eis praemia promissa restituit. Et aequitas pertinet ad beatos, ira ad poenas perpetuas impiorum. 11 #Laetentur coeli et exsultet terra: commoveatur mare et plenitudo ejus: Gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt.@# C Coeli, apostolos, prophetas et praedicatores; terra, auditores conversos; mare, mundum significat. Campos vero viros dicit, non superbia tumidos, non asperos iracundia, sed mansuetos lenitateque plenissimos, qui gaudent, quando conversationis dona susceperint. Omnia, universitatem gentium significat. 12 #Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum a facie Domini quia venit:@# + #Quoniam venit: judicare terram.@# C Tunc exsultabunt, id est in secundo adventu Christi, quando judicaturus est mundum, exsultabunt omnia ligna silvarum, id est gentes, quae prius fuerant steriles, velut ligna silvarum, ad culturam fructiferam tunc perductae, ante faciem Domini magno gaudio sunt laetaturae. Quoniam venit: per hoc illum nos adventum tantum voluit intelligere, quem adhuc noscimur exspectare. H Ideo certe ista ligna gaudebunt, quia non sunt obnoxia combustioni; peccatores enim subdet poenis; justos praemiis remunerabit aeternis. 13 #Judicabit orbem terrae in aequitate: Et populos in veritate sua.@# Primo venit ut judicetur, postea venturus est ut judicet. ORATIO EX PSAL. XCV. Factor coeli et terrae, creator Deus quem omnis terra cantici novi modulatione persultat, precamur, ut sicut te a ligno regnante supplices confitemur, ita, amisso omni gentilitatis errore, futuri adventus tui gloriam, intentis sensibus praestolemur. Qui cum Patre et Filio, etc
null
1b25a9f2-2e2e-42cd-ba56-968e0a258a8c
latin_170m_raw
null
None
None
None
. PSALMUS XCVI. ARGUMENTUM PSAL. XCVI. C Propheta de primo Christi adventu dicit, admonens fideles in eo laetari, et increpans eos qui idola venerantur. TT. #Psalmus ÷ ipsi David: quando terra ejus restituta est.@# C Terra David, caro Christi est, quae post soporem mortis lege communi restaurata est in gloria munere singulari resurrectionis. Vel certe, terra, est Ecclesia, id est corpus Christi mysticum, #omnes, scilicet fideles.@# 1 #Dominus regnavit, exsultet terra: Laetentur insulae multae.@# C Dominus regnavit, quis ergo alter colendus est, nisi ille qui solus cognoscitur imperare? Exsultet terra, id est genus humanum, in sua reparatione. Laetentur insulae, id est ecclesiae gentium. Dicit vero multae non omnes, propter haereticas pravitates. 2 #Nubes et caligo in circuitu ejus: Justitia et judicium correctio sedis ejus.@# C In hoc versu, qualis sit Dominus impiis vel religiosis narratur. Nubilosus et caliginosus est indevotis, dum tenebrosa corda nulla claritate resplendent. Justitia vero et judicium, his qui in eum credunt, et sedes ejus effici meruerunt; qui bene correctio vocantur, quia pravitate exuti, et recti, et Dei sedes facti sunt. 3 #Ignis ante ipsum praecedet: Et inflammabit in circuitu inimicos ejus.@# C Ante adventum Domini ignis praecessit, quando a praedicatione prophetarum corda infidelium fremuerunt, ita ut, ardore iracundiae succensi, de praedicantium nece tractarent. Et inflammabit, scilicet impios adversus electos. In circuitu, quia dum pauci essent electi, erat adversariorum circumdans innumerabilis multitudo. 4 #Alluxerunt fulgura ejus orbi terrae: Vidit et commota est terra.@# C Alluxerunt fulgura ejus, id est praedicationes prophetarum vel miracula sanctorum. Commota est terra, hoc est terreni perterriti in novitate praedicationis, ut se intelligerent idola insensata colere, dum haberent adorabilem summum Creatorem. 5 #Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini:@# + #A facie Domini .. omnis terra.@# C Montes fluxerunt, hoc est, potentes hujus saeculi cognito Domino humiliati sunt. Omnis terra, id est potestates saeculi, pagani seu haeretici, qui, ab errore vocati a Domino, damnantes superstitiosum votum suum, magis divinum eligunt subire servitium. 6 #Annuntiaverunt coeli justitiam ejus: Et viderunt omnes populi gloriam ejus.@# C Coeli, apostoli vel praedicatores, quorum sanctis praedicationibus, justitia Dei innotuit mundo. Viderunt: hic non carnalibus oculis sed cordis lumine debemus accipere; gloria enim audiri non videri solet. Vel, ut quidam volunt, viderunt gloriam, id est Christum qui est gloria Patris. 7 #Confundantur omnes qui adorant sculptilia: Qui gloriantur in simulacris suis.@# C Increpat hic cultores idolorum. Idolum dictum est, quod ipsum sit dolum, id est hominum falsitate repertum. Simulacrum, a #simulatione sacra@# compositum, eo quod illis detur honor alienus. Sic utraque fugienda ipsorum nominum interpretatione declarantur. 8 #Adorate eum, omnes angeli ejus: Audivit et laetata est Sion.@# C Bonus enim angelus adoret Deum, qui recto corde suum cognoscit auctorem, nec se ab hominibus adorari permittit; sed malus angelus se adorari satagit (Apoc. XIX). Audivit Sion, id est, Ecclesia catholica puro corde judicia Domini percepit, et ideo laetata est. Nam qui verbum Dei subdola mente audit, quia contra voluntatem suam quod non credit audit, tristis abscedit (Matth. IV). 9 #Et exsultaverunt filiae Judae. Propter judicia tua, Domine.@# C Filiae Judae significant religiosas mentes probatasque personas; quae ideo filiae Judae dicuntur, quoniam Christo confiteri et credere maluerunt qui ex Juda descendit. Propter judicia, scilicet quia tristitiam servorum tuorum convertis in gaudium, et superbum eis diabolum virtutis humilitate prosternis. 10 #Quoniam tu Dominus altissimus super omnem@# #terram: Nimis exaltatus es super omnes deos.@# C Terra hic, peccatores; deos, justos homines debemus advertere. Per haec enim duo, significat Christum et terrenis creaturis et coelestibus imperare. 11 #Qui diligitis Dominum, odite malum: Custodit ÷ Dominus .. animas sanctorum suorum: de manu peccatorum liberabit eos.@# C Hic bonos alloquitur et fideles, ut a malitia diaboli segregentur. Ipse enim jure dicitur malus, per quem venit
null
8d3fc581-1312-4c8f-afe0-172910ec38e3
latin_170m_raw
null
None
None
None
omne malum. Et ne quis diabolum timuisset offendere, sequitur: custodit Dominus animas sanctorum. Liberat etiam animas de manu peccatorum, quando eas non sinit aliqua pravitate subverti. Ne vero Dominum corpora sanctorum a poenis custodire intelligeres (qui passim tradit ad poenas, ut martyribus reddat coronas), dixit, animas sanctorum. 12 #Lux orta est justo: Et rectis corde laetitia.@# C Justo dicit ortam esse lucem, id est verissimam fidem, ut illuminatus talia credat quae eum ad coelorum regna perducant. Rectis corde oritur laetitia; quando Deo praestante talia gerunt quae sibi profutura cognoscunt. 13 #Laetamini, justi, in Domino: Et confitemini memoriae sanctificationis ejus.@# C Admonet hic justos, non in humano desiderio, aut in hujus saeculi ruinosa jactantia, sed in Domino laetari. Confitentur justi memoriam sanctitatis ejus, quando in illo regno perpetuo fuerint collocati, recordantes de quanta clade hujus saeculi Deo miserante sunt subtracti. ORATIO EX PSAL. XCVI. Custos animarum sanctarum, Deus, cujus regnum est pars perfecta justorum, concede prophetias evangelicasque coruscationes pectoribus nostris inseri, et si quid est obtectum velamine prisco, Spiritu sancto revelante pandatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium, etc. PSALMUS XCVII. ARGUMENTUM PSAL. XCVII. C Propheta commonet populum Christianum cantici novi exsultatione laetari, quando mirabilis est Christi concessus adventus. TT. #Psalmus ÷ ipsi David:@# 1 #Cantate Domino canticum novum: Quia mirabilia fecit.@# C Novus enim homo cantare debet canticum novum, non ille vetustus, qui necdum Adae peccata deponens in eis perseverat. Novum canticum est de Domini Incarnatione narrare vel cantare. Novum quia nunquam aliquid simile mundus audivit. Fecit mirabilia, quando caecis lumen, claudis gressum donavit. 2 #Salvavit sibi dextera ejus: Et brachium sanctum ejus.@# H Christus enim, dextera et brachium dicitur. Dextera pro virtute, brachium pro robore hic ponitur. Ipse salvavit hominem dextera sua in salutem, qui suo vitio perierat. C Sive semetipsum salvavit qui dixit, Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam (Joan. X). 3 #Notum fecit Dominus salutare suum In conspectu gentium revelavit justitiam suam.@# B Notum fecit Dominus salutare, id est Dominum Salvatorem, qui salutaris recte dicitur, quia omnis salutis est auctor. Et revelavit justitiam, id est Christum, qui prius sub quodam velamine praedicatus fuerat a prophetis. Quo subducto in ejus adventu, ipsa facies veritatis apparuit. H Vel justitiam vitae, quae incredulitate hominum fuit obscurata. 4 #Recordatus est misericordiae suae:@# #Et veritatis suae domui Israel.@# H Recordatus est misericordiae, in populo, scilicet gentium. Et veritatis suae, quoad populum Judaeorum, scilicet opere complens quod patriarchis promiserat. 5 #Viderunt omnes termini terrae: Salutare Dei nostri.@# C Viderunt omnes, id est mente conspexerunt, quod per totum mundum constat effectum. Quae visio non nisi ad fidem est referenda, ut nobis possit veritas constare verborum; per fidem enim omnes termini terrae viderunt Jesum. 6 #Jubilate Domino, omnis terra: Cantate et exsultate et psallite.@# C Jubilate, dictum, est cum magna delectatione in gaudium vocis prosilire. Omnis terra, designat universam Ecclesiam. Cantare, est officio oris laudes personare; exsultare, cum magno amore animi vota declarare; psallere, bonis operibus Dei mandata complere. 7 #Psallite Domino in cithara, ÷ in cithara .. et voce psalmi: In tubis ÷ ductilibus .. et voce tubae corneae.@# H Psallit Domino in cithara qui omnibus membris se castum praebuerit; non potest autem esse sonus citharae perfectus, si una chorda defuerit; sic etiam homo, si uno crimini capitali subjacebit, non psallit Domino in cithara, quia una chorda deest, nec est perfectus citharae sonus. C Vox psalmi quoque ad laudationem divinam pertinet. Tubae ductiles, significant fideles, qui diversis passionibus tunsi, Deo largiente, clarius sonuerunt. Vox tubae corneae, est fixa tolerantia patientiae, quae ut cornu perseverat. 8 #Jubilate in conspectu regis Domini: moveatur mare et plenitudo ejus: Orbis ÷ terrarum et qui habitant in eo:@# C Dixit jubilandum esse, nunc ostendit ubi, quia ante regem. Commovetur mare, quando in futuro judicio impiorum
null
05ce7e58-fa27-4a6e-8da9-2f9b6dd7fb8f
latin_170m_raw
null
None
None
None
pectora a recordatione delictorum commoventur. Et plenitudo ejus, merito dicitur, quia multa peccata commiserunt. Orbis terrarum movebitur, quando in novam faciem veniet, ut praedictum est: erit coelum novum et terra nova (II Petr. III). Et qui habitant, id est homines in eo. 9 #Flumina plaudent manu simul: montes exsultabunt a conspectu Domini: Quoniam venit judicare terram.@# C Flumina: sanctos viros significat, qui bona pera coelesti ubertate manaverunt. Simul, id est cum Domino Salvatore, cui praedicta opera exhibuerunt. H Montes, apostoli. C Qui exsultabunt in conspectu Domini, in judicatione futura, quoniam venit, scilicet judicare peccatores, qui terrena semper vitia concupiscunt, et ideo terra recte dicuntur. 10 #Judicabit orbem ÷ terrarum .. in justitia. Et populos in aequitate.@# C Isti sub justitia judicandi sunt, qui nulla remissione liberabuntur a sua pertinacia. Illi vero populi in aequitate judicandi sunt, quoniam ibi praemia recipiunt, qui hic propter nomen Domini gravissima pericula pertulerunt. ORATIO EX PSAL. XCVII. Immitte, Domine, salutare tuum mentibus nostris, qui revelasti justitiam tuam gentibus universis, ut qui quondam judicari venisti pro perditis, misericordiam, cum adveneris, pro quibus judicatus es, largiaris. Qui cum Patre et Filio, etc. PSALMUS XCVIII. ARGUMENTUM PSAL. XCVIII. C Propheta commonet populos Christo Domino confiteri, eumque adorare, quia suis fidelibus propitius existit. TT. ÷ #Psalmus David ..:@# C Per David enim, et personam loquentis advertimus, et Christum, manu fortem et desiderabilem sentimus. Ipsius enim honor, in hoc psalmo, regnum potentiaque cantatur 1 #Dominus regnavit, irascantur populi: Qui sedes super Cherubim: moveatur terra.@# C Cum psalmo dicit, Dominus regnavit, exponit quoniam gloriam suae resurrectionis ostendit. Ille enim, qui resurrexit nempe, ipse regnavit. Irascantur populi, H vel Judaei vel gentiles non credentes, C nihil ultra Christo nocituri. Cherubim, Hebraeum, significat plenitudinem scientiae, ubi quasi in throno suo Deum manifestat sedere. Moveatur terra, postulat peccatores ad conversionem commoveri; H quandiu enim terra, id est peccator, immobilis est, sanari non potest. Quando vero mota fuerit et intremuerit propter peccata, sanitatem recipit. Unde alibi dicitur: Sana contritiones ejus, quia mota est (Psal. LIX). 2 #Dominus in Sion magnus: Et excelsus super omnes populos.@# C Sion interpretatur #speculatio,@# id est Ecclesia, in qua Dominus spiritaliter inesse monstratur; et ille, quem contempserunt perversa mente, rex et excelsus super omnes populos eminet. 3 #Confiteantur nomini tuo magno. Quoniam terribile et sanctum est: Et honor regis judicium diligit.@# C Magnum dictum est nomen Christi, quia ubique diffamatum est; terribile, quia ipse venturus est judicare vivos et mortuos; sanctum, quia immaculata et coelesti conversatione permansit. Honor regis est gloriosa praedicatio, quam illi semper offerimus, confitendo ipsius justum judicium. Vel, diligit, honor, id est, cultus quo Deum honoramus; amat, id est requirit diligentem advertentiam, deliberationem, sui ipsius judicium et vilitatem, atque Dei reverentiam. 4 #Tu parasti directiones: Judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.@# II Praeparavit Deus directiones in populis, sed ipsi proprio vitio depravati sunt. C Judicium fecit in populo fideli, quando ei donavit bonum malumque discernere; justitiam vero, cum relictis idolis, creatori suo meruit deservire. In Jacob, id est in unoquoque fideli. 5 #Exaltate Dominum Deum nostrum: Et adorate scabellum pedum ejus quoniam sanctum est.@# Commonet Propheta devotos populos, praedicando magnificare et exaltare nomen Domini, et adorare scabellum, H A C id est corpus Christi, quod de Maria virgine assumpsit. C Scabellum, humanitas divinitatis intelligitur. Pedes ejus, stabilitatem divinitatis significat. Quoniam sanctum est, scilicet corpus Christi, et gloriosum, et adorabile. 6 #Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus Et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus.@# C Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus. Quamvis Moyses sacerdos esse alibi non legatur. H Et quamvis illorum unus legis, alter sacerdotii teneat regulam, tamen, uterque sacerdotali praeconio, vel in legalibus vel in vestris tintinnabulis
null
6330a92f-0b30-42c2-ae29-7d0a415bea69
latin_170m_raw
null
None
None
None
adventum Domini nuntiavit. C Samuel unxit David in regem, tamen non accepit officium sacerdotis, quia erat de tribu Ephraim, unde sacerdotes fieri non licebat, et ideo non inter sacerdotes, sed inter eos qui invocant nomen Domini ponitur hic. Levita vero fuit, quia illud linium Ephod portavit. H Quod significat posse candidum effici, qui per poenitentiam nomen Dei invocans, nigredinem peccati lacrymis diluerit. 7 #Invocabant Dominum et ipse exaudiebat eos: In columna nubis loquebatur ad eos.@# C Quantum valeat sinceritas orationis, in brevitate declaratum est, quia fideliter Deum invocantes efficaciter audiebat. In columna nubis loquebatur tunc illis, nobis autem per sanctum scabellum, id est, per incarnationem, et loqui et apparere dignatus est. 8 #Custodiebant testimonia ejus: Et praeceptum quod dedit illis.@# C Reddit causas quare eos Dominus exaudire dignaretur. Ipse enim Christus vere illum diligit, qui ejus mandata custodit, ut ipse ait: Si me diligitis, mandata mea servate (Joan. XIV). Testimonium vero hic dicitur: per signa aliqua praecedentis rei posita significatio. Sicut in lege dixit: Hoc erit vobis in testimonium (Deut. VI). 9 #Domine, Deus noster, tu exaudiebas, eos Deus, tu propitius fuisti eis: Et ulciscens in ÷ omnes .. adinventiones eorum.@# C Dicendo tu exaudiebas eos, tu eis propitius fuisti, ostendit quidem desideria sanctorum in bonis petitionibus fuisse completa. Et ulciscens in omnes, etc., ne eis humana elatio subripere potuisset. Nam quamvis aliqui sancti sunt et fideles viri, tamen oportet in eis vindicare pro tempore, ne cor eorum posse videatur ad superbiam deduci. Adinventiones vero eorum, intellige studia eorum et operationes deficientes. H Vel in bonum accipe ulciscens, ut Deus ulcisci intelligatur in adinventiones, id est, contra adinventiones eorum facientes, quia placitae erant Domino eorum actiones et adinventiones. 10 #Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto ejus: Quoniam sanctus Dominus Deus noster.@# C Notandum est enim quod sanctum Dominum in monte sancto praecipit adorandum, quoniam sicut laus ejus non convenit ori pravo, ita nec ejus culturae loci potest congruere turpitudo. ORATIO EX PSAL. XCVIII. Sublimis throni Domine te et oramus et quaesumus, ut columna nobis luminis refulgente, modum sacerdotalis ordinis te custode servemus. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS XCIX. ARGUMENTUM PSAL. XCIX. C Admonet Propheta universitatem Dominum exsultando laudare. TT. #Psalmus ÷ David in confessione ...@# C Confessio enim quasi confacio dicitur, sive poenitentia sive laus multorum ore celebrata. Quae ideo sic dicitur, ut ad plurimos pertinere modo monstretur. #Con@# enim simul significare notum est. 1 #Jubilate Deo, omnis terra: Servite Domino in laetitia.@# C Jubilatio est enim magno mentis gaudio commoveri, non tamen in articulata verba prorumpere, et sub jucunditate Domino famulari. Omnis terra, non ad tellurem referendum est, sed allegorice ad homines constat intelligi. Ista laetitia utique charitas est, de qua Apostolus ait: Non inflatur, non agit perperam (I Cor. XIII); non enim murmurantes Domino servire debemus, quia sic Deum non diligimus. 2 #Introite in conspectu ejus: In exsultatione.@# H Introite, id est, non jocis turpibus dissolvimini, sed omnia quae facitis in gloriam Dei facite. In exsultatione, C hoc est, ut gaudia tunc sumatis humilitatis, quando superbis omnibus probatur esse terribilis. 3 #Scitote quoniam Dominus ipse est Deus:@# #Ipse fecit nos et non ipsi nos.@# C Scitote, hoc est intelligite, o Judaei, quod iste Dominus, quem Filium Dei minime credidistis, ipse est Deus, qui fecit coelum et terram, qui nos quoque ad suam imaginem plasmavit. H Et non solum corporaliter, sed in novum hominem recreavit; et hoc non nostro merito, sed suo dono. 4 #Populus ejus et oves pascuae ejus introite portas ejus in confessione. Atria ejus: in hymnis confitemini illi.@# H Venit ad populum fidelem, per comparationes pulcherrimas ostendens quid sint. Oves, quia sunt simplices, et ipse earum pastor est verus. Pascuae ejus, id est, divinarum Scripturarum dulcis epulatio. Portae Domini, sunt humilis poenitentia
null
a70dd7d3-d788-48f5-9975-2b62c335d628
latin_170m_raw
null
None
None
None
, baptismum sacrum, et charitas et alia bona opera et sancta. Atria ejus, ut hic subaudias intrate, significat prophetas et evangelistas, et quicunque recte praedicaverunt. Dicta enim illorum, Domini constat esse atria: quia per illos et illa ad eum itur, et ipse, si devota mente perquiritur, in eis invenitur. 5 #Laudate nomen ejus quoniam suavis est Dominus: In aeternum misericordia ejus: et usque in generationem et generationem veritas ejus.@# C Reddit causam quare praedicandum et laudandum est nomen Christi, quoniam suavis est. Suavitas enim ista nescit habere fastidium. In aeternum, quia cum semel praestiterit aeterna futura bona, semper ab ipso servantur illaesa. Saeculum saeculi, sive in generationem et generationem. Et istud significat saeculum quod nunc agitur, et illud quod credimus esse venturum, id est, saeculum in beatorum gaudio. Hic enim veritas Dei impletur, et promissa ejus in patria veritate complentur. ORATIO EX PSAL. XCIX. Jubilamus tibi, Domine aeterne, in laetitia et exsultatione, poscentes, ut dum portae pectorum nostrorum in tuis laudibus reserantur, semper ad misericordiam veritatemque pandantur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS C. ARGUMENTUM PSAL. C. C Ecclesia Dei, judicium et misericordiam decantat, seque non cum iniquis sed cum fidelibus habitare congaudet. TT. #Psalmus ipsi David.@# C Ipsi David ubi ponitur, totum Christi virtutibus applicatur, ut nihil de isto terreno rege intelligas, sed omnia de illo coelesti fuisse dicta cognoscas. 1 #Misericordiam et judicium Cantabo tibi, Domine.@# 2 #Psallam et intelligam in via immaculata: Quando venies ad me.@# C Audiant utique misericordem Dominum peccatores, qui desperant de salute; intelligant superbi judicem, qui malum suum non aestimant esse puniendum; in his enim duobus sermonibus et cuncta opera Dei et totius Ecclesiae aedificatio probatur esse narrata. Omnia enim Dei opera sunt misericordia et judicium, id est, veritas, in quibus duobus omnes virtutes comprehenduntur. H Admonet Propheta, ut quisquis quod psallit intelligat, et sensus ipsius psalmum contempletur, et non vagetur mens foras ut ore quidem videatur psallere, mens autem sine fructu sit. In via immaculata, C quia Christus non habuit peccata, qui hunc mundum immaculatis gressibus ambulavit, et ideo ait: Ego in hoc mundo sine macula ambulabo, ut veniat ad me immaculatum. H Quando venies, de secundo ejus adventu dicit, quando revertens Dominus, facta hominum exquirit. 3 #Perambulabam in innocentia cordis mei: In medio domus meae.@# H Nihil sic placere Deo ut simplicitatem et innocentiam. C Hinc datur intelligi, quod propter simplicitatem gratissimam, in specie columbae Spiritus sanctus apparuit: et propter mansuetudinem, agnum se vocari Filius Dei elegit, per hoc utique designans, aeternam sapientiam habitare in pectoribus placidis et humilibus. 4 #Non proponebam ante oculos meos rem injustam. Facientes praevaricationes odivi.@# 5 #Non adhaesit mihi cor pravum: Declinantem a me malignum non cognoscebam@# C Juste ergo dicit sancta congregatio, ante oculos cordis sui se non posuisse rem injustam, quam de penetrabilibus suae mentis excluserat. Recte si quidem res illas videre negamur, quas nullis delectationibus intuemur. Praevaricationes odivi: quia praevaricationes hominum jugiter habui odiosas, nam quamvis ante faciem nostram veniant, tamen non sunt in conspectu mentis nostrae. C Cor pravum enim adhaerere non potest, nisi ligatis funibus peccatorum. Declinantem a me, id est haereticum, qui pravis doctrinis a catholica fide dissentit, non cognoscebam: cum se etiam baptizatum asserat, non tamen in eo agnoscitur divina dilectio, qui blasphemus probatur a Domino. H Vel quicunque malus Christianus per malignum accipitur. 6 #Detrahentem secreto proximo suo:@# #Hunc persequebar.@# C Detrahit haereticus secreto, quando absentem catholicum aliqua oblocutione dilacerat, nec audet palam contendere, qui se novit irrationabilia vindicare. Hos dicit persequendos, ut ad studia veritatis concitentur. H Vel de quolibet detrahente intellige. 7 #Superbo oculo et insatiabili corde: Cum hoc non edebam.@# C Superbo oculo est, qui est praetumidus prava voluntate. Insatiabili corde (I Cor. 5): qui non recedita blasphemiis. Illos in tantum dicit vitandos, ut nec cum ipsis debeamus inire convivium, ne
null
69df2564-ef04-4a22-939c-23640a1926a4
latin_170m_raw
null
None
None
None
aures Christianorum abominandis inquinentur sermonibus. 8 #Oculi mei ad fideles terrae ut sedeant mecum: Ambulans in via immaculata hic mihi ministrabat.@# C Profitetur se nunc sancta congregatio: illos cordis oculos sociare cum sanctis, quos avertebat a pessimis. Fideles terrae sunt Christiani, qui per totum mundum habitant, et sedent simul in unitate fidei. Ambulans in via, haec est vera et manifesta probatio Christianorum, et in sua vita clarescere, et bonorum ministrorum conversatione gaudere, sicut supra dixit: Cum sancto sanctus eris (Psal. XVII). Et quamvis hoc a laicis non sit exceptum, tamen specialiter probatur sacerdotibus impositum, ut tales ministros habeant, qui divinis regulis non repugnent. 9 #Non habitabit in medio domus meae, qui facit superbiam: Qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.@# C Negat enim fidelis populus, cum superbis sibi fuisse aliquam portionem. Unde cognoscimus nos debere habere talia in subjectos judicia, ut nullatenus pessimis hominibus faveamus: nec nobis grati videantur, qui morum pravitate vitandi sunt. Non direxit, id est, non profecit: illos enim dicimus dirigere, qui accedendo proficiunt, vel aliqua prosperitate meliorantur. Quod istis non contingit, qui #tortuosis@# student #semitis@# ambulare. 10 #In matutino interficiebam omnes peccatores terrae: Ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.@# C Postquam dixit malorum se fugisse consortia, exponit nunc quemadmodum de penetrabilibus suis expulerit illam partem tyrannicam, scilicet pravam daemonum suggestionem. In matutinis: in ipsis videlicet initiis, cum nobis suggestiones diabolicae coeperint velut dubia crepuscula apparere, tunc oratione debent ejici, ne paulatim noxiae crescentes, velut dies nebulosissima, comprehendant. Peccatores terrae sunt daemones, qui sic juste dicuntur, quoniam peccatores faciunt. Civitatem Dei: animam piam patres esse dixerunt, unde diabolus disperditur, cum a sua intentione removetur. ORATIO EX PSAL. C. Incomprehensibilis virtute, Deus, qui tuis famulis misericordiam atque judicium clementer insinuas, concede nobis fideles intelligere, rectamque viam ingredi, vel a vanitate exsecrabilis superbiae declinare. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS CI. ARGUMENTUM PSAL. CI. C Propheta dicit de persona cujuslibet pauperis justi, ut Dominus ad ejus preces attendat. #TT. Oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam.@# H Pauper est Christianus, non hujus mundi carens divitiis, sed spiritu pauper. C Sive etiam egens in hoc saeculo, sed locuples in Deo, vitiis vacuus, virtutibus plenus. Anxius est, qui in gravi discrimine positus, nullam partem quam sequi debeat, novit eligere. Coram Domino: talem vult orationem intelligi, quae de animae sacculis ante pedes regios, quasi aurei metalli copia decora fundatur. 1 #Domine exaudi orationem meam: Et clamor meus ad te veniat.@# C Videns propheta ante adventum Domini humanos crescere errores, personam pauperis convenienter assumpsit. Primo enim posuit orationem, et adjecit clamorem, ut cognosceres crevisse studia supplicationis, cujus orationem in clamorem prorupisse sentires. 2 #Non avertas faciem tuam a me:@# #In quacunque die tribulor inclina ad me@# ÷ #aurem@# 2 #tuam@# .. C Supplicat itaque pauper iste, ne a conspectu Dei reddatur alienus. In quacunque die, id est quocunque tempore urgebatur vulneribus peccatorum, vel cum eum detestabilis premebat inimicus. Inclina aurem, id est, praebe auditum. Auris Dei pro clementia ponitur, qua preces supplicum benignus exaudit. Auris enim ab auditu dicta est. Licet enim omnes videat, omnesque audiat, solos tamen eos audire dicitur, quibus praestare dignatur. 3 #In quacunque die invocavero te: Velociter exaudi me@# H In quacunque die pro praesentibus pressuris orat, ut ab his divina contemplatione eripiatur. C Et jam confidentius petit, ut celerius mereatur audiri. Nam qui velocitatem postulat, de ejus clementia non diffidit. 4 #Quia defecerunt sicut fumus dies mei: Et ossa mea sicut cremium aruerunt.@# C Merito ergo dies peccatorum, globis fumiferis comparantur. Et maxime ad superbiam mundi respicit, quae, quanto plus extollitur ut fumus, tanto amplius evanescit. H Ossa: significat animi fortitudinem, si ergo quod est in me forte, hoc aruit et infirmum factum est, quanto magis quae
null
9ec68be5-763d-4838-989e-8c7ae3761034
latin_170m_raw
null
None
None
None
per naturam infirma sunt, ut caro. C Nam qui se pavescit in futuro arsurum, ipsius incendii pavore jam frigitur quasi in frixorio. 5 #Percussus sum ut fenum et aruit cor meum: Quia oblitus sum comedere panem meum.@# C Bene genus humanum feno comparatur, quod et viriditatis habet laetitiam, et percussum facile sentit injuriam. Sic cum in lege Dei consistimus, tanquam viridissimum fenum vegetamur: mox vero ut ab ejus praeceptis fuerimus diabolica falce succisi, statim arescimus. Reddit quoque causam cur ejus cor aruit, quia non comedit panem spiritalem, id est Christum, propter peccatum. 6 #A voce gemitus mei: Adhaesit os meum carni meae.@# C In Illo enim gemitu affligebatur iste pauper, quem mundi amatores potius irridebant. Ideo addidit mei, ut se a mundanis desideriis monstraret abstractum. II Discant poenitentes quomodo agant poenitentiam, ab isto paupere. Videant quid dicat, adhaesit, etc: ac si dixisset: Iste pauper, ita maceravi memetipsum, ut sine carne essem. Et adhaesit cutis ossibus meis: carnem, pro pelle dixit. 7 #Similis factus sum pelicano solitudinis: Factus sum sicut nycticorax in domicilio.@# C Pelicanus avis est Aegyptia similis ciconiis in granditate corporis, quae delectatione solitaria se consolatur, et naturali macie semper confecta est, tenso enim intestino per viscera, quidquid escarum accipit, sine aliqua decoctione transmittit: et significat eremitas. Nycticorax, id est nocticorvus, quem quidam bubonem, quidam noctuam vocant, quae quaerit escas in nocte: ita et poenitens isto nocturno tempore escas animae quaerit modulando, retinens se domicilio a publica visione remotum. 8 #Vigilavi: Et factus sum sicut passer solitarius in tecto.@# C Passer est avis parva sagacitate sollicita, nec facile irretitur laqueis; quae ad domorum fastigia #cucur@# rit, ne fetus perdat. Cui compa #rantur@# qui se conferunt ad septa Ecclesiae Dei, et in ejus fastigio vigilant, ac ibi tutissime perseverant. Hae autem aves genere discrepantes et consuetudinum qualitate dissimiles, per hyperbolen hominibus comparantur. Quod argumentum dicitur ex majore ad minus: major est homo quam passer. 9 #Tota die exprobrabant mihi inimici mei: Et qui laudabant me adversum me jurabant.@# C Diabolicae constat esse malitiae, ut servos (Dei quos apertis terroribus tyranni superare non valent) derisoria magis increpatione flectant, sic enim est consuetudo perversis, bonos prius in vita saeculari laudare, post jurejurando detestari, cum eos poenitentia affligi conspiciunt. 10 #Quia cinerem tanquam panem manducabam Et poculum meum cum fletu miscebam.@# Manducavit Christus cinerem ut panem: quia peccatores poenitentes ad se convertit. C Vel cinerem, id est, reliquias peccatorum et parva peccata consumebam vera poenitentia: ne quid esset residuum, quod impediret meritum regni coelorum. Et poculum meum: tunc enim animae meae penetralia, coelestis ille potus ingreditur, quando piis fletibus irrigatur; H vel in cinere intingebam panem meum, et sic comedebam. Si ergo propheta hoc fecit: nos quid faciamus? et poculum cum lacrymis miscebam: et nihil mihi suave erat, neque panis, neque poculum, sed tantum veniam et coelestem panem Christum desiderabam. 11 #A facie irae et indignationis tuae: Quia elevans allisisti me.@# C Ira et indignatio faciem non habent corporalem: sed timentibus sub imaginatione semper apparent. Ira ad ultionem pertinet: indignatio, ad motum animi mediocrem. Elevat autem Deus suis beneficiis peccatores, quando illis opes confert, et honorem concedit: et dum ex hoc extolluntur, omnia eripit, ut non pereant sed humilientur et cognoscant unde et illa habuerint. 12 #Dies mei sicut umbra declinaverunt: Et ego sicut fenum arui.@# C Pulcherrime dixit iste poenitens, post praevaricationem Adae, dies declinasse suos: quia ipse declinavit a Domino. Tanto enim quisque imminuitur, quanto ab illa plenitudine lucis segregatur, consequensque fuit, ut cujus declinabant dies, sicut fenum arescere debuisset: beneficio enim vitali unde vegetabatur subtracto, in ariditatem perducitur peccati. 13 #Tu autem, Domine, in aeternum permanes:@# ÷ #Et .. memoriale tuum in generatione et generationem.@# C Post dignissimam satisfactionem peccatorum, poenitens venit ad laudes Dei. Fecit autem laudis initium pauper iste, ab adventu Domini, per
null
677906cf-f7c8-4285-98ea-a61b2d0f0300
latin_170m_raw
null
None
None
None
quem mundum noverat esse salvandum. Memoriale: dictum est salutare promissum de Domini Incarnatione venturum: quod per infinita perseverat saecula, nec aliqua potest immutare oblivio. 14 #Tu exsurgens misereberis Sion: Quia tempus miserendi ejus + quia venit tempus@# ... C Exsurgens dicitur: quasi dormienti, quia diutius subvenire distulerat. Sion mons est, per quem significatur Ecclesia: cui misertus est Deus, quando eam de gentibus collegit, et sua doctrina fundavit. H Confidat ergo qui agit poenitentiam, quoniam venit tempus miserendi et salvandi. 15 #Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus: Et terrae ejus miserebuntur.@# C Servos Domini apostolos dicit. Isti beneplacitos habuerunt lapides ejus, id est Christianos, quando in eis praedicationem suam fructuosam esse cernebant. Terrae ejus miserebuntur, quia per gratiam Dei mundandi erant, qui terrena tantum sapiebant, et labe terrena sordebant. 16 #Et timebunt gentes nomen tuum, Domine: Et omnes reges terrae gloriam tuam.@# C Postquam enim adventus Christi salutaris infulsit, gentes conversae sunt per timorem. Ipsi quoque gloriam Domini verissime cognoscunt, qui in firmitate fidei consistunt. Reges etenim sunt qui corpora sua rite regunt, divinis ea regulis infrenantes. H Vel reges qui prius idola metuebant et daemoniorum nomina invocabant, nunc nomen tuum venerabuntur. 17 #Quia aedificavit Dominus Sion: Et videbitur in gloria sua.@# C Aedificata est Sion, hoc est mater Ecclesia de vivis lapidibus fabricata. Iste etiam Dominus, qui aedificavit Sion, videbitur in gloria sua, quando, in die judicii, haedos se #questrat@# ab agnis (I Petr. II). 18 #Respexit in orationem humilium: Et non sprevit precem eorum.@# C Dicit etiam respexisse Dominum orationem pauperum, id est fidelium; quia ille omnia incorporalia contuetur, cujus oculis nihil probatur occultum, hoc est autem ipsius respicere, scilicet non #spernere.@# 19 #Scribantur haec in generatione altera: Et populus qui creabitur laudabit Dominum.@# H Scribantur haec in generatione altera, hoc est in Novo Testamento, et populus, utique Christianus, qui prius peccatis mortuus, in eo est per gratiam baptismi recreatus, iste videlicet laudabit Dominum. C Novo, scilicet cantico: ut est, Cantate Domino canticum novum. 20 #Quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de coelo ÷ in .. terram aspexit@# C Prospexit de excelso, id est de coelo: dum fragilitatem nostrae humanitatis assumpsit. Inde igitur aspexit in terram, id est ad nostri corporis fragilitatem, quae mundi vitiis tenebatur obnoxia. 21 #Ut audiret gemitus compeditorum: Ut solveret filios interemptorum.@# C Illi autem compediti sive vinculati, sunt viri sancti vinculis mandatorum astricti, quos gementes atque ad se clamantes Dominus audire dignatus est: ut mundum propriis peccatis irretitum, beneficio suae miserationis absolveret: et filios interemptorum (qui diabolica fraude perempti sunt) a paternis erroribus divina fortitudine liberaret. 22 #Ut annuntiant in Sion nomen Domini: Et laudem ejus in Hierusalem.@# C Annuntiatum est nomen Domini Christi in Sion: dum ibi primum diversis linguis magnalia Dei loquebantur apostoli (Act. II). Hinc factum est, ut a locali Hierusalem per Ecclesiam generalem pla praecepta Dei decurrerent. 23 #In conveniendo populos in unum et reges: Ut serviant Domino.@# 24 #Respondit ei in via virtutis suae: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi.@# C Ideo dicit #venire@# populos in unum, ut virtus catholicae unitatis ostendatur. Addit et reges, sive, ut alia habet translatio, regna terrarum, ut serviant Domino coelorum. Tunc magis libera: quando auctori suo fuerint fideli servitute ligata. C Respondit Christo vocanti ad virtutum opera sancta Ecclesia, in tribulationibus constituta. In via virtutis, id est religionis suae: non lingua, sed vita; non voce, sed fide; non clamore, sed corde, cupiens agnoscere finem saeculi, ut cito ad illam beatitudinem, quam Dominus promisit pervenire mereatur. Dicit vero dies omnes Ecclesiae usque ad finem saeculi, paucitatem dierum, respiciens ad aeternitatem, quia quodcunque finiendum est, non debemus dicere longum. 25 #Ne revoces me in dimidio dierum meorum: In generatione et generationem anni tui.@# C Revocatur enim in dimidio dierum suorum, qui ad antiqua delicta revertitur
null
9fac7138-6000-48f4-b10b-62e80fdd4847
latin_170m_raw
null
None
None
None
