Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
collaudantes Deum, recondiderunt ibidem decentius posita VIII Kalendas Septembris. Quibuscunque autem infirmis vel imbecillioribus collata est potio, de qua sanctorum lota sunt ossa, absque mora sanitatis meruerunt juvamina. Ad illius profecto laudem magnificantur magnalia, qui tuitione cunctivida regit quidquid creatum vegetat. CAP. XXVI. #Qualiter regina Constantia sanctum Savinianum agnoverit.@# Eodem tempore regnabat Rotbertus regum piissimus. Hic, peractis diversis restaurationibus ecclesiarum, nec non ornamentis sanctorum corporum, corpus sancti Saviniani auro et gemmis argentoque ornavit: quod qualiter actum sit paucis est disserendum. Factum est dum quodam tempore Rotbertus rex Romam peteret, ut Constantia regina, una cum filio Hugone parvulo Tillo remaneret. Quod ut Berta regina, dudum causa consanguinitatis a rege repudiata, comperit, prosecuta est eum, sperans se faventibus ad hoc quibusdam aulicis regis jussu apostolico restitui toro regio: unde Constantia regina timens se amoveri a regio latere, inenarrabili detinebatur moerore. Quae dum nocte quadam ad hoc nimiis cogitationum tumultibus pulsata obdormiret, apparuit ei per visum inenarrabili claritate circumdatus quidam angelicis decoratus canis, in sacerdotali habitu, virgam pastoralem gestans manu. Quem nimio timore perterrita dum requireret quisnam esset, intonuit se fore episcopum, et appellari Savinianum, cui et dixit: Constans esto Constantia; quia Deo propitia liberata es ab imminenti tristitia. Illa vero de tam praeclara visione perterrita, facto mane, coepit inquirere sollicite a circumstantibus clericis si illis in regionibus haberetur episcopus qui Savinianus diceretur. Quibus ignorantiam suam profitentibus, unus ex eis qui in monasterio sancti Petri fuerat nutritus, redeunte rege Aurelianorum futurus episcopus, nomine Theodericus, respondit pro omnibus: Est, domina, in monasterio sancti Petri sanctus Savinianus, primus metropolitanae urbis Senonum archiepiscopus, qui per martyrii triumphum una cum sociis pervenit ad coelestis regni bravium. Hujus martyris si devota mente adieris praesentiam, id quod promisit absque dilatione noveris te consecuturam. At illa, de tanti viri consilio gaudens effecta, citissime una cum filio expetiit sancti Petri limina, et diutissime lacrymas fundens ante corpus beati martyris totisque viribus se committens ejus fidei, gaudens remeavit ad propria, de visitatione tanti patroni confortata. Nondum transierat dies tertia, cum subito adest intempesta nocte legatus regius ante januam, nuntians in proximo adfuturam ejus praesentiam, qui Deo ducente propriis sedibus restitutus, ut veracissima approbaretur promissio martyris, deinceps propriam conjugem magis quam eatenus dilexit, et sub ejus nutu omnia jura regalia et quaecunque possidere videbatur manere disposuit. Sed illa minime oblita promissionis sancti, satagere coepit qualiter exornaretur corpus ejus gemmis et auro, quod diu inclusum plumbo, ab antiquis patribus absconditum fuerat sub atrio, et regi suggerens sua vota, Deo auxiliante, ad ea implenda paratum illum invenit per omnia. Qui accersiens Odorannum ejusdem loci monachum, qui ad hoc opus perficiendum videbatur idoneus, commisit una cum regina ejus fidei tantae pietatis opus. Dederunt igitur Senonis in primis per manum Waldrici praepositi argenti meri libras IV; deinde Senones per manum Willelmi cubicularii argenti meri solidos LV. Postea miserunt per manum Odonis Paratgii argenti meri solidos XXXVII; miserunt etiam ad Parisius per manum Odoranni monachi auri solidos XVII, et denarios VIII, et gemmas pretiosissimas. His ita patratis, restat uti mirabilia Dei, quae in fabricis hujus operis oculisque nostris vidimus, et ex parte manibus contrectavimus, Christi fidelibus intimemus: quae silentio tegere crimen est admittere. CAP. XXVII. #De Odoranni monachi profectione ad palatium, et auro ab regina accepto in capsae fabricam.