: significat enim dierum dimidium, ipsam juventutem, in qua lubrica voluptas appetitur, et aetatis fervore crimina plus amantur. Per annos aeternitatem Domini. 26 #Initio ÷ tu, Domine .., terram fundasti:@# #Et opera manuum tuarum ÷ sunt .. coeli.@# C Cum dicit initio: ostendit quia Creator ante creaturas suas, sine aliquo initio, cognoscitur exstitisse. Per manus: hic virtutem jussionis debemus accipere, sicut scriptum est: Ipse dixit et facta sunt, mandavit et creata sunt (Psal. XXXII). 27 #Ipsi peribunt, tu autem permanes: Et omnes sicut vestimentum veterascent.@# H Ipsi peribunt: juxta illud, coelum et terra transibunt (Matth. XXIV). C Tu autem permanebis, in gloria majestatis. Vestimentum, ad carnis fragilitatem videtur aptandum, hoc enim veterascet, quod more vestis morte consumitur. 28 #Et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur:@# #Tu autem ÷ idem .. ipse es: et anni tui non deficient.@# C Opertorium coelos forsitan debemus advertere, qui ad vicem velaminis, terras operiunt; qui similiter ut alia commutantur, postea sub aeternitate mansuri. Idem: positum est contra illa quae dicta sunt; quoniam, dum illa sint commutabilia, Dominus semper immutabilis perseverat. 29 #Filii servorum tuorum habitabunt: Et semen eorum in saeculum dirigetur.@# C Filios: dicit discipulos apostolorum, quos per fidei uterum, sancta praedicatione genuerunt. Inhabitabunt: habitatio haec locum beatitudinis significat: semen, opera fidelium, quae in hoc mundo seminantur, ut in illa aeternitate, eorum laudabilis fructus appareat. ORATIO EX PSAL. CI. Exorabilis, Domine, intende in orationem supplicum tuorum, ut qui in peccatis detenti, tanquam fenum aruimus, respectu coelestis misericordiae sublevemur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS CII. ARGUMENTUM PSAL. CII. C Propheta universitatem ad Dei laudes hortando: de beneficiorum plurimorum, quae suis fidelibus administrat, munere gratulatur. TT. ÷ #Ipsi .. David.@# C Ipsi David positum est: ne terrenum regem David #intelligeres.@# Significat enim Christum, sicut saepe jam dictum est. Totus hic psalmus Domini laude repletus est. Est enim lucidus tituli sui claritate, consimilis ut sine difficultate continentiam ejus intelligere debeamus. 1 #Benedic, anima mea, Domino: Et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus.@# C Loquitur propheta ad animam suam, ut cum fuerit diversis cladibus liberata, beneficiorum omnium recordetur auctorem: ne sibi aut alteri putet esse tribuendum quod a solo Deo constat concessum. Interiora: sunt cogitatio recta, virtutesque rationis. 2 #Benedic, anima mea, Domino: Et noli oblivisci omnes retributiones ejus.@# H Multas retributiones praestitit nobis Dominus. C Ut qui eramus digni poena, dignos nos fecit esse honore: quod oblivisci nulli fas est. Quae vero sint istae retributiones et beneficia, consequenter enarrat, et ut homo cogitans beneficia ipsius, tota mente collaudat. Ille enim laudare nunquam desinit, qui collata beneficia non potest oblivisci. 3 #Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis: Qui sanat omnes infirmitates tuas.@# C Primo enim fit propitius peccatis nostris: quando, remissis delictis, in pace dignatur suscipere peccatores. Sanat infirmitates: dum securitas et immortalitas in resurrectione conceditur fidelibus. 4 #Qui redimit de interitu vitam tuam: Qui coronat te ÷ in .. misericordia et miserationibus.@# C Redimit de interitu vitam: quando nos ab aeterna morte submoverit, ut non audiamus: Ite in ignem aeternum. Coronat in misericordia: quando jam beatis praemia digna restituerit. H Praecurrente enim misericordia, dat victoriam, ut tribuat palma, unde et dictum est: Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. V). Scuto itaque coronat, dum protegit et defendit, et sic coronat. Scutum ergo misericordia est: quod enim protegit, non meriti nostri est, sed ejus misericordiae. 5 #Qui replet in bonis desiderium tuum: Renovabitur ut aquilae juventus tua.@# C Reple: cum eis dicitur: Venite, benedicti. Ideo vero aquilae exemplum introducitur, quia huic avi jam aetate provecta, tantum supernum labium cornea inflexione nasutum crescit, ut escas non valeat solita libertate decerpere. Quae intelligens unde ei periculum vitae possit accedere, dicitur os suum
null
f4bcc10e-19b8-42ab-b9b9-1dbc9b4775c1
latin_170m_raw
null
None
None
None
in saxo expolire, usquequo valeat manducare, et ita in antiquam valetudinem escarum solita perceptione revocatur. Sic anima, si non desinit peccata sua expolire in petra, id est in Christo, in pristinam sanitatem revertitur, recipere enim tunc valet cibos salutares. 6 #Faciens misericordias Dominus:@# #Et judicium omnibus injuriam patientibus.@# C Illis autem misericordias facit, qui miserti fuerint, ut in Evangelio ait: Beati misericordes (Matth. V), etc. Judicium illis promittit, qui patientiae munere decorantur, quibus et dicitur, Mihi vindict #am@# et ego retribuam (Deut. XXXII). Judicium enim hic vindictam intellige. 7 #Notas fecit vias suas Moysi: Filiis Israel voluntates suas.@# C Notas fecit Moysi vias, ut perfectae fidei gradibus vias Domini ambularet, et ejus justitiam legemque conscriberet, et mores doceret. Filiis Israel voluntates suas innotuit, non vias: quia multi eorum viam Domini declinare praesumpserunt, voluntatem quippe noverunt, sed praecepta servare, et viam ire noluerunt, ideo non dicitur vias eis innotuisse, sed voluntates. 8 #Misericors et miserator Dominus: Longanimis et multum misericors.@# C Misericors est, qui natura sua clementissimus approbatur: miserator, qui misericordiae suae dona largitur. Nullus autem misericors, nisi qui et patiens esse probatur. Ideo addit longanimis, id est, patiens et sustinens peccatores longo tempore. Denique subdit, multum misericors; quia etiam se blasphemantibus, solem oriri facit, et tribuit eis et conservat vitae spiritum. 9 #Non in perpetuum irascetur: Neque in aeternum comminabitur.@# C Non #ullis@# in perpetuum irascitur, qui devoti in satisfactione esse cognoscuntur: nec eis comminabitur, qui cum tota mente diligunt. 10 #Non secundum peccata nostra fecit nobis: Neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.@# H Non secundum peccata nostra fecit; quia quam merebamur, nobis meliora indulsit. Nec secundum iniquitates retribuet. C Quoniam ita pius est supplicantibus ut poenitentem statim resolvat a peccatis. 11 #Quoniam secundum altitudinem coeli a terra: Corroboravit misericordiam suam super timentes se:@# C Qua comparatione significatur, quia sicut coelum terras operit, et necessaria beneficia homini tribuit: modo pluvias, modo serena, modo ventos: ita et misericordia Dei nostrae fragilitati diversa beneficia praestat; sustinet enim ut corrigat, flagellat ut erudiat; probat ut praestet; et, ut breviter dicamus, si fas est ut coelum non operiat terras, potest fieri ut Dominus non protegat sibi purissime servientes. 12 #Quantum distat ortus ab occidente: Longe fecit a nobis iniquitates nostras.@# C Oriens significat regnum Dei, occasus vero gehennam, quae tantum dissocia est a sede beatorum, quantum dicit ille pauper in sinu Abrahae (Luc. XVI), Inter nos et vos chaos magnum firmatum est. Vel oriens est initium bonae vitae nostrae; occasus, malae conversationis effectus. 13 #Quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se: Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.@# C Pater enim carnalis, qui bene vult filium suum erudiri, frequenter eum corripit ac flagellat: sic Dominus flagellat omnem filium quem recipit, et timentes se ad studium bonae voluntatis adducit (Prov. III). Quoniam ipse cognovit: quod nosmetipsos ab illa naturali dignitate dejecimus, figmentum esse monstramur et Creatoris factura. 14 #Recordatus est quoniam pulvis sumus: homo sicut fenum. Dies ejus: tanquam fios agri sic efflorebit.@# H Ac si diceret: Non irasceris ut conteras, sed recordare quod vasa figuli sumus, quae semel confracta, reparari nisi per te non possunt. C His ergo rebus transitoriis, humanitas comparatur, quae pulchrescit ut flos et fenum agri: sed non ad vitam longissimam perducitur. Ac si quaereres: Quid est homo? et respondetur: Est cujus dies sunt sicut fenum, et qui ut flos agri effloret, sed statim flos decidit, quoniam spiritus, etc. 15 #Quoniam spiritus pertransibit in illo et non subsistet: Et non cognoscet amplius locum suum.@# C Describit enim adhuc quid sit homo, id est spiritus pertransiens, scilicet mundum praesentem, in quo diutissime non potest permanere. Non cognoscet amplius locum suum: hoc est in hoc saeculum non potest redire, ut suam vitam possit iterare. 16 #Misericordia autem Domini
null
a6eb65e7-cac2-4cde-9e34-0edbb6e7e4ef
latin_170m_raw
null
None
None
None
ab aeterno et usque in aeternum: Super timentes eum.@# C Reddimur enim per misericordiam absolute perpetui, quamvis per nos simus fragiles et caduci. Et usque in aeternum: designat aeternitatem Dei, quoniam et ille ante saecula, et in saeculo, et post illud saeculum, misericors monstratur. Video vero illam perpetuam misericordiam solum in timentes eum protendi. 17 #At justitia illius in filios filiorum: His qui servant testamentum ejus.@# C Filios filiorum: uniuscujusque actus debemus advertere. Qui Domini praecepta custodiunt, qui mandata ejus operibus implent, hi generant opera, opera vero retributionem pariunt in beatitudine aeterna. 18 #Et memores sunt mandatorum ipsius Ad faciendum ea.@# C Memoria est enim mandatorum ejus, per quam animus repetit quae audit, et visa factaque cognoscit. Isti enim sunt filii supra dicti, qui mandatorum ejus operibus sunt memores, non studio cantilenae. Nam et si quis psalterium totum voce reddat, memor ejus non est nisi quae praecipiuntur effecerit: ideo enim dicta sunt ut fiant, non ut sola vociferatione cantentur. 19 #Dominus in coelo paravit sedem suam: Et regnum ipsius omnibus dominabitur@# C Paravit sedem suam: hoc ad illud pertinet quod Christus ascendit in coelum, unde venturus est judicare vivos et mortuos. Dicit vero ipsum dominaturum, qui paravit sedem suam, ne putarent pagani daemones suos esse ullo modo regnaturos. 20 #Benedicite Domino angeli ejus potentes virtute: Facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum ejus@# C Commonet etiam angelos et spiritales substantias, ad ministerium tantae majestatis accedere. Ipsi autem virtute possunt, qui ejus jussis obediunt. Virtus enim hic pro virtute morali, non pro potentia accipitur. Ad audiendam vocem, scilicet ut sint humiles, non superbi, ipsi enim sunt digni benedicere, qui suum et cognoscunt et venerantur auctorem. 21 #Benedicite Domino omnes virtutes ejus: Ministri ejus qui facitis volutatem ejus.@# H Admonet benedicere #Deum virtutes@# ejus, id est qui virtute illius roborati, verbum Ecclesiis praedicatione ministratis. C Vel quoniam prius potentes virtute admonuit benedicere Deum, qui faciunt verbum ejus: ne verbum quod verberato aere ab hominibus proferri solet intelligeres, addidit: qui facitis voluntatem ejus, angelis enim, Domini verbum, est voluntas ejus. 22 #Benedicite Domino omnia opera ejus in omni loco dominationis ejus: Benedic, anima mea, Domino.@# H Nam cum totum opus Domini sit coelestis terrenaque creatura, admonet ut omnia debeant suum benedicere auctorem. In omni loco: significat Ecclesiam, quae per totum mundum erat Domino praestante creditura. Nam si eum semper benedicimus, ab eo jugiter custodimur. Ideo digna est admonitio, quae contra omnes casus tanquam clypeus inexpugnabilis assumatur. ORATIO EX PSAL. CII. Sana, Domine, languores populi tui, qui semper peccatoribus sicut pater filiis misereris: ut exempti ab interitu mortis perpetuae, te anima nostra benedicat, et vita clarificet. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS CIII. ARGUMENTUM PSAL. CIII C. Vox Ecclesiae magnificantis Deum, et innumerabilia opera narrando collaudantis. TT. ÷ #Ipsi David@# .. C David hic tantum ad personam loquentis adhibetur, caeterum omnia constat de Domino Salvatore narranda, qui in principio fecit coelum et terram. 1 #Benedic, anima mea, Domino: Deus meus, magnificatus es vehementer.@# C Invitat propheta semetipsum ad benedicendum Deum: benedicere Deum, est ejus magnalia confiteri; magnificatur Deus apud homines, quando eis magnus atque excelsus claruerit, ut ipsum Creatorem ad Redemptorem atque judicem sentiant: vehementer vero magnificatur, quando ab eo qui heri blasphemus fuit hodie converso praedicatur. 2 #Confessionem et decorem induisti: Amictus lumine sicut vestimento.@# C Induit decorem: quando assumpsit carnem mortalem. Induit vero confessionem, cum eo veniente recesserunt perfidi a cultu simulacrorum, et confessio ac decus supernae majestatis per mundum innotuit. Lumen autem Ecclesiam significat, quae recte velut vestis advertitur Domini Salvatoris, non habens maculam neque rugam. 3 #Extendens coelum sicut pellem: Qui tegis aquis superiora ejus.@# C Coelum hic omnem justum debemus advertere, cujus superiora, id est fidelis anima, aquis baptismi salutaribus emundata, irrigatur. Vel coelum extenditur: cum publicani et meretrices admittuntur. Coelum enim tantum justorum
null
04b1674b-f69c-4606-9f96-39f0c7e374b8
latin_170m_raw
null
None
None
None
est per justitiam, sed factum est ex gratiae largitate etiam peccantium. A Vel coelum, ut dictum est, praedicatores dicit: qui ut pellis extenti sunt, per praedicationem eorum in omni terra, et sicut mortuorum animalium major est usus pellium, ita, mortuis apostolis, amplius doctrina eorum praedicationis in usum venit Ecclesiae. Aquae vero, sunt gratiae infusio et charitas vel spiritualis sensus. 4 #Qui ponis nubem ascensum tuum: Qui ambulas super pennas ventorum.@# H C Posuit nubem: quando Dominus post resurrectionem videntibus apostolis ascendit in coelum. Ambulat super pennas ventorum: dum suas voluntates velocius operatur, quam potest excursus esse ventorum. Sive magis ventos, justorum animas debemus accipere, qui utroque Testamento perdocti, velut duabus alis ad superna gaudia transferuntur. Super quos ambulat, dum in eis misericordiam suae operationis ostendit. Per nubem etiam praedicatores accipi possunt, per quos in membris Christus ascendit dum peccata dimittunt eorum auditores. 5 #Qui facis angelos tuos spiritus:@# ÷ #E .. tministros tuos ignem urentem.@# C Angelus dicitur Graeca lingua. qui Latina nuntius interpretatur, nam quando mittuntur angeli sunt, qui tamen natura spiritus esse noscuntur. Talis est ordo verborum: qui spiritus #suos,@# facit angelos. Minister Dei est omnis qui divinas exsequitur voluntates, talis enim vir ignis coelestis efficitur, quando verbo praedicationis peccantium nequitias urere et consumere posse monstratur. 6 #Qui fundasti terram super stabilitatem suam: Non inclinabitur in saeculum saeculi@# C Fundavit Christus terram, quando solidavit Ecclesiam. Super stabilitatem, id est super se, qui est immobile fundamentum. Non inclinabitur: si jugiter supra eum manserimus, nullatenus inclinamur. 7 #Abyssus sicut vestimentum amictus ejus: Super montes stabunt aquae.@# C Abyssus enim dicitur, aquarum copiosissima multitudo, quae significat persecutores, quia sicut pallium subjecta cooperit, ita illi mundum fetidissima superstitione texerunt. Steterunt aquae super montes: id est sanctos (qui montes fidei firmitate vocati sunt) quando eos diversis poenis affligebant, aquae enim sicut et abyssi, hic impios significant. 8 #Ab increpatione tua fugient: A voce tonitrui tui formidabunt.@# C Fugient abyssi, id est superstitiosi, ab increpatione apostolorum. A voce tonitrui, id est praedicationis, quando diabolum periturum audierunt cum sequacibus suis. 9 #Ascendunt montes et descendunt campi: In locum quem fundasti eis.@# C Ascendunt montes, id est superbi et impii, quandiu permisit eos Dominus: atque iterum, quando placuit fecit in con #vallium@# humilitate sedere. Montes erant, cum saevirent: campi, cum placati resederant: in locum, id est in Ecclesiam, ubi eis servire licebat 10 #Terminum posuisti, quem non transgredientur: Neque convertentur operire terram.@# C Terminus quippe, scilicet ritus et superstitionis paganorum, est adventus Domini Christi: cujus religione crescente, cuncta idololatria cum suis auctoribus corruerunt. Neque convertentur: H In flagitia, quibus prius vixerant. C Vel melius non convertentur: ut humanum genus superstitionum suarum inundatione operiant. 11 #Qui emittis fontes in convallibus: Inter medium .. montium pertransibunt ÷ aquae@# C Fontes: hic Scripturam divinam debemus intelligere, quae in convalles, id est in homines humiles exaestuant. Montes: haereticos significat ac superbos, inter quos Scripturae perenni ubertate decurrunt: quia eas hic audire bonis malisque commune est. Pertransibunt: quia tales non contingunt istae aquae, id est, non rigant ad aliquem fructum. 12 #Potabunt omnes bestiae agri: Exspectabunt onagri in siti sua.@# C Bestias agri: gentes intellige, quae potandae erant aquis, quas in Evangelio Dominus Samaritanae pollicitus est. Onager silvester asinus est, significans Judaeos, qui satiari poculo vitali nolunt, sed exspectant in siti donec plenitudo gentium intraverit. 13 #Super ea volucres coeli habitabunt: De medio petrarum dabunt vocem.@# C Volucres coeli: animas sanctas pontificum vult intelligi, qui supra populos Domini, sanctis praedicationibus habitant. De medio petrarum dabunt vocem: quando apostolorum et prophetarum exemplis, aliqua praedicare noscuntur, id est de illorum traditione sua dicta firmare. 14 #Rigans montes de superioribus suis: De fructu operum tuorum satiabitur terra.@# H Rigans montes, hoc est apostolos. De superioribus: effundens super eos Spiritum sanctum.
null
71f63857-ac9a-41d3-83e3-becda56977b9
latin_170m_raw
null
None
None
None
Satiabitur terra, id est, terreni de beneficiis largitionis Christi. C Vel montes: quilibet Ecclesiae boni praelati, irrigantur coelesti doctrina: et eorum doctrina et vita, terreni in melius mutati, satiantur. 15 #Producens fenum jumentis: Et herbam servituti hominum.@# C Admonet propheta, ut terra illa, coelesti imbre satiata, producat fenum, id est eleemosynas faciat, jumentis, id est pauperibus, his qui passim petunt. Herbam vero servituti hominum: hoc est, ut illi necessaria tribuantur, de quo scriptum est: Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenies justum cui eam tradas, id est, prae verecundia et patientia non petenti. A Vel ministris Ecclesiae verbum Dei ministrantibus et pauperibus. 16 #Ut educas panem de terra: Et vinum laetificet cor hominis.@# C Panis noster est Christus, qui de terra producitur, quando aliquid indigentibus, ejus amore praestatur. Vinum laetificat cor: id est mentem, cum fuerit sacratum in sanguinem Christi et honorifice acceptum, quia nihil ibi culpabile reperitur. 17 #Ut exhilaret faciem in oleo: Et panis cor hominis confirmet.@# C Exhilaratur facies quoque in oleo: cum regali chrismate ungitur. H Vel misericordia exhilarat in oleo facies justorum coram Deo. Panis hic ad animam referendus est, qui perfectos efficit Christianos. A Christus ille panis est, sive justitia. 18 #Saturabuntur ligna campi ÷ et .. cedri Libani quas plantavit: Illic passeres nidificabunt.@# H Saturabuntur: de vera religione Christi. Ligna, id est rationabiles homines. Cedri: excelsiores merito sancti, quos plantavit in unitate ecclesiasticae fidei. C Passer minuta avis est et cautissima nimis: et significat monachorum parvitatem, qui in cedris, id est in haereditate potentium, velut in quibusdam ramis, nidos, id est monasteria, sibi aedificare monstrantur: eorumque robore sustentati, velut passeres, laudes Domini assiqua voce frequentant: coelestis in terra vita, imitatio fidelium angelorum, in carne praeter carnem vivere. 19 #Herodii domus dux est eorum: montes excelsi cervis. Petra refugium erinaciis.@# H Herodius major est omnium volatilium, qui aquilam vincit et comedit: et significat hominem sanctum, habitantem in domo Dei, adjutorium praestantem aliis ad vincendum diabolum. Aquila enim saepe pro diabolo ponitur. C Cervus significat fideles, qui serpentem devorant, id est diabolum, cum nequitiam ejus ad laudem Dei convertunt: habitant in montibus, id est apostolis et prophetis. Erinacius vero est, quem vocamus ericium, animal timidum, natura armatum, in saxis habitans ne inveniatur: et peccatorem significat, qui, futurum judicium metuens, ad petram Christum refugit. 20 #Fecit lunam in tempore: Sol cognovit occasum suum.@# C Luna significat Ecclesiam: quae in temporibus facta est, quando eam minui contingit et crescere. Sol: Christus, ille cognovit occasum suum, id est gloriam suae passionis, cum discipulis diceret: Venit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum (Matth. XXVI). 21 #Posuisti tenebras et facta est nox: In ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae.@# C Posuit tenebras: in tempore passionis, quando sol obscuratus est. Nox etiam illis fuit, qui carnaliter Christum in cruce intuendo comiter aestimabant mori. In hac nocte bestiae exierunt: #id est daemones quaerentes aliquos devorare.@# H #Quando et nobis sol justitiae occidit, omnia tenebrae sunt, et tunc in nos pertranseunt@# istae bestiae silvae, diaboli scilicet. 22 ÷ #Catuli .. leonum rugientes ut rapiant: Et quaerant a Deo escam sibi.@# C Leones: diabolos significant propter crudelitatem. Catuli (dicti eo quod calleant sensu narium) significant ministros diaboli, qui rugiunt ut nocentem perdant. Quaerunt vero istam escam a Deo: nemo enim immundis spiritibus rapi potest, nisi qui, sua exigente culpa, a Deo fuerit derelictus. Nihil enim a quoquam fieri potest, nisi quod ipse secreto judicio, aut ad probationem aut vindictam faciendum esse permiserit. 23 #Ortus est sol, et congregati sunt: Et in cubilibus suis collocabuntur.@# C Tunc ortus est sol: quando Christus resurrexit, et tunc satellites diaboli congregati, ejus majestatem minime sustinentes, se in suis cubilibus, id est in pertinacium pectoribus collocabant. Sol est
null
eafa2b2d-8a72-45d5-8d5f-e45544a4e78c
latin_170m_raw
null
None
None
None
dictus: quod solus ita lucet, ut ex eo dies fiat. 24 #Exibit homo ad opus suum: Et ad operationem suam usque ad vesperam.@# C Iste enim usus est mortalium: ut quandiu hic sumus, veniente die diversis occupemur actionibus: unus colit agrum, alter se bellis exercet: iste discit, ille docet: et quidquid mortalitas agit, probatur concludi vespera, id est fine saeculi. 25 #Quam magnificata sunt opera tua, Domine: omnia in sapientia fecisti: Impleta est terra possessione tua.@# C Admirando enim dicit propheta, quam magnificata sunt, nam non solum hoc hominis arduum (quia excedit humanum sensum operatio Christi), verum etiam ipsis angelis probatur immensum. Ista igitur sapientia Filius est Patris. Terra: significat Ecclesiam, quae repleta est quando universalis Domino deservit Ecclesia: possessio enim populum fidelem in Ecclesia significat, unde et alia translatio habet, impleta est terra creatura tua, scilicet ista in novitate vitae generata in baptismo. 26 #Hoc mare magnum et spatiosum + manibus: Illic reptilia quorum non est numerus.@# C Mare enim: praesentem mundum significat, ubi malitia daemonum, velut quibusdam fluctibus, voluntas animarum instabilis commovetur. Mare dictum est a #meando,@# quod semper eat et redeat. Illic reptilia, id est spiritus maligni, nobis innumerabiles, a Deo tamen comprehendi possunt. 27 #Animalia pusilla cum magnis: Illic naves pertransibunt.@# C Animalia pusilla: quia inter ipsos spiritus malos, et majores esse nequitiae probantur et minores. Per naves, signantur Ecclesiae, quae periculosos fluctus mundi, per lignum gloriosae crucis evadunt, portantes populos #credentes.@# 28 #Draco iste quem formasti ad illudendum ei:@# #omnia a te exspectant. Ut des illis escam in tempore.@# C Draco iste: aperte significat diabolum, qui vere draco dicitur, propter venenum, quod Evae primae mulieri male suadendo inspiravit, qui suis peccatis ita formatus est, ut ei illuderetur ab angelis. Sed cum draco spiritalis sit, cujus esca deceptio hominum est, non omnino tamen timeas atrocem: quia nisi Domino permittente, non praevalet quidquam sua potestate perficere. Exspectat igitur escam a Deo permittente, sicut et alia omnia. 29 #Dante te illis colligent: Aperiente te manum tuam ÷ omnia@# .. #implebuntur bonitate.@# C Exponit adhuc, ut #cum@# diabolica iniquitate vexamur, non illum credamus ex sua potestate praesumere; sed potius ad illum recurramus, sine cujus permissu nihil facere potest, et celerius victus abscedit. Dicit enim, dante te illis: ut intelligas, quia nisi datum fuerit illis, colligere non valebunt. Manus significat potestatem per quam abunde cuncta replet, et mirabiliter universa disponit. 30 #Avertente autem te faciem turbabuntur: Auferes spiritum eorum et deficient: Et in pulverem suum revertentur.@# C De illis modo dicit, qui concessa Dei munera sibi applicant, non Deo, ab his ergo talibus cum averterit Deus faciem, nudati a praesidio turbantur. Auferes spiritum superbiae: ut, accepto Spiritu sancto, innoventur et recreentur. Et in pulverem suum redeant, id est, ad humilem confessionem peccatorum in qua indigentiam suae fragilitatis agnoscant, et in tibi deficientes, ad conversionem saluberrimam redeant, qui in suis praesumptionibus errabant. 31 #Emitte Spiritum tuum et creabuntur: Et renovabis faciem terrae.@# C Emitte Spiritum tuum, id est ut reparentur in melius. Recreati sunt utique, qui se pulverem humiliter agnoverunt. Renovabitur facies; quando de vetustate peccatorum emundatur peccator. 32 #Sit gloria Domini in saeculum: Laetabitur Dominus in operibus suis.@# C Sit gloria Domini: non cujuslibet alterius. In saeculum, id est in aeternum, quia laudis ejus nullus est finis. H Laetitia est Domini, quando nos creatura ipsius benedicimus eum in die resurrectionis. 33 #Qui respicit terram et facit eam tremere: Qui tangit montes et fumigant.@# C De illis dicit, qui per Dei gratiam illuminati, peccata sua praeterita contremiscunt. Montes hic peccatores dicit, qui dum fuerint indignatione Domini percussi, tunc ad salutares lacrymas currunt, et quosdam fumiferos globos tristitiae emittunt, tanquam incensum suavitatis. 34 #Cantabo Domino in vita mea: Psallam Deo meo quandiu sum.@# C Cum ait cantabo in
null
e4a53f5a-c759-4745-b7f5-8613a3ee9918
latin_170m_raw
null
None
None
None
vita mea: tempus signat, cum in hoc mundo degere videbatur; cum vero adjecit, psallam Deo meo, scilicet in futuro saeculo ubi et esse perpetuum est, et psalmodia non habet finem. 35 #Jucundum sit ei eloquium meum: Ego vero delectabor in Domino.@# C Sic enim Deo fit jucunda nostra laudatio: si nos delectemur in Domino. Quia amans diligitur, negligens spernitur, desiderans sustinetur. 36 #Deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint: Benedic, anima mea, Domino.@# C Deficiunt a terra peccatores, cum terrena cupiditate privati, per Dei gratiam ad meliora studia concitantur. Simili modo et iniqui deficiunt, quando mali jam esse desinunt. Benedic, anima mea, dignum initium psalmi, et finis dignus, illum semper benedicere, a quo cognoscimus nos semper dona recipere. C. Vox Ecclesiae magnificantis Deum, et innumerabilia opera narrando collaudantis. TT. ÷ #Ipsi David@# .. C David hic tantum ad personam loquentis adhibetur, caeterum omnia constat de Domino Salvatore narranda, qui in principio fecit coelum et terram. 1 #Benedic, anima mea, Domino: Deus meus, magnificatus es vehementer.@# C Invitat propheta semetipsum ad benedicendum Deum: benedicere Deum, est ejus magnalia confiteri; magnificatur Deus apud homines, quando eis magnus atque excelsus claruerit, ut ipsum Creatorem ad Redemptorem atque judicem sentiant: vehementer vero magnificatur, quando ab eo qui heri blasphemus fuit hodie converso praedicatur. 2 #Confessionem et decorem induisti: Amictus lumine sicut vestimento.@# C Induit decorem: quando assumpsit carnem mortalem. Induit vero confessionem, cum eo veniente recesserunt perfidi a cultu simulacrorum, et confessio ac decus supernae majestatis per mundum innotuit. Lumen autem Ecclesiam significat, quae recte velut vestis advertitur Domini Salvatoris, non habens maculam neque rugam. 3 #Extendens coelum sicut pellem: Qui tegis aquis superiora ejus.@# C Coelum hic omnem justum debemus advertere, cujus superiora, id est fidelis anima, aquis baptismi salutaribus emundata, irrigatur. Vel coelum extenditur: cum publicani et meretrices admittuntur. Coelum enim tantum justorum est per justitiam, sed factum est ex gratiae largitate etiam peccantium. A Vel coelum, ut dictum est, praedicatores dicit: qui ut pellis extenti sunt, per praedicationem eorum in omni terra, et sicut mortuorum animalium major est usus pellium, ita, mortuis apostolis, amplius doctrina eorum praedicationis in usum venit Ecclesiae. Aquae vero, sunt gratiae infusio et charitas vel spiritualis sensus. 4 #Qui ponis nubem ascensum tuum: Qui ambulas super pennas ventorum.@# H C Posuit nubem: quando Dominus post resurrectionem videntibus apostolis ascendit in coelum. Ambulat super pennas ventorum: dum suas voluntates velocius operatur, quam potest excursus esse ventorum. Sive magis ventos, justorum animas debemus accipere, qui utroque Testamento perdocti, velut duabus alis ad superna gaudia transferuntur. Super quos ambulat, dum in eis misericordiam suae operationis ostendit. Per nubem etiam praedicatores accipi possunt, per quos in membris Christus ascendit dum peccata dimittunt eorum auditores. 5 #Qui facis angelos tuos spiritus:@# ÷ #E .. tministros tuos ignem urentem.@# C Angelus dicitur Graeca lingua. qui Latina nuntius interpretatur, nam quando mittuntur angeli sunt, qui tamen natura spiritus esse noscuntur. Talis est ordo verborum: qui spiritus #suos,@# facit angelos. Minister Dei est omnis qui divinas exsequitur voluntates, talis enim vir ignis coelestis efficitur, quando verbo praedicationis peccantium nequitias urere et consumere posse monstratur. 6 #Qui fundasti terram super stabilitatem suam: Non inclinabitur in saeculum saeculi@# C Fundavit Christus terram, quando solidavit Ecclesiam. Super stabilitatem, id est super se, qui est immobile fundamentum. Non inclinabitur: si jugiter supra eum manserimus, nullatenus inclinamur. 7 #Abyssus sicut vestimentum amictus ejus: Super montes stabunt aquae.@# C Abyssus enim dicitur, aquarum copiosissima multitudo, quae significat persecutores, quia sicut pallium subjecta cooperit, ita illi mundum fetidissima superstitione texerunt. Steterunt aquae super montes: id est sanctos (qui montes fidei firmitate vocati sunt) quando eos diversis poenis affligebant, aquae enim sicut et abyssi, hic impios significant. 8 #Ab increpatione tua fugient: A voce tonitrui tui formidabunt.@# C Fugient abyssi,
null
fd5fc842-651b-4871-b2d8-06c259fce76d
latin_170m_raw
null
None
None
None
id est superstitiosi, ab increpatione apostolorum. A voce tonitrui, id est praedicationis, quando diabolum periturum audierunt cum sequacibus suis. 9 #Ascendunt montes et descendunt campi: In locum quem fundasti eis.@# C Ascendunt montes, id est superbi et impii, quandiu permisit eos Dominus: atque iterum, quando placuit fecit in con #vallium@# humilitate sedere. Montes erant, cum saevirent: campi, cum placati resederant: in locum, id est in Ecclesiam, ubi eis servire licebat 10 #Terminum posuisti, quem non transgredientur: Neque convertentur operire terram.@# C Terminus quippe, scilicet ritus et superstitionis paganorum, est adventus Domini Christi: cujus religione crescente, cuncta idololatria cum suis auctoribus corruerunt. Neque convertentur: H In flagitia, quibus prius vixerant. C Vel melius non convertentur: ut humanum genus superstitionum suarum inundatione operiant. 11 #Qui emittis fontes in convallibus: Inter medium .. montium pertransibunt ÷ aquae@# C Fontes: hic Scripturam divinam debemus intelligere, quae in convalles, id est in homines humiles exaestuant. Montes: haereticos significat ac superbos, inter quos Scripturae perenni ubertate decurrunt: quia eas hic audire bonis malisque commune est. Pertransibunt: quia tales non contingunt istae aquae, id est, non rigant ad aliquem fructum. 12 #Potabunt omnes bestiae agri: Exspectabunt onagri in siti sua.@# C Bestias agri: gentes intellige, quae potandae erant aquis, quas in Evangelio Dominus Samaritanae pollicitus est. Onager silvester asinus est, significans Judaeos, qui satiari poculo vitali nolunt, sed exspectant in siti donec plenitudo gentium intraverit. 13 #Super ea volucres coeli habitabunt: De medio petrarum dabunt vocem.@# C Volucres coeli: animas sanctas pontificum vult intelligi, qui supra populos Domini, sanctis praedicationibus habitant. De medio petrarum dabunt vocem: quando apostolorum et prophetarum exemplis, aliqua praedicare noscuntur, id est de illorum traditione sua dicta firmare. 14 #Rigans montes de superioribus suis: De fructu operum tuorum satiabitur terra.@# H Rigans montes, hoc est apostolos. De superioribus: effundens super eos Spiritum sanctum. Satiabitur terra, id est, terreni de beneficiis largitionis Christi. C Vel montes: quilibet Ecclesiae boni praelati, irrigantur coelesti doctrina: et eorum doctrina et vita, terreni in melius mutati, satiantur. 15 #Producens fenum jumentis: Et herbam servituti hominum.@# C Admonet propheta, ut terra illa, coelesti imbre satiata, producat fenum, id est eleemosynas faciat, jumentis, id est pauperibus, his qui passim petunt. Herbam vero servituti hominum: hoc est, ut illi necessaria tribuantur, de quo scriptum est: Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenies justum cui eam tradas, id est, prae verecundia et patientia non petenti. A Vel ministris Ecclesiae verbum Dei ministrantibus et pauperibus. 16 #Ut educas panem de terra: Et vinum laetificet cor hominis.@# C Panis noster est Christus, qui de terra producitur, quando aliquid indigentibus, ejus amore praestatur. Vinum laetificat cor: id est mentem, cum fuerit sacratum in sanguinem Christi et honorifice acceptum, quia nihil ibi culpabile reperitur. 17 #Ut exhilaret faciem in oleo: Et panis cor hominis confirmet.@# C Exhilaratur facies quoque in oleo: cum regali chrismate ungitur. H Vel misericordia exhilarat in oleo facies justorum coram Deo. Panis hic ad animam referendus est, qui perfectos efficit Christianos. A Christus ille panis est, sive justitia. 18 #Saturabuntur ligna campi ÷ et .. cedri Libani quas plantavit: Illic passeres nidificabunt.@# H Saturabuntur: de vera religione Christi. Ligna, id est rationabiles homines. Cedri: excelsiores merito sancti, quos plantavit in unitate ecclesiasticae fidei. C Passer minuta avis est et cautissima nimis: et significat monachorum parvitatem, qui in cedris, id est in haereditate potentium, velut in quibusdam ramis, nidos, id est monasteria, sibi aedificare monstrantur: eorumque robore sustentati, velut passeres, laudes Domini assiqua voce frequentant: coelestis in terra vita, imitatio fidelium angelorum, in carne praeter carnem vivere. 19 #Herodii domus dux est eorum: montes excelsi cervis. Petra refugium erinaciis.@# H Herodius major est omnium volatilium, qui aquilam vincit et comedit: et significat
null
4cca3307-dca4-4316-b4a7-ec621393251c
latin_170m_raw
null
None
None
None
hominem sanctum, habitantem in domo Dei, adjutorium praestantem aliis ad vincendum diabolum. Aquila enim saepe pro diabolo ponitur. C Cervus significat fideles, qui serpentem devorant, id est diabolum, cum nequitiam ejus ad laudem Dei convertunt: habitant in montibus, id est apostolis et prophetis. Erinacius vero est, quem vocamus ericium, animal timidum, natura armatum, in saxis habitans ne inveniatur: et peccatorem significat, qui, futurum judicium metuens, ad petram Christum refugit. 20 #Fecit lunam in tempore: Sol cognovit occasum suum.@# C Luna significat Ecclesiam: quae in temporibus facta est, quando eam minui contingit et crescere. Sol: Christus, ille cognovit occasum suum, id est gloriam suae passionis, cum discipulis diceret: Venit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum (Matth. XXVI). 21 #Posuisti tenebras et facta est nox: In ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae.@# C Posuit tenebras: in tempore passionis, quando sol obscuratus est. Nox etiam illis fuit, qui carnaliter Christum in cruce intuendo comiter aestimabant mori. In hac nocte bestiae exierunt: #id est daemones quaerentes aliquos devorare.@# H #Quando et nobis sol justitiae occidit, omnia tenebrae sunt, et tunc in nos pertranseunt@# istae bestiae silvae, diaboli scilicet. 22 ÷ #Catuli .. leonum rugientes ut rapiant: Et quaerant a Deo escam sibi.@# C Leones: diabolos significant propter crudelitatem. Catuli (dicti eo quod calleant sensu narium) significant ministros diaboli, qui rugiunt ut nocentem perdant. Quaerunt vero istam escam a Deo: nemo enim immundis spiritibus rapi potest, nisi qui, sua exigente culpa, a Deo fuerit derelictus. Nihil enim a quoquam fieri potest, nisi quod ipse secreto judicio, aut ad probationem aut vindictam faciendum esse permiserit. 23 #Ortus est sol, et congregati sunt: Et in cubilibus suis collocabuntur.@# C Tunc ortus est sol: quando Christus resurrexit, et tunc satellites diaboli congregati, ejus majestatem minime sustinentes, se in suis cubilibus, id est in pertinacium pectoribus collocabant. Sol est dictus: quod solus ita lucet, ut ex eo dies fiat. 24 #Exibit homo ad opus suum: Et ad operationem suam usque ad vesperam.@# C Iste enim usus est mortalium: ut quandiu hic sumus, veniente die diversis occupemur actionibus: unus colit agrum, alter se bellis exercet: iste discit, ille docet: et quidquid mortalitas agit, probatur concludi vespera, id est fine saeculi. 25 #Quam magnificata sunt opera tua, Domine: omnia in sapientia fecisti: Impleta est terra possessione tua.@# C Admirando enim dicit propheta, quam magnificata sunt, nam non solum hoc hominis arduum (quia excedit humanum sensum operatio Christi), verum etiam ipsis angelis probatur immensum. Ista igitur sapientia Filius est Patris. Terra: significat Ecclesiam, quae repleta est quando universalis Domino deservit Ecclesia: possessio enim populum fidelem in Ecclesia significat, unde et alia translatio habet, impleta est terra creatura tua, scilicet ista in novitate vitae generata in baptismo. 26 #Hoc mare magnum et spatiosum + manibus: Illic reptilia quorum non est numerus.@# C Mare enim: praesentem mundum significat, ubi malitia daemonum, velut quibusdam fluctibus, voluntas animarum instabilis commovetur. Mare dictum est a #meando,@# quod semper eat et redeat. Illic reptilia, id est spiritus maligni, nobis innumerabiles, a Deo tamen comprehendi possunt. 27 #Animalia pusilla cum magnis: Illic naves pertransibunt.@# C Animalia pusilla: quia inter ipsos spiritus malos, et majores esse nequitiae probantur et minores. Per naves, signantur Ecclesiae, quae periculosos fluctus mundi, per lignum gloriosae crucis evadunt, portantes populos #credentes.@# 28 #Draco iste quem formasti ad illudendum ei:@# #omnia a te exspectant. Ut des illis escam in tempore.@# C Draco iste: aperte significat diabolum, qui vere draco dicitur, propter venenum, quod Evae primae mulieri male suadendo inspiravit, qui suis peccatis ita formatus est, ut ei illuderetur ab angelis. Sed cum draco spiritalis sit, cujus esca deceptio hominum est, non omnino tamen timeas atrocem: quia nisi Domino permittente, non praevalet quidquam sua potestate perficere. Exspectat igitur
null
2ebe64cc-ab4a-4cfc-ae86-e5c621f8def5
latin_170m_raw
null
None
None
None
escam a Deo permittente, sicut et alia omnia. 29 #Dante te illis colligent: Aperiente te manum tuam ÷ omnia@# .. #implebuntur bonitate.@# C Exponit adhuc, ut #cum@# diabolica iniquitate vexamur, non illum credamus ex sua potestate praesumere; sed potius ad illum recurramus, sine cujus permissu nihil facere potest, et celerius victus abscedit. Dicit enim, dante te illis: ut intelligas, quia nisi datum fuerit illis, colligere non valebunt. Manus significat potestatem per quam abunde cuncta replet, et mirabiliter universa disponit. 30 #Avertente autem te faciem turbabuntur: Auferes spiritum eorum et deficient: Et in pulverem suum revertentur.@# C De illis modo dicit, qui concessa Dei munera sibi applicant, non Deo, ab his ergo talibus cum averterit Deus faciem, nudati a praesidio turbantur. Auferes spiritum superbiae: ut, accepto Spiritu sancto, innoventur et recreentur. Et in pulverem suum redeant, id est, ad humilem confessionem peccatorum in qua indigentiam suae fragilitatis agnoscant, et in tibi deficientes, ad conversionem saluberrimam redeant, qui in suis praesumptionibus errabant. 31 #Emitte Spiritum tuum et creabuntur: Et renovabis faciem terrae.@# C Emitte Spiritum tuum, id est ut reparentur in melius. Recreati sunt utique, qui se pulverem humiliter agnoverunt. Renovabitur facies; quando de vetustate peccatorum emundatur peccator. 32 #Sit gloria Domini in saeculum: Laetabitur Dominus in operibus suis.@# C Sit gloria Domini: non cujuslibet alterius. In saeculum, id est in aeternum, quia laudis ejus nullus est finis. H Laetitia est Domini, quando nos creatura ipsius benedicimus eum in die resurrectionis. 33 #Qui respicit terram et facit eam tremere: Qui tangit montes et fumigant.@# C De illis dicit, qui per Dei gratiam illuminati, peccata sua praeterita contremiscunt. Montes hic peccatores dicit, qui dum fuerint indignatione Domini percussi, tunc ad salutares lacrymas currunt, et quosdam fumiferos globos tristitiae emittunt, tanquam incensum suavitatis. 34 #Cantabo Domino in vita mea: Psallam Deo meo quandiu sum.@# C Cum ait cantabo in vita mea: tempus signat, cum in hoc mundo degere videbatur; cum vero adjecit, psallam Deo meo, scilicet in futuro saeculo ubi et esse perpetuum est, et psalmodia non habet finem. 35 #Jucundum sit ei eloquium meum: Ego vero delectabor in Domino.@# C Sic enim Deo fit jucunda nostra laudatio: si nos delectemur in Domino. Quia amans diligitur, negligens spernitur, desiderans sustinetur. 36 #Deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint: Benedic, anima mea, Domino.@# C Deficiunt a terra peccatores, cum terrena cupiditate privati, per Dei gratiam ad meliora studia concitantur. Simili modo et iniqui deficiunt, quando mali jam esse desinunt. Benedic, anima mea, dignum initium psalmi, et finis dignus, illum semper benedicere, a quo cognoscimus nos semper dona recipere. ORATIO EX PSAL. CIII. Inclyte omnipotens Deus, qui fructu locupleti terram aridam satiasti, da nobis spiritali mente ascensum tuae gloriae contueri, ut dum te in coelis suspicimus, illa semper quae sunt coelestia, meditemur. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS CIV. ARGUMENTUM PSAL. CIV. C Propheta monet fideles ne spem in istis transitoriis ponant: sed patriarcharum viam tenentes, Deum spiritaliter semper exquirant. TT. #Alleluia.@# C Hoc verbi decus a praesenti psalmo fecit initium, nec ante a quoquam reperis positum, quamvis multi scriptores fuerint primitus Hebraeorum. Scire autem debemus alleluia neutri generis esse definitum. Quod et sanctus Hieronymus in expositione ejusdem psalmi evidenter designat. Et unum atque integrum manere debet in translatione, quod nullius linguae praesumptione mutatum est. Alleluia vero apud Hebraeos, dicitur. #laudate Deum, alle@# enim #laudate, ia@# quippe significat #invisibilem Deum.@# 1 #Confitemini Domino ÷ et .. invocate nomen ejus: Annuntiate inter gentes opera ejus.@# C Confitemini Domino, id est laudate eum, et bonis factis gratiam divinitatis vobis acquirite. Annuntiate, hoc evangelistis convenit et apostolis, et nunc sacerdotibus, ut magnalia Christi annuntient. Cum vero dicit, confitemini, et postea subdit: invocate, docet invocare Deum volentes prius ejus laudes
null
1d38b159-85c8-4c91-8012-52241ddd59c9
latin_170m_raw
null
None
None
None
confiteri. 2 #Cantate ei et psallite ei: Narrate omnia mirabilia ejus.@# C Cantate, ad hymnos pertinet offerendos; psallite, ad pia opera exercenda. Omnia significat ista quae dicturus est. Non est enim humanarum virium omnia mirabilia narrare, sed significat a toto partem. 3 #Laudamini in nomine sancto ejus: Laetetur cor quaerentium Dominum.@# C Non enim vetat ut laudemur, quia actibus bonis non potest res ista denegari; sed ut in Domino laudemur praecipit, qui praestat illa quae bene gerimus. Laetetur cor, etc. Inde, scilicet laetetur cor, si Dominum quaerit et praedicatur in Domino; non autem si de suo posse laudatur. 4 #Quaerite Dominum et confirmamini: Quaerite faciem ejus semper.@# C Hortatur ut se ad praemia futura confirment qui eum quaerere delegerunt. Ista autem inquisitio non est ullo tempore finienda, quoniam addit, semper. Faciem vero, praesentiam ejus dicit. 5 #Mementote mirabilium ejus quae fecit. Prodigia et judicia oris ejus.@# C Mirabilia itaque pertinent ad divisionem maris Rubri; prodigia, ad plagas quas misit in Aegyptum; judicia oris, quoniam cuncta complevit quae Moysi suo famulo promisit. Judicavit enim Pharaonem et populum suum, sicut Moysi dixit. 6 #Semen Abraham servi ejus: Filii Jacob electi ejus.@# C Hic subaudiendum est, quod supra dixit, mementote. Merito vero servos dicit contumaces Judaeos, quoniam, perfidia faciente, filii esse noluerunt. Filios vero Jacob, significat fidelissimos Christianos, qui haeredes esse merentur Domini. 7 #Ipse Dominus Deus noster: In universa terra judicia ejus.@# C Dicendo ipse Dominus Deus noster, commonet hic illum intelligi debere esse Deum, quem Judaeorum populi crucifigendum esse decreverunt, et ejus judicia per universum mundum esse facienda, non in sola Judaea. 8 #Memor fuit in saeculum testamenti sui: Verbi quod mandavit in mille generationes.@# C Memor fuit in saeculum, cum promissa complevit. Testamenti sui, prophetarum signat praedicationes, quas de Verbi incarnatione praedixerunt. Mandare est per alium aliquid dicere, quod per eos fecit, cum datum est eis futura prophetare. Mille generationes, finem saeculi significat. 9 #Quod deposuit ad Abraham: Et juramenti sui ad Isaac.@# C Hoc ad illud respondet, quod superius dixi, testamenti sui. Quod disposuit, illa enim quae in Veteri Testamento Abrahae et Isaac patriarchis promissa sunt, disposita dicuntur et jurata ut firma ostendantur. 10 #Et statuit illud Jacob in praeceptum: Et Israel in testamentum aeternum.@# C Illud testamentum sic dispositum, statuit Jacob, id est, firmavit in praeceptum, id est, in novum testamentum, quod proprie dicitur aeternum, quia nullum illi aliud aliquando succedit, in quo est omnium promissorum completa perfectio. 11 #Dicens: Tibi dabo terram Chanaan: Funiculum haereditatis vestrae.@# C Chanaan interpretatur #humilis.@# Ergo convenienter significat accepturos esse Christianos terram humilium, id est beatorum. Funiculus haereditatis, mundi hujus dicit tortuosas angustias, quas Dominus pro salute nostra sua passione dissolvit. Nam carnis illius susceptio, nostra probatur esse haereditas. 12 #Cum essent numero brevi: Paucissimi et incolae ejus.@# C Nunc enumerat quanta patriarchis virtus divina praestiterit. 13 #Et pertransierunt de gente in gentem Et de regno ad populum alterum.@# H Pertransierunt, non de captivitate Judaeorum hoc, sed de Abraham dicit, qui exiit de terra Chaldaeorum, et venit in Mesopotamiam, de Mesopotamia in terram promissionis, et iterum in Aegyptum. Multa regna transimus, ut perveniamus ad terram repromissionis; et ita de regno Aegypti, hujus mundi, ad alterum populum in coelis. 14 #Non reliquit hominem nocere eis: Et corripuit pro eis reges.@# H Non reliquit Pharaonem, ut noceret Abraham in Sara (Gen. XII): nec Abimelech (Gen. XX), Isaac in Rebecca (Gen. XXVI): sed corripuit Pharaonem et Abimelech pro eis. 15 #Nolite tangere christos meos: Et in prophetis meis nolite malignari.@# H Ecce ante legem patriarchae, non uncti unguento regali, christi dicuntur. Christi autem sunt, qui Spiritu sancto unguntur. Erubescant ergo Judaei, qui dicunt non posse Dominum Jesum Christum vocari, quia non fuit unctus regali unguento) cum et illi christi
null
4d456bf9-cd51-4b6a-8190-4dc962b46f69
latin_170m_raw
null
None
None
None
dicantur, qui longe ante Saul (a quo regalis ista et materialis coepit unctio) fuerunt. 16 #Et vocavit famem super terram:@# ÷ #Et .. omne firmamentum panis contrivit.@# C Vocavit famem: tempore Pharaonis, quando in Aegypto septem annis fames grassata est (Gen. XLI). Et omne firmamentum, id est fructum triticeum perduxit ad nihilum; hominum enim firmamentum panis est, cum supra dixerit: et panis cor hominis confirmat (Psal. CIII). 17 #Misit ante eos virum: In servum venundatus est Joseph.@# C Misit Joseph ante patriarchas, quos superius memoravit. Qui bene vir dicitur, quia ut vir viriliter cuncta sustinuit. Ordo autem verborum talis est: misit ante eos virum Joseph, qui in servum venundatus est. 18 #Humiliaverunt in compedibus pedes ejus. Ferrum pertransiit animam ejus: Donec veniret verbum ejus.@# C A Putiphar praeposito Pharaonis Joseph missus est in carcerem: compedes autem accepisse non legitur, sed fieri potuit ut qui in carcere retrusus est ferreis nexibus ligaretur. Pertransiit animam ipsius ferrum, quando in has missus est augustias, ne inter mala, quae injuste passus est, praevalerent et crimina falsitatis; ferrum autem hic indicat tribulationem durae necessitatis. Donec veniret verbum a rege Pharaone, qui eum liberavit, vel verbum Joseph interpretandi somnia, quod verbum quaerebatur a rege in eo et eum liberavit. Quod verbum, Dei fuit potius quam Joseph 19 #Eloquium Domini inflammavit eum: misit rex et solvit eum: Princeps populorum et dimisit eum.@# C Inflammavit utique eum intus lumen coelestis flammae ut futura diceret cum fiducia veritatis. Misit rex, Pharao solvit a reatu quo tenebatur obstrictus, ipse est princeps, dictus Pharao scilicet, quem superius regem dixit, ille dimisit eum claustra exire carceris (Gen. XLI). 20 #Constituit eum dominum domus suae: Et principem omnis possessionis suae.@# C Constituit dominum et principem, quando eum fecit currum ascendere et praeconis voce nuntiari, hunc secundum dominum esse post regem et principem totius Aegypti. 21 #Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum: Et senes ejus prudentiam doceret.@# C Credebat Pharao quod erudire posset principes suos, ut et ipsi somniorum interpretes esse mererentur, et ideo eum eis praefecit, non solum ut regeret, sed et doceret, nesciens eum, a quo somniorum scientia est, Deum solum docere. 22 #Et intravit Israel ÷ in .. Aegyptum: Et Jacob accola fuit in terra Cham.@# C Jubente Pharaone, cognatio Joseph ad terras Aegypti deducta est. Et Jacob, diversitate nominum, dicta suae revelationis variavit. Ideo nunc Israel, nunc Jacob, unum et eumdem dicit. Chanaan vero fuit filius Cham, nepos Noe, ex quo Aegyptii traxerunt originem. Nostra vero translatio Cham habet; sed Romana, quam hic sequitur, Chanaan. 23 #Et auxit populum suum vehementer: Et firmavit eum super inimicos ejus.@# H Auxit populum suum, fecunditate nascendi; confirmavit, quando illis crescentibus Aegyptiorum turba notissimis plagis vehementer afflicta est 24 #Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus: Et dolum facerent in servos ejus.@# C Convertit Deus Aegyptiorum cor ad odium contra Israeliticum populum, praestando illis felicia. Et dolum facerent: consequens erat ut post conceptum odium saeviens populus ad dolosas machinas perveniret, ut fuit in lateribus praeceptis, duplicando opus, et paleas negando, et similibus (Exod. I). 25 #Misit Moysen servum suum: Aaron quem elegit ipsum.@# C Istos ad Pharaonem, quasi quosdam testes, constat a Deo destinatos, ut populum sibi placitum abire permisisset illaesum. 26 #Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum: In terra Cham.@# C Signa sunt quasi aliqua vestigia futurarum sive praeteritarum rerum; prodigia vero pertinent ad mirabiles eventus, qui in ordine rerum prius non fuerunt, prodigium est enim dictum ab eo quod porro dicat. Itaque ista mirabilia tunc facta porro et procul dicebant populo Christiano aliquid ex eis intelligendum. 27 #Misit tenebras et obscuravit: Et non exacerbavit sermones suos.@# C Leguntur tenebras inter plagas Aegyptii pertulisse, sed potius intelligamus corda eorum fuisse obscurata, qui Domini praecepta contemnebant. Exacerbaverunt sermones, significat #acerbe@# acceperunt, aut certe injuriosis abominationibus respuerunt, et ita
null
0ab6cb14-e91d-4a1e-a73c-17678474e45c
latin_170m_raw
null
None
None
None
exponit translationem Romanam, quae habet quia exacerbaverunt; sed nostra habet non exacerbavit, scilicet Deus, id est non irritavit, sed complevit sermones suos miraculis eos confirmans. 28 #Convertit aquas eorum in sanguinem: Et occidit pisces eorum.@# C Convertit enim aquas in sanguinem, quoniam erant inter flu #enta@# maris Rubri perituri. Pisces occisi sunt, ne spes vivendi hominibus relicta videretur, quando etiam pisces mortui sunt. Qui in nativo elemento isto nutriti sunt. 29 #Addidit terra eorum ranas: In penetrabilibus regum ipsorum.@# H In ranis poetarum carmina designantur, qui a catholica regula discrepantes corda terrenorum regum fabulis replent deceptionum. 30 #Dixit et venit cynomya et ciniphes: In omnibus finibus eorum.@# C Cynomya significat muscam caninam, quae caeteris muscis mordacior est et importunitate sua violentior; ciniphes, genus culicum fixis aculeis permolestum. 31 #Posuit pluvias eorum grandinem: Ignem comburentem in terra ipsorum.@# C Posuit, id est decrevit, ut pluvia quae ad fecunditatem terris datur converteretur in grandinis noxiam vastitatem. Ignis vero comburens significat fulmina, quae solent excitata tempestate desaevire. 32 #Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum: Et contrivit lignum finium eorum.@# C #Quod@# dicit percussit, ad grandinem vel ignem comburentem re #fer,@# ne autem tantum ficulneas putares percussas, addidit omne lignum, ut et sata non dubitares eversa, ubi arborum quoque robora cognosceres fuisse contrita. Majora enim continent intellectum minorum. 33 #Dixit et venit locusta: Et bruchus, cujus non erat numerus.@# C Locusta est mater bruchi, quem mala fecunditate progenerat quae ad illam praedam, quasi convocatus exercitus, cum sua prole descendit. 34 #Et comedit omne fenum in terra eorum:@# + #Et comedit .. omnem ÷ fructum terrae eorum:@# C Et ne crederes inaniter adductum illum exercitum, dicit omnem fructum consumptum esse terrae. 35 #Et percussit omne primogenitum in terra eorum:@# #Primitias omnis laboris eorum.@# C Venit ad septimam plagam in hoc psalmo positam. Movet etiam aliquos, cur in isto psalmo septem tantum, cum in Exodi narratione decem, narrantur. Sed hoc factum est ideo, quia septem beneficia Dominum Hebraeo populo praestitisse statim dicturus est: praemisit totidem plagas Aegyptios accepisse. A Vel quia laudanti, de pluribus pauca attigisse, sufficit; narranti vero, omnia commemorare opus est. 36 #Et reduxit eos cum argento et auro: Et non erat in tribubus eorum infirmus.@# C Aurum et argentum Israeliticum populum ab Aegyptiis discedentem ex praecepto Dei legimus accepisse (Exod. XI), ut non repentina subreptio, sed longae operationis merces esse videatur. Et sequitur secundum beneficium, quia ibi etiam nullus ex jussione ejus infirmitate corporea potuit affligi. 37 #Laetata est Aegyptus in profectione ÷ eorum; Quia incubuit timor eorum super eos.@# C Tunc qui in Aegypto remanserant, omnino laetati sunt, quando illi dimersi sunt, qui ad insequendos Hebraeos ire decreverant. Cur? Quia similia minime pertulerunt. Et timebant, quia et ipsa elementa pro eis pugnabant, ut aqua maris, aer tenebrosus, ignis comburens, etc. Vel, laetata est Aegyptus propter spem liberationis a morte. Ideo enim eos exire coegerunt, ne iterum homines et primogenita interficerentur. 38 #Expandit nubem in protectione ÷ eorum ..: Et ignem ut liceret ÷ eis .. per noctem.@# C Nubes data est, ut solis temperaret ardorem; ignis concessus est, ut tenebrarum potuisset auferre caliginem. Et hoc est tertium beneficium, quod Israelitico populo constat esse concessum. 39 #Petierunt et venit coturnix: Et pane coeli saturavit eos.@# C Superata sunt desideria petentium. Carnes petit, et coturnices accepit (Exod. VI) (tam enim in quadrupedibus quam volatilibus carnes sunt sine dubio dulciores), insuper et panem coeli acceperunt (Num. XI). Sunt enim ista Exodi lectione notissima, quando coturnices in modum densissimorum imbrium depluerunt; manna quoque, ut Judaicus populus satiaretur depluit, quod hic panem coeli dicit (et optime) in figura sacramenti dictus est coeli panis. Manna enim dicitur, #quid est hoc?@# et tanquam quaerenti responderetur, dictum est: Panis coelestis; illo saturavit eos. 40 #Disrupit petram et fluxerunt aquae: Abierunt
null
a436c86f-dedf-4757-8c4d-3f0ab0abff66
latin_170m_raw
null
None
None
None
in sicco flumina.@# C Hoc quoque in figura gerebatur Domini Christi, ut petra aquas profudisset irriguas. Christus enim Dominus petra spiritalis est (I Cor. X), qui vitales aquas emanat. Quae abierunt in sicco, id est, in gentium peccatores, qui merito sicci dicuntur, qu delictis urentibus siccabantur, sed imbre Domini virente in novum hominem pullularunt. 41 #Quoniam memor fuit verbi sancti sui:@# ÷ #Quod habui .. ad Abraham puerum suum.@# H Memor fuit verbi, quod implevit de semine ejus, id est de Christo promissionem suam quam Abrahae promisit (Gen. XV). C Vel causam miraculorum dictorum nunc subdit. Ideo enim dicuntur facta, quoniam Abrahae constat fuisse promissa. 42 #Et eduxit populum suum in exsultatione:@# ÷ #Et .. electos suos in laetitia.@# C Eduxit electos suos in laetitia, quoniam illi qui murmuraverunt Domini furore percussi sunt, illos ergo non dicitur eduxisse, quos in eremo culpis exigentibus prostravit. 43 #Et dedit illis regiones gentium:@# #Et labores populorum possederunt.@# C Venit nunc ad septimum beneficium, quod enim dicit regiones gentium, ad possessionem videtur pertinere terrarum; labores vero populorum, ad divitias longo tempore congregatas 44 #Ut custodiant justificationes ejus: Et legem ejus requirant.@# C justificationes Christi sunt, ut Deum toto corde diligamus, proximos ut nos amemus, patrem veneremur. Lex vero ejus fuit die Sabbato requiesci, in pascha agnum immolari. Sed haec spiritaliter sunt quaerenda, ideo enim addidit, requirant. ORATIO EX PSAL. CIV. Invocantes nomen tuum, Domine, deprecamur, ut qui patres nostros, virtute tui nominis praeeunte, angelicis pastibus refecisti, nos quoque mysticis dapibus foveas ac reformes. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS CV. ARGUMENTUM PSAL. CV. C Hic introducitur confitens populus Hebraeorum, cum, relicta patrum perfidia, ad pietatem Domini ipso miserante perductus est. TT. #Alleluia alleluia@# C Hic introducitur confitens populus Hebraeorum, qui, relicta perfidia patrum suorum, ad pietatem Domini ipso miserante perductus est, ut intelligamus, cum fuerint conversi, et ipsos alleluia merito pro sua redemptione cantare. 1 #Confitemini Domino quoniam bonus: Quoniam in saeculum misericordia ejus.@# C Confessio ista ad medicinam poenitudinis est applicanda, sed et ad praeconia Domini pertinere non dubium est; quando major gloria pietatis est parcere confitenti quam sine offensione viventi praestare. Bonus enim dicitur recte Dominus, quia exspectat errantem, et pascit delinquentem. In saeculum autem, vitae hujus significat cursum, ubi miseri sunt quicunque delinquunt. 2 #Quis loquetur potentias Domini: Auditas faciet omnes laudes ejus?@# C Quis enim significat nullum. Cui enim aut ingenium suppetit ad cogitandum, aut lingua ad depromendum, ut lingua possit referre magnitudinem tantae majestatis? Auditas faciet, et hic quoque subaudiendum est, quis: Illa enim possunt audiri, quae probantur et dici. 3 #Beati qui custodiunt judicium: Et faciunt justitiam in omni tempore.@# C Custodit enim judicium qui inter alios recte judicat. Justitiam autem facit, qui eam in opere demonstrat. Merito ergo isti tales beati dicti sunt, qui praecepta Dei pura mente custodiunt omni tempore. Qui enim perseveraverit usque in finem hic salvus erit (Matth. X). 4 #Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui: Visita nos in salutari tuo.@# C Orant devoti, ut inter eos debeant aestimari, qui Domino fideli opere placuerunt. Optant se visitari a Deo, cujus adventu se noverant esse salvandos. H Salutaris, Filius est Patris. C Ipse est salutare, de quo beatus Simeon ait: Viderunt oculi mei Salutare tuum (Luc. II). 5 #Ad videndum in bonitate electorum tuorum: ad laetandum in laetitia gentis tuae: Ut lauderis cum haereditate tua.@# C Petit populus praedictus a salutari Domino visitari, ut bonitatem ejus videret, quam electis suis erat suo munere praestaturus. Cum, vel in laetitia suae gentis, ipsa est gens Domini, quae de gentium est diversitate collecta, ut esset grex unus et pastor unus. H Ut lauderis a nobis Judaeis, praecepta tua servantibus, cum haereditate tua, scilicet gentili populo tibi credituro, ut simus cum eis unus populus, laudans
null
fd99e294-a63f-434a-910e-e43c9e1bc984
latin_170m_raw
null
None
None
None
te aeternaliter; vidit enim te Abraham pater noster, et gavisus est (Joan. VIII); videamus et nos, et laudantes gaudeamus. 6 #Peccavimus cum patribus nostris: Injuste egimus iniquitatem fecimus.@# C Dubium non est istum populum ea peccata gemere, quae ex nequitia patrum suorum probatur sustinere. Cum majoribus enim suis peccant, qui se ab eorum delictis non separant, hoc est autem peccavimus, quod injuste egimus, quod iniquitatem fecimus. 7 #Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua: Non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae.@# C Duo sunt quae beneficia collata commendant, intellectus et memoria quod utrumque in perfidis fuisse denegatur. Videbant enim plagas Aegyptiorum, et beneficia Dei, sed qua causa fierent non agnoscebant, nec memores erant misericordiae Dei, videntes enim exercitum Pharaonis, credebant se subsidia evadendi perdidisse antequam mare divideretur, immemores priorum mirabilium. 8 #Et irritaverunt ascendentes in mare: Mare + Rubrum@# ... C Irritaverunt, id est placatum Deum iracundum sibimet reddiderunt. Ascendentes, hoc constat dictum positione loci, quoniam Aegyptus cunctis regionibus perhibetur esse humilior, et ideo inde ascendentes petierunt loca altiora. 9 #Et salvavit eos propter nomen suum: Ut notam faceret potentiam suam.@# C Dicendo propter nomen suum, designat Domiminum Salvatorem, cujus vocabulo convenit, salvare periclitantes. Notam fecit potentiam suam, utique oculis spiritali cogitatione videntibus 10 #Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est: Et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.@# C Increpationem vocavit occultum divinitatis imperium, quia mare in Exodo voce Domini non legimus increpatum. Siccatum est mare, non per totum, sed tantum quantum illis tunc iter aperiret. Desertum dicitur, et est in abyssis, quando aquarum inundatione deseruntur, ac sic aruit illa via fluentorum ut usque ad iter pulvereum potuisset pervenire. Propter quod deserto comparantur abyssi istae. 11 #Et salvavit eos de manu odientium Et redemit eos de manu inimici.@# C Salvavit enim Christus humanum genus a cohorte daemonum, quae plebem humanam stimulo peccatorum et odit et percutit. Redemit peccatores obnoxios, pretioso sanguine, ab imperio diaboli, hoc est de manu inimici. Ad litteram enim illud dici non videtur, non enim Aegyptiis pretium dedit cum liberasset Judaeos, quod tamen redemit, significat, prophetice igitur dictum habeatur. 12 #Et operit aqua tribulantes eos: Unus ex eis non remansit.@# H Haec nunc similitudo in nostro baptismo fit, ubi abluitur homo aquis, et perit diabolus cum satellitibus suis. C Ad litteram enim planum est intelligere historiam noscenti. 13 #Et crediderunt ÷ in .. verbis ejus: Et laudaverunt laudem ejus.@# C Et crediderunt, duritiam in hoc cordis demonstrat, quod non ante eventum rei, sed post factum #miraculorum@# credere maluerunt. Et laudaverunt, scilicet canentes: Cantemus Domino, gloriose enim honoratus est (Exod. XV). 14 #Cito ÷ fecerunt .. obliti sunt operum ejus: Non sustinuerunt consilium ejus.@# C Cito fecerunt, ac si diceret: Summa celeritate mutati sunt, ut qui Domino de collatis mirabilibus laudes canebant, post, nefandas murmurationes assumebant. Consilium mutaverunt in peccatum, dum prius desperarent quam ejus parata beneficia provenissent. Petierunt enim escam sub diffidentia, quamvis ante, nullam famem essent passi, divina semper largitate pasti. Ita hodie multi, dum sibi nimia festinatione provident, incauti divinitatis dispositionem anticipant. 15 #Et concupierunt concupiscentiam in deserto: Et tentaverunt Deum in inaquoso.@# C Et concupierunt concupiscentias, cum postulabant sibi dari sub murmurationibus aquam et comessationem in deserto (Exod. XV). Ostendit enim geminatio verborum nimietatem desiderii. Et tentaverunt in inaquoso. H Siccitas enim eis erat, quia non agnoscebant irrigationem sancti Spiritus in columna nubis, quae praecedebat eos. 16 #Et dedit eis petitionem ipsorum: Et misit saturitatem in animas eorum.@# C Duobus enim modis animam dicimus satiatam, cum escis corporalibus pro carnis infirmitate reficitur, et cum spiritali jocunditate completur. Sed hic animas eorum dicit carnibus potuque saginatas, ut eorum voluntas desperata rebus emergentibus vinceretur. 17 #Et irritaverunt Moysen in castris: Aaron sanctum Domini.@# C Saturitatem ventris secuta est seditio, quae plerumque periculorum perniciosorum causas excitat. Irritari, aliquem dicimus ad iracundiam provocari, irritaverunt enim viros
null
a593c4de-2988-4496-bcd2-96115f781b29
latin_170m_raw
null
None
None
None
sanctos Dathan et Abiron ad interitum suum (Num. XVI), quia per invidiam loquebantur, quod Domino displicebat. Et hoc congrue inter laudes Dei ponitur, quia suos famulos vindicasse declaratur. 18 #Aperta est terra et deglutivit Dathan: Et operuit super congregationem Abiron.@# H Aperta est terra, facta sunt haec secundum litteram, sed et nunc vorat eos terra, qui terrena sapiunt; et recedunt a mandatis Dei; quos non illuminat gratia Spiritus sancti, sed accendit flamma peccati. 19 #Et exarsit ignis in synagoga eorum: Flamma combussit peccatores.@# C Exarsit ignis hoc factum est supra, ducentos quinquaginta socios Dathan et Abiron, qui eorum infeliciter vota secuti sunt. Flamma dicta est a flagello comarum suarum. Synagoga, vero hic congregationem sociorum Dathan et Abiron significat. 20 ÷ #Et .. fecerunt vitulum in Choreb:@# #Et adoraverunt sculptile.@# C Choreb interpretatur #calvaria,@# ubi postea Judaei Dominum crucifixerunt, ut in eodem nomine, jam tunc in illo deserto Choreb, culturam Dei nefanda praesumptione violarent, quorum posteritas erat in loco calvariae crucifixura Dominum. Adoraverunt sculptile, non in deserto, sed in terra postea promissionis. 21 #Et mutaverunt gloriam suam: in similitudinem vituli Comedentis fenum.@# C Gloria eorum fuit adorata divinitas, quam infelici commutatione perdentes, usque ad hoc pervenire meruerunt, ut deserentes coeli terraeque Creatorem, Deum sibi facerent, similitudinem vituli fenum comedentis. 22 #Obliti sunt Deum qui salvavit eos: Qui fecit magnalia in Aegypto mirabilia. In terra Cham: terribilia in mare Rubro.@# H Obliti sunt Deum: qui verberavit multis plagis Aegyptum, ut suum populum liberaret: et miracula in terra Cham sive Chanaan fecit, cum ejectis gentibus ipsos in eorum terra plantavit. Terribiliaque fecit in mari, cum Pharaone exstincto sic cum populis praebebat incessum. 23 #Et dixit ut disperderet eos: Si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus.@# H Attende hoc, o sacerdos: perisset enim populus, nisi mitigasset Moyses iram Dei: et tu cum videris populum, delinquentem, annuntia ei delicta sua: et #sta in@# fractione, id est in periculo rogans Dominum, ut avertatur furor ejus ab eis. 24 #Ut averteret iram ejus ne disperderet eos: Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem.@# C Pro nihilo habuerunt terram: quia semper carnaliter visa et audita cogitabant, sed adverte quam bona illa terra fuerit, ut desiderabilis esse diceretur. H Terra enim viventium est, quam desiderabilem dicit: quam pro nihilo habebant, quia istam transitoriam diligebant. C Vel terra ista sancta corporalis, propter mysteria redemptionis nostrae desiderabilis intelligentibus fuit: illis vero nulla, qui in ea nihil spiritale senserunt. 25 #Non crediderunt verbo ejus: Et murmuraverunt in tabernaculis suis: Non exaudierunt vocem Domini.@# C Non crediderunt in verbo ejus: Filium significat, cui plebs nefandissima non credebat. Vel hoc ad litteram, quia ideo murmurabant, quia ejus promissionibus minime credere maluerunt. Dum murmurationes exercebant, vocem Domini nullatenus audierunt. In tabernaculis vero dicit: ut hoc contigisse videretur, non laborantibus, sed otiosis. Majus enim crimen est, cum murmurare contigit otiosis. 26 #Et elevavit manum suam super eos: Ut prosterneret eos in deserto.@# C Elevavit manum: hic justitia Domini praemittitur, ut secuta pietas majore gloria sentiatur. Dicit enim insurrexisse Domini potestatem, ut vindicaret in excedentibus, eosque prosterneret, et alia quae sequuntur faceret. 27 #Et ut dejiceret semen eorum in nationibus: Et dispergeret eos in regionibus.@# H Dispersi sunt enim Judaei in diversis partibus, ut aliquando humiliati, suum Dominum plebs castigata cognosceret. Sed et ille dispergitur, cujus sensus omni vento inanis gloriae vel cupiditatis circumfertur. 28 #Et initiati sunt Beelphegor: Et comederunt sacrificia mortuorum.@# H Et initiati sunt, id est, qui Deo se consecrare debuerunt, idolo Beelphegor initiati, id est consecrati sunt: et qui panem vivum esurire debuerunt, mortuorum sacrificia comederunt. 29 #Et irritaverunt eum in adinventionibus suis: Et multiplicata est in eis ruina.@# H Irritaverunt eum in adinventionibus suis, scilicet perversis, et idolorum ruina multipliciter est facta. A Vel multiplicata est in eis ruina: quia pro gravioribus suis
null
b7d51ff8-760d-469b-aeab-8c560d449e5a
latin_170m_raw
null
None
None
None
peccatis gravius vastabantur. 30 #Et stetit Phinees et placavit: Et cessavit quassatio.@# C Stetit Phinees: hoc verbum stetit, soliditatem mentis ostendit, qui ex zelo divino fornicatores occidit. H Sic debet sacerdos cui animae commissae sunt, evaginare gladium, id est proferre verbum, et occidere fornicationem et concupiscentias in utroque sexu, ut sibi reputetur ad justitiam. 31 #Et reputatum est ei in justitiam: In generatione et generatione usque in sempiternum.@# C Reputabatur illi sacerdoti Phinees ad justitiam, id quod superius dixit, hic et in futuro saeculo, sed et sacerdoti cuilibet vitia corrigenti reputatur ad aeternam justitiam 32 #Et irritaverunt eum ad aquam contradictionis: et vexatus est Moyses propter eos: Quia exacerbaverunt spiritum ejus.@# H Aqua contradictionis, aquae baptismi accipiuntur, ad quas diabolo contradicitur et operibus ejus, post quas si quis se coinquinaverit vitiis, sacerdos vexabitur pro eo, eo quod exarcerbaverit Spiritum Dei, quem ille praedicat: sicut Paulus dicebat: Quis infirmatur et ego non infirmor? (II Cor. XI.) 33 #Et distinxit ÷ in .. labiis suis: Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis.@# H Et distinxit in labiis suis, ut jugiter supplicaret pro eis. C Vel distinxit dictum illud diffidentiae, a priori mentis constantia. Non disperdiderunt gentes, quia postquam terram promissionis populus intravit, oblitus mandatorum Dei et praeceptorum ejus, quibus praeceperat debere eos propter idolorum culturas occidere, cum illis se gentibus magis vetita societate conjunxit. 34 #Et commisti sunt inter gentes: et didicerunt opera eorum: et servierunt sculptilibus eorum:@# #Et factum est illis in scandalum.@# C Commisti sunt itaque vetita societate inter gentes, ut se eorum superstitione polluerent, factumque est illis in scandalum. Scandalum nomen Graecum est, significans #sinistrum,@# eo quod eorum mentes in laevam partem perversa imitatione deduxit. Ecce facta est terra promissionis in scandalum, quae fuit in magnum praemium Domino largiente collata. Unde monemur recte uti beneficiis divina largitate collatis, ne magis inde pereamus unde sublevati fuisse cognoscimur. 35 #Et immolaverunt filios suos et filias suas: Daemoniis.@# H Immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis. Hoc intelligendum est moraliter, sensus et animas suas. C Vel ad litteram, non illi qui terram promissionis sunt ingressi, sed posteritas eorum. 36 #Et effuderunt sanguinem innocentem. Sanguinem filiorum suorum et filiarum@# + #suarum@# ..: #Quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan.@# C Effuderunt sanguinem, non autem legitur ab Hebraeis, terram promissionis ingressis, effusum sanguinem humanum in sacrificiis daemonum; tamen ab aetate sequenti hoc fieri posse non dubium est. Et ne putarentur extranei fuisse illi innocentes quorum sanguinem effuderant, addidit filiorum suorum et filiarum suarum, ut contra eos cresceret invidia, et scelus grandesceret; et ut amplius grandesceret, addidit sculptilibus istum innocentem sanguinem effusum. Auxesis enim figura ista apud Graecos dicitur, quando vel laus vel crimen adjectis dictionibus increscit et augetur. 37 #Et interfecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum: Et fornicati sunt in adinventionibus suis.@# C Interfectam igitur terram, debemus crudeles homines accipere, qui se magis iniqua devotione trucidabant interficiendo filios. Tropica enim locutione interfecta terra, dicuntur terreni homines, suis malis actionibus in anima interempti. Et hoc faciendo etiam dicuntur fornicati, nam illi fornicati videntur in Domino, qui se adulterinis polluerunt superstitionibus. 38 #Et iratus est furore Dominus in populum suum: Et abominatus est haereditatem suam.@# C Tropica locutione iratus furore Dominus dicitur. Et iratus est furore Dominus, H quia reliquit eum, et quae quondam fuerat plebs Dei, facta est caterva diaboli. C Abominatio autem et Dei aversio malorum omnium constat extremum, quia dum illud quod continet subducitur, necesse est ut earum rerum quae continentur ruina protinus sequatur. 39 #Et tradidit eos in manus gentium: Et dominati sunt eorum qui oderunt eos.@# C Traditi sunt enim opprobrio servitutis, #qui@# gloriari videbantur in idolis. Dominati sunt eorum qui oderunt eos, gravis valde dominatio, nam qui semper odit semper iratus est; qui vero semper iratus est, implacabilis est. Durissima igitur est servitus servire semper infenso. 40 #Et tribulaverunt eos inimici eorum. Et humiliati
null
f08be1a8-cdb2-4fda-b891-c5497aca6bb1
latin_170m_raw
null
None
None
None
sunt sub manibus eorum: Saepe liberavit eos.@# C Et tribulaverunt eos, recta vicissitudo, ut qui amanti Domino servire noluerunt, odientibus inimicis justo judicio probarentur esse subjecti. Saepe liberavit, ut intelligamus ipsum et bona promittere, et flagellatis denuo subvenire. Promisit enim beneficia, et humana non cessavit iniquitas, intulit vindictam, et afflictis iterare dignatus est clementiam. 41 #Ipsi autem exacerbaverunt eum: in consilio suo: Et humiliati sunt in iniquitatibus suis.@# H Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, quod habuerunt, ut eo relicto idolis servirent. Et humiliati sunt, non a Deo, sed a delictis suis humiliabantur. 42 #Et vidit cum tribularentur. Et audivit orationem eorum.@# H Et vidit cum tribularentur, praecucurrit enim solita miseratio clementis Dei, quae conversos in orationibus protinus audivit. Docet enim et te, quod si conversus ingemueris, protinus appropinquant celsis auribus ejus preces humilitatis tuae. 43 #Et memor fuit testamenti sui: Et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae.@# H Memor fuit testamenti, quod cum Abraham in initio fidei nostrae pepigit; C quod absconditum erat in prophetis, sed in tempore Evangelii revelatum est. Poenituit autem more humanitatis dicitur, H quia semper super poenitentes poenitet Deus, dum mala quae locutus fuerat ut faceret non facit. C Poenitet ergo tunc Deus, quando #nos@# poenitentes cognoscit; talis enim ille nobis efficitur, quales #nos sibi@# esse probaverit. Est ergo Dei poenitentia hic, non dolor de imprudenter facto, sed remissio poenae peccati. 44 #Et dedit eos in misericordias: In conspectu omnium qui ceperant eos.@# C In misecordias datos eos dicit, quia diversa charismatum munera susceperunt; alii enim prophetae, alii apostoli, alii martyres, alii confessores, ex ipso populo gratia Dei floruerunt. Vel ad litteram, gentiles eis placabiles fecit, qui captivarunt eos, ut saepe etiam liberos darent, quos ante captivos tenebant. 45 #Salvos fac nos, Domine, Deus noster: Et congrega nos de nationibus.@# H Salvos nos fac, ne nobis vitia dominentur. Et congrega nos, quia gens Hebraeorum in regionibus nationum est dispersa. C Populus enim iste, cui ab initio psalmi verba dedimus, nunc Deum deprecatur, ut Ecclesiam suam de gentium congregatione perficiat. 46 #Ut confiteamur nomino sancto tuo:@# #Et gloriemur in laude tua.@# C Ut confiteamur nomini tuo, id est Filio utique tuo, qui et nomen et laus tua est. C Et gloriemur, non in humana jactantia, sed in te, ubi est revera fixa gloria et sine fine laetitia. 47 #Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum: Et dicet omnis populus: Fiat fiat.@# H Merito benedictus in saecula, per quem facta sunt saecula, non solum facta sed etiam redempta. Qui et nunc nos recreare di #gne@# tur in salutari, id est in Christo Jesu Domino nostro, qui est in saecula benedictus. C Dicit vero ab isto saeculo usque ad illud perpetuum saeculum Deum benedicendum, ut continuata laus nunquam debeat habere fastidium. ORATIO EX PSAL. CV. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, et a peccati servitute nos discussos salutaris tui visitatione salvifica. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS CVI. ARGUMENTUM PSAL. CVI. C Hic commonetur populus Christianus ut pro collatis sibi beneficiis laudes Domino reddat. TT. #Alleluia.@# 1 #Confitemini Domino quoniam bonus: Quoniam in saeculum misericordia ejus.@# C Confitemini Domino, commonet Propheta et prodere peccata sua, et laudes Domini personare. Dicit vero quoniam bonus, ut peccatoribus sit confidentia post satisfactionem pro Domino supplicare. In saeculum, hoc est in aeternum, quia nullum tempus est, quod ab ejus misericordia reperiatur exceptum. 2 #Dicant qui redempti sunt a Domino: Quos redemit de manu inimici: et de regionibus congregavit eos.@# C Dicant utique alleluia, quod titulus ait, et se jucundis exsultationibus consolentur, qui ad Domini gratiam venire meruerunt: significat tamen specialiter populum gentium, qui Dei sanguine redempti, et de potestate inimici, id est diaboli, ipsius miseratione sublati sunt; qui de diversis regionibus vocati sunt, vel qui redempti sunt