@# Igitur occupatus rex variis saeculi curis, intermisit aliquantulum ad monasterium mittere sumptus coepti operis. Tranquillitate vero percepta, mandavit per Francolinum jam dicto fratri ut concito gradu veniret Druis ad suscipiendum munus operis. At ille vespertina synaxi expleta, et, ut mos est monachis, percepta benedictione abbatis, ire perrexit ad cacumina Druensis Castri. Veniens vero post solis occasum ad sanctae Columbae portum, transfretavit cum suis Icaunam fluvium: cumque paululum substitisset in littore, inter caeteras stellas quibus nox illustrabatur vidit quoddam sidus exsurgere eo in loco quo aestivo tempore solet horam diei primam sol demonstrare; quod exsiliens de sui ortus loco, virtute divina coepit ferri velociter per aera, petens coeli eminentiora loca pene usque ad illud punctum quo ea tempestate solet fieri hora sexta. Quem cum famulus, equo praeparato cui insedere
null
2077e6f1-486a-4acc-95de-6abeac150248
latin_170m_raw
null
None
None
None
debebat, hortaretur, quia nox imminebat, ut ascenderet: Sustine me paululum, inquit, et intuere cum tuo socio mirabilia Dei quae hactenus non vidi. Quo miraculo famuli attoniti, ignorantes quid praesagii praeferret, signaculo crucis se muniunt, et Deo sanctoque Saviniano pavefacti corde se committunt. Stella vero in loco quo venerat paululum substitit, et retrogrado cursu ad locum unde venerat in unius horae spatio iterum rediit. Quam pene usque ad tertiam vigiliam noctis contemplantes, eam inter caetera sidera implere cursum solitum viderunt ovantes, et inter se quid demonstraret conferentes; quibus animo occurrit quod coeptum iter prospero gressu peragerent, et demum voti compotes concite ad domum redirent. Dantes propterea sese maturius labori coepti itineris, per squalidam Belsam, eo surgente a mensa, pervenerunt ad palatium regis. Praemissa vero salutatione regis et reginae, ut veracissima apparerent sideris praesagia: Suscipiens, inquit monacho regina, quae sancto Saviniano pro posse disposuimus ad praesens mittere munera, festinus revertere ad propria; quia nos summo mane disposuimus abire alias. Et statim proferens auri tredecim solidos ad publicam monetam Aurelianensem appensos: Si, inquit, tibi non sufficit mea ponderatio, praebeat fidem proprio oculo iterata propensio: quo ponderatore nihil aliud quam quod regina praedixerat fuit invenire. Regressus itaque monachus voti compos ad monasterium, postquam regis ex parte et reginae dixit abbati et fratribus ave, protulit auri fulvi sancto Saviniano transmissum munus de cassilide. Appensum ergo palam omnibus per manum Francolini ostiarii et Raimberti cellerarii regis, trutina vergente, inventum est septem denarios plus habens. Unde stupefactus frater qui detulerat, et caeteri admirantes, cognoverunt pro certo quia qui sideris mutatione in eundo dignatus est ostendere miraculum, et qui ex nihilo fecit totum mundum, in sacculo fidei ob meritum martyris concessit exuberare fulvum sub septiformis numero spiritus aurum. Et qui ad redimendum filios viduae, Elisei intercessu, fecit superexcrescere oleum, exigui auri munusculum devotione regis et reginae fecit maximum: et caput Christi Deus, qui per prophetam suum dixit: Argentum et aurum meum, quidquid membris suis, id est sanctis martyribus, confert, alterius non est. Postea dedit rex per manum Odoranni monachi Senonis auri uncias VIII et argenti meri solidos XV. In perficiendo vero opere, ne fieret regi oneri frequens requisitio auri et argenti, additae sunt de thesauro ecclesiae quinque unciae auri, et tres librae argenti meri. CAP. XXVIII. #De sancti Saviniam translatione, et miraculis coram Rotberto rege factis.