null
f6c70f46-47cc-48ee-8efb-29d732045b7d
latin_170m_raw
null
None
None
None
in passione Christi. 3 #A solis ortu et occasu: Ab aquilons et mari.@# C A solis ortu, cum tres cardines mundi designaverit, pro quarto, id est pro australi posuit mare, ab illa parte volens intelligi Oceanum, qui cunctum mundi marginem dicitur circuire. 4 #Erraverunt in solitudine in inaquoso: Viam civitatis habitaculi non invenerunt.@# C Erraverunt gentes in superstitiosa doctrina, aridi de vera doctrina, et in solitudine, cum nullos verissimos doctores adhuc habere probarentur. Et viam civitatis, id est, opera quibus pervenitur ad coelestem Hierusalem non invenerunt. 5 #Esurientes et sitientes: Anima eorum in ipsis defecit.@# C Esurientes et sitientes, curiosissimos viros saeculi hujus significat, qui semitas veritatis diversis opinionibus exquirebant, sed quoniam non crediderant vero auctori, in vera sapientia non poterant inveniri. Defecit anima in ipsis, utique cum laboribus atque studiis eorum animositas lassata succubuit. 6 #Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: Et de necessitatibus eorum eripuit eos.@# C Superioribus versiculis descripsit errantes, nunc refert de redeuntibus ad dona Dei. Clamaverunt, significat magno desiderio quaesierunt. H Tunc quoque exaudimur ab eo, quando non simplex vox sed tribulatio clamat ad Deum. Sed vide quid clamor iste praestiterit, quia de necessitatibus eripuit eos, et semitas veritatis agnoscere fecit. 7 #Et eduxit eos in viam rectam: Ut irent in civitatem habitationis.@# C Et eduxit eos in viam rectam, scilicet Christus, quatenus qui pridem invio errore vagabantur, accepta via sanctissimae religionis, credentes in Christum ad Ecclesiae beata atria feliciter per #venirent.@# 8 #Confiteantur Domino misericordiae ejus: Et mirabilia ejus filiis hominum.@# C Dignum et justum est semper confiteri #pio@# Domino, qui nos sua misericordia et a periculis liberat, et splendore suae pietatis illuminat. Mirabilia ejus, quae fecit in mundo, per evangelistas et apostolos, posteris dicit esse praedicanda. 9 #Quia satiavit animam inanem: Et animam esurientem satiavit bonis.@# C Tunc erant animae gentilium inanes et vacuae, quando bonis fructibus ex cultu idolorum erant privatae, postea esurientes satiatae sunt, quando Domini miseratione commonitae, vota sua ad poenitentiae studia transtulerunt. 10 #Sedentes in tenebris et umbra mortis: Vinctos in mendicitate et ferro.@# C Sedebant gentes in tenebris, quoniam vacuatae lumine fidei. Cum dicit sedentes, ostendit eas longo situ ibidem fuisse versatas. Umbra mortis, fuit istius saeculi vita vitiosa. Vinctae in mendicitate, id est indigentia boni operis, ligatae funibus peccatorum. Ferrum significat duritiam malorum. 11 #Quia exacerbaverunt eloquia Dei: Et consilium Altissimi irritaverunt.@# C Quia exacerbaverunt, exponit enim quemadmodum peccaverunt illi qui sedebant in tenebris; quia contra Domini eloquia facientes, in ejus regulis vivere respuebant, et ideo ejus consilia irritaverunt. H Quae eis dederat ut eligerent vitam. C Fuit etiam Dei justum consilium, saluberrima medicina, ut morbus ille contrario remedio curaretur; superbia mentis, angustia cordis. 12 #Et humiliatum est in laboribus cor eorum. Infirmati sunt nec fuit qui adjuvaret.@# C Humiliatum est cor eorum in tribulationibus et angustiis, ut qui in prosperitatibus superbi exstiterunt, in tribulationibus et laboribus humiliarentur. Infirmati sunt, id est a saeculi praesumptione dejecti sunt. Nec fuit qui adjuvaret, subaudiendum, alter, nemo enim praestat periclitanti, nisi cui omnipotens Deus praeceperit subveniri. 13 #Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: Et de necessitatibus eorum liberavit eos.@# C Clamaverunt ad Dominum, scilicet propria delicta confitentes. Silebant prius in elatione positi et velut insensata pecora nullum salutare verbum fundebant. Compunctio facta est, et tunc vocem utilem reddiderunt, id est et liberavit eos qui premebantur servitute diaboli. 14 #Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis: Et vincula eorum disrupit.@# D Eduxit eos de tenebris, id est de caecitate perfidiae. Umbra mortis est vita peccatis maculata, quae illius futurae mortis teterrimam portat imaginem. Disrupit vincula, sic diaboli tyrannica potestas Christo veniente disrupta est, ut nunquam in illam #quae@# fuit dominationem redire praevaleat. 15 #Confiteantur Domino misericordiae ejus: Et mirabilia ejus filiis hominum.@# C Admonet enim Liberatori gratias agere, quia januas peccatorum et malorum omnium claustra virtus divina confregit. 16 #Quia
null
a0443fb8-5f0e-4f57-a892-37ca1ec15467
latin_170m_raw
null
None
None
None
contrivit portas aereas:@# #Et vectes ferreos confregit.@# C Portae aereae, sunt consuetudines hominum vitiosae, quae nos ita in peccatorum atriis recludunt ut exeundi nequeant praebere licentiam. Vectes autem ferreos, spiritus immundos dicit, qui illas januas peccatorum, ne exire liceat, circumdatas observare et claudere non cessant. Haec enim duo metalla pro fortitudine delictorum videntur esse adhibita. 17 #Suscepit eos de via iniquitatis eorum: Propter injustitias enim suas humiliati sunt.@# H Suscepit, id est liberavit Christus, quos obseraverat diabolus validissimis seris vitiorum. Propter injustitias enim suas humilitati sunt, ut exaltarentur in Christo. 18 #Omnem escam abominata est anima eorum: Et appropinquaverunt ÷ usque .. ad portas mortis.@# C Hic escam spiritalem, legem Dei, scilicet et salutaria praecepta debemus advertere, unde fidelis anima vivit; de qua iniquorum mens exitiosa fame jejuna est. Gravis morbus, exsecranda calamitas, divinae legis appetentiam non habere. Nam unde potest vivere, qui suam vitam coeperit non amare? Hinc factum est ut ad illa claustra mortifera veniretur, nisi Domini miseratione essent liberati. 19 #Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: Et de necessitatibus eorum liberavit eos.@# C Istum versum constat esse repetitum, quoniam in simili causa unam decuit esse sententiam. 20 #Misit verbum suum et sanavit eos: Et eripuit eos de interioribus ÷ eorum@# ... H Misit Verbum suum, id est Pater Filium, qui nos reficeret et sanaret. Et eripuit eos de interitionibus in quibus se ipsi dimerserant. C Ecce qualis languor, spirituales delicias Verbi Dei et prophetarum fastidire, ut sola coelestis medici praesentia, scilicet Christi, tale potuisset periculum aegritudinis amputare. 21 #Confiteantur Domino misericordiae ejus: Et mirabilia ejus filiis hominum.@# Quarta psalmi sectio repetitis versibus introitur. Commonet autem sacerdotes ut Domino confiteantur, id est ut sacrificent illi, et mirabilia ejus non desinant populis praedicare. 22 #Et sacrificent sacrificium laudis: Et annuntient opera ejus in exsultatione.@# C Domino sacrificium #reddidit,@# qui laetus hostiam laudis obtulerit. Multo enim praestantius est, cum bonis actibus psalmodiae illi jubilationes offerre, quam pecudum victimas immolare. Et opera ejus, id est, beneficia ejus praedicatores proferant in exsultatione. Illa enim celerius credere acquiescimus, quae videmus doctores fixa et grata mente praedicare. 23 #Qui descendunt mare in navibus: Facientes operationem in aquis multis.@# C Qui descendunt mare, significat sacerdotes, qui saeculi istius procellosa descendunt. H In navibus, id est in Ecclesiis, quae Christum portant, et a fluctibus hujus mundi tunduntur. Facientes operationem, C id est praedicant populis Christianis, qui aquis multis designantur. 24 #Ipsi viderunt opera Domini: Et mirabilia ejus in profundo.@# C Ipsi viderunt, ipsi praedicatores, qui ejus opera spiritali intelligentia cognoverunt. In profundo; H in profunda enim caligine per eorum praedicationem lumen veritatis illuxit, ut viderent in tenebris densissimis clarere lumen, Deo operante, verissimae Trinitatis. 25 #Dixit et stetit spiritus procellae: Et exaltati sunt fluctus ejus.@# C Spiritus procellae significat tempestates tribulationum nostrarum, quas Deus pia miseratione suspendit, ne malis crescentibus obruamur. Et exaltati sunt fluctus in mentibus humanis, quando putamus meritis nostris attribui, unde videmus nos sola divina gratia posse liberari. 26 #Ascendunt usque ad coelos et decendunt usque ad abyssos: Anima eorum in malis tabescebat.@# C Ascendunt etiam isti fluctus usque ad coelos, quando saeculi elationibus eriguntur, descendunt vero usque ad abyssos, cum in desperationem pervenerunt. Tabescebat anima in malis, id est in formidine, et in recordatione malorum quae gessit; in bono enim hic ponitur tabescere. H Ascendunt, audiendo: descendunt, timendo. 27 #Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius:@# #Et omnis sapientia eorum devorata est.@# C Turbati sunt, ad confusionem pertinet sensus. Commoti sunt: ad iras protinus evomendas. Motique sunt ut ebrius. H. Quia nihil stabile, nihil sobrium eorum sensus habebat. Sapientia eorum devorata est. C Quia turbatis mentibus non praevalet apparere, in quibus ante videbatur inesse sapientia; sapientia enim non potest nisi apud quietos et imperturbatos animos inveniri. C H Bene ergo eorum dicitur sapientia devorata, qui ante sibi videbantur doctores, sed jam
null
5204d462-b537-4f48-af9f-1072a0393f24
latin_170m_raw
null
None
None
None
conturbati a sapientia Dei, se stultos fuisse cognoscunt. Sic olim draco Moysi deglutivit dracones Aegyptiorum (Exod. 7). 28 #Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur:@# #Et de necessitatibus eorum eduxit eos.@# H Clamaverunt ad Dominum, ut linquentes luxuriosam ebrietatem, sapientiam Dei sequerentur. C Ecce #illud@# velut ebrii quorum sapientia deglutita videbatur, clamore salubri ad vitalia consilia redierunt, et ad Dominum conversi, coeperunt jam esse sobrii. Et eduxit eos de necessitatibus eorum modo, qui sequitur, allegorica descriptione. 29 #Et statuit procellam ejus in auram: Et siluerunt fluctus ejus.@# C Et statuit procellam ejus in auram, id est, tempestas illa saevissima (quae ab humana fragilitate non poterat sustineri) in auras jussa disparuit. Et siluerunt fluctus ejus, id est, H poenitentiam agentibus in tranquillitatem conversi sunt, quia C confestim fragor ille saevientium malorum imperio dominantis obmutuit. 30÷ #Et .. laetati sunt quia siluerunt: Et deduxit eos in portum voluntatis eorum.@# C Laetati sunt, dicit quod solet post pericula navigantibus evenire, ut se gaudeant ab ingenti clade liberatos, quando ad portum coeperint venire tutissimum, id est ad Christum. Portus enim a portandis navibus dictus est, et animus aestuantis in Christo portatur quietus. H Quiescentibus tentationum fluctibus, laetantur inquietati et liberati, et deducet Deus liberatos in portum voluntatis eorum eos, scilicet qui integram voluntatem in eum converterunt, ipse enim est verus portus. 31 #Confiteantur Domino misericordiae ejus: Et mirabilia ejus filiis hominum.@# C Inspice hic quod eumdem versum quarto repetivit, ut quadrifaria illa mundi divisio, quam superius dixit a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari his concordans partibus redderetur, quatenus confessio fidelis ubique eadem, ubique celeberrima cantaretur: ut, sicut ubique est una ecclesia, una sit et ubique confessio. H Confiteantur Domino misericordiae ejus, quibus protegit humanum genus et mirabilia facta filiis hominum, quia mirabiliter compescit hos fluctus. 32+ #Et .. exaltent eum in Ecclesia plebis: Et in cathedra seniorum laudent eum.@# C Ecclesiam hic nobilem illam et vera religione pollentem dicit, quae Dominum religiosis actibus semper exaltat. Et in cathedra hic omnes doctores praecepit laudes Domini personare, qui in cathedra seniorum resident, id est, qui successores veterum pontificum esse meruerunt. H Et laudent eum in cathedra seniorum, non in illa in qua Scribae et Pharisaei sederunt, qui legentes legem, non intellexerunt in ea Dominum nuntiatum, sed in illa, in qua eum vel prophetae vel patriarchae spiritali oculo contemplantes, cognoverunt in miraculis, vel oraculis cecinerunt. 33 #Posuit flumina in desertum: Et exitus aquarum in sitim.@# C Nunc causam confessionis et exaltationis subdit, quia, Judaeis reprobatis, omnis aquarum Spiritus sancti plenitudo venit ad populum Christianum. Illa siquidem flumina, id est prophetae vel apostoli, non credentibus Judaeis, ad deserta gentium transierunt, et velut fons irriguus derivatus, ad gentes omnis divinus sermo est translatus. Et exitus aquarum in sitim, id est in gentes, ut quae prius fuerant siccatae ariditate peccati, coelestes aquas sitienter haurirent. H Merito exaltent et laudent Deum, qui in Ecclesia quae prius fuerat desertum et odio habita posuit apostolos, qui eam et consolarentur alloquio, et alluvio fecundarent. Dedit et in animas sitientes verbum exitus praedicationum, et terram corporis, quae prius protulit spinas amaritudinis, fructibus replevit aeternis. 34 #Terram fructiferam in salsuginem:@# #A malitia inhabitantium in ea.@# C Terra enim fructifera Judaea erat, quando superna religione florebat, sed facta est salsa, cum Dei praecepta contempsit. Humor enim salsus fructibus probatur adversus, quia ubicunque dominatus fuerit, germen fecunditatis intercipit. Quod illis contigit propter malitiam eorum, qui Dei tabernaculum subdolis mentibus habitare videbantur. 35 #Posuit desertum in stagna aquarum: Et terram sine aqua in exitus aquarum.@# C Iste versus pertinet ad populum Christianum; quorum siccitati data est unda salutaris sacri baptismatis. Stagna, enim pro fontibus Ecclesiarum arbitror posita; stagna siquidem a #stando@# dicta sunt. Terra sine aqua, incredula significat corda gentilium, quae, post, irrigata unda baptismatis et sancta praedicatione floruerunt. H Posuit desertum in stagna aquarum, praebens in Ecclesia baptismum
null
08fa1e29-6683-4f9b-be6a-ec4cf5dd6c78
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Et terram sine aqua in exitus aquarum, id est, praedicatores in nationum ariditate constituit. Et collocavit illic esurientes, ut bonis coelestibus reficerentur. 36 #Et collocavit illic esurientes: Et constituerunt civitatem habitationis.@# C Collocavit illic esurientes, id est, qui Domini munera nimis gloriosa aviditate complexi sunt. Civitas habitationis Ecclesia catholica est, in qua firmiter se constituunt qui supernis jussionibus obediunt. 37 #Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas: Et fecerunt fructum nativitatis.@# C Seminant agros et plantant vineas, qui corpora sua mundatis sentibus peccatorum, coelesti institutione purificant. Fructus a #fruendo@# dicitur, et ideo qui fructum spiritalem faciunt, benedictione Dei perfruuntur. Quos vero infecundos invenerit, abscindet ut sterilem ficulneam (Luc. XIII). Ager vero ab #agendo@# dictus est, quod ibi diversa victus causa peragantur. 38 #Et benedixit eis et multiplicati sunt nimis: Et jumenta eorum non minoravit.@# H Benedixit enim Deus illis, qui se a pravis cogitationibus custodiunt. C Et multiplicati sunt nimis, fecunditate meritorum. Jumenta simplices homines debemus accipere, fidei probitate pollentes, non dissertitudine gloriosos, sed meliores vita quam lingua, plurimum valentes, non lingua, sed corde; hi non sunt minorati, sed in melius reparati, quoniam magnam Dei gratiam sunt consecuti. H Benedixit apostolis, quia quae erant placita ei faciebant semper, sicut et in manu Joseph benedixit omnia Deus 39 #Et pauci facti sunt: Et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore.@# C In his duobus versiculis describit illos qui, haeretica pravitate decepti, Ecclesiam Dei relinquunt. Isti ergo pauci sunt, quamvis multi sibi videantur; nam ad illam universalem Ecclesiam comparati, omnimodis probantur exigui. Vexati, quando eos diabolicae insidiae perculerunt, hos dolor et tribulatio subsequitur, quoniam auctorem salutis reliquisse noscuntur. H De Judaeis exponit, quos dicit paucos factos, eo quod in ipsis non sint deinceps opera Dei multiplicata, et vexati a tribulatione malorum, quia insontem iniqui sunt persecuti, super quorum principes effusa est contemptio: ut qui Dominum contempserant ipsi contemnerentur, et errare fecit eos in invio Satanae. 40 #Effusa est contemptio super principes: Et errare fecit eos in invio et non in via.@# C Hic breviter haereticorum sacerdotes designati sunt, super quos contemptio effusa est, quia non salutari doctrina, sed tantum mortifera loquacitate contendunt. Hi per invios labuntur errores; quippe qui viam salutis deserunt, et tortuosis semitis immorantur, et ita littera Cassiodori habet contentio et ejus expositio. Sed omnes translationes, et Origenis et Hieronymi et Augustini littera habent contemptio, et ita exponitur ab eis, H ut qui Dominum contempserant ipsi contemnerentur. A Vel principes esse voluerunt, contempti sunt et ab Ecclesia reprobati, ut sal infatuatum. 41 #Et adjuvit pauperem de inopia: Et posuit sicut oves familias.@# C Redit ad humiles catholicos. Adjuvit pauperem, H id est, populum Christianum dapibus satiavit aeternis. Et posuit sicut oves familias, ut audientes vocem veri pastoris fide sequantur. C Iste autem pauper est, qui, mundanis illecebris derelictis, ad coelestis misericordiae januam pulsat, ut in illam Dei familiam mereatur admitti, quae, sicut oves innoxiae, simplicitatis honore decoratur. 42 #Videbunt recti et laetabuntur: Et omnis iniquitas oppillabit os suum.@# II Videbunt recti, quorum sunt isti praedicatione conversi. Et omnis iniquitas, id est, diabolus sive Judaei et haeretici commutescunt, C quando electis Domini non erit quod possit opponi. 43 #Quis sapiens et custodiet haec? Et intelliget misericordias Domini.@# C Quis sapiens? ac si diceret: Qui vere sapiens est custodit ista quae dicta sunt, ut Christi se magis velit esse pauperem quam haereticorum principem. H Si enim sapienter consideres, et spiritaliter intelligas, videbis in hoc psalmo misericordias petitas et clementer indultas. C Vel videbis in coelo misericordias, et intelliges clementer indultas, id est, accipies misericordias in praemio, quae nullo possunt tempore terminari. A Vel intelliget misericordias Domini, non merita sua, non vires suas, non potentiam, sed totum sibi, quidquid boni habet, misericordia Domini largitum, et gentes ex misericordia ad fidem venisse, et omnes salvatos et salvandos sola misericordia esse beatos,
null
e8cd8a40-2275-418a-9437-fdc54349b101
latin_170m_raw
null
None
None
None
propter quod toties jussit Domino misericordias ejus confiteri. ORATIO EX PSAL. CVI. Confitemur, Domine, misericordias tuas, quas jugiter circa nostras exerces inopias, precantes ut, qui, exaltatus in Ecclesiis, resides ad dexteram Patris in throno, nobis tantae miserationis et intelligere et custodire concedas arcanum. Qui vivis et regnas, etc. PSALMUS CVII. ARGUMENTUM PSAL. CVII. C Christus Patri gratias agit, quod post passionis triumphum perpetuam resurrexit in gloriam. TT. #Canticum psalmi David.@# C Canticum enim frequenter diximus ad divinarum rerum contemplationem referri; psalmum vero ad operas actuales, quae tamen divinis noscuntur convenire mandatis. David significat regem Christum, qui per totum psalmum loquitur. #Paratum cor meum, Deus ÷ paratum cor meum: Cantabo et psallam in gloria mea.@# C Paratus enim Christus semper erat ad talia, qui ad praeconia Patris perficienda obstaculum peccati non habebat. Sequitur: Cantabo et psalmum dicam. Merito ille de se talia dicebat, cujus sermo et actus divinis regulis consonabant. Ipsa autem geminatio confidentiam promissionis ostendit, dum bis dicit, paratum cor meum. H Paratus sum non solum opere, sed etiam corde et sensu, cantabo ergo in corde et psallam in opere. Si in psalterio una chorda rupta fuerit, exterminatur psalterium; et si in actibus nostris unum praeceptum praetergressi fuerimus, psalterium nostrum rumpitur. Psallam igitur in gloria mea, quod enim tibi, Deus, psallo vel canto, non tibi gratiam, sed mihi facio, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV). Igitur quod tibi servio, gloria mea est; si enim vel jejuno, vel in sacco jaceo pro peccatis meis, facto hoc tantum tibi praesto, quod animam meam salvam facio. De quo, ut bonus medicus, gaudes, gaudes de sanatione mea, et ego gaudeo de utilitate mea. 2 #Exsurge, psalterium et cithara: Exsurgam diluculo.@# C Exsurge, gloria mea, quae per psalterium indicatur et citharam. Psalterium ad morum pertinet probitatem; cithara ad afflictionem corporis, per haec ostendens et actus laudabiles et gloriosissimam passionem. Exsurgam diluculo, hoc de resurrectione Christi potest intelligi et de membris ejus et quolibet fideli. Qui in Ecclesia Domini laudaturus assistit operibus piis; nam, licet profunda nocte laudet, diluculo praeconii Dei irradiatur. 3 #Confitebor tibi in populis, Domine: Et psallam tibi in nationibus.@# C Confiteri se dicit in populo Judaeorum, ubi propria voce locutus est; psallere autem in gentibus, ad quas directi apostoli Domini praecepta impleverunt, et ideo dicit se videlicet psallere quod per ministros suos cognoscitur effecisse. H Confitebor tibi in populis, id est Judaeis, qui primo crediderunt, deinde etiam in nationibus gentium. 4 #Quoniam magna super coelos misericordia tua: Et usque ad nubes veritas tua.@# C Magnificata est misericordia usque ad coelos, quando supernae potestates ejus beneficiis perfruuntur. Usque ad nubes quando praedicatores velut imbriferae nubes infideles populos irrigabant. H Quia magna misericordia tua super coelos, non est creatura quae non indigeat misericordia Dei, etiam Gabriel, Michael, Cherubim, Seraphim. Non detraho angelis, sed Creatorem praedico, de quo et angeli gaudent, scilicet quod Creator praedicatur. Vel misericordia tua de terra elevat ad coelos. 5 #Exaltare super coelos, Deus: et super omnem terram gloria tua: Ut liberentur dilecti tui.@# C Exaltare super coelos, Deus, ut cujus misericordia coelestia continentur, justum est ut super coelos debeat exaltari. Et super omnem terram, cum exaltatus fuero, H id est, quando crucifixus ero, omnia traham ad me (Joan. XII). Ut liberentur dilecti, ideo crucifigitur Dominus, ut exaltatur ut liberentur dilecti, factum est enim ut petivimus; ille exaltatus est, et nos liberati sumus. Exaltare super coelos, Deus non exaltatur nisi super coelos, non exaltatur super terram; quando enim terreni sumus, non exaltamus Deum, sed quando sumus conversatione coelestes. 6 #Salvum fac dextera tua et exaudi me: Deus locutus est in sancto suo.@# C Salvum fac, salvum se fieri deprecatur in passione, ut credentium turba liberaretur. Deus locutus est in sancto suo, id est Filio, ut Verbum caro factum una
null
c4ad7128-3084-4b7e-842d-191eefb3b65a
latin_170m_raw
null
None
None
None
voluntate cum Patre loqueretur. 7 #Exsultabo ÷ et .. dividam Sichimam: Et convallem tabernaculorum dimetiar.@# H Sichima interpretatur #humeri,@# humeri autem, significat opera, sensus ergo talis est: propterea crucifigor, ut opera mea dividam sanctis meis. C Vel, post resurrectionem suam laetaturum se et divisurum dicit opera, id est, gratias suas apostolis et fidelibus. Et addit, convallem tabernaculorum, quod significat humilitatem ecclesiarum. Hanc ergo humilitatem metitus est Dominus, quando unicuique fidelium, prout voluit, dona distribuit. 8 #Meus est Galaad et meus est Manasses:@# #Et Ephraim susceptio capitis mei.@# C Galaad, interpretatur #transmigratio,@# qua migratione gentes Domini vocatione compunctae ad Deum feliciter migraverunt. Manasses, #oblivio;@# quo verbo significat populum Judaeorum, qui oblitus beneficia divina Christum crucifixit, qui tamen sua miseratione ad ejus culturam remeavit. Sic utrumque populum, nominum istorum commemoratione, suum esse testatur. H C Ephrem, #fructificatio@# dicitur, et significat spineam coronam; haec enim fertilis ultra omnes fructus fuit, quoniam nos liberavit ista humilitate, et susceptionem pro corona posuit. 9 #Juda, rex meus: Moab lebes spei meae.@# C Judam regem suum dixit, quia de ejus stirpe descendit. H Moab #ex patre@# dicitur, #mo@# enim interpretatum dicitur #ex; ab@# vero, #pater,@# quod est, #ex patre.@# Et quis est ille qui est ex patre? ille est qui malis operibus perdidit patrem, nec reversus est ad patrem, diabolus, scilicet; significat enim diabolum qui lebes spei Domini est. Labes interpretatur #olla.@# Quomodo olla spei Domini est? sic est, ut qui non recte ambulant tradantur diabolo, ut ab ipso cruciati convertantur ad Dominum. 10 #In Idumaeam extendam calceamentum meum: Mihi alienigenae amici facti sunt.@# H Idumaea interpretatur #terrena,@# misericors enim Deus non solum coelestia vult possidere, sed et terrena. C Extendens calceamentum, id est, legem suam et Evangelium, mundum universali praedicatione complevit, alienigenae enim gentes sunt 11 #Quis deducet me in civitatem munitam: Quis deducet me usque in Idumaeam?@# C Quis deducet me, a parte humanitatis aptissima interrogatio praemittitur, ut consequens responsio subsequatur. H C Civitas munita forte significat infernum, quem nulla vis humana potuit aperire, nisi qui portas ejus fregit. Ista civitas ad egrediendum munita est, aperta est ad introeundum. H Idumaea quoque interpretatur sanguinea, significans locum poenarum, ubi interficiuntur animae peccatorum. 12 #Nonne tu, Deus, qui repulisti nos: Et non exibis, Deus, in virtutibus nostris.@# C Quis enim claustrum mortis infringeret, quis januas munitae civitatis aperiret, nisi ipse Christus? Repulisti, caput cum membris loquitur, id est #distulisti,@# quia et ipsum Christum ad glorificationem suam constat esse dilatum, cum in hac vita demoraretur. Et non egredieris, tempus illud significat, quando tentus a Judaeis, sputa et flagella sustinuit. Tunc enim si voluisset divinitas illa repulisset, sed distulit miraculum ostendere, ut ordinem proficuae passionis impleret. 13 #Da nobis auxilium de tribulatione: Quia vana salus hominis.@# C Da nobis auxilium, humanitas Christi hic clamat cum membris suis, quatenus tandem aliquando tempestas hujus saeculi conquiescat. Quia vana salus hominis, id est, H maledictus homo qui spem suam ponit in hominem (Jer. XVII), quia non habemus spem nisi in Deo. 14 #In Deo faciemus virtutem: Et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.@# H In Deo faciemus virtutem, ipse erit virtus nostra, ipse panis noster qui cor confortat, ipse et rector noster. Et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros, quia ipse nos coronat et diabolum superat, ipse pugnat in nobis, magis autem ipse vincit in nobis. ORATIO EX PSAL. CVII. Praepara tibi, Domine, cor nostrum ad confitendum nomini tuo, ut te intelligentes surrexisse dilaculo, illuc tendamus merito quo tu eluces victor in regno. Qui vivis et regnas, etc. PSALMUS CVIII. ARGUMENTUM PSAL. CVIII. C Christus increpat Judaeos, qui sibi mala pro bonis reddiderunt. et Judae atque ipsius populi narrat interitum. TT. #In finem
null
2ede9a44-820f-491e-be74-a8c39ffa3428
latin_170m_raw
null
None
None
None
psalmus David.@# C Iste psalmus referendus est ad regem supernum: quoniam omnes sermones ejus tendunt ad Christum Dominum. 1 #Deus laudem meam ne tacueris: Quia os peccatoris et dolosi super me apertum est.@# C Dominus Salvator secundum humanitatem, laudem resurrectionis suae petit non taceri, dicens: Deus, laudem meam ne tacueris, id est, ne tacere facias, decuit enim (quoniam inimici mendacia loquebantur, dicentes: Discipuli furati sunt eum (Matth. XXVIII), ut contra eos toto orbe testimonia resurrectionis caneremus: ut Judaei agnoscant reatum perversitatis propriae. Apertum utique os: contumelias designari, quas pertulit a Judaeis; nam, licet nomine unum dicat singulariter, intellectu tamen plurimi esse noscuntur in uno populo. 2 #Locuti sunt adversum me lingua dolosa: Et sermonibus odii circumdederunt me: Et expugnaverunt me gratis.@# C Locuti sunt igitur lingua dolosa: cum verbis dolosis sanctam Domini simplicitatem appetebant, dicentes: Licet censum dari Caesari? (Matth. XXII). Et sermonibus odii: quando iniqua conspiratione Pilato dicebant: Crucifige, crucifige. Expugnaverunt gratis: nam sicut justi amant Deum gratis, cum eum non propter aliquod temporale, sed tantum propter suam bonitatem diligunt: ita impii gratis exsecrantur, quia causam odii in eo reperire non possunt. H Vel gratis, id est, sine causa vel sine utilitate, qui enim aliquem persequitur et nihil proficit, non assequitur intentionem suam; gratis, id est, frustra persecutus dicitur. 3 #Pro eo ut + me .. diligerent detrahebant mihi: Ego autem orabam.@# H Pro eo ut me diligerent, id est, pro beneficiis quae in eos contuleram, ipsi contumelias mihi fecerunt, et retribuebant mala mihi pro bonis. Ego autem orabam: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Luc. XXIII). H C Tres sunt peccatorum gradus, primus non reddere bona pro bonis; secundus reddere mala pro malis; tertius et pessimus, tribuere mala pro bonis. Illam Judaei extremam et vitiosissimam partem elegerunt. E contra virtutis tres gradus adverte. Primus impendere bona pro bonis; secundus malum non reddere pro malo; tertius et perfectissimus bonum tribuere pro malo. Et sicut Judaei pessimum vitiorum gradum elegerunt; ita Christus summum illum bonitatis gradum tenere voluit, ut etiam in cruce oraret pro crucifixoribus. H Ego autem orabam: Pater, ignosce illis; non vindictam orabam, sed eorum salutem. 4 #Et posuerunt adversum me mala pro bonis:@# #Et odium pro dilectione mea.@# H Posuerunt adversum me mala: ille rogabat pro crucifigentibus, illi dicebant: Vah qui destruis templum hoc, salva temetipsum (Matth. XXVII). Et odium pro dilectione: Considera, o Christiane et monache, si Christus pro crucifigentibus se orabat: nos pro fratribus nostris quid facere debeamus. 5 #Constitue super eum peccatorem. Et diabolus stet a dextris ejus.@# C Praedixit Propheta certissimus futurorum, supra Judam traditorem constituendum esse diabolum: qui merito peccator dicitur, quoniam peccatum traditionis ab ipso sumpsit initium. Addit, et diabolus stet a dextris ejus: Non potuit dexteram habere liberam, qui totus scelera partis sinistrae perficiebat. Sic unusquisque facere dicitur: sicut est iste qui ejus dexteram tenet. 6 #Cum judicatur exeat condemnatus: Et oratio ejus fiat in peccatum.@# C Hoc dicitur de futuro judicio: quando peccatores damnandi sunt a voce judicantis dicentis: Discedite a me, maledicti. Exeat, scilicet ex congregatione justorum. H Oportebat orationem ipsius esse in poenitentiam, et versa est in peccatum. Audiant haeretici et manichaei, licet orent, tamen eorum oratio vertitur in peccatum. Poenitentia quoque Judae, id est suspensio, majus peccatum proditione factum est: magis enim Dominum offendit, qui se suspendit, quam qui Dominum prodidit. 7 #Fiant dies ejus pauci: Et episcopatum ejus accipiat alter.@# H Dies ejus pauci sunt: quoniam recessit ab ipso sol justitiae, et tenebrae ei multiplicatae sunt. C Vel quia non tandiu in apostolatu vixit, sicut alii apostoli. Et episcopatum ejus accepit alter (Act. I), ne numerus sacratissimus apostolorum, Juda mortuo. rumperetur. Episcopatus summus in Ecclesia gradus: Latine #superinspectio@# dicitur. 8 #Fiant filii ejus orphani: Et uxor ejus
null
282f120e-6b62-4f7f-ac3c-94a1f4b56750
latin_170m_raw
null
None
None
None
vidua.@# A C Quamvis alibi non legatur Judam uxorem habuisse vel filios, tamen ex ista prophetia eum habuisse datur intelligi. Illo enim mortuo sine dubio contigit, et ut vidua fieret uxor ejus relicta, et filii orphani, cum patre caruissent. Spiritualiter vero sunt #filii ejus dicti Judaei, qui eum in illa traditione secuti sunt.@# H Et synagoga uxor Judae, quae a viro Christo repudiata, Judae traditori relicta est. C vel uxor voluntas ejus dici potest, de qua opera generamus, quae filii dici possunt. 9 #Nutantes transferantur filii ejus et mendicent: Ejiciantur de habitationibus suis.@# H Nutantes fuerunt Judaei post crucifixionem Domini, quia non sunt in suis locis. Mendicitatem hic dicit rerum spiritalium, non enim habent prophetas, non habent legem, non sacerdotium, non sacrificium: sed vere mendici sunt facti indigentia bonarum rerum. Quod figuratum est in Cain, de quo dicitur, Exiit a facie Dei et habitavit in terra Naid (Gen. IV): Naid autem interpretatur #commotio:@# egressus ergo a facie Dei, non stetit, sed habitavit in commotione et instabilitate. 10 #Scrutetur fenerator omnem substantiam ejus:@# + #Et .. diripiant alieni labores ejus.@# H Fenerator: hic diabolus accipitur. Hoc nunc optativo modo prophetatur Judae, ut detur in potestatem diaboli, ut omnibus bonis enudetur. C Alieni quoque sunt immundi spiritus, quibus diabolus tanquam mancipiis imperat ad nocendum. Isti labores diripiunt, mandata Dei transgredientium: dum percepta licentia eos bonis omnibus privaverint H Sive alieni Romani fuerunt, qui eos vastando, labores et divitias diripuerunt. 11 #Non sit illi adjutor: Nec sit qui misereatur pupillis ejus.@# H Non sit illi adjutor. Illo tempore habuit populus Judaeorum adjutorem, quando fuit in Babylonica captivitate septuaginta annis, habuit enim ibi Ezechiel et Daniel prophetas: et quamvis tunc colerent idola, tamen eorum Deus miserebatur. Nunc autem quadringenti anni sunt a Christi occisione, et non colunt idola: quare dereliquit eos Dominus, quia Christum occiderunt, et ideo non est eis adjutor. C Pupilli vero dicti sunt quasi pusilli, qui parvitate aetatis ad se regendos probantur infirmi. 12 #Fiant nati ejus in interitum: In generatione una deleatur nomen ejus.@# H O prophetia, o sacramentum prophetiae! in generatione una deleatur nomen Judaeorum: post passionem Domini quadraginta duo anni transierunt, et populus ille deletus est, ac Hierosolyma destructa est: sed in hoc clementia Dei erat, quia quadraginta duos annos dedit eis ad poenitendum, postea nullus remansit ex eis in illa regione. #In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini: Et peccatum matris ejus non deleatur.@# H Judas maledicitur, ut in Juda Judaei maledicantur. Peccaverunt Judaei in deserto, sed Deus illis dimisit, nunc precatur, ut illis reputetur quod tunc peccarunt, tanquam novum scelus, in interitum. C Peccatum matris: est nota protervitas synagogae, quae prophetas occidit: et ex illa parte genitrix proditoris dicta est, quia innocentium sanguinem fudit: non ex illa parte ejus mater dicitur, qua viros sanctos protulit, sed qua (ut dictum est) sanguinem fudit: in qua parte eam Judas ut filius imitatus est. 14 #Fiant contra Dominum semper. Et dispereat de terra memoria eorum: Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam.@# C Fiunt ergo peccatores contra Dominum semper, quando de regno ejus alienati, et ab eo divisi, in gehennam mittendi sunt, nam cum ille sit aeterna beatitudo, contra ipsum dicuntur fieri, qui perenni ultione damnantur. Disperit autem memoria eorum de terra viventium: qui in beata patria non videntur, nec ullam ulterius misericordiam consequuntur. Pro eo quod non est, etc. Dicit causam ultionis justissimae: quoniam pietatem non potest invenire, qui eam aliis contemnit impendere, per singularem vero numerum, non ipsum Judam solum, sed totum populum in Judae delicto unum debemus accipere. 15 #Et persecutus est hominem inopem et mendicum: Et compunctum corde mortificare.@# C More autem suo pauperem se Dominus et mendicum esse memorat: mendicus de nostro, dives de suo. H Compunctum corde: ut in Evangelio: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI). Aliter: hoc
null
aae5cce6-8038-46b4-8135-fb5b33146d16
latin_170m_raw
null
None
None
None