@# Descripto itaque apparatu Deo dignissimi operis, operae pretium est exarari miraculum scripturae vomere quod Dei omnipotentia praesentibus nobis dignatus est agere in sancti martyris translatione. Optata festivitatis ejus dies, qua ab antiquis Patribus ejus venerabile corpus una cum sociis in basilica sancti Petri translatum est, appropinquabat: et rex aliquantulum Senonis commoratus redire disponebat Parisius; unde vocans archiepiscopum Leothericum, humiliter postulavit ut monasterium adiret et sancti martyris corpus de locello plumbeo, in quo ab antiquis Patribus positum fuerat, in aurea capsa quam illi paraverat transponeret. At ille sexta feria, cui succedente die Dominica futura praestolabatur festivitas, ad monasterium veniens, summa cum veneratione una cum fratribus monita regis implevit; corpusque sancti Eodaldi quod cum eo reperit cum corpore sancti Saviniani ponens, ossa pueri parvuli cum eo humati reposuit una, et, expletis missarum solemniis, edendum abiit. Fratre vero, sub cujus arbitrio et providentia totius operis fabrica constabat, in choro monasterii residente, et imagines argenti, quod operculo capsae superponi disposuerat, cera molli refovente, supervenit ex improviso, ductore puero parvulo, quidam caecus postulans se intromitti in crypta ubi sancti Saviniani repositum erat corpus. Qui sciscitatus a monacho quis esset, et unde esset, vel cujus rei gratia advenisset, professus est se esse rusticum, et in pago Wastinense, in villa quae Fontanas dicitur, habere habitaculum ad manendum et proprio nomine vocari Mainardum, et admonitum nocte praeterita in somnis ut ad sancti Saviniani praesentiam veniret et lumen oculorum ibi reciperet. Erat enim triennium ex quo lumen amiserat oculorum. Intromissus itaque ad sanctum, diutius oravit; sed nihil luminis ipsa die percipere meruit. Nimio vero suavitatis odore, ut ipse dixit, repletus, ad propria est reversus. Adveniente igitur die Dominica, adest rex cum suis episcopis et proceribus, abbatibus
null
ac9e3db4-3524-4cdd-85ac-cdcbd92aab00
latin_170m_raw
null
None
None
None
quoque et clericis, nec non et populo innumerabili ad transvehendum corpus martyris. Quem suscipiens una cum filio suo Rotberto propriis scapulis, reposuit cum manibus suis in illo loco ubi in praesenti veneratur a fidelibus populis. Peracto deinde solemni officio, et rege recumbente ad mensam monachisque edentibus, sedebat ibi saepe dictus monachus ubi eum perindie sedentem supra scriptus invenerat caecus; qui nutu Dei ducente se puero superveniens, dixit se iterum in somnis admonitum ut quantocius expeteret sancti Saviniani auxilium, et projiciens se solotenus ante praesentiam sancti, ejus suffragantibus meritis, visum recepit, et qui eo usque a parvulo puerulo ducebatur, eo ducente, puer ad domum revertitur. Rex vero surgens a mensa orationis causa, ut mos illi erat, solus remansit in ecclesia: qui dum oraret, contigit ut saepe dictus frater ecclesiam intraret: quem aspiciens eminus tranquilla manu innuit ut accederet propius. Cui: Enarra mihi, inquit, sanctus Potentianus sancto Saviniano quid fuerit. At ille quod socius ejus in itineris labore, et successor in honore, et collega martyrii fuerit humiliter intulit. Tunc rex graviter coepit conqueri, et pugnis pectus tundere, eo quod eos ab invicem separasset corpore, et promittens se eum socio redditurum, commisit eidem fratri XXX et tres solidos meri argenti, ut inde inciperet praeparare scrinium sancti Potentiani. Sed dum ista cogitabat agere, praeventus superna vocatione reddidit Deo debitum patris nostri Adae.
null
8ea6dc47-302f-40c5-8e8b-f3be8208cef8
latin_170m_raw
null
None
None
None
PROLOGUS. . . . locusta frequenter inpinguat, kapparis dissipatur. Ante quam recurrat vitta aurea, et ad vocem columbae consurgatur, et rota super cisternam conteratur, et pulvis ad terram suam unde erat revertatur, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum, meminisse debemus, karissime, tenebrosi temporis, et summo studio animadvertere futurum judicium districti judicis; et non solum bonorum actuum exhibitione, verum etiam scriptis et dictis, proximis nostris, ad bene agendum exemplum praebere. Unde ex multis, quae diversis temporibus peregi, paternitati vestrae pauca curavi tradere opuscula, non solum vobis utilia, verum etiam absque scrupulo invidiae, ea legentibus, Deo a quo bona cuncta procedunt auctore, profutura. Igitur in primis de domnae Theudechildis origine et fine, et loci nostri fundamine, ea quae, Rotberto piissimo rege adhortante, et domno Leutherico archiepiscopo commonente, brevi calamo comprehendi, ponere disposui. Deinde per annos Domini demonstrare volens quibus temporibus et a quibus personis sit sanctorum pignoribus idem locus ditatus, intentione humillima perstrinxi; inter cetera, ea quae in translatione sancti Saviniani vidi fieri miracula. Cetera suis capitulis adnexa manifesta pandunt lectoribus examina. EXPLICIT PROLOGUS. INCIPIUNT CAPITULA SEU TITULI OPUSCULORUM ODORANNI. CAP. I. Origo, actus, et finis domnae Theudechildis reginae, et constructio monasterii sancti Petri. II. Demonstratio per annos Domini, quibus temporibus vel a quibus personis monasterium sancti Petri praeceptis regalibus, seu privilegiis episcopalibus, nec non pignoribus sanctorum dotatus sit; et quod episcopus Sennensis primatum Galliae et Germaniae habeat, et secundus papa appelletur; et ostensio miraculorum sancti Saviniani. III. Ad Willelmum abbatem sub charitatis laude gratiarum actio. Et de accusatoribus et accusatis, seu de falsis testibus. De conspirationibus quoque vel inscriptionibus adtitulatio. Et de reparatione sacerdotis scripta Gregorii et Isidori. IV. Ad Eurardum monachum de tribus quaestionibus. VII. Ad Arembertum monachum de responsorio #Aspictens a longe,@# contra Amalarium et dramatis V. Ad Rotbertum monachum de tonis musicae. VI. De divisione monochordi ad monachos sancti Germani Antissiodorensis, qui apud sanctum Leodegarium morabantur. resolutio, mysticaque Sunamitidis interpretatio. VIII. Electio episcopalis ab Odoranno edita. IX. Sermo ejusdem in ordinatione episcopi vulgariter pronuntiandus. X. De injuriis sacerdotum et excommunicatione episcoporum. XI. Exhortatio Odoranni Masciacensibus monachis, ab Ingone abbate directa. XII. Testamentum fraternae unanimitatis ab Odoranno editum. XIII. Odoranni epistola ad Ayrfredum didascalum sanctae Aurelianensis Ecclesiae, et monasterii sancti Aviti archimandritae, et Hugoni sanctae matris ecclesiae Senonensis archidiacono. Convalescens aliquantulum a diutino et gravissimo pedum incommodo Odorannus, incarnationis Dominicae anno MXLV, aetatis vero suae fere LX, ne forte invidorum astu praesentia opuscula deperirent, ea in uno corpore collegit, et amore charitatis studiosis fratribus, ut in eis exercitarentur, reliquit. EXPLICIT ARGUMENTUM. IN CHRISTI NOMINE INCIPIT LIBER OPUSCULORUM ODORANNI MONACHI. OPUSCULUM PRIMUM. Postquam a Valentiniano imperatore Franci a Sicambria expulsi, in extremis partibus Rheni fluminis habitare coeperunt, communi consilio elegerunt sibi regem Faramundum nomine, filium Marchomiris, qui fuit de stirpe Priami Trojanorum regis. Mortuo vero Faramundo, Clodionem filium ejus regem sibi fecerunt; quo defuncto, Meroveus filius ejus in regno sublimatus est. Illo quoque obeunte, filius ejus Childericus regnum suscepit. Post cujus discessum, filium illius Chlodoveum ingenio callidum, armis bellatorem strenuum, et consilio prudentem, Franci sibi regem statuunt. Hic adhuc paganus