dolebat, quia eum persequentes nolebant poenitentiam agere. A C Vel, quia compunctio proprio de peccatis est, de Christi membris accipitur: ut Stephano et Paulo et aliis quos Judaei persecuti sunt in Christo. 16 #Et dilexit maledictionem, et veniet ei: Et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.@# C Adhuc de perfido populo dicit: quia dicit: quia dilexit maledictionem, quando ait: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII). Noluit benedictionem: quando ab illuminato dictum est illis, Nunquid et vos vultis discipuli ejus fieri? (Joan. IX.) At illi (quasi sub maledicto acerrimo provocati) dicebant, Tu sis discipulus ejus, nos autem Moysi. Quo dicto, prolongata est ab eis benedictio, quando illis derelictis venit ad gentium fidem. 17 #Et induit maledictionem sicut vestimentum: et intravit sicut aqua in interiora ejus. Et sicut oleum in ossibus ejus.@# C Induit se praedictus populus maledictione sicut vestimento: quando, instigante diabolo, consensum praebuit, ut Dominum Pontio Pilato tradere maluisset. Ibi enim indutus est quasi onere vestis: ubi tali voluntate se involvit. Intravit vero sicut aqua maledictio: quando deliberavit facere, quod ei fuerat iniquissima inspiratione suggestum, quando enim aqua visceribus infirmis recipitur, semper ingreditur ad nocendum. Oleum hic significat delectationem facinoris: unde et tertio influxit iniquitas in ossa ut oleum, quando effectum rei inaudita perversitate complevit, ut jam non in interiora solum carnis, sed etiam ossium venerit. 18 #Fiat ei sicut vestimentum quo operitur: Et sicut zona qua semper praecingitur.@# C Supra dixit induit, quod pertinet ad tunicam: nunc dicit operitur, quod videtur pallio convenire. Geminata enim vestis significat onera ingentium peccatorum. Et sicut zona qua semper praecingitur. qua similitudine dicit, sic peccatis illigantibus fuisse istum populum constrictum, ut nunquam a suis oneribus obstinationis perfidia gravatus experetur. Istae vestes sunt, quae peccatoribus ardere faciunt, non calere: quae in flammam mittunt, non a frigore defendunt. 19 #Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum: Et qui loquuntur mala adversus animam meam.@# C Hunc versum non solum contra Judaeos, sed et contra omnes perfidos debemus accipere. Detrahunt enim Filio apud Patrem Ariani, qui eum minorem esse dicunt. Loquuntur et mala adversus animam Domini Apollinaristae, qui dicunt ejus deitatem carnem solam hominis suscepisse non animam. 20 #Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum: Quia suavis est misericordia tua.@# C Et tu, Domine: hoc est: si Judas tradidit, si Judaeus crucifixit: tu fac misericordiam, ut contra illa quae facta sunt resurrectio gloriosa proveniat. Sive ideo dicit mecum: quia omnia quae facit Pater operatur et Filius. Suavis est enim misericordia in vasis misericordiae (Rom. IX), quam misericordiam in istis vasis simul facit Pater et Filius et Spiritus sanctus: vel suavis, in carnis assumptione. 21 #Libera me quia egenus et pauper ego sum: Et cor meum conturbatum est intra me.@# C Libera me, in passione saevissima Judaeorum. Egenum et pauperem se dicit ex humilitate carnis. Cor conturbatum est, sicut ipse professus est: Tristis est anima mea usque ad mortem (Marc. XIV). 22 #Sicut umbra cum declinat ablatus sum: Et excussus sum sicut locusta.@# C Hic velocitatem persecutionis ostendit: quoniam tanta celeritate de medio discipulorum raptus est, quanta velocitate solet umbra noctis discedere, veniente solis lumine. Excussus sicut locusta: quae manus apprehendentis evitans, quibusdam saltibus evolat. H C Sic Christus a persecutionibus crebris fugiens, loca videbatur diversa mutare, ne zelum suum populus impleret, antequam ipse mori voluisset. 23 #Genua mea infirmata sunt a jejunio: Et caro mea immutata est propter oleum.@# A Genua fortes videntur mihi in Ecclesia, ut fuerunt apostoli. Ergo, C infirmata sunt genua: quando apostoli ejus in passione sunt dispersi. Quid enim potuit esse infirmius, quam ut Petrus negaret, et reliqua turba fidelium latuisset? H Oleum hic imago est claritatis Dei. C Sive gratia divina, quae carnis infirmitatem in gloriam immortalitatis commutavit. A Oleum illud est plenitudo gratiae in Christo: quae mortuam humanam naturam in gloriam resurrectionis
null
34e9369f-546b-4cc9-9d6e-49376559ebd3
latin_170m_raw
null
None
None
None
mutavit. 24 #Ego factus sum opprobrium illis: Viderunt me et moverunt capita sua.@# C Factus est Christus in opprobrium Judaeorum dicentium: Vah qui destruis templum Dei (Matth. XXVII), et caetera, quae insanis mentibus videbantur opprobria: sed ipsa fuerunt quae nobis probata sunt conferre medicinam. Moverunt capita: ad consuetudinem pertinet nimis irascentium, quia illi turbulenta capitis commotione minantur. 25 #Adjuva me, Domine Deus meus: Salvum me fac secundum misericordiam tuam.@# C Adjuvari se petit suscepta infirmitas. H C Ipse enim misericordiam petit, qui et auxilium tribuit: rogat ut homo, praestat ut Deus: petit ergo resurrectionem corporis. 26 #Et sciant quia manus tua haec: Et tu, Domine, fecisti eam.@# H Et sciant, id est intelligant Judaei: quoniam non ipsi praevaluerunt in Christo, sed sua et Patris voluntas erat, ut sustineret crucem pro nobis, quia manus tua haec. C Id est potestas tua, et subaudiendum operata est haec. H Vel manus tua haec est, scilicet in passione mea et resurrectione. A Et hoc sciant postea credentes in me: qui nunc persequuntur me. 27 #Maledicent illi et tu benedices: qui insurgunt in me confundantur: Servus autem tuus laetabitur.@# C Maledicent illi: scilicet qui moventes capita transeuntes blasphemabant eum. Pater Filium benedixit, cum ait: Et clarificavi et iterum clarificabo (Joan. XII). Insurrexerunt Judaei adversus Dominum, ut eum neci traderent. Confusi sunt: quando resurrectionis ejus miracula cognoverunt. Servus: secundum hominem, ut Isaias ait: Ecce servus meus, suscipiam eum (Isa. XLII). H Maledicent illi: usque hodie hoc fit illi maledicunt in synagoga; Christus benedicit in Ecclesia. 28 #Induantur qui detrahunt mihi pudore: Et operiantur sicut diploide confusione sua.@# H C Induantur pudore detractores: hoc est ut intelligant errorem et confundantur pudore, et inde incipiant venire ad poenitentiam. Qui enim pudore induitur, prope est saluti: si quis enim vere confunditur, incipit poenitere. H A C Diplois: genus est pallii, scilicet duplex pallium. C Petit ergo, ut utriusque legis intelligentia vestiantur, qui nunc utroque (faciente perfidia) nudati sunt. Confessio enim Judaeorum est, legem non intelligere, quae toties Salvatorem praecinuit advenire. Sive diploide, id est duplici confusione, scilicet ante Deum et homines. 29 #Confitebor Domino nimis in ore meo: Et in medio multorum laudabo eum.@# C Hoc dicitur a parte membrorum: quoniam post resurrectionem sancta Dei Ecclesia, toto orbe diffusa, Deum deprecatur et ore et confessione. In medio multorum: ipsam quoque Ecclesiam designat, quae, circumpositis adhuc perfidis, non desinit Deo confiteri. A Nimis dici solet (consuetudine sermonis Latini) quod plus est quam debet. Cui contrarium est parum: quod minus est quam debet. Sed nimis, Graece agan dicitur. Iste autem versus, agan non habet, sed habet aian: quod quandoque valde, quandoque nimis, quidam nostri interpretati sunt, sed nimis pro eo quod est valde intelligatur: unde et translatio Hebraea non habet nimis sed vehementer. 30 #Qui astitit a dextris pauperis: Ut salvam faceret a persequentibus animam meam.@# C Dicit sibi astitisse Patrem a dextris: quia peccata non habuit, sed et fidelibus assistit, cum delicta remiserit. Salva facta est a persequentibus anima ejus: quando persecutorum nequitiis nulla pravitate consensit. ORATIO EX PSAL. CVIII. Unice miserationis, Deus, maledictioni subjacere qui dignatus es ut nos a maledicto legis erueres, quaesumus, ut facias nobiscum misericordiam propter nomen tuum, et digneris nos a persequentibus vitiis et a malorum obtrectationibus liberare. Qui vivis et regnas, etc. PSALMUS CIX ARGUMENTUM PSAL. CIX. C Psalmus hic de incarnatione Domini, et de ejus deitate plenissime breviterque decantat. TT. #Psalmus David.@# 1 #Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis.@# C Sanctissimus Propheta, in secretum evectus altissimae contemplationis, in primo versu naturam deitatis ostendit simul et humanitatis. Cum dicit, Dixit Dominus: naturam deitatis ostendit. Domino meo: de coaeterno Filio dixit, qui Dominus David et filius dicitur, quia ex semine ejus ortus est. Sede a
null
6d224750-aa92-45a3-a5a4-6e62e1009a85
latin_170m_raw
null
None
None
None
dextris meis: victori Filio, et per incarnationem totius mundi triumphatori, confessus offertur: ut per hunc situm, susceptae humanitatis gloria declaretur. H Ideo autem dicit dexteram Filio datam: ne videatur major qui jubet et dicit Sede, quam ille cui jubetur. 2 #Donec ponam inimicos tuos: Scabellum pedum tuorum.@# C Scabellum dictum est quod scandatur, id est ascendatur. Donec: finitum est pro infinito #positum,@# est enim usus Scripturae, illud verbum et pro brevi tempore dicere, et pro aeternitate depromere. Pedes autem Domini aeternam ejus stabilitatem significat, his enim pedibus inimici illi subjiciuntur, qui, derelictis vitiorum peccatis, ad Dominum se convertunt, et tanquam scabellum pedibus, ita ejus praedicationibus se subdunt. 3 #Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion Dominare in medio inimicorum tuorum.@# C Virga virtutis: est sceptrum regiae potestatis, qua sustentat fideles et affligit incredulos. Tuae dixit: quia potestas illi deitatis suae propria est et coaeterna. Hanc emittit #Dominus ex Sion: qui est utique omnipotens Pater, Dominus autem ex Sion dicitur@# et Filius. Tunc autem dominatur, quando ad ipsum delinquentium turba convertitur. H Dominare dixit: non dixit interfice inimicos, sed dominare, id est, fac qui inimici et alieni erant, tui esse incipiant, id est, dignare esse Dominus inimicorum tuorum. 4 #Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum: Ex utero ante luciferum genui te.@# C Hic omnipotens Pater de omnipotenti Filio dicit, Tecum principium. Pater enim principium est, et Filius principium: verum non duo principia, sed sicut unus Deus, ita unum est principium. In die: aeternitatem significat, ibi unus est dies, ubi jam a beatis claritas divina conspicitur. Splendores autem sunt sanctorum: quando in resurrectione lucebunt sicut angeli Dei. Ex utero dicit Pater Filium, id est, ex arcano substantiae meae, ex ipsa scilicet deitate. H Cum vero dicit, ante luciferum: unam creaturam nominat, et omnes creaturas indicat eum praecedere. Non etiam Pater potuit se aliter Patrem esse indicare, nisi humanis verbis loqueretur, Genui te, et ex utero. Quod autem dicit, ex utero, nulli scandalum faciat, Pater enim uterum non habet: sed non potest se aliter indicare Patrem, nisi hominis verbis locutus fuerit: ut contra Arium non creatura, quae manu fit, Christus credatur: sed Dei naturalis Filius, qui ex utero nascitur, non adoptivus. 5 #Juravit Dominus et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.@# H C Cum enim juravit Dominus, non ei qui ante luciferum genitus est, sed ei jurat, qui post luciferum natus ex Virgine est. Nec poenitebit eum; C Quoniam de tanta ac tali dispensatione, cuncta gavisa sunt. Tu es sacerdos: hoc Christo veraciter aptari decet, qui corpus ac sanguinem suum, in panis ac vini erogatione, salubriter nobis consecravit. Sacerdos proprie dicitur Christus, qui semel se pro nobis immolandum obtulit (Hebr. IX). Solus etiam Deus licite jurat, quia solus potest exhibere quod promittit: homo non potest nisi Deo adjuvante. 6 #Dominus a dextris tuis: Confregit in die irae suae reges.@# C H Dominus a dextris tuis. Dicitur in principio, Sede a dextris meis: si ipse ad dexteram Patris sedet, quomodo rursum Pater sedet ad dexteram Filii? C Quod ideo dictum est, ut cum haec vicissitudo aequalis ponitur, majus hic aut minus aliquid, nullo modo sentiatur. H Id est quod aequalis Filio Pater ostendatur. C Reges: illos significat, qui in unum convenerunt adversus Christum: hos confregit, quando eorum superbiam prostravit. 7 #Judicabit in nationibus implebit ruinas: Conquassabit capita in terra multorum.@# C Judicare nationes perhibet, propter peccata communia. Implet autem ruinas: quando de cordibus humanis facit peccata corruere, et emendatione saluberrima disperire. Capita quassabit: illorum utique qui caput non habent Christum, sed diabolum: cum fuerint correcti, capite suo sine dubitatione quassantur. Terra multorum est, quae peccatores abundanter enutrit. H Vel multorum dicit: quo ad vindictam damnationis, non omnium (ut spem non auferat) sed multorum dixit: si
null
2426ee01-9f3d-4b6d-9f6f-c45d4bab2d2e
latin_170m_raw
null
None
None
None
enim omnium dixisset, nemo vitam speraret. 8 #De torrente in via bibet: Propterea exaltabit caput.@# C Torrens fuit turbulenta persecutio Judaeorum, de qua Dominus Christus bibit in via, id est in hac vita, dum eam in corpore pertulit. Exaltabit caput. H Id est qui se humiliaverat, ipse non alius exaltavit sibi caput, qui est omnium caput. ORATIO EX PSAL. CIX. Ante luciferum genite, qui es principium totius creaturae, rogamus et quaesumus, ut sicut sanctis pedibus tuis inimicos ad dexteram Patris residens subjecisti, ita nos tuis officiis dignos habeas ablata damnatione peccati. Qui vivis et regnas, etc. PSALMUS CX. ARGUMENTUM PSAL. CX. C Congregatio justorum undique collecta confiteri ac laudare Deum se dicit. TT. #Alleluia.@# C Quamvis hoc nomen laudis alleluia, generale esse videatur: tamen ibi maxime apponitur, ubi magna exsultatione gaudetur. 1 #Confitebor ÷ tibi .. Domine, in toto corde meo: In consilio justorum et congregatione.@# C Confitentur et qui peccata deplorant, et qui Christo gratias referunt: sed illud in lacrymis, istud in gaudio est. Hic autem profusa laetitia exsultat populus fidelis, quamdam imaginem futuri saeculi designans, ubi laudes Domini semper devota mente concelebrant, ubi et verba et istae voces continuae sunt. Consilium justorum est, A quod justi consulunt. Justi autem consulunt, Deum laudare, et illi servire pro aeternis bonis, laudat ergo et confitetur in consilio justorum, qui non temere, sed ex ratione et deliberatione sancta, pro aeternis laudat, sicut omnes justi faciunt. Congregatio vero: est corona beata de diversis partibus mundi adunata. 2 #Magna opera Domini: Exquisita in omnes voluntates ejus.@# H Magna opera Domini: rectos dicit, qui ante peccatores erant. C Quid enim magnificentius quam de impio facere justum, de hoste filium? Exquisita, id est singulariter exacta, cui simile nihil potest reperiri. Sinit enim et diabolum saevire, ut ex iniquitate illius, fidelissimos sibi servos inveniat. Ita et in omnibus fit secundum omnes voluntates ejus exquisitissime, ut in singulis vel melius etiam cogitari aliquid non possit. 3 #Confessio et magnificentia opus ejus ...@# #Et justitia ejus manet in saeculum ÷ saeculi:@# C Confessio, id est, laus et gloria et magnificentia opus ejus. Laudabilia enim sunt valde et decora, quae Dominus fecit. Justitia ejus manet in saeculum saeculi, cum peccatoribus dicit: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV); vel quando fideles vocaverit: Venite, benedicti (Ibid.); sic in utraque parte, justitia Dei perpetua et incommutabilis perseverat. 4 #Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus: Escam dedit timentibus se.@# Memoriam ergo fecit mirabilium, quando plurima nova mirabilia et inusitata monstravit. Misericors, naturam ejus pietatis ostendit; miserator, cum in adventu suo humano generi larga pietate subvenit; dedit escam, cibum utique spiritalem, quis enim escam communem putet fidelibus ad praemium datam, quae et peccatoribus passim cognoscitur attributa? H Escam ergo dedit, id est, panem qui de coelo descendit. 5 #Memor erit in saeculum testamenti sui: Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo.@# C In saeculum, aeternitatem significat, quia verba testamenti sui, solidissima veritate custodit, quia sicut in Veteri Testamento Christus promissus est, ita in Novo venit. Virtus operum fuit, quam in Evangelio dicit: Caeci vident, surdi audiunt, leprosi mundantur, mortui resurgunt (Matth. XI). Illam virtutem annuntiavit populo suo Christiano, ut ex ea intelligant eum esse Deum credentes, et causa sequitur. 6 #Ut det illis haereditatem gentium: Opera manuum ejus veritas et judicium.@# C Dedit autem eis, id est populo Christiano, haereditatem gentium: quando Ecclesiam de cunctis nationibus vivis lapidibus fabricavit. Opus ejus veritas et judicium; veritas, quod fidelibus promissa restituit; judicium, quod impiis minatur futura quae debentur malis supplicia. 7 #Fidelia omnia mandata ejus. Confirmata in saeculum saeculi. Facta in veritate et aequitate.@# C Fidelia ejus mandata sunt, quoniam nullo mendacio dicta variantur, sed firmiter nos custodiunt, cum ea custodire Dei auxilio festinamas. Confirmata, nescit enim sermo titubare, quem veritas loquitur. Facta
null
e9417e3f-3a58-4333-8b46-b4d7d3754526
latin_170m_raw
null
None
None
None
dixit esse in veritate, quia dicta complentur, et aequitate, quoniam pondere justitiae proferuntur; habent enim omnia mandata ejus et veritatem et aequitatem justitiae. 8 #Redemptionem misit Dominus populo suo. Mandavit in aeternum testamentum suum.@# C Misit enim Filium Pater ad redimendum genus humanum. Mandavit in aeternum, mandare dicimus, absentibus verba per medias destinare personas. Quod factum constat, quando testamentum novum per apostolos transmisit ad gentes, ut usque in aeternum a successoribus praedicaretur; non enim ei succedit aliud testamentum sicut veteri novum successit. Merito ergo aeternum dicitur, quod nullo alio indigere cognoscitur. 9 #Sanctum et terribile nomen ejus. Initium sapientiae timor Domini.@# C Sanctum, nomen pertinet ad incarnationem sicut ait: Custodi animam meam quoniam sanctus sum (Psal. LXXXV). Terribile, ad omnipotentiam deitatis. Haec duo conjuncta sunt, ne nos aut solus amor negligentes reddat, aut tantus timor desperatos efficiat. Quid vero sit timor ostendit, scilicet initium sapientiae. 10 #Intellectus bonus omnibus facientibus eum: Laudatio ejus manet in saeculum ÷ saeculi@# ... C Iste ergo intellectus bonus, id est, verus et salutaris, qui in timore Domini probatur intentus; utilis atque fructuosus est, quoniam inde nascitur quod ad perennem gloriam perducere probatur. Laudatio ejus digna est, quia peccatores liberat hic, et in futuro coronat; laudatio vero ejus non clauditur termino, quia nec finem habere potest beneficium datum. H C Merito ergo in titulo alleluia scriptum est, quia et laudem Dei fecit initium, et in ejus laude finitus est psalmus. ORATIO EX PSAL. CX. Sanctorum omnium gloriosa confessio, tribue nobis timorem nominis tui (quod esse initium sapientiae praedixisti), ut tuorum admisti conciliis, misericordiae tuae dapibus saginemur. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS CXI. ARGUMENTUM PSAL. CXI. C Propheta loquitur de beatitudine justi, et de incarnatione Christi, atque damnatione impiorum. TT. #Alleluia ÷ conversionis Aggaei et Zachariae@# ... C Ideo huic titulo conversionis, seu reversionis Aggaei et Zachariae intexitur, quia sicut illi, a Babylonica captivitate reversi, templum Domini reparari videntes, laudes Domini magna profuderunt exsultatione, ita post peccatorum absolutionem, a captivitate diaboli reversi in Dei gratiam, perfectissima debeant Christiani alacritate cantare. Ostendit enim psalmus iste, post liberationem delictorum, quanta sint bona fidelium et quae retributio peccatorum. 1 #Beatus vir qui timet Dominum: In mandatis ejus volet nimis.@# H Nondum dicit, beatus vir qui diligit Dominum; virorum enim est incipientium timere Deum; perfectorum autem, diligere. In mandatis ejus volet nimis, qui enim timet Dominum, et qui beatus est, mandata ipsius libenter custodit et facit. Sed vide quia etiam non dixit, mandata ejus facit, sed volet nimis. Multi enim etiam faciunt mandata, sed timore poenae, non voluntatis cupiditate. Beatus autem etiam vult ea, et cupit ea facere. 2 #Potens in terra erit semen ejus: Generatio rectorum benedicetur.@# C Quaeramus autem, in qua terra justi potentes dicantur effici, quia hic probantur esse derisui. In illa, scilicet in qua cum. Domino regnaturi sunt sancti. Semen vero, opera significat bona, quae hic velut semina jaciuntur, ut fructus futurae messis adolescat. Generatio quoque rectorum, non est ista carnis, sed illa quae imitatione justorum, per similitudinem operum noscitur esse propagata. 3 #Gloria et divitiae in domo ejus: Et justitia ejus manet in saeculum ÷ saeculi@# ... C Beati domus, est mentis secretum, ubi divitias sanctas et gloriam perpetuam reponit, quisquis Domini praecepta compleverit. Justitia autem hominis dicitur, quae Domino largiente praestatur, et ne aliquis se existimaret Dei praecepta servando fieri temporaliter beatum, addidit, manet in saeculum saeculi. Causam vero istius beatitudinis subdit: Exortum est, etc. 4 #Exortum est in tenebris lumen rectis: Misericors et miserator et justus.@# C Venit enim lux, quae superat omnem lucem, et ut gratior esset ista lux, addidit in tenebris, sed intus sunt in corde istae tenebrae, ubi sol mundanus non potest accedere, quas illud lumen expulit quod mortem vicit. Misericors, scilicet his qui confitentur ei; qui vero contemnunt, ipsum justum judicem
null
71f4990c-2325-4a4d-bf7a-6049709cc488
latin_170m_raw
null
None
None
None
sustinebunt. 5 #Jocundus homo qui miseretur et commodat: disponet sermones suos in judicio: Quia in aeternum non commovebitur.@# C Jocundus homo hic dicitur, non tam hominibus acceptus, quam Deo gratus. Qui miseretur, id est, qui egentibus bona sua tribuit. Commodare autem videtur, quando dat homo temporalia et recepturus est aeterna. Disponet, vero dicit, id est tranquillo animo judicabit: quomodo talentum sibi a Domino traditum duplicet. Ipse ergo disponit sermones suos, qui se bona Dei geminasse probaverit, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi (Matth. XXV). Non commovebitur, id est a gloria Domini nullatenus separabitur. H C Disponit etiam sermones in judicio, qui divinas Scripturas praedicat discrete, ut non projiciat margaritas ante porcos (Matth. VII), nec bonis quae capere possunt tacendo subtrahat. 6 #In memoria aeterna erit justus: Ab auditione mala non timebit.@# C In memoria aeterna erit justus, quia vocatur ad praemium, impiis enim dicitur: Nescio vos. Ab illo auditu malo non timebit, quem audituri sunt impii: Ite in ignem aeternum; malus enim illis ille auditus videtur, qui justa severitate puniendi sunt. 7 #Paratum cor ejus sperare in Domino: Confirmatum est cor ejus: non commovebitur Donec despiciat inimicos suos.@# C Cor enim hic positum est pro affectu rectae mentis. Confirmatum est ergo cor justi, cum nulla saeculi felicitate mollescit. Donec despiciat inimicos, id est in illa futura judicatione despecti sunt omnimodo adversarii, qui hic despexerunt justos. In hoc enim mundo Deus patitur justos suos videre inimicos suos potentes esse, ut ibi eos possint humiliatos aspicere. H Vel inimicos, id est peccata, haereticos, diabolum et potestates ejus, peccatores, scilicet despiciet. 8 #Dispersit dedit pauperibus: Justitia ejus manet in saeculum ÷ saeculi@# ..: #Cornu ejus exaltabitur in gloria.@# C Dispersit, haec sententia pertinet ad illud praeceptum: Vade et vende omnia et da pauperibus (Matth. XIX). Qui haec fecerit, justitiam operatur, quia Domini praecepta complevit. H Et ista manet in saeculum saeculi, id est opera ipsa permanent. C Vel quia praemium eorum aeternaliter manet, dicuntur manere in saeculum saeculi. H Cornu ejus, id est, regnum ipsius exaltabitur in gloria, quia cum Domino semper regnabit. C Cornu enim pro potestate ponitur, sive pro regno, sicut dicit Daniel: Quatuor autem cornua, quatuor regna sunt. 9 #Peccator videbit et irascetur: dentibus suis fremet et tabescet. Desiderium peccatorum peribit.@# C Videbit peccator in die judicii remunerare Dominum electos suos. Tuncque irascetur, quoniam pro sua malignitate punitur, fremet quoque et se jam mordet suis dentibus atque se proprio dolore castigat, exigens a se cruciatus, quos hic cogebat sustinere innoxios; et tabescet, in perditione sua, et peccatorum desideria succisa marcescent. ORATIO EX PSAL. CXI. Lumen perpetuum rectorum cordium, Deus, concede nobis diligere, tua gloria jocundari, et sic dispergere in hoc saeculo ut caveamus auditum asperum in futuro. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS CXII. ARGUMENTUM PSAL. CXII. C Propheta monet devotos ut laudes Deo jugiter a cunctis mundi partibus dicant. TT. #Alleluia.@# C Ecce verba tituli sui subsequens psalmus exponit, nam cum sit, alleluia, laudate Dominum, ita et ipse facit initium, ut suo initio exponat titulum H Et hic psalmus docet, ut, deposita veteri malitia (I Petr. II), tanquam modo geniti infantes in Dei laudibus gloriemur. 1 #Laudate, pueri, Dominum: Laudate nomen Domini.@# C Pueri, dicti sunt omnes fideles innocentes, a puritate mentis atque a simplicitate cordis; non enim hic aetas est electa, sed puritas. Laudat nomen Domini, qui virtutes ejus sancta praedicatione concelebrat, Dominum vero laudat, qui cum probabili actione commendat. 2 #Sit nomen Domini benedictum: Ex hoc nunc et usque in saeculum.@# H Sit nomen Domini benedictum, benedictum fuit ante, tantum in una gente Judaeorum, quia illi tantum benedicebant et credebant, sed modo in omnibus gentibus creditur et benedicitur; ex hoc, scilicet tempore quo credere coeperunt; nunc, id est in praesenti,
null
9d46ddcc-e32d-4f76-b94d-55c1be99f138
latin_170m_raw
null
None
None
None
in saeculum, hoc est sine fine. 3 #A solis ortu usque ad occasum: Laudabile nomen Domini.@# C A solis ortu, per cursum enim solis hic declaratus est totus mundus, et quasi per quamdam lineam significatus est mundus, qui designat Ecclesiam, in qua per totum mundum praeconia Christi personare monstrat debere fideles. 4 #Excelsus super omnes gentes Dominus: Et super coelos gloria ejus.@# C Excelsus super omnes gentes, id est, super homines carnales. Coelos vero spiritales debemus accipere, ut supra omnes creaturas Altissimus sentiatur, qui cunctarum rerum conditor esse dignoscitur. 5 #Quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat: Et humilia respicit in coelo et in terra?@# Quis sicut Dominus, H C Ac si dicat, nullus talis. Qui habitat in coelis, H id est in sanctis. Et humilia respicit, ut ipse dixit: Super quem requiescit Spiritus meus, nisi super humilem? In coelo et in terra, C sic in coelo et in terra humilitas Deo placita reperitur, sicut superbia probatur exosa (Isai. LXVI), ubi ergo elati credunt locum habere superbiam, cum coelum et terram ab humilitate videant occupatam? 6 #Suscitans a terra inopem: Et de stercore erigens pauperem.@# C Hoc beneficium non soli sibi inopes et pauperes vindicent, nam de stercore et paupertate erigitur, quisquis de hac labe corporis per Dei gratiam sublevatur. Rex denique mundanus inops est munerum Dei, et in stercore volvitur, cui carnis vitia dominantur. 7 #Ut collocet eum cum principibus. Cum principibus populi sui.@# C Principes autem populi sunt patriarchae et prophetae, apostoli et quicunque Deo probabili conversatione placuerunt; ibi enim collocabitur paupert et inops Christi. Addit populi sui, quod significat Ecclesiam. Non autem principatum hic honorem, hominum suffragatione conquisitum, intelligas, sed illum qui Domino largiente praestatur, qui humilitate altus est. 8 #Qui habitare facit sterilem in domo: Matrem filiorum laetantem.@# C Fuit enim sterilis sancta Ecclesia ante adventum sponsi sui, sed facta est mater laeta filiorum, praedicatione apostolorum, aqua et Spiritu sancto regenerans, quam Dominus in domo sua, H id est seipsa habitare facit. C Laetantem de partu, scilicet et numerositate sanctorum. ORATIO EX PSAL. CXII. Laudantes benedictum nomen tuum, omnipotens Deus, rogamus, ut in sinu matris Ecclesiae collocatos, charitatis tuae facias stabilitate connecti. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS CXIII. ARGUMENTUM PSAL. CXIII. C Memorat Propheta quae beneficia Dominus Hebraeis praestiterit et populo Christiano; et idola gentium vana esse demonstrat. TT. #Alleluia.@# C Commemorat Propheta quae beneficia Dominus Hebraeis praestiterit; et idola gentium vana esse demonstrat, et exponit consequenter quantum sit vitalis et saluberrima religio Domini propriis cultoribus. 1 #In exitu Israel de Aegypto: Domus Jacob de populo barbaro.@# C Hic exitum illum debemus accipere, quando nos a peccatorum vinculis contingit exire. Tunc enim ab Aegyptiorum, id est tenebris ignorantiae et turba daemonum liberamur. Barbarus autem a #barba@# et #rure@# dictus est, quod nunquam in urbe vixerit, sed semper ut fera in agris habitasse noscatur. Domus autem Jacob efficimur, quando praecepta Dei servamus. H Jacob enim #supplantator@# interpretatur, et nos primo debemus supplantare vitia, et confiteri ea, sive fidem Trinitatis, quod Judas interpretatur. 2 #Facta est Judaea sanctificatio ejus Israel potestas ejus.@# C Judam dicimus non solum ad Hebraeorum nationem, sed et ad omnes fideles posse respicere. Verus enim Judas Salvator est Dominus, in quo potestas Israelitarum, id est, #videntium Deum@# noscitur perpetua esse. Itaque qui eum circumciso corde sequuntur, Israel appellantur veraciter. Israel enim #vir videns Deum@# interpretatur, A vel verius videns Deum. 3 #Mare vidit et fugit: Jordanis conversus est retrorsum.@# C Mare, id est gentilitas, vidit sanctos supplantatores vitiorum, id est praedicatores, et fugit, id est, non potuit resistere apostolis, quia Deus in illis erat. Jordanis interpretatur #descensio eorum,@# scilicet baptizatorum, qui descendunt in baptismum, id est, humiliantur baptizati, illi conversi sunt retrorsum, A scilicet ad Deum unde orti erant,
null
2532e8fc-7be6-4c9b-833c-40524ef43893
latin_170m_raw
null
None
None
None
et a quo per peccata recesserunt. H Multi enim qui crediderunt, quando viderunt martyres passos, conversi sunt retrorsum, id est a gentilitate ad fidem, et factus est illis Deus ante quem post tergum posuerunt; et sic posteriorum peccatorum obliti, in ea quae sunt ante extenderunt (Philip. III). 4 + #Montes exsultaverunt ut arietes@# ..: #Et colles sicut agni ovium.@# C Montes, apostolos dicit qui exsultaverunt in operibus suis, tanquam arietis, id est praedicatores, ad caulas Domini fidelem gregem ducentes. Colles dicti sunt a #colendo,@# et significat mediocres ab apostolis conversos, colentes Dominum in veritate. 5 #Quid est + tibi: mare quod fugisti? Et tu Jordanis quia conversus es retrorsum?@# H Propheta semetipsum interrogat, et ipse respondet, ac si dicat: Quid tibi fuit gentilitas quod fugisti? et tu Jordanis, hoc est, et vobis Christianis quid fuit, quod conversi fuistis retrorsum? scio quia vidistis sanctos praedicatores et timuistis 6 + #Montes exsultastis sicut arietes; Et colles sicut agni ovium?@# H Exsultaverunt montes, id est, sancti praedicatores, quando viderunt illos conversos, qui ante blasphemi fuerunt. Exsultaverunt arietes, id est, principes gregum, qui generant greges, id sunt apostoli, quorum unus ait: Filioli mei, quos iterum parturio (Gal. IV); et iterum ait: Per Evangelium vos genui (I Cor. IV). 7 #A facie Domini mota est terra:@# #A facie Dei Jacob.@# C Commota est terra, audite, conversi, audite, fideles Christiani, commotionem istam, id est permutationem, quae humanae terrae feliciter evenit, non tremore montium, sed prospera conversione populorum, ut in culturam Dei conversa, fixa permaneret. Et ista est competens utrisque versibus praecedentibus secuta responsio, quia uterque versus quaesitive legendus est secundum Cassiodorum. 8 #Qui convertit petram in stagna aquarum: Et rupem in fontes aquarum.@# C Petram, hic Judaeorum duritiam dicit, quam in sacra baptismatis stagna convertit, cum eos ad religionem fecit venire tranquillam. Rupes, hoc est arida et dura corda gentilium, divini eloquii manare fecit fontes irriguos. 9 #Non nobis, Domine, non nobis: Sed nomini tuo da gloriam.@# C Non nobis, Domine, nam cum bona largiatur immeritis, ipsius gloriae probatur esse, non aliunde, quod concedit. Et est affectuosa et nimis vera petitio, ut propter nomen suum praestaret humano generi utilia, qui non poterat in peccatoribus invenire merita ulla. Unde et subdit: Super etc., propter misericordiam et veritatem da gloriam nomini tuo, et fac mirabilia. 10 #Super misericordia tua et veritate tua: Ne ÷ quando .. dicant gentes: Ubi est Deus eorum?@# C Misericordia est enim, cum miseris ac delinquentibus peccata demittit; veritas, cum beatitudis promissa restituit. Ubi est Deus eorum? ita dicunt persecutores justorum. Nam quoties martyres affliguntur, ipsa est vox tyrannorum. Ubi est Deus eorum? quasi non possit eripere, quos ut coronet, tormenta patitur sustinere. Et propter hoc etiam fecit Deus mirabilia in filiis Israel, ut non dicerent gentes: Ubi est Deus eorum? 11 #Deus autem noster in coelo: Omnia quaecunque voluit fecit. Diapsalma.@# C Contra dementium verba, qui dicunt: Ubi est Deus tuus, veracissima infertur scientia, Deum nostrum esse in coelo, et omnia quaecunque vult, in coelo et in terra perficere posse. 12 #Simulacra gentium argentum et aurum: Opera manuum hominum.@# H Simulacrum ideo dicitur, quia ad similitudinem alicujus hominis fabricatur. C Nam licet inveniantur aenea et lignea simulacra, tamen illud elegit utilius, quod gentilitas judicabat reverentius adorandum, ut erubescerent colere viliora, quorum et praetiosa probantur irrisa. 13 #Os habent et non loquentur: Oculos habent et non videbunt.@# C Os habent, verissime his versibus notati et irrisi sunt idolorum cultores. Nam quid rogo, opus fuit illis os, qui loqui non poterant, quid oculi, qui nihil valebant conspicere? et alia membra, quibus exercere nullum opus valebant, quid proderant? 14 #Aures habent et non audient: Nares habent et non odorabunt.@# C Quid etiam auris profuit illi
null
4deec4cf-ec35-4ec7-9100-31d334de0802
latin_170m_raw
null
None
None
None
, qui non erat auditurus? quid naris, qui nullatenus fragrantia sentiebat? Nares a #gnaritate@# dictae sunt, quod nos faciant odoratus agnoscere. 15 #Manus habent et non palpabunt. Pedes habent et non ambulabunt: Non clamabunt in gutture suo.@# C Quid quoque prosunt manus illi, qui res palpabiles ignorabat? quid pes, qui se movere non poterat? Additur irrisio, non clamabunt, quia bestiae et muta animalia voces habent, sed confusus clamor istorum est. Ista autem simulacra, nec humanum et articulatum clamorem, nec confusum, ut bestiae habent. 16 #Similes illis fiant qui faciunt ea: Et omnes qui confidunt in eis.@# C Similes illis fiunt qui decreverunt talia sequi: insensibilia sequuntur et insensibiles facti sunt. Quisquis enim sequitur pravos mores alterius, in illis confusus male obligatur. Cultores igitur et eorum fabricatores pari culpa constringuntur. #Similis enim@# est iniquitas, alios suis operibus decipere et culturis se pessimis obligare. 17 ÷ #Domus .. Israel speravit in Domino: Adjutor eorum et protector eorum est.@# C Domus Israel, ecclesiam significat, quae mente videt Deum. Adjutor, quia carne laborantes in hoc mundo, in quantum utile novit, adjuvat. Protector, quoniam animas sanctas nulla sinit diabolica fraude subverti. 18 #Domus Aaron speravit in Domino: Adjutor eorum et protector eorum est.@# C Domus quoque Aaron, Christi fideles sunt, quia fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo (Apoc. I); et iterum: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II). Quia Aaron in populo Judaeorum primus sacerdos electus est: Quod ergo prius generaliter dixit, hoc nunc de sacerdotibus decora iteratione retexuit, ut excelsus ordo pontificum speciali praeconio laudaretur. 19 #Qui timent Dominum speraverunt in Domino: Adjutor eorum et protector eorum est.@# II Qui timent Dominum, omnes qui timent illum et amant et sperant in eum, vera protectione protegit, et defendit illos. C Exponit ergo quod superius dixit: domus Israel et domus Aaron. Ipsi enim sunt qui timent Dominum, et sperant in eo, duo enim ista sunt, quae beatos faciunt, quos etiam consequitur quod dixit ut eis et adjutor sit Dominus et protector. 20 #Dominus memor fuit nostri: Et benedixit ÷ nobis .. Diapsalma.@# C Cum dicit memor fuit nostri, gratiam divinae pietatis ostendit, quoniam Filium suum incarnari misit, qui ideo venit, ut errantes populos doceret, et conversos sua benedictione salvaret. H Memor ergo fuit nostri, cum nos liberavit, et Filium misit, et benedixit nos omni benedictione spiritali. 21 #Benedixit domui Israel: Benedixit domui Aaron.@# C Benedixit domui Israel de sancta Maria virgine nascendo. Benedixit domui Aaron, sacerdotii honore praecinctus, ut de ipso in alio psalmo dictum est? Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). 22 #Benedixit ÷ omnibus .. qui timent Dominum: Pusillis cum majoribus.@# C Benedixit omnibus, hoc fecit in #piscatoribus,@# hoc in regibus. Nec ullum genus hominum ei credens probatur exceptum, quod sit ab ejus munere alienum. Post speciales ergo benedictiones, ad generales hic descendit, ubi simul omnes benedicuntur. H Pusilli, id est inferiores merito, majores quoque merito benedicuntur. 23 #Adjiciat Dominus super vos:@# + #Super vos .. et super filios vestros.@# C Adjiciat, sive benedictionem, seu adjiciat numero nostro populos fideles, quod et in nostris temporibus facit, et usque in finem saeculi non desinit operari, quousque omnes fideles, in unum gregem collecti, simul gaudeant. H Vel adjiciat alios praedicatores suos super vos, quia primitus pauci fuerunt, postea multi facti sunt. 24 #Benedicti vos a Domino. Qui fecit coelum et terram.@# H C Benedicti vos, scilicet justi et sancti, Domino. C Vide genus benedictionis; Domino posuit, quia ipsa est perfecta benedictio, non sibi praeparati sed Domino, unde futura beatitudo provenire potest. Per coelum et terram, pusillos et majores significat. 25 #Coelum coeli a Domino: Terram autem dedit filiis hominum.@# H Coelum altius apostolos signat, quia ab ipso Christo audierunt praedicationem, et illuminationem Spiritus sancti acceperunt.
null
cfc12f3c-a781-407f-a343-86ca288a0629
latin_170m_raw
null
None
None
None
Coelum iterum sunt successores apostolorum, quos illi praedicaverunt. Terra simplices significat, qui terreni erant, lacte nutriti, non adhuc solido cibo (I Cor. III). C Coelum autem dictum est, quod intra se caelet universa. 26 #Non mortui laudabunt te, Domine:@# #Neque omnes qui descendunt in infernum.@# C Non mortui: hoc #sunt@# peccatores, peccator enim cum venerit in profundum malorum contemnit. Neque omnes (hoc est habitatores inferni) laudabunt nomen Domini. 27 #Sed nos ÷ qui vivimus .. benedicimus Domino: Ex hoc nunc et usque in saeculum.@# C Vivorum enim est Dominus sive Deus, ut in Evangelio legitur, non mortuorum (Matth. XXII). Vivorum vero accipiendum est, non ista vita viventium communi bonis malisque, sed illa de qua dicitur, Placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV). H Nos enim fideles qui vivimus, id est qui fidem rectam tenemus et opera habemus, laudamus Dominum. Ex hoc, scilicet, quo incoepimus intelligere. Nunc, hoc est modo, usque in saeculum, id est sine fine. ORATIO EX PSAL. CXIII. Ineffabile lumen Trinitas Deus, qui fluenta Jordanis aspectu luminis terruisti, praesta, ut quos ablutos sacro baptismate renovasti, nunquam patiaris a vetitis simulacrorum idolis maculari. Qui vivis et regnas, etc. PSALMUS CXIV. ARGUMENTUM PSAL. CXIV. C Propheta, ostendens se de profunda fovea peccatorum esse liberatum, gratias agit Deo quoniam exauditum esse se cognoscit. TT. #Alleluia.@# 1 #Dilexi: quoniam exaudiet Dominus Vocem orationis meae.@# C David non in amplitudine regni, aut mundi felicitate laetus exsultat, sed gaudet orationem suam in angustiis a clementissimo Domino fuisse susceptam; quod sibi prodesse perpetue sentiebat. In eo ergo quod dicit: Dilexi, testatur se habuisse dilectionem Dei in corde. H Sed vide quod non dicit: Diligam, sed dilexi. Non promisit se facere, sed fecisse. Sed quare dilexit? quoniam exaudiet me in tribulationibus orantem. Nec dicit quoniam exaudivit, sed quoniam exaudiet. Magna itaque fuit ista dilectio. 2 #Quia inclinavit aurem suam mihi: Et in diebus meis invocabo.@# C Auris, dicta est ab auditu quam merito ad nos inclinare, dicitur Deus, quia ut nos dignetur audire, nulla humana merita ad ipsum videntur attingere: inclinavit autem aurem pietatis, quando incarnatus est. Et quia circa se uberem sensit pietatem, cum in multis tribulationis esset constitutus, in diebus suis se dicit invocaturum; nostros enim dies illos dicimus, ubi propria iniquitate peccamus, et anxios dolores in pravis cogitationibus sustinemus. 3 #Circumdederunt me dolores mortis: Et pericula inferni invenerunt me.@# H Dolores mortis, malae cogitationes sunt. Pericula inferni, opera prava, quae animam circumdantes peccare suadent. In primis enim dolor et parturitio; hic autem, scilicet in operibus pravis, periculum est vicinum morti. 4 #Tribulationem et dolorem inveni.@# ÷ #Et .. nomen Domini invocavi.@# H Sanctus quisque non requiem sed tribulationem quaerit; novit enim quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio autem spem, quae non confundit (Rom. V). Et nomen Domini invocavi. C Quo praestante, et dolor et tribulatio vincerentur celebriter. H Rem itaque novam dicit: non dicit: Requiem inveni aut saturitatem, sed tribulationem. Quaesivit ergo tribulationem, non enim invenitur, nisi quod quaeritur. 5 #O Domine, libera animam meam. Misericors Dominus et justus:@# #Et Deus noster miseretur.@# C Cum dicit Propheta: libera animam meam, confitetur eam sine dubio esse semper captivam. Misericors, quia inclinavit illi aurem suam, justus, quoniam corripuit peccatorem ad veniam requirendam. Miseretur, cum recipit filium quem flagellat (Prov. III). 6 #Custodiens parvulos Dominus: Humiliatus sum et liberavit me.@# C Parvuli sunt, qui certissime sibi videntur exigui, sed Domini largitate grandescunt. Quos custodit eximius pastor, cum eos a rapacis lupi incursione defendit; quod facit quando eos humiliatos invenit. 7 #Convertere, anima mea, in requiem tuam: Quia Dominus benefecit tibi.@# C Cantet hoc populus devotus, qui pretioso sanguine est redemptus, qui ad desideratam requiem pervenire
null
b2088509-59ef-487c-a766-e2117eef7e45
latin_170m_raw
null
None
None
None
Domini largitate promeruit, ideo animam suam hortatur Propheta, ut convertatur ad Dominum, unde illi et tranquilla venit requies, et abolitio peccatorum. Suam vero requiem dicit conscientiae, quae illi data est per gratiam, non meritorum compensatione possessa. Ideo addit, quia Dominus benefecit tibi. H Requies etiam nostra Christus est. Si quando in angustia fuerimus peccati, dicamus: Convertere, anima mea, in requiem tuam. 8 #Quia eripuit animam meam de morte: Oculos meos a lacrymis.@# #Pedes meos a lapsu.@# C Nunc causas ponit cur dixerit quia Dominus benefecit tibi. Eripuit, beneficium divinae virtutis ostendit. Quia nisi per ejus potestatem, nullus valuisset a morte perpetua liberari. Oculos meos a lacrymis. H id est, ploravi, ut rideam; luxi, ut in sempiternum gaudeam; qui enim in praesenti non plorat, in futuro lacrymabitur. C Cum dicit a lapsu, ostendit lubricum et pronum esse peccatum, unde se credit ereptum. H C Illam autem ereptionem, a morte, a lacrymis, a lapsu, dicit Propheta praescientiae virtute, de futuro in regione vivorum, hic enim non plene ab his eripimur. 9 #Placebo Domino: In regione vivorum.@# C Placebo, dixit, scilicet jam securus, quamvis enim et hic Domino placeant justi, tamen insecuri; securi autem tunc justi placebunt Domino, quando ulterius de peccatorum adversitate nil metuent. In regione vivorum, id est in congregatione sanctorum, ubi omnis vivens revera colligitur et a sorte morientium separatur. ORATIO EX PSAL. CXIV. Ablutor peccaminum, Domine, quia nimium te fideliter invocantem velociter consolaris, rogamus, ut nos a periculis inferni erutos, in regione vivorum, ablata peccati morte, restituas. Qui vivis et regnas, etc. PSALMUS CXV. ARGUMENTUM PSAL. CXV. C Vox martyrum invictorum, qui gloriosam mortem pro Christi nomine sustinuerunt. TT. #Alleluia.@# C Alleluia, vox fidelium, sermo beatorum, modulatio sancta canentium. Unde et auditus delinitur, et anima fessa recreatur. 1 #Credidi, propter quod locutus sum: Ego ÷ autem .. humiliatus sum nimis.@# H Credidi, quid? quia prior psalmus ita finivit; placebo Domino, hoc credidi, et ideo hoc locutus sum: Ego autem humiliatus sum nimis, quia considerabam meipsum, quod terra et cinis sum, et tamen Dei misericordia ero in regione vivorum. Ideo merito humiliatus sum nimis, admirans Domini misericordiam. A C Vel credidi, contra illos dicit, qui divina loquuntur antequam opere credunt, quibus Deus dicit: Quare tu enarras justitias meas? (Psal. XLIX.) Propter illos dicit: Ego credidi, propter quod, scilicet quia credidi, locutus sum #divina mysteria.@# A #Vel, quia perfecte credidi, locutus sum;@# non enim perfecte credidit, qui non loquitur quod credit, et ore non confitetur. Sed quia etiam ore locutus sum quod credidi, humiliatus sum nimis, id est multa passus propter verbum Dei. C Ideo ergo se dicit humiliatum, quia crescente sancta religione ipsi martyres, qui propter fidem locuti sunt, videbantur poenis temporalibus nimis subjacere. 2 #Ego dixi in excessu meo:@# #Omnis homo mendax.@# C Ego dixi in excessu meo, id est raptu mentis in divinam contemplationem. Magna siquidem prudentia est, ut sibi aliquis imprudens esse videatur, et quando carnis fragilitate mendaces sumus, nostrum esse fateamur; quando veraces, divinis muneribus applicemus. Quia omnis homo mendax, A, id est peccator; et ex se mendax, ex Deo verax, ut enim in persecutionibus a fide non recedat, ex Deo est. 3 #Quid retribuam Domino: Pro omnibus quae retribuit mihi?@# C Retribuere dicimus, quando et bonis bona reddimus, et malis bona praestamus. Dominus enim nobis bonum pro malo retribuit, quando ille alapis caesus, spem nobis resurrectionis tribuit, et coelorum regna promisit, et pro peccatis nostris passionem sustinuit. 4 #Calicem salutaris accipiam: Et nomen Domini invocabo.@# C Digna promissio, si Dei munere promittitur; sed si in humanis viribus ponitur, periculosa praesumptio. Calicem enim, id est passionem et martyrium in desiderio accipiam. Quis autem potest confessoribus tormentorum patientiam dare
null
54a56dfb-e7b4-4e6e-b0dc-3d50c8b3242d
latin_170m_raw
null
None
None
None
nisi Christus, qui calicem passionis pro nobis dignatus est accipere? Et nomen Domini invocavi, cujus fretus auxilio se credebat complere quod voluit. Ideo enim invocabo nomen Domini, quia sine ejus auxilio calicem accipere non valeo. 5 + #Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.@# A C Vota mea, quae desiderio concepi patiendi, postea reddam in actu coram omni populo, ut exemplum patiendi capiant a me. Et hoc ideo faciam, quia pretiosa mors est sanctorum in conspectu Domini. H Vota vero sunt martyrum orationes. C Bene dicitur mors sanctorum pretiosa, quae sanguine Domine noscitur esse comparata. Illius enim passione glorificata est, ut in conspectu esset eximia, et ut sit pretiosa, non divitiis efficitur oblatis, sed effusione sanguinis comparatur. O mors vitalis, o interitus ambiendus, o transitus gloriosus, quae membra Christi imitatores sui capitis facis. 6 + #O Domine quia .. ego servus tuus: ego servus tuus:@# ÷ #Et: filius ancillae tuae:@# C O Domine, admiratur se talia beneficia suscepisse, qualia ipse Dominus pro redemptione mundi est dignatus assumere. Adjecit, et filius ancillae tuae, ut humilitatem, triplicatis confessionibus, bis se servum et tertio filium ancillae dicendo, indicaret. Dicendo vero se filium ancillae, filium se Ecclesiae confessus est; quae est ancilla, dum servit; sponsa, dum jungitur. 7 #Disrupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis:@# + #Et nomen Domini invocabo@# ... C Disrupisti, virtutem hic exponit martyrii, cujus impetu triumphali disrumpuntur omnia vincula peccatorum. Nulla enim macula in homine remanere potest, quam pius sanguis non abluerit. Hic autem versus tantam virtutem habere creditus est, ut diceretur ab aliquibus, posse omnibus peccata dimitti, si eum in fine vitae suae, tertia congeminent confessione. Et quia disrupta sunt peccatorum vincula, recte se hostiam dicit sacrificare laudis. Nimis enim acceptum est Deo sacrificium, gratiarum actio. 8 #Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus: in atriis domus Domini. In medio tui Jerusalem.@# C Cum dicit, vota mea Domino reddam, seipsum offerre vicem pollicetur. Omnium enim fidelium votum est, Christo se offerre, et in ejus Ecclesia recta credulitate consistere. In conspectu, dignum est ut publice debeat laudari, qui pati pro omnium salute dignatus est. In atriis domus Domini, id est in Ecclesia, et adhuc aptius ipsam nominat Ecclesiam dicens: In medio Jerusalem, ubi pax conquiescit, et unitas populi contemplatione Dei laetatur. ORATIO EX PSAL. CXV. Talis sit, quaesumus, Domine, vita supplicum, sicut est in conspectu tuo mors pretiosa sanctorum, ut a vinculis peccati liberi, mereamur futurae Jerusalem gaudia praelibare. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS CXVI. ARGUMENTUM PSAL. CXVI. C Iste psalmus personae martyrum convenit, qui gloriosa passione perfuncti, omnes gentes ad Domini laudes excitant. TT. #Alleluia.@# 1 #Laudate Dominum omnes gentes: Laudate eum omnes populi.@# C Clamat chorus ille sanctorum, omnes gentes Dominum laudare debere. Collaudatio est omnium fidelium in unum redacta laudatio. Commonentur enim omnes gentes generaliter laudare Dominum, ne quis dicat se esse in judicio Dei praetermissum. 2 #Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus:@# #Et veritas Domini ÷ manet .. in aeternum.@# C Confirmata est misericordia ejus in populo Christiano, quando qui praestitit, ipse nos sua misericordia custodit. Hic veritas Domini, Filius significatur, sicut ipse ait, « Ego sum via et veritas et vita (Joan. XIV). » Convenit enim et saluti nostrae et veritati confiteri coaeternum et consubstantialem per omnia Patri Filium. ORATIO EX PSAL. CXVI. Omnipotentissime Dominator, qui ab omnium gentium ore laudaris, precamur, ut dilates veritate tua mentem nostram, et confirmes super nos misericordiam tuam. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS CXVII. ARGUMENTUM PSAL. CXVII. C Vox fidelium Domino confitentium, et in eo solummodo confidentium, qui aperiri sibi portas justitiae deprecantur, de angulari lapide, hoc est Domino Salvatore, subjungentes. TT. #Alleluia.@# C In principio quippe istius psalmi, quatuor versus pari fine concludit
null
e20c1c55-b6c0-4d53-9a1f-23812b70bc30
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ut evangelico numero totum mundum uni Domino laudes reddere debere commoneret; hoc et in centesimo tricesimo quinto psalmo per omnes versus absolute facturus est. 1 #Confitemini Domino quoniam bonus: Quoniam in saeculum misericordia ejus.@# H Confessio haec non ad peccatorum remissionem, sed ad laudem pertinet deitatis. Quoniam bonus, C solus ille proprie dicitur et per se bonus, qui bonos facit implere quod boni sunt. In saeculum autem, perpetuitatem significat futuram, ubi unum est saeculum et una dies, nec permutatio ulla succedit. 2 #Dicat ÷ nunc .. Israel quoniam bonus: Quoniam in saeculum misericordia ejus.@# H Dicat nunc Israel, id est #vir videns Deum,@# qui prius caecabatur delictis, nunc autem mente serena Dei gloriam contemplatur. 3 #Dicat ÷ nunc: domus Aaron@# ..: #Quoniam in saeculum misericordia ejus.@# H Dicat nunc domus Aaron, quae ante idolis immolaverat, nunc autem Altissimi illecta bonitate, sacerdotium dignum gerit animae suae. 4 #Dicant ÷ nunc .. qui timent Dominum: Quoniam in saeculum misericordia ejus.@# H Dicant nunc qui timent Dominum, id est vos qui prius simulacra muta et surda metuebatis, nunc omnipotentis Domini misericordiam decantate cum reverentia timoris. 5 #De tribulatione invocavi Dominum: Et exaudivit me in latitudine Dominus.@# C Tribulatio praesentis saeculi finietur; latitudo autem beatitudinis terminum nescit. Eripit latitudo gaudiorum aeternorum de temporalibus malis, et quos in hac mundi brevitate gravabat tribulationum angustia, latissima praemiorum gaudia excipient. 6 #Dominus mihi adjutor: Non timebo quid faciat mihi homo.@# C Dominus mihi adjutor, nam cum se dicit auxilio Domini, hominem non timere, carnales designat inimicos, qui visibiliter religiosorum hominum propositum persequuntur. 7 #Dominus mihi adjutor: Et ego despiciam inimicos meos.@# H Dominus mihi adjutor, ideo despiciam haereticos. C Vel Judaeos vel etiam diabolum cum caeteris ministris suis. 8 #Bonum est confidere in Domino: Quam confidere in homine.@# C Confidere enim in solum Deum debemus, non in hominem; illum, scilicet qui veraciter promittit, non istum qui fallaci praesumptione se decipit, dicens: Facio quod volo, nec Dominum meae voluntatis habeo. 9 #Bonum est sperare in Domino: Quam sperare in principibus.@# H Bonum est sperare in Domino, qui vitam largitur aeternam, quam in principibus, quorum potestas cum hoc mundo dilabitur. C Principem etiam hic diabolum intelligere possimus, ut est illud: Venit enim princeps mundi hujus et in me non habet quidquam (Joan. XIV). #Omnes gentes circuierunt me: Et in nomine Domini + quia: ultus sum ÷ in .. eos.@# C Vox Ecclesiae de persecutione gentium, quae prius persequebantur caput, quod est Christus; deinde, ejus corpus, quod est Ecclesia. Quod vero dixit gentes, et subjunxit genus masculinum: ultus sum in eos, sive ad intellectum pertinet, quia in gentibus populi significant, sive schema est exallage, id est, immutatio, quoniam genus nominis immutavit. Ultus vero in eos est, quando conversi de se poenitentiae poenas exegerunt, quas pridem innocentibus ingerebant. 11 #Circumdantes circumdederunt me: Et in nomine Domini + quia .. ultus sum@# ÷ #in .. eos.@# C Circumdantes, Judaei videlicet, in passione Christum. In quibus tamen est in nomine Domini vindicatus, quando multi ex eis poenitentes, post mala quae fecerant, meruerunt sumere vocabula Christianorum. 12 #Circumdederunt me sicut apes: et exarserunt sicut ignis in spinis: Et in nomine Domini + quia: ultus sum in eos.@# C Ipse enim Christus a saevientibus Judaeis circumdatus, per totum mundum mella passionis suae profudit. Apes dicta, quasi a pedibus, eo quod sine pedibus nascitur. H Ipsi exarserunt in invidia sua, dum me exurere voluerunt. C Spinae significant peccata populi; sed in eis vindicatum est, quando de illo melle et ipsi suavissime repleti sunt. Factum est Judaeis ut apibus, quae favum circumdantes, mel in domibus cereis recondunt, et cum putant sibi victualia reponere, faciunt unde homines possint sua desideria satiare: ita Judaei amaris conatibus, fecerunt rem cuncto orbi dulcissimam. 13 #Impulsus eversus sum ut caderem: Et Dominus suscepit me.@# C Impulsus enim ille
null
d74e45dd-3c3e-4364-8b3f-c73e22aea893
latin_170m_raw
null
None
None
None
cadit, cui Domini fortitudo subtrahitur. Sed corpus fidelium impulsum ut caderet, non cecidit nec cadit, quia dextera Domini tenetur. Dicit se ergo non cecidisse, etiam eversum, quia susceptione Domini firmatus est. Ideo enim fideles tormentis traditi sunt, et eversi a quiete temporali, ut caderent a fide, sed Dominus suscepit eos, ne a fide caderent. 14 #Fortitudo mea et laus mea Dominus: Et factus est mihi in salutem.@# C Non potest impulsus cadere, cui auxilium Domini videtur fortitudinem praestare; ipse enim est fortitudo, et laudatio, atque aeterna beatorum salus. 15 #Vox exsultationis et salutis: In tabernaculis justorum.@# C Chorus ille fidelium laetus exsultat in tabernaculis justorum, id est in humani pectoris secretis, ubi semper sancti laeti sunt, quamvis forinsecus affligantur. Ibi ergo exsultabant, quando eorum persecutores putabant eos moerore confici et tribulatione consumi. Et ut agnosceres unde eis illud gaudium fuerit, subdit: dextera, etc. 16 #Dextera Domini fecit virtutem: Dextera Domini exaltavit me:@# + #Dextera Domini fecit virtutem@# ... C Dextera Domini, id est Christus, per quem Pater virtutem operatus est, in exaltatione sanctorum. Exaltat enim Christus sanctos, quando terrenis hominibus coelorum regna concedit, et ita in terrenis hominibus fecit virtutem. Quid enim potentius quam mortales induere immortalitatem, et de hoste fortissimo infirmis dare victoriam? 17 #Non moriar, sed vivam: Et narrabo opera Domini.@# C Non moriar, vox fidelium contra persecutores, id est non moriar, ut tu putas, sed vivam vita quam nescis, ad quam mente praetumidi pervenire non possunt. Narrabo opera, quia tolerantia martyrum per totam Ecclesiam vulgata est. 18 #Castigans castigavit me Dominus:@# #Et morti non tradidit me.@# H Castigat nos Dominus ad emendationem multis verberibus, ut probatos eruat a morte perpetua. C Solus enim non morti traditur, cujus hic commissa vitia purgantur: ille etenim se hic bene castigatum esse commemorat. Ne ergo sibi aliquid persecutorum superbia vindicaret, tormenta ipsorum castigationem Domini esse confirmat. 19 #Aperite mihi portas justitiae: ingressus in eas confitebor Domino: Haec porta Domini. Justi intrabunt in eam@# C Quibus autem dicitur, Aperite, nisi prophetis atque apostolis, qui coelorum claves mysticis virtutibus acceperunt? per has enim doctrinae introducti januas, intus jam positi, veraciter Domino confitemur. H C Haec porta Christus est, per quam introitur ad Patrem, ut ipse ait: Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV). C Portas itaque apostolos dixit et prophetas, sed quia istae aperiunt per et ad Christum, unam portam subdit, per quam omnes (et qui portae dicti sunt) introierunt. H Sed nemo in eam ingreditur nisi justus. 20 #Confitebor tibi quoniam exaudisti me: Et factus es mihi in salutem.@# C Vox ista est laetantis populi. H Cujus vulnera peccati Christus sanavit, et factus dicitur in salutem; vel quibus contra iniquum hostem factus est in salutem, quando Redemptor gentium oculis humanis apparuit. 21 #Lapidem quem reprobaverunt aedificantes:@# ÷ #Hic .. factus est in caput anguli.@# C Ideo Christus dicitur lapis angularis, quia duos ad se populos, e diverso venientes, in unam soliditatis gratiam colligavit, quem Judaei reprobabant (Ephes. II). Angulus enim dictus est ex Graeco sermone, id est a #goni,@# quod Latine dicitur #genu,@# hoc enim inflexum speciem anguli conformi qualitate restituit. Judaei aedifi #cabant,@# H id est litteram legis erigebant. C Vel aedifi #cabant,@# dum olim soli in verum Deum credebant. 22 #A Domino factum est + istud@# ..: #Et ÷ est .. mirabile in oculis nostris@# C Cum enim memorat istud a Domino factum, natura humanitatis ostenditur. H C Mirabilis est iste lapis in oculis fidelium, qui non solum eum corporaliter vident, verum etiam illuminati mente conspiciunt. Viderunt et Judaei, sed non mirabilem, quia solam intuebantur carnem, non deitatem intus conspiciebant, propter quod et ait, nostris, scilicet fidelium oculis. 23 #Haec est dies quam fecit Dominus: Exsultemus et laetemur in ea.@# C Nam licet Deus cunctos dies creaverit, singulariter tamen
null
a0fd7bca-7884-4f14-ae58-d4f1b3223a39
latin_170m_raw
null
None
None
None
diem fecisse dicitur, qui Christi nativitate sacratus est, in quo merito exsultare convenit et laetari, quoniam in eo diabolus jus perdidit, et salutem mundus accepit. 24 #O Domine, salvum me fac, o Domine, bene prosperare: Benedictus qui venturus es in nomine Domini.@# H O Domine, salvum me fac, scilicet ad te venientem. C Ut hic eripiar de morte peccatorum, et illic collocer in requie sempiterna. Prosperari est aliquod asperum tranquillum facere, dolores ergo, quos hic amore Domini sustinent, ibi sine dubio prosperantur, quando jam ad gaudia aeterna perveniunt. Illum constat esse benedictum, id est Dominum Christum, qui ad nos venire dignatus est, in nomine Domini. Sicut in Evangelio: Ego veni in nomine Patris mei et non me accepistis (Joan. V); si alius, scilicet Antichristus, venerit in nomine non Domini sed sui, illum accipietis. 25 #Benediximus vobis de domo Domini: Deus Dominus et illuxit nobis.@# H Benediximus vobis, sancti de coelesti Hierusalem parvulis Ecclesiae benedicunt. C Vel apostoli et Ecclesiae praelati dicunt ad populum fidelem, Benediximus vobis de domo Domini, id est Ecclesia catholica, unde salutare baptisma venit, et sancta communicatio procedit. Unde et omnis benedictio procedit, et Dominus Deus sua resurrectione illuminavit tenebras nostras. 26 #Constituite diem solemnem in condensis: Usque ad cornu altaris.@# C Constituite dicit, id est deliberata sententia custodite, et prompta voluntate diem solemnem, qui honore Dei et sanctorum confessione sacratus est. In condensis, hoc est, in frequentationibus crebris, quas turba in veneratione Dei condensat. Usque ad cornu altaris, id est ut non recedant antequam ad altare Dei digni communicent. Per hoc ergo prohibetur (quod multis in usu est) audita Evangelii lectione discedere. 27 #Deus meus + es .. tu et confitebor tibi: Deus meus + es .. tu et exaltabo te.@# C Rectum est enim ut Deum esse nostrum dicamus, quem pura mente non cessamus adorare. Quod autem dicit, confitebor, ad gratiarum pertinet actionem. Exaltabo te, quia exaltatur Deus per praedicationem sanctorum. 28 ÷ #Confitebor tibi, quoniam exaudisti me@# ..: ÷ #Et factus es mihi in salutem@# ... H Confitebor tibi, Domine, quoniam audisti me, et factus es mihi in salutem, scilicet ut cum sanctis tuis me in coelesti Hierusalem sociares. 29 #Confitemini Domino quoniam bonus: Quoniam in saeculum misericordia ejus.@# C Hic quoque versus in capite psalmi probatur esse jam dictus, ut sicut a Christo fecit initium, ita ipsi concordare videatur et finis, ipse enim dixit: Ego sum alpha et omega (Apoc. I), et ita in omni vita nostra, confessionem nos oportet assumere, et in ipsius delectatione finire. ORATIO EX PSAL. CXVII. Consolatio tribulationum nostrarum, piissime Domine, qui justorum tabernacula laetitia et exsultatione perfundis, exalta Ecclesiam tuam virtute potentis dextrae, qua fiat porta justitiae, et ita se angulari stabilitate connectat, ut tua miseratione refulgeat. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS CXVIII. ARGUMENTUM PSAL. CXVIII. C Per totum hunc psalmum universalis sanctorum chorus eloquitur, qui ab initio mundi fuerunt, sive sunt, sive futuri esse creduntur, inter quos reperiuntur apostoli, prophetae, martyres, confessores, ecclesiastici ordines, et omnes qui sancta Domino integritate famulantur. Est autem Hebraeis elementis tali ordine depictus: ut ab unaquaque ittera octoni versus incipiant, quorum prima littera, Aleph, interpretatur doctrina. B Et primo immaculatis via Domini: aeterna beatitudo promittitur. TT. #Alleluia.@# H Aleph, doctrina. 1 #Beati immaculati in via: Qui ambulant in lege Domini.@# C Videamus nunc, quae in hoc coelesti paradiso poma nas #cantur@# spiritalia. Sancti enim immaculati fiunt, quando indulgentiae munera consequuntur, aliter enim et per se est nemo immaculatus nisi solus Deus; ille enim solus naturaliter immaculatus est. In via, id est in Christo. Ibi enim ambulare justorum est, non pedibus corporeis sed recta actione. In lege Domini, id est, qui aut non peccant aut per gratiam Dei se emendant, et digna sibi satisfactione prospiciunt. Nec vacat quod dicit, in
null
ed09a435-5b84-4e53-bf80-449c7e6deac3
latin_170m_raw
null
None
None
None
lege Domini, ut distingueret a lege peccati, in qua peccatores ambulant. 2 #Beati qui scrutantur testimonia ejus: In toto corde exquirunt eum.@# H Beati qui scrutantur, scilicet ut intelligant, cum peccaverint, coram testibus deliquisse, ut legem Dei testem suorum peccatorum cognoscant. In toto corde exquirunt eum, H id est non leviter vel segniter. C Sed qui totum cor suum ad Scripturas sanctas ponunt non ad falsitatis ambitum (ut haeretici) nec mundana gaudia concupiscunt: ideo praemisit, qui ambulant in lege Domini; deinde, qui scrutantur, quia non est dignus scrutari testimonia Dei, nisi qui se probabili cognoscitur actione tractare. 3 #Non enim qui operantur iniquitatem: In viis ejus ambulaverunt.@# C Merito enim dicuntur in viis Domini non ambulare, qui operantur iniquitatem. Operatio enim iniquitatis est consensus malorum: qui tamen a cordibus sanctorum, dono Dei probatur alienus. 4 #Tu mandasti: Mandata tua custodiri nimis.@# C Ista enim est Dominicae jussionis veneranda praeceptio, ut mandata ejus non solum sedule, sed et nimie custodiantur. Istud autem nimis, significat multum atque infinitum, quapropter vires nostras excedere, divina #militia@# est: quia totum ibi nimium decet, quoniam et illud infinitum est, quod nobis tribui postulamus. 5 #Utinam dirigantur viae meae: Ad custodiendas justificationes tuas.@# C Utinam: verbum semper optantis est. Viae autem actus significant, quos in hac vita peragimus. Sed dum dicit dirigantur: ostendit quantum ad imbecillitatem humanam pertinet, nostras vias esse tortuosas. Verum etiam dum addit, ad custodiendas, etc., quod superius optavit, hic aperuit; quia nemo poterat pervenire ad custodiendas justificationes Domini, nisi misericordia Domini probetur attribui. 6 #Tunc non confundar: Cum perspexero in omnibus mandatis tuis.@# C Tunc non confundar, scilicet si mandata Dei perspexero universa. Perspicere autem, est mandata Dei semper ante oculos habere, ut si quid tortum committitur, protinus corrigatur. Cum dicit in omnibus: in nullo commonet esse peccandum, sicut scriptum est: Si quis de lege minimum non fecerit, reus est totius legis (Jac. II). 7 #Confitebor tibi in directione cordis:@# ÷ #In eo .. quod didici judicia justitiae tuae.@# C Haec confessio laudem significat. Directio cordis, est regula sancta fidei: cum qua eum confiteri non potest haereticorum distorta versutia. Cum dicit didici: indicat a beatis Patribus sibi traditam disciplinam, non studio perversitatis inventam. Judicia justitiae sunt, quia famulos suos liberavit diabolica persecutione laborantes. 8 #Justifiationes tuas custodiam:@# #Non me derelinquas usquequaque.@# C Promittit se sancta Ecclesia justificationes Domini custodire: et quoniam noverat tentationes diabolicas undique circuire, petit se statim a Domino custodiri, ne possit locum nocendi hostilis atrocitas invenire. ARGUMENTUM SEQUENTIUM OCTO VERSUUM. C B Exponit fidelis populus in sermonibus Domini: quibus delectationibus perfruatur, ostendens se esse domum Domini et receptaculum mandatorum ejus, cujus mysterium secunda littera continet. H Beth: domus. 9 #In quo corrigit adolescentior viam suam? In custodiendo sermones suos.@# In quo corrigit. H Hic Propheta non solum longaevam aetatem dicit corrigendam: verum etiam adolescentiam edocet erudiendam, et ita custodire divinos sermones: ut etiam si vetus culpa defleta sit, caveat nunc ne cogitatio ad peccandum ulla consentiat. C Custodit enim Dei sermones: non qui tantum eos memoria retinet, sed qui actione tenet. 10 #In toto corde meo exquisivi te: Ne repellas me a mandatis tuis.@# C Hoc quoque #manus@# est Domini: quod se eum asserit toto corde exquisisse. Non enim quaereret quis Deum, nisi inquisitus ab eo fuisset. Ne repellas me: rogat cum, ne ab intelligentia legis divinae velut indignus repellatur. H Vide igitur, ut non ex parte, sed toto corde Deum requiras: ne a mandatis ejus repellaris. 11 #In corde meo abscondi eloquia tua: Ut non peccem tibi.@# C In corde meo abscondi eloquia tua. H C Nam sicut decet fidelibus praecepta Dei praedicare: sic non credentibus oportet abscondi, sicut in Evangelio, Ne dederitis sanctum canibus (Matth. VII), nec margaritas porcis. C Est enim peccati genus, obstinatis eloquia Domini praedicare. 12
null
1c22c1d1-bc15-47c6-8b02-2254aa7bdf17
latin_170m_raw
null
None
None
None
#Benedictus ÷ es .., Domine: Doce me justificationes tuas.@# A Benedictus es, Domine: hic benedictio laudem significat. Nam cum nos benedicimus Deum, ejus facta laudamus: cum ille benedicit nos, sanctificat. Doce me, hoc est praesta mihi facere, unde electos tuos justificare consuevisti, id est da mihi ut non solum mente sciam et intelligam justificationes tuas, sed doce me facere quod intelligo. 13 #In labiis meis: pronuntiavi Omnia judicia oris tui.@# C Chorus ille sanctorum pronuntiasse se dicit judicia omnia oris Domini, quae locutus per prophetas et apostolos, et quae ore Christus suo praedicavit. Omnia autem judicia significat, quae scripta vel dicta didicit. Caeterum universaliter non potest pronuntiari, quod nulla notitia praevalet apprehendi: figuraliter ergo pro parte totum dixit. 14 #In via testimoniorum tuorum delectatus sum: Sicut in omnibus divitiis.@# C Via testimoniorum: est Dominus Christus, in quo se laetaturum chorus sanctorum narrat. Hic autem divitias spiritales debemus accipere, de quibus Apostolus: Quoniam in omnibus divites facti estis in ipso, in omni verbo, etc. (I Cor. I). 15 #In mandatis tuis exercebor Et considerabo vias tuas.@# H Exercebor: exercitatio assiduitas operis est. C Exercetur enim in mandatis divinis, qui frequenti operatione ea implere studuerit, et sic ad intellectus ejus penetralia pervenire meretur. Nemo enim tantum secretum conspicere meretur, nisi cui datum fuerit, bona conversatione coelestis se beneficiis proximare. H Vias vero dicit, propheticas apostolicasque doctrinas. 16 #In justificationibus tuis meditabor:@# #Non obliviscar sermones tuos.@# C Meditari enim dicit justificationes Dei: ne possit, quod retineri expedit, ullo modo oblivisci. ARGUMENTUM SEQUENTIUM OCTO VERSUUM. C H Postulat populus sanctus (qui in terra incolae sunt) retribui gratiam quam in primo parente amiserant; sed et persecutoribus eorum restituendum dicit esse quod agunt. B Gimel: tributio vel plenitudo. 17 #Retribue servo tuo: vivifica me Et custodiam sermones tuos.@# C Retribue siquidem dicit, non meritis redde, sed iterum da: ut qui praestitisti petitionis affectum, effectum et operationem quoque postulationis attribue. Servus enim Christi dici non potest, nisi qui non suis meritis, sed divinae gratiae reputat, quod boni aliquid facit. Divina autem mandata custodire, revera viventis est. Sicut econtra mortuus dicitur in Evangelio, qui mandata non servat: dicente Domino: Sine mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII). 18 #Revela oculos meos: Et considerabo mirabilia de lege tua.@# C Revelare dictum est removere velum, quodam enim operimento ignorantiae, interior aspectus obducitur: et nisi misericordia ipsius fuerit hoc velamen ablatum, Scripturas sanctas lumine cordis non possumus intueri. Mirabilia enim legis sunt spirituali sensu contenta mysteria. H Quae, nisi litterae velamen abducatur, intelligere non possumus. 19 #Incola ego sum in terra: Non abscondas a me mandata tua.@# C In hac terra justi sunt incolae, qui propriam in mundo non habent mansionem mentis, ut ait Apostolus: Nostra conversatio in coelis est (Phil. III). Mandata enim diximus: Diliges Dominum Deum tuum; et similia. Haec rogat ut ei nullatenus celentur, quae peccatoribus absconsa probantur. 20 #Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas: In omni tempore.@# C Potest enim et infidelis, ad aliquod tempus rem bonam concupiscere: sed hoc constat tantum perfectis convenire, quod addidit, omni tempore. Hoc est autem concupiscere, quod desiderare (nemo enim desiderat, nisi qui concupiscit), quapropter plenissimam voluntatem indicat geminata professio, scilicet concupiscentiae et desiderii 21 #Increpasti superbos: Maledicti qui declinant a mandatis tuis.@# H Increpasti superbos: ut eos ad humilitatem sanctam, quam docuisti, reduceres. Vel per doctores tuos increpas malos homines. Maledicti sunt qui declinant a mandatis Dei: sed tunc pleniter maledicti erunt, quando dicturus erit: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). C Increpare autem dicimus, quasi de taciturnitate crepare, et in mordacia dicta prosilire, quod Deus per Scripturas divinas frequenter facit. 22 #Aufer a me opprobrium et contemptum: Quia testimonia tua exquisivi.@# C Intuendum est quare petunt martyres a se opprobria removeri, unde se noverant coronari. Sed
null
be54feb4-bdbe-4719-b9ab-aa098cadbcd7
latin_170m_raw
null
None
None
None
haec oratio pro persecutoribus funditur, ut convertantur. Quia, dum conversi fuerint, tollitur martyribus opprobrium: quando et persecutores ipsam religionem colunt, quam in sanctis persequendam esse putaverunt. 23 #Etenim sederunt principes et adversum me loquebantur: Servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.@# H Quod hic loquitur Propheta de se, futurum in apostolis reliquisque martyribus vidit: qui multa coram regibus et praesidibus, Domino nuntiante, perpessi sunt: qui exercebantur in justis operibus et Dei justificationibus, etiam usque ad sectionem cervicum. C Exercebantur etiam in tormentis ad provectum suum, non cruciabantur ad poenam: dum sensum doloris sui, aeterni praemii cogitationibus molliebant, et eis tormenta ad gaudia aeterna proficerent. 24 #Nam et testimonia tua meditatio mea est: Et consilium meum justificationes tuae.@# H Erant sanctis testimonia Christi meditatio, utique in his pressuris. Et justificationes ejus fuerunt consilium eorum, quia eis vitam pollicentur aeternam. C Consilium itaque inventum est contra malignantium consilium, et contra improbos furores et dolores, scilicet testimonia Domini meditata. Eorum quippe cogitatio quoslibet mitigat dolores. ARGUMENTUM SEQUENTIUM OCTO VERSUUM. B Plebs fidelis, paupertate mundana constricta, januam se veris divitiis aperit: et frequenti meditatione, quasi tabulas, sua praecordia Dei mandatis exhibet. H B Daleth: pauper vel tabulae vel janua. 25 #Adhaesit pavimento anima mea: Vivifica me secundum verbum tuum.@# C Adhaesisse se dicit carni suae: quod vitiosum esse non dubium est, anima enim si adhaereat corpori, delictis favet. H Ideo ne delictum invalescat in me, peto a te vivificari, sciens quoniam concupiscentia carnis mortem operatur. C Pavimentum igitur pro corpore ponitur. Est enim pavimentum soli alicujus in levitatem maximam constructa soliditas: et corpus nostrum simili nitore levigatur 26 #Vias meas enuntiavi et exaudisti ÷ me@# ..: #Doce me justificationes tuas.@# H Vias meas, id est opera peccati mei. Enuntiavi: per confessionem. Et exaudisti me: quia remisisti mihi peccata mea, nunc doctrinam indulge, quam in justificationibus tuis edocear. C Et doce me justificationes tuas: non ad audiendum sed ad faciendum, ille enim divinarum rerum doctus ostenditur, qui sibi credita fecisse monstratur. 27 #Viam justificationum tuarum instrue me:@# #Et exercebor in mirabilibus tuis.@# H Viam justificationum, id est, justificationes quas legis littera protulit, spiritaliter capiam. Et exercebor in mirabilibus, id est in apostolicis, caeterisque doctrinis ecclesiasticis, quae in ea lege sunt figuratae. C Praebent enim intellecta miraculum: quando sic in praesenti sunt posita, ut longe futura significare videantur. 28 #Dormitavit anima mea prae taedio: Confirma me in verbis tuis.@# H Dormitavit anima: in hujus habitaculi mortalis statione. Prae taedio: imbecillitatis corporeae. Confirma me: ut, ablato somno peccati, instanter in his praeceptis invigilem. C Dormire obliviosi atque socordis est, dormitare vero fessi et exspectantis. Hanc autem dormitationem Cassianus acediam vocat 29 #Viam iniquitatis amove a me: Et in lege tua miserere mei.@# H Viam iniquitatis (id est, desiderium illud per quod ad peccandum venitur) amove a me. Et in lege tua: apud te enim haec lex constituta est, ut semper miserearis. 30 #Viam veritatis elegi: Judicia tua non sum oblitus.@# H Viam veritatis elegi, id est, Christum Dei Filium, quem audivi venturum in mundum. Illa judicia non sum oblitus: quae in Evangelio proferens ait: Hoc est judicium, ut qui credit in Filium habeat vitam aeternam (Joan. VI). C Eligere autem est de multis #eligere unum.@# 31 #Adhaesi testimoniis tuis, Domine: Noli me confundere.@# H Quia adhaesi testimoniis tuis: quia his adhaerens, anteriorum facinorum indulgentiam merui: ideo peto, adjuva me, ne iterum in priora peccata reincidam, et ita ne me patiaris de iteratione peccati confundi, et in judicio deinde tuo palam verecundiam pati. 32 #Viam mandatorum tuorum cucurri: Cum dilatasti cor meum.@# H Cucurri viam: quando multa patiebar propter verbum tuum, ob spem futurae beatitudinis. Dilatasti cor meum, scilicet in latitudine charitatis et spei et fidei. C Vel dicitur dilatatum, scientiae latitudine. Cum enim anima lumen veritatis accipit, in multifarias
null
31bbd317-02cd-475c-9401-000173361779
latin_170m_raw
null
None
None
None
agnitiones aperitur, et latior redditur virtutibus cognitis. ARGUMENTUM SEQUENTIUM OCTO VERSUUM. C B Beata plebs expetit: ut in lege Domini ejus debeat munere custodiri. B Et bene, suscipiens appellatur: quae dicit Da mihi intellectum. Ipsa quoque jure vocatur, quae in eadem semper intentione persistens, a vanitate saeculi oculos avertit. B He H B Ipsa vel suscipiens. 33 #Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum: Et exquiram eam semper.@# H Propheta in persona Ecclesiae dicit: Legem, id est, Christum pone mihi (lex enim Christus est), ac si dicat: Temetipsum pone mihi, hoc est venire digneris, et exquiram te semper: ut tua mandata custodiam. C Vel quia superius dixit, in lege tua miserere mei (quod dictum est de Veteri Testamento, quod nullum potuit salvare per se) nunc dicit de lege Novi Testamenti, quam cupit venire. 34 #Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam: Et custodiam illam in toto corde meo.@# C Omnis enim intellectus a Deo tribuitur, sed tamen nonnunquam ad studia prava deflectitur. H Sed hic rogat Ecclesia, ut intelligat discretionem inter bonum et malum, inter litteram et sensum: ut custodiat illam in toto corde, id est, ex tota dilectione. C Sed cum prius dixit, viam mandatorum cucurri, quid est quod iterum petit, quae se prius accepisse memoravit, scilicet legem, mandatorumque viam? quia dona Domini continue sunt petenda, ut conserventur: semper enim dat qui donata conservat. 35 #Deduc me in semita mandatorum tuorum: Quia ipsam volui.@# H Semita minor est quam via, hoc est arcta et angusta via, id sunt mandata arctiora, quae ducunt ad vitam, quia lata et spatiosa via ducit ad mortem (Matth. VII). Quia ipsam volui: ac si dicat: Non concupivi aliud nisi tua mandata implere. C Semita, Novum Testamentum est: via, Vetus, spiritualem enim gratiam petit, quae ad coelum ducit. 36 #Inclina cor meum in testimonia tua: Et non in avaritiam.@# C Inclinari cor suum petit in testimonia Domini, ubi non per rapacem avaritiam, sed per laudabilem humilitatem praestante Domino pervenitur, sciensque cohors illa sanctorum, avaritiam capacem esse vitiorum, ideo hanc postulat a se amoveri. Avaritia est enim flagrans omnino desiderium rerum temporalium. 37 #Averte oculos meos ne videant vanitatem: In via tua vivifica me.@# C Deprecatur plebs beata, ut oculos cordis avertat a mundanis delectationibus, quia nos per oculos peccare non dubium est, dum in ambitione diversarum rerum traducimur. Sed additur apta petitio, ut in via sua, id est in Christo vivificare dignetur. Hic notantur illi, qui diversis spectaculis occupantur, qui mulierum foedo amore rapiuntur, a quibus oculos avertere nolunt. 38 #Statue servo tuo eloquium tuum: In timore tuo.@# C Statue dicit, quasi stare fac, id est infige, consolida atque confirma, ne sanctum eloquium possimus fugaci oblivione amittere. Quia plurimi eloquia Domini suscipiunt negligenter, et tanquam fabulas inutiles audire declinant, ideo addidit, in timore tuo, ubi nunquam culpa acquiritur, nec ad desidiae discrimina pervenitur. 39 #Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum:@# ÷ #Quia .. judicia tua jucunda.@# A C Jure ergo postulat sibi amputari opprobrium, quod ex suspicione venit. Saepe enim aliquem judicamus talem ex suspicione, qualis non est, et invenimur mendaces, et incurrimus ita opprobrium, tale opprobrium et confusionem petit amoveri, unde reus poterat inveniri. Suspicio enim saepissime probatur incerta, quae vero Christiano non convenit. Et sic exponendo oportet quod poni conjunctionaliter. Judicia tua jucunda, primo confessus est infirmitatem suam, nunc Domini laudat judicia, cujus verbum verum est veraque sententia. Ideo amator veritatis merito sibi jucundum dicit Domini eloquium, per quod requiem et coronam se novit acquisiturum. 40 #Ecce concupivi mandata tua: In aequitate tua vivifica me.@# C In hoc enim versu sancta cohors se dicit consecutam plenitudinem gratiarum, quia concupivit vera mandata Dei, quae veram prudentiam conferunt et salutem. Aequitas autem est verbum Patris, in quo se vivificari postulat. ARGUMENTUM SEQUENTIUM OCTO VERSUUM. C B Postulat congregatio sancta salutarem sibi Dominum debere
null
179db9c4-6c64-43a8-923d-bc44549bfaa6
latin_170m_raw
null
None
None
None