duxit uxorem Christianam, nomine Chrochildem, filiam Chilperici regis Burgundionum, fratris Gundebodi ducis, quorum pater Gundoveus rex Burgundionum fuit. Postquam vero Chlodoveus rex, uxore sua exhortante, et sancto Remigio Remensium episcopo praedicante, sub sanctae Trinitatis nomine baptizatus est, eo jubente, Chrochildis regina ad meridianam plagam urbis Parisiacae, interposito Sequana flumine, in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli monasterium mirifico opere construxit. Debellatis autem Chlodoveus multis et magnis regibus, mortuus est in pace, et sepultus est in jam dicta basilica sancti Petri, ubi et beata Genovefa consepulta manet. Mortuus est autem anno quinto postquam Alaricum regem Gothorum interfecit, anno trigesimo regni sui. A transitu vero sancti Martini usque ad transitum Chlodovei regis, fuerunt anni CXII. Post mortem quoque ejus, quatuor filii ipsius, Theodoricus videlicet, et Chlodomiris, Childebertus, et Chlotarius,
null
a1f50b1b-b7ec-4aa1-888e-f68216588a31
latin_170m_raw
null
None
None
None
regnum ejus inter se diviserunt. Adhuc autem Chlotario juniore, tribus fratribus defunctis superstite, soror ejus Theudechildis nomine, eo favente, in conspectu Sennensis urbis, ad instar illius quod genitores ejus Parisiis construxerant, in honore supradictorum apostolorum monasterium aedificavit; et ut sub sancta religione et abbatis imperio ibidem monachi Deo cunctis diebus deservirent, instituit; corpusque suum ibidem sepulturae tradere mandavit. Quicquid vero citra Ligerim, id est in Francia, vel ultra Ligerim, id est in Aquitania, sive de possesso seu de adquisito habere potuit, eidem casae Dei sub titulo testamenti condidit. Quod si quis ad plenum nosse cupit, si ipsius monasterii, ut sunt, reserata illi archiva fuerint, pro certo nosse poterit. Tunc temporis pene per universam Galliam Fortunatus presbyter, natione Italus, vir disertissimus, clarus habebatur. Hic postquam Chlotarius rex hominem exuit, ejusque filius Sigebertus regnum suscepit, quaedam quae apud nos habentur, in ipsius Sigeberti laude et Brunechildis reginae opuscula edidit. Domna vero Theudechildis regina, quanto pietatis fonte redundaverit, quamque laudabilem vitam duxerit, idem Fortunatus scribens ad illam, luculenter versibus exsequitur. Inclyta progenies, etc., #ut in Fortunati editionibus.@# Item epitaphium Theudechildis. Quamvis auratis, etc., #ut in edd.@# ( #Postea sequitur in codice aliud epigramma de Theudechilde, quod non inveniebam inter Fortunati carmina. Sic autem se habet:@# ) Hunc regina locum monachis construxit ab imo Theuchildis rebus nobilitando suis. Cujus nunc licet hoc corpus claudatur in antro, Spiritus astrigero vivit in axe Deo. Implorans rectis pastoribus euge beatum. Det rapientibus hinc heu mala digna Deus! OPUSCULUM II. #Continetur secundo opusculo Chronicon Odoranni, quod ex hoc ipso codice edidit Chesnius inter scriptores rerum Francicarum, tom. II, ideoque a nobis praetermittitur.@# OPUSCULUM III. #Domino sacro-sancto et pie semper in Christi visceribus recolendo, monasterii sanctissimi martyris Dionysii abbati@# WILLELMO, #ejus nimium cupidus honoris frater,@# ODORANNUS #praesentis aevi prospera, et aeternae felicitatis gaudia.@# Cum omnium Veteris et Novi Testamenti Scripturarum series, fide, spe, et charitate colendum Deum insinuet, atque majorem horum esse charitatem Apostolus aperte demonstret, dilectione Dei et proximi ipsa charitas adimpleri evidenter dinoscitur, si secundum praeceptionem divini eloquii Deum toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum tamquam nos ipsos amamus. Nam quamvis hoc quod ait apostolus Jacobus, si quis totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, minus studiosos lateat, tamen hoc unum de charitate, quae Deus est, illum dixisse, pervigili lectori patebit, si Pauli apostoli ad Romanos scribentis subtilissimo mentis oculo verba prospexerit, ubi ait: Nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. Nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces rem proximi tui, et si quod est aliud mandatum, in hoc solo instauratur, Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Cujus charitatis ardore succensus in tantum, reverentissime Pater, fervere dinosceris, ut non solum benivolis, verum etiam propriae saluti contrariis, admirabilis videaris. Praelationis quoque honore inter domesticos suffultus, nequaquam extolleris, sed sic inter eos quasi unus ex ipsis; et moerentibus atque in amaritudine positis, haud segniter compatiendo, similis cum Apostolo effici non vereris. Quod erga parvitatem meam te fecisse non ambigit quicumque me facie novit. Nam cum invidorum astutia universus paene orbis contra me conspirasset in tantum ut, cupiditate praevalente, audientia mihi denegaretur, mox ut limina almi Dionysii adtingere merui, honorabiliter ultra quam pusillitatem meam decebat suscipere, et in ipsa congregatione una cum voluntate omnium fratrum me non ut inquilinum et hospitem, sed ut civem et domesticum dignatus es deputare. Postquam vero a domno Ingone abbate, divinitate propitia, arcessiri merui, muneratum me diversis donis, cum maximo honore propriis locis reddidisti. Unde quid digne tibi retribuam non invenio; quia si omnes capilli mei verterentur in linguas, non valerem verbis explicare tibi debitas gratias. Sed ne ingratus examussim inveniar, unum quiddam cujus homo ignorat pretium tibi impendo, dum frequenter calicem salutaris accipiens, et nomen Domini invocans, pro salute tua hostiam salutarem supernae majestati offero. Praeterea quia
null
c2de1802-0498-404d-a3a1-54b3be0c3c4f
latin_170m_raw
null
None
None
None
negligentia sacerdotum et cupiditate rei publicae curam gerentium, curiosa sectantes quos Apostolus denotat, et delatores quos mundanae leges omnino excludunt, impune saeviunt, et ob hoc frequentes conspirationes et perjuria circumquaque, et quod sine maximo cordis maerore dici non potest, in ordine ecclesiastico ebulliunt, huic errori contraria de regulis ecclesiasticis sumpta, dignum putavi tibi mittere pauca. De reparatione quoque sacerdotis mihi huic operi certum quiddam addere placuit, quatinus si hujus rei quaestio forte ab eruditis ventilata fuerit, quid super hoc sanctitati tuae decernendum sit, noverit. Vale. ( #Sequuntur heic in codice contra crimen calumniae 1. ex decretis Innocentii; 2. ex concilio Carthaginiensi; 3. ex Capitularibus Caroli Magni; 4. ex concilio Chalcedonensi; 5. ex libro@# IX #legis Romanae@# . #Quintum hoc tantummodo testimonium recitabimus:@# ) « Si quis iratus crimen aliquod temere cuilibet objecerit, convicium non est pro accusatione habendum; sed praemisso tractandi spatio, id quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur. Quod si fortasse resipiscens, post iracundiam quod dixit iterare aut scribere fortasse noluerit, non ut reus criminis teneatur. » Item. « Nisi inscriptione celebrata, reum quemquam non fieri, nec ad judicium exhiberi; quia sicut convictum poena constringit, ita et accusatorem, si non probaverit quod objecit. » Item. « Non credendum est eorum confessioni contra alios, qui in criminibus accusantur, nisi se prius probaverint innocentes; quia periculosa est et admitti non debet rei adversus quempiam confessio. » Item. « Ante inscriptionem nemo vocetur criminosus. Nam inscriptione per ordinem facta, tunc a judice suscipiendus est reus; ea tamen ratione ut tam accusati quam accusatoris dignitas aestimetur; et unumquemque ante discussionem ita judex faciat custodiri, ut eorum natales aut dignitas patiuntur. Sane his qui crimina sua in quaestione confessi sunt, de aliis si dicere voluerint, a judice non credatur; quia jure legibus constitutum est, ut spontanea professione reus reum non faciat; neque illi de altero credatur, qui se criminosum esse confessus est. » Item. « Servus dominum accusans, non solum audiendus non est, verum etiam puniendus, nisi forte dominum de crimine majestatis tractasse probaverit. » Item. « Si servus dominum aut amicus vel domesticus sive libertus patronum accusaverit, vel detulerit cujuslibet reum, statim in ipso initio accusationis, gladio puniatur; quia nos vocem talem exstingui volumus, non audiri; nisi forte dominum aut patronum de crimine majestatis tractasse probaverit. » (6. #Ex concilio Agathensi; 7. ex decretis Silvestri papae; 8. ex concilio Carthaginiensi, quae omnia omittimus; 9. Haec demum habentur quae ascribimus.