concedi, ut inimicos de tanta remuneratione confundat, et in lege Domini assidua meditatione proficiat. B Ipse ergo Dominus et Salvator, Vau litterae vocabulo designatur, id est et ipse, videlicet cui dicitur, tu autem idem ipse es, id est aeternus. B Nota quam pulchre quinta littera, ipsa sexta nuncupetur, et ipse videlicet cui dicitur: Tu autem idem ipse es (Psal. CI), id est aeternus. In cujus fide etiam Ecclesia ipsa esse, id est una eademque devotione semper hic et in futuro cum eo regnare promeruit. H B Vau: Et ipse. 41 #Et veniat super me misericordia tua, Domine: Salutare tuum secundum eloquium tuum.@# C Precatur ergo sancta congregatio, ut supra eam Dominus Salvator adveniat, qui est misericordia peccatorum, et vita fidelium. Salutare ecce ut Christum esse misericordiam istam esse ostenderet, addidit salutare tuum. Qui bene salutare dicitur, per quem salus gentibus venit, qui mundo aegrotanti medicinam suae pietatis attribuit. Secundum eloquium, id est secundum promissionem quam per prophetas pollicitus es. 42 #Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: Quia speravi in sermonibus tuis.@# C Exprobrant enim verbo qui Filium dicunt esse minorem. Vel, qui eum carne passum minime crediderunt. Utique etiam ideo dicit respondendum. Quia speravit in sermonibus Dei quibus dixit: Cum veneritis ante reges et principes, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis quid loquamini (Matth. X). Exprobrant etiam infideles martyribus in passione et tormentis verbum fidei dicentes: Ubi est Deus vester? 43 #Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque:@# #Quia in judiciis tuis supersperavi.@# C Et ne auferas hoc verbum fidei, de quo Apostolus ait: Hoc est verbum quod praedicamus (I Cor. I). Rogat ergo, ut confessionem veritatis de ejus ore nullae poenae, nullus terror extorqueat, sed constanter in fide maneat. Iniqui enim cum molestantur, desperant; sancti autem viri si affligantur, spem magis suae dilectionis accipiunt. A C Sed cum dicit, usquequaque, significat verbum veritatis ad tempus aliquibus fuisse ablatum, ut Petro ter neganti, sed non usquequaque ablatum sibi fuit, quando culpam fletibus diluit et sanguinis effusione mundavit. 44 #Et custodiam legem tuam semper: In saeculum et in saeculum ÷ saeculi@# ... C Custodire se legem dicit Domini semper, quia in ipsa variari nefandum est. Interdum semper ponitur usque ad finem hujus saeculi: sed hic cum dicit in saeculum saeculi, illam perennitatem significat, quae non habet finem. Novit enim consuetudinem angelorum et potestatuum, Dominum sine fine laudare. 45 #Et ambulabam in latitudine: Quia mandata tua exquisivi.@# C Latitudo autem ista est charitas, de qua scriptum est: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris (Rom. V). Quam ideo meruit, quia mandatorum intelligentiam quaesivit. H Diligenter enim exquisivit, et scrutatus est ad hoc, ut crederet et intelligeret. 46 #Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum: Et non confundebar.@# C Loquebar de testimoniis Dei, quoniam petierat et acceperat, ut responderet exprobrantibus sibi verbum. Qua firmitate roboratus, inter reges saeculi non se dicit esse confusum, sed veritatem quam mente conceperat, intrepidis sermonibus proferebat. Confunditur autem ille, cujus per ratiocinationem dicta vincuntur; ad verecundiam autem venire non potest, qui veritatis ipsius testimonio roboratur. 47 #Et meditabar in mandatis tuis: Quae dilexi.@# C Hic ostendit frequentatae meditationis ardorem, meditari enim mandata non potest, nisi qui ea assidua lectione cucurrit, et ut evidentius hanc frequentiam declararet, addidit, quae dilexi: negligere enim nunquam potest homo ea quae diligit. 48 #Et levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi: Et exercebar in justificationibus tuis.@# C Levare autem manus, significat bonis operibus occupari. Ille levat manus ad mandata, qui facit eleemosynas, quas fieri jubent mandata. Exercetur in justificationibus, qui quaerit boni operis frequentationem proficere. H Vel qui in his, quae per litteram indicabantur, spiritualem intellectum conatur invenire. ARGUMENTUM SEQUENTIUM OCTO VERSUUM. C B Chorus sanctorum, spem promissionum Domini, sensibus nostris commendans, asserit fideles adversa mundi sustinere, quibus aeterna vita promittitur. B Ista ergo vita
null
4dca19d9-95e1-460a-be0e-a2aa1ce8dd7c
latin_170m_raw
null
None
None
None
quae hic in spe, illic in re percipitur, olivae nomine quam Zai littera designat exprimitur; quia et hic sanctorum facies exhilaratur in oleo, et illic perfectius Spiritus sancti aeterna visione pinguescit. Nomen autem fornicationis congruit peccatoribus derelinquentibus legem Domini. B Zai, oliva vel fornicatio. B Et quia septiformis est Spiritus sancti gratia, recte septima littera vocitatur oliv 49 #Memor esto verbi tui servo tuo In quo mihi spem dedisti.@# C Ex humana consuetudine, memor esto, dicitur Deo, qui nihil potest ullatenus oblivisci. Non ergo hoc dicit, quia dignum erat in illa majestate ponere injuriam oblivionis, sed precatur, ut cito servo suo conferat promissionem, quam in Evangelio promisit. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). Servo tuo, subaudiendum implere promissum. In quo mihi (id est in illa, scilicet promissione verbi tui) spem dedisti. 50 #Haec me consolata est in humilitate mea: Quia eloquium tuum vivificavit me.@# C Cum dicit haec me consolata est, ostendit inter aerumnas saeculi, hoc sibi fuisse solatii: ut in praesenti vita affligeretur, et de futura promissione gauderet. In humilitate: quia sancta probatur humilitas omnia pro Christo patienter sustinere. Quia eloquium tuum vivificavit. Causam consolationis suae ponit: promissio quippe tanti judicis firmavit animam sustinentis, et spes consolationis vivificavit afflictum. #Superbi inique agebant usquequaque. A lege ÷ autem: tua non declinavi.@# C Superbos, id est malignos atque tyrannos crudeliter egisse commemorat: qui non vivificandi sed potius mortificandi sunt. A lege tua non declinavi, scilicet ut illi putabant, qui persequebantur innoxios: sed significat se in veritatis mansisse jugiter sententia. 52 #Memor fui judiciorum tuorum a saeculo, Domine:@# #Et consolatus sum.@# C Memor est judiciorum: qui plectibilia non praesumit perpetrare peccata. Quia metu poenarum revocatur, qui Domini judicii recordatur. A saeculo: significat cum administrari coeptus est mundus. Consolatus sum: quia nunquam deserit suos famulos divina virtus. 53 #Defectio tenuit me pro peccatoribus: Derelinquentibus legem tuam.@# C Necesse est enim, ut sanctum virum alterius culpa contristet, et se dolore defecisse dicat, dum animus pius desiderat salvos fieri universos: et quem non optat excedere, affligitur, cum ei poenas cognoverit imminere: unde sancta cohors martyrum, non tantum poenis suis, quantum tyrannicis torquebatur excessibus. H Ideo non vult quemquam peccare, sed omnes cupit viam veritatis agnoscere. 54 #Cantabiles mihi erant justificationes tuae In loco peregrinationis meae.@# C Cum dicit cantabiles: significat psalmodiam cum magna delectatione peragendam. Cantus enim semper relevat labores, et non sinit subripere taedium animo. Locus peregrinationis, est mundus ubi peregrinantur omnes qui Domino Christo devoti sunt. 55 #Memor fui in nocte nominis tui, Domine: Et custodivi legem tuam.@# A C Per noctem mundum istum significari posse non dubium est, in quo peccatorum regnat obscuritas. C Sed utinam oculos corporeos clauderet, et non cordis lumina periculosius excaecaret. In hac enim nocte memor est nominis Dei: qui beneficia ipsius non suis meritis, sed divinis muneribus applicat: et per hoc legem Dei custodit. A Vel in nocte adversitatis: ubi magis gratias agere oportet quam in die prosperitatis. 56 #Haec facta est mihi: Quia justificationes tuas exquisivi.@# C Haec, scilicet nox facta est mihi, subaudi consolatio. Sequitur causa, quare illi nox facta sit consolatio: quia justificationes tuas exquisivi. Tuas dici non meas: et ideo mundi tenebris non potuit obcaecari, quia illi nox tribulationum facta est, id est ad utilitatem et profectum facta est. Hoc enim alicui fieri dicimus quod frugi illi est. ARGUMENTUM SEQUENTIUM OCTO VERSUUM. H B Agmen beatum desiderat videre faciem Domini: quia ejus mandatis noscitur obsecutum. B Et quia hoc desiderium in resurrectionis gloria perficietur, octava littera, vitae vocabulo gaudet. H B Heth: vita. Heth vita: quae in divinis Scripturis reperitur: qui est Christus. 57 #Portio mea, Domine: Dixi custodire legem tuam.@# C Portio a parte dicta est: illius enim partis sumus, cujus voluntatibus obedimus: unde merito portio piorum Deus dicitur. Dixi, id est, statui, decrevi atque promisi,
null
d27e3ba2-cf83-4d0c-9e51-d7bd179e5fb7
latin_170m_raw
null
None
None
None
praecepta Dei servare: unde et factus est in Domini portione. 58 #Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: Miserere mei secundum eloquium tuum.@# C Postulat enim plebs fidelis debere compleri misericordiam adventus Christi, quo mundo poterat salutaris apparere. Secundum eloquium, illud scilicet quo promittit sanctis suam beatam nimis et incomparabilem per omnia visionem. 59 #Cogitavi vias meas: Et converti pedes meos in testimonia tua.@# C Ordinem humanae conversationis exponit. Prius enim est vias suas cogitare, id est actus humanos districtius pensare, et sic ad Domini mandata pedes suos convertere: in quibus si aliquis ambulat, potest firma habere vestigia. Dicendo pedes meos converti: ostendit primitus fuisse perversos. 60 #Paratus sum et non sum turbatus: Ut custodiam mandata tua.@# C Paratum se ad praecepta Dei custodienda ille testatur, qui nec persecutores metuit, et illecebras hujus saeculi a suis sensibus effugavit. Non sum turbatus, ad tribulationem sustinendam propter Christum (improvisa enim conturbant: sed deliberata sententia animum perturbari non sinit). Infert etiam ad quod paratum se esse dicebat, scilicet ut mandata Dei custodiret: quia sic integre servantur, cum adversitas nulla metuitur. 61 #Funes peccatorum circumplexi sunt me.@# ÷ #Et .. legem tuam non sum oblitus.@# C Cum dicit funes peccatorum: ostendit tot laqueos esse, quot peccata committimus: et hoc referendum est ad corporis pravitatem, fieri enim potuit ut caro delictorum funibus ligaretur, animus autem incentivis vitiis reluctans, legis Dei non fuisset oblitus. Funes autem, sunt implicita et tortuosa ligamina: talia etiam sunt peccata quibus se delinquentes semper astringunt. 62 #Media nocte surgebam ad confitendum tibi: Super judicia justificationis tuae.@# C Media nocte: scit enim hoc tempore primogenita Aegyptiorum percussa (Exod. XII); scit Petri et Pauli vincula resoluta; scit quoque sponsum media nocte esse venturum (Act. XII): ideo eodem tempore surgit ad laudes, ne inter fatuas virgines ei janua clausa remaneat (Matth. XXV). Nec vacat quod dicit surgebam; quia surgit qui semper ad Dei praeconia festinat. Ad confitendum, id est, ad laudandum judicia justitiae Christi. 63 #Particeps ego sum omnium timentium te: Et custodientium mandata tua.@# C Quisquis enim in novitate vitae ambulaverit erit particeps Christi. Et quia #dixit@# omnium timentium, ne illos tantum advertisses, qui Dei judicia servili timore formidant, addit et custodientium mandata tua: qui devotissimi comprobantur, timore castissimo et amore reverendo. 64 #Misericordia Domini plena est terra: Justificationes tuas doce me.@# C Misericordia Domini cum dicit plenam esse terram: ostendit utique dilatatione Christianae fidei: quam sic misericorditer implevit, ut undique vanissimae superstitionis nomen evacuasse doceatur. Justificationes tuas doce me, H hoc est tua mandata, ut illa intelligam et praedicem et opere impleam. ARGUMENTUM SEQUENTIUM OCTO VERSUUM. C B Populus beatus gratias agit, humiliatum se fuisse, ut ad justificationes Domini perveniret, B nomenque litterae praesentis exponens: bonum suum dicit, verbum Dei humiliter meditari. H B. Theth, bonum. 65 #Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine: Secundum verbum tuum.@# A C Nunc collata sibi a Domino munera profitetur. Bonus quippe Dominus servis suis tribuit bonitatem. Et quae sit illa bonitas subter exponit, dum dicit: Bonum mihi quod humiliasti me: de afflictione enim salutari gratias agit, non de felicitate mundana. Intellexit enim bonitatem illam debere dici unde proficitur, non unde inani exsultatione gaudetur. Sic bonitatem facit medicus cum secat vulnera, sic pater cum caedit filium. Secundum verbum tuum: illud, scilicet quo dicitur, Qui se humiliat exaltabitur (Matth. XXIII). H Vel bonitatem fecisti: quando in carne nos redemisti. Secundum verbum tuum: quod promisisti Abrahae aliisque patriarchis. 66 #Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. Quia mandatis tuis credidi.@# C Docet autem Deus bonitatem inspirando desiderium charitatis, docet disciplinam, cum patientiam in tribulatione donat, docet scientiam, ut sciat homo discernere inter bonum et malum, inter vitam et mortem. Credidi, C id est praeceptis tuis obedivi, H vel opere implevi. Praemittit autem scientiae disciplinam, ut quis primitus in se facere debeat disciplinam, et postea docendo in aliis
null
3b5f2ce3-0bf6-4b21-becc-1e9988681b72
latin_170m_raw
null
None
None
None
. 67 #Priusque humiliarer ego deliqui: Propterea eloquium tuum custodivi.@# C Vide quomodo in hoc versu humana vita describatur. Prius enim peccasse se dicit, cum teneretur originali vitio obnoxius, post humiliatum se esse professus est, ut culpa careret quam contraxerat in radice peccati; ad postremum custodivit Dei eloquium, quia meruit humiliari, sicut ait Apostolus: Humilibus autem dat gratiam (I Petr. V). Et, ut excedentium licentiam cohiberet, post humiliationem suam, eloquium Domini, id est sanctas Scripturas se dicit ejus dono custodisse. 68 #Bonus es tu: Et in bonitate tua doce me justificationes tuas.@# C Petit bonum magistrum, ut in sua bonitate dignetur docere discipulum, ut justificationes, quas lectione didicerat, opere sciret. Tunc enim perfecte discuntur mandata cum fiunt. 69 #Multiplicata est super me iniquitas superborum: Ego autem in toto corde scrutabor mandata tua.@# C Dicit enim multiplicatam super se persequentium iniquitatem, et ideo petit ne poenis gravibus superborum ejus devota humilitas macularetur, sed potius quantum illi contenderent sanctos seducere, tantum isti viderentur mandatis Dominicis adhaerere, et mandatorum scrutatores amplius effici. Et ita factum est ut qui poenis temporalibus sanctos vincere tentaverunt, et a lege Dei dividere nisi sunt, tanto illos mandatorum scrutatores amplius effecerunt. 70 #Coagulatum est sicut lac cor eorum: Ego vero legem tuam meditatus sum.@# C Per lac coagulatum, vult intelligi conduratam superborum iniquitatem, quae more lactis in crassiorem substantiam fuerat contracta. Lac autem dictum a liquore, quia de interna substantia naturali liquore decurrat, #a@# enim in #i@# convertitur ut amicus inimicus, et his similia. Ego vero legem tuam, id est quantum illi in malo durescebant, tantum iste a lege Dei segregari non poterat. 71 #Bonum mihi quia humiliasti me Ut discam justificationes tuas.@# C Bonum sibi dicit quod poenis saevientium subdebatur, non praesentia cogitans, sed futura desiderans. Coeperat enim de illa dulcedine gustare coelesti, quae omnes suavitates excedit. Talis siquidem humilitas coelestis Hierusalem tangit gloriosa fastigia. Nam sicut superbia mergit ad tartarum, ita ista humilitas tollit ad coelum. Ut discam justificationes tuas, id est ut facerem quod docuisti. Tunc enim perfecte discitur, quando praecepta Dei fideli actione monstrantur. 72 #Bonum mihi lex oris tui:@# #Super millia auri et argenti.@# C Cum dicit lex oris tui, non jam prophetarum nec apostolorum, sed praecepta evangelica, sibi testatur pretiosissima, quae sunt ore Christi prolata. Super millia, quasi diceret super omnia millia auri et argenti, quod infinitum atque incomprehensibile est, sic enim dilectio ista tanta meruit judicari, ut nulla res potuisset ei aequari, ut auri argentique omnis copia posset vilescere, millia auri et argenti dixit, quidquid enim dixeris, semper excedit. Ideo facta est comparatio absque similitudine, pretium sine mado, amor sine fine. ARGUMENTUM SEQUENTIUM OCTO VERSUUM. C B Cohors gloriosa petit intellectum mandato sibimet debere concedi, ut verae vitae munere perfruatur, expetensque ut Domini misericordia fiat immaculata, ne possit in illa judicatione confundi. B Et recte scientia vel principium nuncupatur littera, in qua fideles ab illo capiendi quaerunt intellectum a quo vivendi sumpserunt exordium. H B Ioth, scientia vel principium. 73 #Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me Da mihi intellectum ut discam mandata tua.@# C Manus tuae operationis Dei virtutem ostendunt. Et quod additur, fecerunt me, ut quidam volunt, fecerunt ad animam pertinere; plasmaverunt, ad corpus quod de limo terrae cognoscitur esse formatum. Justa voce clamat factura auctori: Da mihi intellectum, a quo cognoscor esse plasmata. Sed qualem? non istum de quo sibi homines esse videntur sapientes, sed quo Domini mandata cognoscat, ut quem Adam per inobedientiam perdiderat, cohors sancta per obedientiam adipiscatur. Istum ergo purum contemplabilem et devotum, quem ante peccatum Adam possidebat, petit intellectum, H quo mandata Dei intelliguntur et custodiuntur 74 #Qui timent te videbunt me et laetabuntur: Quia in verba tua supersperavi.@# H Qui timent te, vox Ecclesiae, id est illi qui timent Deum, et alios vident Dei mandata observare, magna laetitia laetabuntur, quia in verbo tuo spero, H C, id est in Christo,
null
e3c4c057-da1c-4762-b417-0dbc5cd9d8ca
latin_170m_raw
null
None
None
None
C ubi nunquam decipit spes. Petit ergo Ecclesia talia in se fieri, unde omnium devotio possit augeri, ad imitationem enim rerum laudabilium, proposita semper exempla proficiunt, quasi diceret: Si illam gratiam mihi contuleris, ut diligenter faciam et perficiam praecepta tua, videbunt hoc qui timent te, etc. 75 #Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua: Et in veritate tua humiliasti me.@# H Aequitas, Christi est, ut peccatores arguat pro delictis; veritas, ut superbos humiliet a prosperitatibus suis. Ergo quia me humiliasti ut corrigeres, fiat nunc misericordia tua ut consoletur me. C Cognovi ergo dicit, id est, expertus sum, scilicet in meis passionibus et beneficiis, quod omnia aequa sunt judicia tua in puniendo et parcendo. 76 #Fiat misericordia tua ut consoletur me. Secundum eloquium tuum servo tuo.@# C Consolatio est enim, quando miseriarum patientiam donat, tormenta sua retemperat, et afflicti animi moerores promissione beatitudinis confortat. Secundum eloquium, subjunge: fiat, id est secundum promissionem, qua spopondit in Evangelio se passuros tormenta minime relicturum. 77 #Veniant mihi miserationes tuae et vivam. Quia lex tua meditatio mea ÷ est@# ... C Per miserationes Christi, vitam se vult consequi aeternam, quia sola illa bene dicitur vita, quam nulla molestia sollicitat, nec mors suspecta contristat. Quia lex tua, illa enim meditatio beatos facit, quae operibus bonis coelorum regna conquirit. Non ergo per istam solam meditationem beati efficimur, quae lectionis repetitione tractatur, sed quae operibus impletur 78 #Confundantur superbi quia injuste iniquitatem fecerunt in me: Ego autem exercebor in mandatis tuis.@# C Confundantur, ad emendationem pertinet, non ad supplicium, tunc enim bene confunditur conscientia peccantis, quando mala pristina propria voluntate damnantur, et incipit odisse quod antea videbatur diligere. Quia iniquitatem fecerunt in me, quid enim injustius quam eos velle persequi, qui mandatis Dei videbantur occupari? Ego autem exercebor, ponit salutare remedium, scilicet exercitium mandatorum contra persecutores crudeles, sola enim patientia in tormentis vincit illos. 79 #Convertantur mihi timentes te: Et qui noverunt testimonia tua.@# C Convertantur mihi, id est ad te; ad Dominum enim bene intelligitur converti, qui in ecclesiastica congregatione coeperit versari. Et qui noverunt, id est quos lectio divina jam imbuit, sed necdum opera salutaris instruxit. Tales sunt incipientes bene vivere quos petit sic converti 80 #Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis: Ut non confundar.@# H Hic cor pro anima ponitur, ac si dicat: Fiat anima mea sine peccato mortali, et hoc in justificationibus, id est ut non sim reus in justificationibus, sed mundus a transgressione earum. Vel, ut sim immaculatus, et hoc non ex me, sed justificationibus tuis. Ut non confundar, hoc est, ut non habeam confusionem aeternam. Confundantur quidem superbi ad correctionem, et non confundar ego ad poenam aeternam. ARGUMENTUM SEQUENTIUM OCTO VERSUUM. C B Peregrinus in hac terra populus nimium desiderium suum in adventu Domini confitetur, enumerans quantam superborum insecutionem pertulerit. B Cujus mentis devotio per Caph litteram designatur, quae #manus@# interpretatur, per quam opera vel cordis vel corporis exprimuntur. H B Caph, manus. B Caph autem, ita #manus@# interpretatur ut ejusdem manus palmam sive volam significet, id est non contractam eam, sed apertam expansisque digitis insinuet. Ideo manus opera, vel corporis, vel cordis, vel ipsius amoris interni, significat. Apertio vero ejus significat id quod Propheta commendat, dicens: Revela Domino viam tuam et spera in eum, etc. (Psal. XXXVI). 81 #Defecit in salutare tuum anima mea: Et in verbum tuum supersperavi.@# C Defecit anima mea, significat lassata est atque fatigata, quod per nimia solet evenire desideria. Mos enim iste humanitatis est, ut, quod omnino concupiscimus, in eo lassari atque deficere videamur. Sed, ut intelligatur quo defectus iste pergat, addit: In salutare, quod Hebraea lingua dicitur Jesus, et ne aliquis ita exponendum et sentiendum dubitaret, adjunxit: Et in verbum tuum, id est unigenitum Filium, qui est Dei virtus 82 #Defecerunt oculi mei in eloquium tuum: Dicentes.
null
e586660b-d684-465a-8711-f9dd099ae78b
latin_170m_raw
null
None
None
None
Quando consolaberis me?@# Defecerunt oculi cordis; et vide, in eloquium, non ab eloquio, defecisse. Deficere enim ab eloquio Dei est totius boni privatio; in eloquium vero ejus deficere, semper augeri est. Dicentes, cum lingua loqui soleat, dicit oculos locutos, ut ostendat luminosa cordis desideria, silentioso quodam sermone proclamare, et prae clamore ardentissimo deficere, et tam diu se dicit defectum istum pertulisse, donec exspectata incarnatio Dei cordis appareret aspectibus 83 #Quia factus sum sicut uter in pruina: Justificationes tuas non sum oblitus.@# C Causam cur adjuvandum se et consolandum petat hic ponit. Uter enim, corpus mortale significat; pruina, coeleste beneficium conversionis ostendit, per quam evenit ut caro nostra lasciviens afflictione poenitentiae contrahatur. Uter igitur in pruina, nativo colore desertus, glaciali rigore contrahitur; sic corpus sanctorum, incentivo vitiorum calore vacuatum, beneficio conversionis attrahitur; et cum sic fuerit feliciter maceratum, provenit quod sequitur, ut justificationes Dei nullatenus valeant oblivisci. 84 #Quot sunt dies servi tui: Quando facies de persequentibus me judicium.@# C Sciens coetus sanctorum usque ad finem mundi se tentationibus diaboli subjacere, interrogat quando mundus iste finiatur, ut de persecutoribus, id est diabolo cum ministris praeparata ultio compleatur, non quia vitae suae tempus volebat agnoscere, sed celeritatem futuri postulabat judicii, in quo jam beatis erit requies et gaudium sine fine mansurum. 85 #Narraverunt mihi iniqui fabulationes: Sed ut non lex tua.@# H A C Iniqui, sunt haeretici vel Judaei vel gentiles philosophi. C Quorum doctrina inanibus fabulis est comparata, quia a lege Dei omnino discrepat, et a catholica veritate discedit. 86 #Omnia mandata tua veritas: Iniqui persecuti sunt me, adjuva me.@# C Veritas enim semper verum loquitur, sed perfidi eam quibusdam nebulis obcaecare contendunt. Et persecuti sunt, jubendo perversa, falsa suadendo. Adjecit, adjuva me, quasi contra immanem belluam et hostem crudelissimum se adjuvari postulat contra sic fabulantes. 87 #Paulominus consummaverunt me in terra: Ego autem non dereliqui mandata tua.@# C Dum dicit paulominus, et nimietatem persecutionis ostendit, et se tamen non defecisse Dei munere declaravit. In terra, in hoc saeculo. Ego autem non dereliqui mandata tua, scilicet quia suam constantiam in martyrio usque in finem vitae ostendit et tenuit. 88 #Secundum misericordiam tuam vivifica me: Et custodiam testimonia oris tui.@# C Vivifica me, dixit secundum misericordiam, id est, in illa vita aeterna constitue, ubi sanctorum vita est. Ut custodiam, H vel ea quae in lege mandasti, vel illa quae in evangeliis protulisti. A Nullo modo martyres testimonia Dei, id est martyria, martyr enim #testis@# dicitur, custodirent, nisi Domini misericordia Dei vivificarentur; vivificati sunt enim, ne amando vitam negarent vitam, et negando vitam amitterent vitam; ac sic qui pro vita veritatem deserere noluerunt moriendo pro veritate vixerunt. ARGUMENTUM SEQUENTIUM OCTO VERSUUM. C B Plebs fidelis, virtutem Domini factaque describens, dicit omnia temporalia posse finiri, mandata vero ejus nequaquam terminum reperire, B quorum disciplinae subdita proclamat: In aeternum non obliviscar justificationes tuas A B Lamech, disciplina. B Et ideo Lamech #disciplinam@# sonat, quia Dei disciplinae plebs fidelis libentissime subdita est. 89 #In aeternum, Domine: Verbum tuum permanet in coelo.@# C Permanet igitur verbum Dei in aeternum in coelo, id est, in unoquoque sancto, quos de morte facit vivere, id est, per mortem temporalem vivere aeternaliter; est enim in illis coelum, vel illi sunt coelum, qui se coelesti conversatione tractare noscuntur. Vel, in coelo, id est, in angelis, in quibus Deus habitat. Manet igitur in illis semper verbum Dei, quia illi jugiter in Dei ministerio et laude firmissima deliberatione consistunt. 90 #In generatione et generatione veritas tua: Fundasti terram et permanet.@# H C In generatione et generatione, tempora significat quibus duo populi Domino crediderunt, unus legis et prophetarum, alius Evangelii et apostolorum, C in quibus est veritas, id est, ipse Dominus Christus. Fundasti terram, hoc est constituisti sanctos, qui sic fundati sunt, ut in Christi credulitate permaneant. Et haec est causa
null
1fe9d76b-351e-4d53-ae45-a19d7a337a09
latin_170m_raw
null
None
None
None
cur in generatione veritas est, quia fundata est terra, id est, credentes. Si enim ipse non fundasset sic terram, id est confirmasset, nec prior generatio nec sequens vel credere in Christum, vel permanere in fide potuisset. 91 #Ordinatione tua perseverat dies Quoniam omnia serviunt tibi.@# C Quoties singulari numero dies ponitur, venturas ille significatur, qui unus atque aeternus est, et non habet noctem; de quo scriptum est: Et erit illis Dominus lumen aeternum (Apoc. XXI). Et ne quis, quomodo hoc fieri posset, interrogaret dubitando, adjecit omnia servire Creatori, qui pro sua voluntate et temporalia et aeterna disponit. 92 #Nisi quod lex tua meditatio mea ÷ est: Tunc .. forte periissem in humilitate mea.@# C Meditatio quippe legis est illa quae praecepit vel cogitare vel facere, ut interiore quasi consiliario firmatus tormenta possit saevientia intrepidus superare. In humilitate, in afflictionibus dicit, quas pia voluntate toleravit, a quibus se gaudet ereptum, quando meruit ad sanctum pervenire martyrium. Humilitas ista a quibusdam necessitate subitur, ab aliis, ut a sanctis, voluntate suscipitur. 93 #In aeternum non obliviscar justificationes tuas. Quia in ipsis vivificasti me.@# C Nullus enim fidelium debet oblivisci illorum benificiorum Domini, a quibus vitale munus noscitur accepisse, haec autem beneficia sunt justificationes, quae nobis vitam animae praestiterunt in fide. Possunt enim fortasse alia memoriae decidere, beneficium autem nullus fidelium obliviscitur, in quo vita praestatur. 94 #Tuus sum ego salvum me fac. Quoniam justificationes tuas exquisivi.@# C Tuus sum ego, non potest dicere vere qui se novit peccato servire. Servus enim vitiorum non meretur Dominum habere sanctorum. Illud autem considera, quod dum professa fuerit cohors sancta se esse Domini, adhuc petit ut salva fiat, utique in illa judicatione futura, cum beati intrant in requiem sempiternam. Sed quare salus ista petatur assidue, subter adjunxit dicens: Quoniam justificationes tuas exquisivi. Alii honores, alii mundi gaudia, alii connubia quaerunt, ego justificationes tuas. 95 #Me exspectaverunt peccatores ut perderent me: Testimonia tua intellexi.@# C Me exspectaverunt, scilicet mali suasores blandiendo. Quod agebant, ut meam animam vulnere pravitatis sauciarent. Ostendit vero per hoc quod ait, exspectaverunt, poenam martyrii non fuisse acceleratam et praecipitatam, ut gravior fieret poena protracta quam subitanea; gravior est enim ista persecutio, quae et coronam martyrii suspendit, et mortem animae suadere non desinit. Sed intelligens iste testimonium Dei non poterat ad vitia nefanda perduci, unde illi soli a tali periculo liberantur qui Domini illuminatione firmantur. Intellexi autem exponatur, id est, operatus sum, sicut in alio psalmo dicitur: Beatus qui intelligit super egenum (Psal. XL), id est, subvenit egeno. Ille enim qui operatur secundum testimonia, non potest ad vitia, ut diximus, nefanda perduci. 96 #Omni consummationi vidi finem: Latum mandatum tuum nimis.@# C Consummatio est enim omnium virtutum perfectio, cui consummationi Christus est finis, quem se vidisse dicit, cum eum illuminata mente credidit esse venturum. Latum mandatum significat charitatem, quam circa Deum habere jubemur et proximum. Nam quid latius esse dici potest, quam quod universam legem et prophetarum dicta concludit? Nam, ut Salvator docuit, in his duobus mandatis charitatis lex omnis et prophetae pendent (Matth. XXII). H Praevidit ergo Propheta in spiritu Christum omnia consummasse, quae scripta sunt de eo in lege, prophetis et psalmis. Propter quod in cruce dixit: Consummatum est (Joan. XIX). ARGUMENTUM SEQUENTIUM OCTO VERSUUM. C B Populus beatus prophetarum atque Evangelii meditatione proficiens super docentes se ac seniores, asserit se divina intellexisse mandata, B quod ergo mem interpretatur #ex quo:@# significat ex quo, hoc est quod dicitur H B: Quomodo dilexi legem tuam, Domine? id est, ex quo affectu dulcedinis et amoris, ut significet ex intimo. Quod vero dicitur ex ipsis: significat ex ipsis Domini mandatis eorumdem concipiendum amorem, unde dicit, a mandatis tuis intellexi. H B Mem, ex quo vel ex ipsis. 97 #Quomodo dilexi legem tuam, Domine:@# #Tota die meditatio mea ÷ est@# .. C Dicendo, quomodo
null
a8851616-3527-4d90-a94b-c0837910d5b5
latin_170m_raw
null
None
None
None
, promittit se dicturum quemadmodum legem Dei praecipua intentione et voluntate dilexerit. Tota die, continuum tempus significat, meditatur enim toto vitae tempore legem Dei, qui omnia quae facit, in laudem Dei agit. Si quis enim cum timore Dei cibos temperanter accipit, si somnos convenienter carpit, legem Dei meditatur in omnibus, quoniam se honesta et probabili actione commendat. 98 #Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: Quia in aeternum mihi est.@# C Inimici intelligendi sunt obstinati Judaei, haeretici et pagani, qui praecepta Dei non operantur. Supra istos prudentem se dicit effectum, quoniam jussa Dei devotus implevit. Sed unde factus prudens fuerit, addidit: tuo mandato. Quoniam dum illi obedivit fide #liter,@# cunctos errantes transcendit. Adjecit: quia in aeternum mihi est, scilicet mandatum tuum, scilicet dilectio Dei et proximi. 99 #Super omnes docentes me intellexi: Quia testimonia tua meditatio mea ÷ est@# ... C Intendamus hic superiorem versum, ubi non dixit, supra patres, sed super inimicos; hic autem arguit magistros, scilicet Pharisaeos, quia ad litteram se tenentes, spiritalem intelligentiam negligebant. Supra tales igitur omnes doctores, merito cohors sancta se melius intellexisse dicit, quia sinceram Dei doctrinam accepit, sed et cur melius intellexerit, causam dicit, quia testimonia tua meditatio mea est. 100 #Super senes intellexi: Quia mandata tua quaesivi.@# Super senes intellexi. Senes dicit hic, non canos mente, sed corpore. Vult igitur dicere, melius intellexit populus novus (qui feliciter Christum suscepit) quam senior ille Judaicus, qui eum contemnendum judicavit. Quare intellexit super seniores addidit, videlicet: Quia mandata tua exquisivi: non hominum perversorum mandata servavi. 101 #Ab omni via mala prohibui pedes meos: Ut custodiam verba tua.@# C Ab omni via mala: significat haereticorum pravas suasiones, quibus illi blandiuntur: vel omnium malorum prava opera, Pedes autem meos: significat assensum mentis, qui nos quodam vestigio ducit ad culpam: nisi pietas Dei nos abstraxerit. Ut verba tua custodiam: aliter enim verba Dei custodire non poterat, nisi cum illa pestifera suasio probatur expulsa. 102 #A judiciis tuis non declinavi: Quia tu legem posuisti mihi.@# C A judiciis tuis dicit, id est ab illo quod tua voluntas constituit et vivendi regulam dedit, ab eo utique non declinavi. Quia tu legem posuisti mihi: hoc est Evangelium, quod totius plenitudinis donavit effectum: non ergo lex vetus (quae officium paedagogi habet) hic accipitur. 103 #Quam dulcia faucibus meis eloquia tua: Super mel ori meo.@# C Quam dulcia, id est plus omnibus dulcia et maxime dulcia. Quia H transito melle (vel alio cibo) per palatum, nullum habet ultra saporem: eloquia vero Dei (sive in ore, sive in faucibus, vel in arcano abditi pectoris) semper dulcia sunt meditantibus ea. C Cum enim omnis gustus corporalis sit in palato et faucibus tantum, eloquia tamen Domini deglutita in cordis dulcescunt faucibus. 104 #A mandatis tuis intellexi: Propterea odivi omnem viam iniquitatis.@# C Legem enim Dei edoctus, intellexit scriptum illud: Fili, noli ambulare cum impiis (Prov. I). Item audierat: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII), talia quippe in mandatis Dei dum audisset, viam iniquitatis intellexit omnimodis exsecrandum, quae justo Domino placere non poterat. ARGUMENTUM SEQUENTIUM OCTO VERSUUM. C B Cohors beata, pedibus suis Dominici verbi lumen radiare congaudens. B Expetit #retributiones@# Domini perpetuas: ob quas haec littera sempiterni nomen accepit. Porro quod piscis interpretatur: ostendit eum qui in fluctibus saeculi lumen verbi requirit. H B Nun, sempiternum vel piscis. 105 #Lucerna pedibus meis verbum tuum: Et lumen semitis meis.@# C Testatur beata cohors, pedibus suis verbum Dei (id est Scripturas sanctas) lucere, ne absentia veri luminis incidat in ruinam: quam per suam providentiam vitare non poterat. Et lumen semitis meis: H Ut hoc lumine praeeunte, dum semitas vitae istius gradimur, ad illam quae vera via est perducamur. Lucerna ergo Scriptura sancta dicitur prophetarum: et Evangeliorum lumen, vel utrumque lumen et lucerna. 106 #Juravi et statui
null
298cb61c-22b4-4595-9580-fd7056291ba3
latin_170m_raw
null
None
None
None
: Custodire judicia justitiae tuae.@# C Jurare est enim jure orare, id est aequitatem dicere: ne velit quispiam quod promisit, in partem alteram declinare. Jurare igitur hic non significat sacramentum praestare (in quo invocando divinitatem veritatis testem adducimus), sed jurare est firmiter in animo constituere bonum propositum implere. Judicia vero justitiae sunt: cum exaltat humiles, dejicit superbos. 107 #Humiliatus sum usquequaque: Domine, vivifica me secundum verbum tuum.@# C Deum se dicunt membra Christi usquequaque humiliata: ostendunt multarum persecutionum se sustinuisse pericula, et ex humilitate sua secundum promissiones Dei vivificari se petunt. Verbum enim illud dici potest: Venite ad me, omnes qui laboratis, etc. (Matth. XI). 108 #Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine: Et judicia tua doce me.@# C Oris autem voluntaria sacrificia seu beneplacita sunt: devotionem laudis offerre, non alicujus mundanae utilitatis, sed propriae voluntatis intuitu. Illa ergo petit ut reddantur accepta Deo: quatenus hac oblatione placatus, judicia sua eum doceat, quae fidelibus mentibus dignatur aperire. 109 #Anima mea in manibus meis semper: Et legem tuam non sum oblitus.@# H Anima mea in manibus meis: hoc est, quia animam meam in bonis operibus (secundum quod lex tua jubet) paratam semper habeo: vel quia paratus sum martyrium propter te sustinere. C Hoc ubique semper praecipitur, hoc specialiter commonemur, ut sic redeamus ad legem: ne discedamus a lege. Per manus itaque, vel operationes, vel potestas intelligitur, vel promptitudo ad martyrium et passionem. 110 #Posuerunt peccatores laqueum mihi: Et de mandatis tuis non erravi.@# H Quid sunt isti laquei: nisi tendiculae diaboli vel suggestiones ejus? C In hac enim silva mundi, tot laqueos invenis, quot vitia contueris. Sequitur remedium, quod cognoscitur #contra ista venena pugnare,@# scilicet quia a mandatis Dei minime declinavi. Ab illis enim qui non declinat, ulla deceptione non capitur: quia juxta ipsa mandata, non in ipsis insidiae sunt. H Laqueus enim juxta viam, non in via ponitur: et si egressus de via fueris mandatorum, cades in laqueum. 111 #Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum: Quia exsultatio cordis mei sunt.@# C Ista haereditas lucrativa aeterna possessio est. Testimonia, sanctissima praecepta sunt. Merito exsultationem sui cordis esse dicebat haereditatem regni coelestis: ipse enim meretur ad eam pervenire, quod probatur de tali acquisitione gaudere. H Testimonia enim et praecepta tua, haec sunt haereditas justi, hic et in futurum in aeternum. 112 #Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum: Propter retributionem.@# H Inclinavi cor meum, scilicet ad humilitatem. Inclinavi enim, id est humiliavi cor meum, ut te intelligere meruissem: quia superbi non inclinant cor suum in humilitatem. Et addit ad quid inclinaverit, scilicet ad faciendas justificationes: hoc est tua mandata, quae ego propter retributionem vitae aeternae facere propria voluntate decrevi. ARGUMENTUM SEQUENTIUM OCTO VERSUUM. C B Catholicum examen iniquos odio sibi fuisse dicit, legem vero Domini se dilexisse: petitque ille sanctus populus, ut ab eo susceptus, mala saeculi evadat. B Nomenque litterae exponit, cum dicit, Adjuva me et salvus ero. H B Samech adjutorium. 113 #Iniquos odio habui: Et legem tuam dilexi.@# H Iniquos odio habui: non naturam (qua homines erant) sed vitia et peccata, quibus legi Dei contrarii fuerant: quam ego diligo sicut tu praecepisti, ut opere impleam. 114 #Adjutor et susceptor meus es tu: Et in verbum tuum supersperavi.@# H Adjutor in praesenti: susceptor, in saeculo futuro. C Adjutor: pertinet ad implenda mandata, quoniam sine ejus adjutorio, nec inchoare quidquam boni possumus, nec implere valemus. Vel susceptor: quando nostram naturam assumpsit. Et in verbum tuum speravi. H Hoc est in Christum. C Qui est praesidium summum. 115 #Declinate a me, maligni: Et scrutabor mandata Dei mei.@# H Declinate a me, maligni: hoc sunt daemones vitiaque et peccata, quandiu enim ipsi tibi tendiculas praeparant, et suggestiones pessimas: non potes scrutari mandata Dei tui. C Nec ad ea scrutanda idonei inveniri possumus: nisi in
null
75138a6c-e5a7-49aa-9e62-7496864ed821
latin_170m_raw
null
None
None
None
eis totis animae viribus occupemur. H Unde si volueris tu quoque perfectam agere poenitentiam: segrega te a consortio omnium malorum, et in alium locum fuge. 116 #Suscipe me secundum eloquium tuum et vivam: Et non confundas me ab exspectatione mea.@# C Petit se sancta cohors effugatis perfidis a Domino suscipi, ut possit ejus promissione salvari. Cum dicit vivam: futurum tempus ostendit. Hic enim vere non vivitur, ubi fragilitate carnis peccatur. Exspectatio quoque sanctorum est: coelorum regna et angelorum consortia, promereri, et (quod supra totum est) ipsum jugiter videre, qui in beatorum solet semper corde dulcescere. 117 #Adjuva me et salvus ero:@# #Et meditabor in justificationibus tuis semper.@# H Auxilium rogat in anima Propheta sibi venire de Christo. Addit: et meditabor in justificationibus tuis. C Causam reddit obsequii. Quia quandiu in hoc saeculo sumus, et a peccatis liberi esse non possumus: decet nos in ista semper justificatione (quae fit in confessione peccatorum) prosternere, et ejus voluntatem meditari. 118 #Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis: Quia injusta cogitatio eorum.@# C Merito ergo spernuntur a Domino, qui ab ejus justificatione (quae fit in confessione peccatorum) discedunt, eorum quippe cogitatio injusta est, ut velle peccare, et justissimo judici satisfacere nolle. Merito igitur superbi spernuntur a Domino, qui remedio poenitentiae sanari despiciunt et justificari. 119 #Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae: Ideo dilexi testimonia tua.@# H Praevaricantes fuerunt omnes, qui ante adventum Christi erant: quia sub debito #tenebantur@# praevaricationis Adae primi hominis, et omnes ad infernum descendebant. Ideo dilexi: ne in his praevaricator appaream. 120 #Confige timore tuo carnes meas: A judiciis ÷ enim .. tuis timui.@# C Precatur ergo sanctus Apostolus, configi se timore Domini: ut moriendo vivat, qui prius vivendo moriebatur. Felix qui clavo isto configitur, qui tali vulnere sauciatur; ipso clavo confixus erat, qui dicebat: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Phil. I). H Timore itaque judicii, carnem Deus configit illius, qui omnes concupiscentias carnis crucifigens, cum Christo commori et consepeliri cupit (Rom. VI); ut secum resurgere et convivere aeternaliter possit. ARGUMENTUM SEQUENTIUM OCTO VERSUUM. C B Membra Domini in aeternum viventia petunt sacrae incarnationis adventum. B Ille enim, scilicet Christus, est fons vivus qui quaeritur: iste oculus mundus qui quaerit. H B Ain, fons sive oculus. 121 #Feci judicium et justitiam: Non tradas me calumniantibus me.@# C Facit enim judicium, quisquis judicat contra se, et pravitates suas ante examen Domini justa exsecratione condemnat. Sed ne hoc judicium adulatorium magis quam verum putares, addidit: et justitiam: quoniam per illam nos judicamus, quando delictorum nostrorum vindices sumus. Ne tradas me: petit populus sanctus, ne tradatur persequentibus se, id est, diabolo et ejus ministris: quibus ideo irascebantur immundi spiritus, quia videbant suasiones suas et immissiones damnari. 122 #Suscipe servum tuum in bonum: Non calumnientur me superbi.@# C Domini enim misericordia suscipimur: quando peccatorum nostrorum #compulsione@# percutimur. Servus enim a servando dicitur: quod eum captum, Domini sui manus miserata: ab imminenti interitu servaverit. Et iste, a periculo animae Christi miseratione liberatus, ejus se servum dicit. Ne calumniantur, scilicet immundi spiritus, qui nobis improbe adversantur et nos calumniantur: quia et cum ipsi nos decipiant, tamen et cum hoc nos semper accusant. 123 #Oculi mei defecerunt in salutare tuum: Et in eloquium justitiae tuae.@# C Cordis enim oculos dicit defecisse, propter adventum Christi, quem tanto desiderio exspectabat: ut nullam requiem habere potuisset exspectando. Salutare Christus est. Et in eloquium justitiae, id est evangelica verba, quae dicturus erat populo credituro. 124 #Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: Et justificationes tuas doce me.@# C Misericordiam supra se fieri petit: quia justum est ut jugiter rogetur, qui si non petatur offenditur. Servo tuo: quia statim corruit, qui alterius esse voluerit. Et vide quod justificationes se doceri postulavit, quas jam devotus accepit. Et per totum psalmum frequenter petit uno loco, quod
null
de04f9cf-3250-4d7d-8e8c-0fab167d786d
latin_170m_raw
null
None
None
None
alio se accepisse fatetur: ut Deus quod dedit conservet, et quia petendi nunquam debet esse fastidium. Hanc enim assiduitatem et oratio Dominica designat, quae dicit: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie 125 #Servus tuus ÷ sum .. ego. Da mihi intellectum ut sciam testimonia tua.@# C Servus tuus sum, da mihi: qui solitus es donare, quae juste ac fiducialiter peteris. Ut sciam, id est ut accepta retineam. Scire enim illud est, quod in nostram notitiam veniens, nulla oblivione deletur. Et quamvis omnia expedientia continuis precibus sint a Domino postulanda, maxime tamen divinarum Scripturarum intellectus jugiter petendus est: qui quanto plus percipitur, tanto suavior invenitur. 126 #Tempus faciendi, Domine: Dissipaverunt legem tuam.@# A Clamat populus fidelis, tempus faciendi: hoc est ut mundo appareas, peccata dissolvas, ipsum diabolum prosternas. Addit causam faciendi quod petivit. Quia dissipaverunt Judaei legem, quam ille eis inviolabiliter custodire praecepit. Dissipare enim legem, est aliter vivere quam lex praecipit, et facere quod lex damnat. 127 #Ideo dilexi mandata tua: Super aurum et topazion.@# H Sicut enim aurum cunctorum metallorum pretium praecellit, ita topazius (omnium gemmarum in se habens pulchritudines) omnium vincit honores, ideo Propheta super omnia haec mandata Dei dilexit: quia in his adventum Domini, qui mundum redemit, nuntiatum invenit. 128 #Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: Omnem viam iniquam odio habui.@# C Qui legem Dei diligebat super aurum et gemmas, necesse fuit ut ad omnia mandata ejus directus appareret: et congruum fuit ut odisset omnem iniquam viam, qui meruit amare rectissimam. Iniqua enim via est, quae nos ducit ad vitia: recta, quae ad salutem trahit et virtutes, indulgentiamque tribuit et salutem. ARGUMENTUM SEQUENTIUM OCTO VERSUUM. B Sanctus populus asserit se aperuisse os suum, attraxisse spiritum, ut ejus audiatur oratio. (C Et ideo littera vocabulum oris accepit) in qua parvulus quisque et humilis introitum cordis aperit, et spiritum divinae charitatis et pietatis imbibit. H B Phe, os ab ore non ab osse. 129 #Mirabilia testimonia tua ÷ Domine@# ... #Ideo scrutata est ea anima mea.@# C Diffinitionem testimoniorum uno verbo complexus est, dicens mirabilia. Mirabilia plane: quoniam per ea coelestis virtus hominibus terrenis innotuit: et nosse dederunt parvulis, unde angeli beata delectatione complentur. Haec semper scrutari licet, et assidua meditatione perquiri: non illud timeri quod dicit. Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccle. III): altiora enim dici non possunt, quae ut perquirerentur edicta sunt. 130 #Declaratio sermonum tuorum illuminat: Et intellectum dat parvulis.@# C Sermones Dei sunt: quos justorum prophetavit auctoritas, ut est: Ecce virgo concipiet (Isai. VII). Et alibi: Videbit omnis caro salutare Dei (Isai. XL). Istos sermones declaravit illuminatione adventus sui: #quia per ipsum manifesta facta sunt,@# quae sacris litteris tenebantur abscondita. Parvuli sunt, non aetate dicti sed de simplicitate et humilitate conscientiae. 131 #Os meum aperui et attraxi spiritum: Quia mandata tua desiderabam.@# C Os enim dicit mentis introitum: qui tunc aperitur, quando aliquid discere curamus. Attrahit spiritum, id est virtutem faciendi, quam per se non poterat adipisci. Attrahitur enim spiritus, quando mens sa #lutaris@# desiderii completur affectu, et incipit firma mente velle quod ante appetivit. Quia mandata tua: ardorem siquidem mandatorum habuisse se innuit, ideo enim aperuit os, quia desiderabat mandata. 132 #Aspice in me et miserere mei: Secundum judicium diligentium nomen tuum.@# C Frequenter Dominus aspicit iratus, ut perdat: sicut Sodomam. Aspicit etiam propitius: ut in muneribus fecit Abel. Et ideo ne in partem susciperetur adversam: adjunxit, et miserere mei. Judicium quippe Dei est: ut nomen suum diligentibus largiatur auxilium misericordiae. Sic, et secundum illud judicium, sibi petit misereri. 133 #Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: Et non dominetur mei omnis injustitia.@# C Gressus significat motus animae: nam sicut per gressus corporis de loco ad locum transferimur, ita et in illis, quibusdam passibus, sive ad meliora, sive ad
null
c5a0fc13-c094-4d0e-9e79-3f44b9cdf789
latin_170m_raw
null
None
None
None
pejora progredimur. Secundum eloquium: petit #sese@# sancta cohors dirigi (id est, secundum jussa et praecepta) quibus observatis fit, ut nulla illi injustitia dominari potuisset. Et vide quam caute petat: non enim petit, ut a nulla iniquitate pulsetur, quia hoc communi lege hic fieri non potest: fieri vero potest ut non dominetur, non solum aliqua, sed omnis iniquitas. 134 #Redime me a calumniis hominum: Et custodiam mandata tua.@# C Calumniae sunt hominum contra honorem veritatis controversiae, vel #jurgiae requisitae:@# quas merito cohors sancta precabatur a se auferri, ut, amotis adversitatibus, mandata Dei posset indagare. Est enim calumnia commentum aliquod periculosae falsitatis objectum: quod bonis semper hominibus studio perversitatis objicitur, ut recta conscientia actum ab eis, decolorare conantes, criminari valeant. Vel brevius. H A Calumnia est falsa criminis objectio. 135 #Faciem tuam illumina super servum tuum: Et doce me justificationes tuas.@# C Desiderat sancta cohors Salvatoris adventum cujus #facie@# illuminata sunt tenebrosa peccata, #et qui vitam@# confert mortuis et certissima remedia desperatis. Vel ita illumina, ut illuminatam faciem tuam, non velatam conspicere possim. Legem enim Moyse ferente, in faciem ejus Judaei conspicere non poterant (Exod. XXXIV): quia velatis legem cordibus audiebant. Vultus enim Moysi fulgor erat legis: quem quia Judaei conspicere non valebant, velabat vultum et ita respicere valuerunt. Illud velum cordis hic auferri petit, ut claram legis veritatem agnoscere possit. 136 #Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: Quia non custodierunt legem tuam.@# C Exitus aquarum: significat lacrymas copiosas: quas tunc profundimus, quando peccatorum nostrorum recordatione mordemur. Nam si mandata Domini custodiremus, laetitiam utique haberemus, non ardorem plorationis. Et vide, quia per oculos dicit satisfactionem venisse; per quos frequenter illecebras hujus saeculi attrahimus: ut merito per illos culpa mundetur, per quos et excessus admittitur. ARGUMENTUM SEQUENTIUM OCTO VERSUUM. C B Cohors sanctorum, carnis suae triumphatrix, secundum hujus litterae nomen justitiam Domini confitetur: et eloquia ejus ignita, continua se dicit dilectione venerari H C Sade, justitia. 137 #Justus es, Domine: Et rectum judicium tuum.@# C Justus es, Domine: qui jubes peccatores se affligere, ut eos debeat tua medicina salvare: justum est enim, ut delinquens per satisfactionem corrigatur, et justitia Dei humili confessione declaretur: suis enim meritis putaretur datum si peccator jugiter floreret illaesus. 138 #Mandasti justitiam testimonia tua: Et veritatem tuam nimis.@# C Mandasti, id est praecepisti, scilicet observari nimis, id est valde. Testimonia vero sunt, quae sub testificatione sunt prolata, id est praecepta. Haec continent justitiam et veritatem: justitiam, quoniam aequaliter omnia discernunt: veritatem, quia promissa retribuunt. H Vel omnia quae mandante te patimur, justa, recta ac vera sunt: quia aut pro peccatis nostris ingruunt, aut ut probati manifestemur eveniunt. A Vel dicit testimonia Dei esse justitiam et veritatem: justum enim se probat mandando, et verum, et ideo vult custodiri nimis. 139 #Tabescere me fecit zelus meus: Quia obliti sunt verba tua inimici mei.@# C Tabes est alicujus morbi contracta necessitas: quae nos facit paulatim defluere, dum corporis soliditatem consumit: quod sibi accidisse testatur, cum non patiebatur perfidorum laceratione violari legem Domini. Et hic zelus est bonus. Quandoque etiam in malo ponitur, ut ibi: Zelus et invidia comedit domum Jacob. 140 #Ignitum eloquium tuum vehementer: Et servus tuus dilexit illud.@# C Ignitum est eloquium Domini: #quia purgat@# mortalium corda, mundana fece sordentia vehementer. Et ut hoc non ad mortem crederes, sed ad salutem, addidit. Et servus tuus dilexit illud: utique diligebat quod vitam conferre noverat et honorem, non quod mortem afferret. C Et sicut eloquium praeceptorum peccata consumit: ita peccantem, si convertatur, illuminat. 141 #Adolescentulus sum ego et contemptus: Justificationes tuas non sum oblitus.@# H Iste versiculus ad populum Christianum referendus est: qui prius contemptus, et de domo patris ejectus, recolens justificationes Dei, primogenita prioris accipiens, prior effectus est. 142 #Justitia tua justitia in aeternum: Et lex
null
a7d35dc3-df92-4b77-8377-44536cc56dfc
latin_170m_raw
null
None
None
None
tua veritas.@# C Hic versus justitiam Domini et legem ab hominum justitia et lege discernit. Hominum enim justitia (quantacunque sit) temporalis est. Justitia autem Dei in aeternum manet: quia quisquis eam custodierit aeterna felicitate gaudebit. Ita et de lege sentiendum, quicunque eam intelligere meruerit, coelesti veritate completur: veritas enim legis Christus est. 143 #Tribulatio et angustia invenerunt me: Mandata tua meditatio mea est.@# C Tribulatio et angustia: sanctis viris magna sunt munera, quia norunt se pondere talium compressos exsudare peccata, et tendere ad gaudia aeterna. Invenerunt me: quasi exspectantem, quasi fixum et ad earum certamina praeparatum. Subjungit vero illud adjutorium, unde se noverat in diversis passionibus curatum, dicens: Mandata tua, etc.: quoniam semper in divinis Scripturis erat animus occupatus. 144 #Aequitas testimonia tua in aeternum: Intellectum da mihi et vivam.@# H Aequitas testimonia Dei sunt: quia aeque omnia discernunt, propterea vivificari se postulat, ut pro eorum intelligentia vitam possit capere sempiternam. C Breviter itaque definivit testimonia Dei, esse aequitatem in aeternum contra tribulationes et angustias (quae temporalia esse noscuntur) ut tali spe temporales angustiae contemnerentur. ARGUMENTUM SEQUENTIUM OCTO VERSUUM. C B Reverentissimus chorus (juxta hujus litterae nomen), in toto corde suo clamat ad Dominum, justificationes ejus sedulus exquirens. H B Coph, vocatio. 145 #Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine: Justificationes tuas requiram.@# C Hunc clamorem non corporeae vocis, sed spiritalis mentis intellige. C Est enim iste clamor devotae mentis affectus, qui magna cordis intentione profertur. Cogitationes illas enim exaudivit Altissimus, quae pia intentione volvuntur. In toto corde dicitur: ne putares aliud cogitandum, quando clamatur ad Dominum. In sola enim religiosa cogitatione debet totus spiritus occupari, ne mens divisa nequeat quod postulat impetrare. Et intende quid clamat: Non divitias, honores, voluptates, sed justificationes tuas requiram: non lectione tantum sed opere. 146 #Clamavi ad te salvum me fac: Et custodiam mandata tua.@# C Clamavi ad te: ad illum enim clamat, qui petitionem suam digne toto cordis affectu effudit. Cum dicit, salvum me fac: in anima vult intelligi, non in corpore, non enim corporis salutem petere poterat, qui libenter corporeis passionibus subjacebat. 147 #Praeveni immaturitate et clamavi: Quia in verba tua supersperavi.@# C Praeveni immaturitate: quisquis in annis puerilibus anticipat modestiam senectutis, et ante facit gravissimam mentem, quam possit annorum numerositate canescere. Quia in verba tua (id est in Filium) sperare non destiti. A Vel in verba prophetarum et Dei, potentis facere quod promisit: promisit enim in verbis suis Redemptorem missurum. 148 #Praevenerunt oculi mei ad te diluculo: Ut meditarer eloquia tua.@# C Praevenerunt oculi mei: significat oculos cordis ante credidisse venturo in carne Domino, quam ejus irradiaret adventus. Christus enim est dies, ejusque adventus et incarnatio diluculum est: diluculum enim initium diei significat. Ut meditarer: causam reddidit cur ante diluculum mens ejus surrexerit, non ut agrum coleret, sed ut Dei meditaretur eloquia. 149 #Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine: Secundum judicium tuum vivifica me.@# C Petit suam vocem exaudiri secundum illam misericordiam, quae ex miseris beatos fecit, ex captivis liberos, ex mortuis vivos. Quod autem addidit vivifica me: confitetur se mortuum esse lege peccati. Vivificari enim non potest: nisi qui in se propriam non habet vitam. Quod vero dicit secundum judicium, intellige illud, quo supplicantibus parcit, et se damnantes absolvit. 150 #Appropinquaverunt persequentes me iniquitate: A lege autem tua longe facti sunt.@# A C Appropinquant enim persequentes: quando post omnia usque ad lacerationes carnis videntur accedere. H Iniquitate autem appropinquant, id est cum iniquitate (hoc est inique). Quoniam patiebantur martyres mala pro bonis. A lege autem, isti scilicet persecutores, longe, etc., quia H A C quanto ad sanctorum poenas appropinquabant: tanto a lege Domini recedebant. Si vero textus alicujus habeat iniquitati vel inique, idem sensus redit: qui enim justos persequitur, propinquat iniquitati et inique agit. 151 #Prope es tu, Domine: Et omnes viae tuae veritas
null
9fb05c2a-2f9f-4335-a6d5-c6ac7780e612
latin_170m_raw
null
None
None
None
.@# C Dum dicit prope es tu, Domine: confitetur eum ubique praesentem, et eum nosse si perversa gerimus, nec declinare eum posse cum fugimus. Una est ergo salus, ad ipsum festinare: quem non possis effugere. Et omnes viae tuae: Judaeus hoc non potest loqui, qui noluit credere veritati: potest vero dicere qui Christo credit et mandata ejus custodit. A Etiam in tormentis, quod illa non immerito patiatur, sed verum sit Dei in hoc judicium. Sic Esther, sic Daniel, sic tres in camino, sic omnes sancti confitentur (Dan. III). 152 #Initio cognovi de testimoniis tuis: Quia in aeternum fundasti ea.@# C Initio (significat a rudimentis saeculi, quando a justo Abel nomen cepit esse sanctorum: qui innocens a nefario fratre, in exemplum Salvatoris, occisus est #[Gen. IV]@# ) dicit Ecclesia, Cognovi de testimoniis: A scilicet quibus testatus es te daturum Redemptorem et regnum aeternum. Quia in aeternum fundata sunt. A C Quippe quae ad fundamentum Christum pertinebant. Ipse enim fundamentum est, in quo omnia dicta et scripta Legis et prophetarum et Evangelii fundata sunt (Ephes. II). C Unde evidenter cognoscitur, ab antiquis mente conspectum Christum. ARGUMENTUM SEQUENTIUM OCTO VERSUUM. C B Populus, vitiorum victor, se petit vivificari, quoniam mandata Domini summo studio exquisivit: principium quoque verborum Domini testatur esse veritatem, et hoc est caput quod praesens littera ostendit. H B Res, caput. 153 #Vide humilitatem meam et eripe me: Quia legem tuam non sum oblitus.@# A Vide humilitatem meam et eripe me: Quamvis ista vox videatur martyrum: tamen nemo eam a se putet alienam, qui in Christi corpore est constitutus. Et eripe me. C Scilicet de necessitate poenarum, et de periculo mortis (de quibus beati martyres se liberari petunt) vel de periculo peccatorum. Quia legem tuam. H A C Scilicet qua dixisti: Qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Matth. XXIII). 154 #Judica judicium meum et redime me: Propter eloquium tuum vivifica me.@# A C Petit chorus sanctorum judicium suum, id est causam, qua se tribulant et persequuntur injuste daemones, a Domino judicari, et se ab ipsis redimi. Addidit, propter eloquium tuum, C illud, scilicet ubi promittit: Qui credit in me non morietur (Joan. XI). 155 #Longe a peccatoribus salus: Quia justificationes tuas non exquisierunt.@# H C Merito ergo a salute facti sunt longe Judaei, qui respuerunt salutis auctorem et justificationes legis non intelligebant, quia Christum in eis non agnoverunt. A Vel etiam, a quibuslibet peccatoribus legem Dei spernentibus, longe est salus. 156 #Misericordiae tuae multae, Domine: Secundum judicium tuum vivifica me.@# C Miserationes Domini sunt, per quas afflictis et et sauciis diversis modis subvenire dignatur. Secundum judicium tuum vivifica me, H ne inveniatur in me quod judicium mortis assumat, C quia nec sine judicio miseretur, nec sine misericordia, judicat. Ideo quando miseretur judicat, et quando judicat miseretur. 157 #Multi qui persequuntur me et tribulant me A testimoniis tuis non declinavi.@# C Narrat enim injurias sive persecutiones, unde numerus electorum crescit, verum inter omnia nullatenus se a testimoniis Dei declinasse testatus est. 158 #Vidi praevaricantes et tabescebam: Quia eloquia tua non custodierunt.@# C Vidi aliquos in persecutionibus fidem, quam tenuerunt, abnegantes. Quod cohors sancta aspiciens affligebatur, dolens se socios fidei perdidisse; sed unde tabescebat ostendit, quia praevaricator nequaquam eloquia evangelica custodivit, scilicet: Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit (Matth. X). H Vel Judaei praevaricatores sunt, qui dixerunt ad Moysen: Omnia quaecunque dixerit Dominus faciemus (Exod. XXIV): et non fecerunt. Et nos, in baptismo diabolo et operibus ejus renuntiantes, et renuntiata facientes, praevaricantes sumus. De quo sancti vehementer dolent. 159 #Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine: In misericordia tua vivifica me.@# C Bene dicit, dilexi mandata, scilicet martyrii poenas usque ad mortem perferendo, Dominus enim animorum qualitates gratius respicit quam cruciatum carnis. Oportet ergo hilarem martyrem esse. Merito ergo vivificandum se
null
ef668f70-a9f7-4d30-a23d-043729efabe9
latin_170m_raw
null
None
None
None
petebat in beata vita a Domino, qui vitam hujus saeculi pro vera religione contempserat. 160 #Principium verborum tuorum veritas: In aeternum omnia judicia justitiae tuae.@# C Illud principium, mihi videtur significare initium Scripturarum divinarum, scilicet. In principio creavit Deus coelum et terram. Illud enim, principium verborum Dei, probatur esse perfectio totius veritatis. Et sicut in principio vera est Scriptura, ita in fine. Veritas enim, quae a principio vera loquitur, etiam verba sua usque ad finem vera ostendit dicens: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Matth. XXIV). Judicia vero justitiae ipsius erunt sine dubitatione perpetua, quando ejus sententiam, nec tempus aliquod mutabit, nec res ulla subvertit. Judicia vero illa putat, quando dicetur: Venite, benedicti Patris mei, etc., et: Ite, maledicti in ignem aeternum (Matth. XXV). Haec judicia in aeternum fixa manebunt. Sic in uno versu et initia nostrae fidei et adhuc ventura conclusit, omnia in veritate complenda. A Vel verba tua a veritate tua aeterna procedunt, et ita eorum principium est veritas. Et quoniam ab illa veritate procedunt, veracia sunt et neminem fallunt. Et quoniam neminem fallunt, et eis pronuntiatur judicia justitiae tuae, scilicet vita justo, poena impio, in aeternum erunt ista judicia justitiae tuae vera, et manebunt in aeternum, hi, in vita, isti, in poena. ARGUMENTUM SEQUENTIUM OCTO VERSUUM. C B Sanctorum coetus persecutiones saevientium pro charitate Domini sibi dicit esse gratissimas. B, dentes autem, quos hujus litterae nomen exprimit vel sanctorum intellige, qui Dominum laudant, vel persecutorum, de quibus dicitur: Filii hominum, dentes eorum arma et sagitta. H B #Sin, dentes.@# 161 #Principes persecuti sunt me gratis: Et a verbis tuis formidavit cor meum.@# C Principes, hic persecutores debemus accipere; sic enim et diabolum principem dicimus, qui sibi primatum in sceleribus vindicavit. Gratis, quia sancti martyres nec eis tributa dari prohibuerunt, nec obedientiam subtraxerunt, verum etiam pro eis oraverunt. Illi quoque non timentes eorum persecutionem, Dei formidabant praeterire praecepta, unde subdit: Et a verbis tuis formidavit. H Formidavit a verbo illo, quo ait: Qui me negaverit coram hominibus, negabo et eum coram Patre meo (Luc. IX). 162 #Laetabor ego super eloquia tua: Sicut qui invenit spolia multa.@# C Ipse denique populus Christianus laetatus est, tanquam qui invenit spolia multa, quando eloquia Dei Judaeis non credentibus, ad utilitatem propriae salutis, eripuit. Eloquia quoque sunt Dei H quibus dixit: Cum vos persequentur, et maledicent, et dicent omne malum adversum vos mentientes propter me gaudet (Matth. V). Et totum Evangelium eloquia Dei sunt, C et omnes sacrae admonitiones. 163 #Iniquitatem odio habui et abominatus sum:@# #Legem autem tuam dilexi.@# C Dicit se odisse iniquitatem, quod fas est, non nominem iniquum; atque eam sic abominatum fuisse ut longe redderet eam a se alienam, quatenus legem Dei perfecta voluntate diligeret. 164 #Septies in die laudem dixi tibi: Super judicia justitiae tuae.@# H Septies laudat Deum per diem, cujus mens perdurans in pleno splendore ad illum septimum diem festinat, qui est Sabbatum Sabbatorum, id est requies aeterna. C Vel ad litteram, horas et vices septem, quibus Ecclesia Deum laudat, significat scilicet matutinam, tertiam, sextam, nonam, lucernariam, completoriam, et nocturnas. A C Vel omne tempus significat, ut est dictum alibi: benedicam Dominum omni tempore (Psal. XXXIII). Super judicia, C quia parcit videlicet supplicanti, et sic pius humilibus est ut non solum culpas dimittat, sed etiam praemia aeterna eis largiatur. 165 #Pax multa diligentibus legem tuam: Et non est illis scandalum.@# C Pax multa, scilicet mentis, et puritas et fidei copia, Caeterum tribulationibus in hoc mundo subjacet qui legem diligit et se famulum Dei profitetur, in quibus tranquilla mente manet. A Et non est illis scandalum, scilicet lex Dei, id est non scandalizantur in lege, ubi eam non intelligunt, scilicet potius venerantur, et se non intelligere et magnum aliquid latere ibi affirmant
null
d2ebf044-0ea0-496f-8b9a-3bb2addaed63
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Nec etiam est diligentibus Dei legem scandalum quidquid homines agant, id est non scandalizantur in malis hominum operibus, ut cadant, etiam si religiosos peccare videant, ipsi non peccant. 166 #Exspectabam salutare tuum, Domine: Et mandata tua dilexi.@# A C Exspectabant adventum Christi sancti patres veteris legis. Et mandata ejus dilexerunt, id est Deum et proximum diligebant. Exspectant et justi novae legis, salutarem Christi secundum adventum, ut secum in gloria coronentur. Exspectat ergo tota Ecclesia, quae Dei mandata diligit, Jesum Dominum salutare omnium. 167 #Custodivit anima mea testimonia tua: Et dilexit ea vehementer.@# C Custodivit, ad tolerantiam pertinet martyrii. A Custodiuntur enim Dei testimonia, dum non negantur: hoc est martyrum officium. C Dilexi, vero ad charitatem pertinet, tormentis omnibus fortiorem, quae flammas vincit, gladios superat, et coelesti virtute cuncta transcendit. Ideo autem, vehementer, dicit, quia perfecta dilectio non habet modum, sed totius animi nisibus explicatur, ita ut nec tempore aliquo cesset, nec animi torpore lentescat. 168 #Servavi mandata tua et testimonia tua Quia omnes viae meae in conspectu tuo.@# H Servat mandata et testimonia, qui vias Dei recto cursu incedit, nec quidquam in actu, vel dicto, aut cogitatu agit, quod divina contemplatione habeatur indignum. Quia omnes viae meae; C ideo se dicit servasse mandata, quia omnes vias ejus dignatus est Dominus intendere, ut non suis viribus, divinae potentiae suum posse deputaret. Fuissent enim viae ejus caeca nocte confusae, nisi verum lumen eas dignaretur aspicere. Negatur ergo ei errorem praevalere potuisse qui se profitetur respicere auctorem luminis. ARGUMENTUM SEQUENTIUM OCTO VERSUUM. C B Sanctorum chorus quantum ad finem psalmi vicinus est, tantum se Christo desiderat proximari, atque ideo adventum Domini Salvatoris desiderans petit ut ovem perditam revocare pietatis suae munere dignetur. B Ipse est ergo nobis omnium consummatio virtutum, quia quicunque eum videre meruerit, nil ultra quaerere habebit. Ipsius est signum quo redempti canimus: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. H B #Thau: signum, vel consummatio.@# 169 #Appropinquet depraecatio mea in conspectu tuo Domine: Juxta eloquium tuum da mihi intellectum.@# C Cum petit cohors sanctorum orationem suam conspectui Dominico propinquare, ostendit multum esse longe ab eodem Deo praesentiam peccatorum, quoniam illi nulla fiunt proxima, nisi quae fuerunt sanctitate purgata. Petit itaque ut secundum eloquium Dei sapiat, ne vanitate et perversitate humanae prudentiae submergatur. A Vel secundum eloquium, id est promissum; promisit enim: Intellectum tibi dabo et instruam te (Psal. XXXI). H Da mihi igitur talem intellectum, ut nihil aliud quam quod oportet exorem. C Non enim intellectum mundanum petit. 170 #Intret postulatio mea in conspectu tuo: Secundum eloquium tuum eripe me.@# C Gradatim ascendit sancta petitio; nam qui ante dixerat: appropinquet, nunc dicit: intret, prius enim fuerat ut appropinquaret, deinde ut ad conspectum Dei intrare potuisset, quatenus omnia per ipsius gratiam cognoscamus impleri, et nihil applicemus humanae virtuti, et qui ante dixit: secundum eloquium tuum da intellectum, hic dicit: eripe me etiam, scilicet secundum affectum, ut superna desiderem. 171 #Eructabunt labia mea hymnum: Cum docueris me justificationes tuas.@# C Eruc #tabunt@# labia hymnum, quando Spiritu Dei repleta sunt, et ad supernum intellectum disponitur sermo sensus divini. Cum docueris me, promittit enim gratiam suae devotionis cum Domini dona susceperit. H Si enim per puram conscientiam reserata fuerint a te labia mea tunc dignum laudationis proferunt hymnum. 172 #Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum: Quia omnia mandata tua aequitas.@# C Nihil est enim aliud in eloquiis tuis, Domine, nisi pax et aequitas, et vita. Hoc corde credam, hoc labiis loquar, hoc lingua pronuntiem. C Nimis enim culpabile est, relictis divinis eloquiis, ad ineptas mundi fabulas et otiosa verba transire, quae non solum non prosunt, sed et obsunt, Domino dicente: De omni verbo otioso reddent homines rationem (Matth. XII). 173 #Fiat manus tua ut salvet me: Quoniam mandata tua elegi.@# C Dum dicit, fiat manus tua, designat Dominum Salvatorem, per
null
46f64251-364c-4ed3-ab1b-bf2c27fa4274
latin_170m_raw
null
None
None
None
quem facta sunt et reguntur universa. Postulat ergo venire Dominum Salvatorem. Quod autem dicit, elegi mandata tua, omnia se pericula propter amorem Dei postposuisse testatur. 174 #Concupivi salutare tuum, Domine: Et lex tua meditatio mea est.@# A C Salutare Patris Christus est, qui nos salvavit. Hunc et veteres sancti concupierunt, et nunc Ecclesia concupiscit videre aeternaliter in dextera Patris. Ideo enim legem tuam semper meditor, quoniam in ea video quem exspecto. 175 #Vivet anima mea et laudabit te: Et judicia tua adjuvabunt me.@# C Promittens Ecclesia animam suam in aeternum vivere, quam noverat salutariter credidisse, laudabo, inquit, te cantico scilicet novo, quod homo ille salutariter innovatus canere debet. Judicia vero illa dicit se adjuvare, quae se in famulis suis facturum promisit, scilicet: Venite, benedicti Patris. Tunc enim perfecte credit se adjuvandum, quando erit justorum numerus ad dexteram collocandus. 176 #Erravi sicut ovis quae periit: Quaere servum tuum, quia mandata tua non sum@# #oblitus.@# C Vox illa Ecclesiae est et omnium electorum, sicut et totus psalmus iste. Ait enim ille homo generalis, qui in Adam erraverat, et ad caulas Dei per se redire non poterat, quoniam munus illud sapientiae perdiderat quod habebat: Erravi quasi, a via tua discessi, et vitiorum invias solitudines caecus intravi. Sicut ovis, ovis ista unica est cunctorum fidelium congregatio. Et bene dictum est, quae perierat, ut agnosceres illam misericordia Dei fuisse reparatam. Quaere, Christo Domino dicitur, quoniam te humana imbecillitas non potest perquirere. Additur quoque requisitionis causa: quia mandata, etc.; quoniam iste juste requiritur qui mandata Dei non probatur oblitus. ORATIO EX PSAL. CXVIII. Palma totius beatitudinis, Deus, qui fideles tuos, ut in lege tua ambulent, testimonia tua scrutentur, mandata custodiant salubris provisor informas, concede nobis justificationes tuas toto corde quaerere, eloquia intelligere, mirabilia praedicare ut qui hactenus quasi perditae oves erravimus tuis piis humeris restituti paradiso gloriemur. Qui vivis et regnas, etc. PSALMUS CXIX. ARGUMENTUM PSAL. CXIX. C B Cantica graduum cantica ascensionum sunt, quibus ad superna conscenditur. Propheta clamat ad Dominum, ut liberetur ab iniquis, vehementerque affligitur quod, in hac vita diutius commorans, malorum permistione praegravatur. TT. #Canticum graduum.@# C Novi quidem tituli et mirabiles inchoantur: Canticum graduum. Cum gradus audimus in psalmis, non corporeis gressibus suspicemur subeundos, sed mentis accipiamus ascensum. Ideo enim praemissum est canticum, ut hoc potius ad animae provectum applicare debeamus. Et gradus isti humilitatis sunt ascensus, quorum primus est relictio et confessio peccatorum. A Nihil enim aliud in istis canticis docemur quam ascendere in corde, in affectu bono, in fide, et spe, et charitate, in desiderio vitae aeternae. 1 #Ad Dominum cum tribularer clamavi Et exaudivit me.@# C Primus itaque gradus virtutum incipit, in quo Propheta confessione lacrymabili petit se de mundi istius tribulatione liberari. Quapropter et auditum se dicit, quoniam in tribulatione clamavit. Dominus enim nescit differre, quem compuncto corde sibi senserit supplicare. Quae vero sit tribulatio, a qua se liberari petit, subditur: Domine, libera animam meam, etc. 2 #Domine libera animam meam a labiis iniquis:@# ÷ #Et .. a lingua dolosa.@# C Petit se liberari Propheta, ab iniquis suasionibus, unde humanum genus corrui. Nam, cum venisset serpens ad Evam, dixit per labia iniqua: Cur non manducetis de hoc ligno (Gen. III). Cumque illa respondisset a Deo fuisse prohibitum, ait per linguam dolosam: Manducate et eritis sicut dii (Ibid.). 3 #Quid detur tibi aut quid apponatur tibi: Ad linguam dolosam?@# C Revertitur Propheta ad interrogationem suam. Quaerit contra facinus tam immanissimum quale remedium sibi crederet esse praestandum, sed, ne tardaret Christi auxilium, medicina sequitur postulata, versu sequenti: 4 #Sagittae potentis acutae: Cum carbonibus desolatoriis.@# C Ecce illud remedium invenit quod labia iniqua destruat: Sagittae potentis acutae, verba sunt divinae legis, quibus corda adversantium velut quibusdam jaculis transforantur. Carbones desolatorii, hoc est digne compunctionis, quae solitudinem et devastationem et desolationem
null
d1371140-c310-4c04-ae76-464819e5bd1d
latin_170m_raw
null
None
None
None
in mente facit peccatorum, et purgat livorem peccatorum. A Vel, carbones, isti sunt exemplaris vita sanctorum. 5 #Hei mihi! quia incolatus meus prolongatus est; habitavi cum habitantibus Cedar: Multum incola fuit anima mea.@# C Hei! sermo dolentis est, quod hujus mundi prolixitate fatigetur. Quam querelam sanctos habuisse non dubium est. Incolatus, significat peregrinationem; incola est enim, qui ad tempus terram colit alienam, et a patria sua longe disjunctus est. Quod de illis merito dicitur, quorum conversatio in coelis est (Philip. III). Cedar, Hebraeum, interpretatur #tenebrae,@# et significat praesentem mundum, in quo malitia regnat, et amatores ipsius tenebrosis actibus involutos. Multum incola fuit, quia sanctorum mens hic incolatum patitur ubi sub nullo gaudio habitare cognoscitur. 6 #Cum his qui oderunt pacem eram pacificus: Cum loquebar illis impugnabant me ÷ gratis@# ... C Ille enim odit pacem qui non amat Christum. Eram pacificus cum pacis, scilicet inimicis, illud implens evangelicum: Diligite inimicos vestros (Matth. V). Loquebatur etiam pacificus, non injurians, sed impugnabatur gratis, dum contentiones fallaces pateretur ab inflammata iniquitate. ORATIO EX PSAL. CXIX. Tribulationum nostrarum optime mitigator, Deus, libera animas fidelium a labiis detrahentium, in quorum ut adjutoriis spiritalibus praemunitae, nullis impugnationibus aggraventur. Per Dominum nostrum Jesum, etc. PSALMUS CXX. ARGUMENTUM PSAL. CXX. C Propheta, ad sanctorum merita oculos elevans, petit eorum adjuvari precibus, ne mens ejus hostili impugnatione succumbat, indubitanter sibi promittens quod se integre postulare cognoscit. TT. #Canticum graduum.@# Canticum, ad scientiam pertinet; graduum vero, ad actionem. Ille enim bene ambulat qui et cantat cum scientia et profectione graduum, id est ecclesiastica operatione graditur. 1 #Levavi oculos meos in montes: Unde veniet auxilium mihi.@# C Ad secundum gradum justus iste venit, in quo post humilem peccatorum confessionem et tribulationem, ausus est levare oculos ad montes. Oculos suos Propheta levasse se dicit, hoc est ad contemplationem aliquam se ostendit fuisse provectum. Spiritaliter, oculos cordis, seu ad sanctos viros, seu ad libros divinos, vel ad sublimes angelos credatur elevasse, qui magnitudine et firmitate sua vere montes sunt, unde etiam competens exspectatur auxilium. Sed ne forsitan spem nostram solum in sanctos poneremus, consequenter unde nobis veraciter venire possit auxilium sequens versus ostendit. 2 #Auxilium meum a Domino: Qui fecit coelum et terram.@# C Auxilium meum a Domino, et ne putares alterum Dominum, quoniam hoc aequivocum nomen est, dicit: Qui fecit coelum et terram, significans Verbum per quod facta sunt omnia. Ab illo est verum auxilium a quo est sanctis ut nobis auxilientur. 3 #Non det in commotionem pedem tuum: Neque dormitet qui custodit te.@# C Pes enim, pars ultima corporis. Qui, mentis imperio nos permutatione locorum transponens, significat cogitationes nostras, per quas in bonas malasque partes accedimus. Hos pedes optat Propheta ne lubricatione peccatorum vertantur, ne, stante corpore, ruinam sustineat in corde. Dormitare dicitur Deus, quando nos in ejus fide deficimus; in quo ejus fides non dormit vigilat Christus. Dum ergo nos in fide Deum non respicimus, nobis ejus defensio subtrahitur. 4 #Ecce non dormitabit neque dormiet: Qui custodit Israel.@# C Si fueris Israel, vid est ir Deum videns, non dormitat tibi Deus. Ergo supra eos, qui Deum pura mente vident, Deus non dicitur dormitare, quia revera talis in nobis aspectus ejus redditur, qualis in ipso fuerit nostrae mentis intuitus. Israel enim interpretatur, #vir videns Deum.@# Igitur qui in eum recte credit, erit veracissimus Israel, cui Deus non dormitabit custodiens eum. 5 #Dominus custodit te: Dominus protectio tua super manum dexteram tuam.@# H Dominus custodit te, ipse qui fecit coelum et terram, quia dii, qui eam non fecerunt, pereunt ex ea. Dominus protectio tua super manum dexteram tuam, ille te protegit, ne opus tuum dexterum, id est bonum, pars impediat inimica, id est diabolus. Per dexteram igitur hic spiritalia bona intelliguntur, quae per sinistra, id est temporalia impediuntur, nisi
null
aa8552c5-f666-4da5-8f29-c1f95c7b10f6
latin_170m_raw
null
None
None
None
Deus custodiat. 6 #Per diem sol non uret te: Neque luna per noctem.@# H Justus nec in prosperis uri, id est elevari valet, nec in adversis dejici vitae praesentis. Et vide idem, quod in sole et luna significatur, per diem noctemque significari. A C Vel, uri, scandalizari intelligitur. Qui igitur nec in bonis nec malis actibus proximi scandalizatur, non uritur nec die nec nocte. 7 #Dominus custodit te ab omni malo: Custodiat animam tuam ÷ Dominus@# ... H Dominus custodit te, ab omnibus insidiis inimici. Custodit animam, ne ei pars dominetur adversae potestatis. Per malum igitur hic accipe, non temporalia corporis incommoda, quae amatores hujus saeculi aestimant esse gravissima, sed illud malum quod divinam gratiam tollit animam perdit. Deus enim permittit sanctissimos etiam viros doloribus ingentibus cruciari; animam vero custodit, ideo addit; custodiat, etc. 8 #Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum: Ex hoc nunc et usque in saeculum.@# C Dominus custodiat introitum, hoc est de martyribus dictum, quorum introitus a Domino custodiendus est, ne aut violentia tormentorum cedant, aut blandimentis seducantur. Et exitum, ibi est tota perfectio, quando usque ad finem vitae permanet in eis vera confessio. Ex hoc nunc, etc., quoniam quicunque perseveraverit aeterna beneficia possidebit, H id est non solum in hac vita custoditur, sed, et post, ab aeterna poena. ORATIO EX PSAL. CXX. Protege plebem tuam, non dormitans neque dormiens, Domine Deus, Israel protector, et, ne uramur per diem, tu nos a scandalis hujus mundi defende. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS CXXI. ARGUMENTUM PSAL. CXXI. C B. Gaudet Propheta se commonitum ad supernam Hierusalem esse venturum, ubi jam sancti secura prosperitate consistunt loquiturque ad cives Hierusalem pacis eis abundantiam optans. TT. #Canticum graduum.@# 1 #Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.@# H Venit ad tertium gradum, quo jam non solum elevat ad montes oculos, verum, spe concepta, laetatur se iturum ad montes, et sanctorum societatem, et coelestem Hierusalem. C Quaerendum vero est quis ad Prophetam haec dixit quibus se laetatum esse testatur, videlicet Spiritus sanctus, qui cordi ejus tacita voce loquebatur, non sermone, sed divino spiramine. H Vel, dicta sunt, in prophetis, et lege, et apostolis. C Domus haec justos tantum recipit, angelos continet. Quae est coelestis Hierusalem, in qua creaturarum omnium auctor conspicitur. 2 #Stantes erant pedes nostri: In atriis tuis + Hierusalem@# C Dicit se Propheta stare in illa coelesti domo, ad quam desiderat summo studio pervenire. Ibi enim statur, ubi semper firma voluntate consistitur. Atrium est introitus domus, in quo commanere nequeunt habitantes. Hic autem atria pro interioribus ponuntur, et pars pro toto. 3 #Hierusalem quae aedificatur ut civitas: Cujus participatio ejus in idipsum.@# C Aedificatur plane coelestis Hierusalem quotidie vivis lapidibus, id est martyribus, confessoribus, et qui Domino sincera mente deserviunt. Addit vero, ut civitas, quatenus similitudinem civitatis in illa esse monstraret. Nam, cum sit omnis civitas dicta a #civibus,@# illa tamen verius civitas dicitur, quae unanimes cives continet. Cujus participatio, etc., H C id est, civitatis ipsius participatio est in Dominum Salvatorem, qui est proprie idipsum, quod significat aeternitatem, quae nunquam desinit esse quod est, sed semper uno eodemque modo est virtus indefecta, unde, et supra dixit: Tu autem idem ipse es (Psal. CI), et Moysi ait: Ego sum qui sum (Exod. III), qua propter soli Creatori convenit esse idipsum. 4 #Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini testimonium Israel: Ad confitendum nomini Domini.@# C Dicendo illuc, significat civitatem Hierusalem, ad quam beati semper ascendunt, qui jugi exercitatione proficiunt. Tribus, id est sancti, qui Christum Deum esse confessi sunt verum. Ut vero ab infidelibus tribus istas segregaret, addidit tribus Domini. Quae ejus non dicerentur, nisi pura mente credidissent. Alias enim tribus non credentes, scilicet constat esse diaboli. Verum quales
null
52c29f04-8378-439b-bcce-dee7e7f4c0c6
latin_170m_raw
null
None
None
None
essent istae tribus Domini, breviter indicat dicens: testimonium Israel, hoc est ipsius vel ipsi Israel, vel quod est ipse Israel, hoc est qui testimonium praebent sanctitati, id est, sibi ipsis quod sint Israel, id est videntes Deum et sancti testantur enim hoc actibus suis. Et hoc non ad laudandum se, sed ad confitendum dicit, id est ad laudandum Dominum, est enim verum testimonium Israel, laudes Domini devotissima mente cantare. Illud vero testimonium post hanc vitam magis erit quam hic. 5 #Quia illic sederunt sedes in judicio: Sedes ÷ super .. domum David.@# C Illic sederunt, qui ascenderunt et cum Domino judicabunt. Honorabilis sessio, admiranda dignitas per Dei gratiam homines judices fieri, qui fuerant peccatis facientibus rei. Merito sancti viri sedes Dei sunt, quia in ipsis sedendo, eos gratia suae majestatis illuminat. Sedes super domum David, id est super familiam Christi. Sederunt vero, praeteritum pro futuro posuit, quia de ultimo judicio loquitur. 6 #Rogate .. quae: ad pacem ÷ sunt .. Hierusalem: Et abundantia diligentibus te.@# H A C Rogate, significat hic non, supplicate, sed interrogate: Unde rogate, id est interrogate quae ad pacem pertineant hujus civitatis, H Et sequimini eam, ut per dilectionem pacis, fructum consequamini aeternae beatitudinis. Abundantia est illi coelestium bonorum, qui relictis caducis Deum super omnia diligit; C vel, omnia bona in coelesti Hierusalem abundare manifestum est. 7 #Fiat pax in virtute tua:@# ÷ #Et .. abundantia in turribus tuis.@# C Pax enim a #parcendo@# sive a #pascendo@# dicta est, talis enim pax illic Christi miseratione confertur quam nulla bella concutiunt, nec seditio ulla perturbat. Turres, autem hic significat martyres, qui, oppositione sui corporis, civitatem Dei pia confessione defendunt, et, quasi eminentia aedificia, ita hostibus fidei repugnare noscuntur. 8 #Propter fratres meos et proximos meos: Loquebar pacem de te.@# C Monet ergo Propheta ut non propter laudes aut commoda sua quisque doceat, sed propter fratres et proximos laboret. Pacem vero intellige Ecclesiae, quam sancti docent in vinculo charitatis servandam. Sed, de te cum dicit, ad Hierusalem se significat loqui, in qua sanctorum coetus est, id est, adunatio beatorum et summa pax. 9 #Propter domum Domini Dei nostri: Quaesivi bona tibi.@# C Domus Domini, est Hierusalem, in qua Deus est ad quem bene refertur, quidquid dilectionis impenditur. A Vel propter istam domum hic, scilicet. Ecclesiam, ut illic proficerent qui sunt adhuc peregrim, quaesivi et operatus sum docendo. ORATIO EX PSAL. CXXI. Ambulantibus in atriis domus tuae, omnipotens Deus, pacis abundantiam largiri dignare, ut dum te tota aviditate cordium confitemur, bona tua in coelestibus capiamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. PSALMUS CXXII. ARGUMENTUM PSAL. CXXII. C Propheta, qui prius ad sanctos, oculos levavit, nunc ad ipsum Dominum lumina cordis erexi, petens ut ei Dominus suum donet suffragium; quia instigatione diabolica ab insultantibus adversa patiebatur multa. TT. #Cancticum graduum.@# 1 #Ad te levavi oculos meos: Qui habitas in coelis.@# C Qui in primo dixerat, ad Dominum cum tribularer clamavi, et in secundo cantico oculos ad montes levavi, laetatus quoque; fuerat quod ingressus in domum Dei sibi fuit repromissus: nunc ad majus proficit, ut etiam ad ipsum Dominum oculos levare audeat. C Levant enim oculos suos sancti (in quacunque tribulatione positi) ad Dominum, et ad illum respiciunt, a quo se veraciter posse salvari confidunt. H Illuc enim oculos levant, quo tendunt et pervenire desiderant. 2 #Ecce sicut oculi servorum: In manibus dominorum suorum.@# C Attendunt servi ad manus dominorum: sive quando per eos desiderant enutriri: seu quando pro culpis suis jubentur vapulare, donec audiant, parce. Sic nos convenit facere, ut oculos nostros levemus semper ad Deum, cum aliquam indigentiam sustinemus, vel cum pro aliquibus verberamur excessibus. A Manus quippe potestatem significat. 3 #Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: Ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.@# C Sic
null
0ea6fbc0-6ee6-4478-ae36-ac5d8e5e84c0
latin_170m_raw
null
None
None
None