@# ) De accusationibus vel inscriptionibus constitutum est ab imperatoribus Theodosio et Constantino, Arcadio, et Honorio, vel ceteris, contra improbos accusatores, ut in falsis criminibus eos accusare non delectet. Igitur ego ille adversum te in rationibus publicis adsisto. Si injuste interpellavero, et victus exinde apparuero, eadem poena, quam in te vindicare pulsavi, me constringo atque conscribo partibus tuis esse damnandum atque subiturum. Et pro rei totius firmitate manu propria firmo, et bonorum virorum judicio roborandum trado. (10. #Ex Gregorio papa ad Secundinum; 11. Ex epistola Isidori episcopi ad Massonem episcopum, quae incipit:@# veniente ad nos famulo vestro; 12. #Ex concilio Ancyrano. Denique concluditur Odoranni epistola his versiculis.@# ) Hic monachis longos tribuas pia vota per annos Et maneas pastor ne lacerentur oves. OPUSCULUM IV. #Domino fratri et consacerdoti@# EURARDO #syncellitarum infimus frater@# ODORANNUS #quicquid sibi.@# Quod omnis medicina aut ex similibus aut ex contrariis fiat, ut comperi, tua fraternitas non ignorat. Quod vero qualiter ex similibus et dissimilibus, deque nec ex toto similibus, neque ex toto dissimilibus omnis harmonia jungatur, licet aetate et merito me praecedas, a me doceri cupis. Ne aegre feras, reverende Pater, si differo; quia quod petis, nisi fallor, non est tuae aetatis neque valitudinis. Sufficiat tibi in quantum facultas suppetit, regularium modorum initia et fines, ascensiones, nec non et descensiones in monochordi plana superficie nosse, et gravium acutorumque sonorum demulceri dulci modulamine. Ceterum quaestionum tuarum non
null
df665b93-a157-467d-a8eb-b5b58d3bf1ac
latin_170m_raw
null
None
None
None
immemor, quid de praevaricatione Salomonis Augustinus doctor egregius senserit, quidque interpres et expositor divinae legis Hieronymus de ejus paenitentia scripserit, vel ubi illum catholicae fidei defensor Ambrosius sanctum appellaverit paucis intimabo. In expositione libri Genesis ad litteram, libro X Augustinus de eo: « Salomon, inquit, vir tantae sapientiae, numquidnam credendum est quod in simulacrorum cultu credidit esse aliquid utilitatis? Non; sed mulierum amori ad hoc malum trahenti resistere non valuit, faciens quod sciebat non esse faciendum; ne suas quibus deperibat atque defluebat delicias contristaret. » Item Hieronymus in libro explanationum super Ezechihel XIII: « Domui, inquit, Israhel eorum qui animo conspiciunt Deum, ostenditur domus, hoc est templum, quod Ezechihol situm in monte conspexit. Et non solum in monte, sed, sicut nunc dicitur, in summitate montis. Quam nequaquam illam putemus, quae a Salomone constructa narratur in Regum et Paralipomenon libris; illa enim alterius ordinis atque mensurae est, et in singulis magnam habens diversitatem; tantumque inferior templo quod nunc ostenditur Ezechiheli, ut non solum cultores ejus vel aeditui, sed et ipse fabricator ejus Salomon peccaverit, et offenderit Deum, licet postea egerit paenitentiam, scribens Proverbia in quibus ait: Novissime ergo egi paenitentiam, et respexi ut eligerem disciplinam. » Ambrosius quoque in libro Hexameron mentionem ipsius faciens « quoniam, inquit, et elephantos vides tibi subditos, et leones subjectos, nosce te ipsum, o homo, quia non ut ferunt Apollinis Pythii, sed Salomonis sancti est, qui ait: Nisi scias te, formosa inter mulieres. » De abortivis vero foetibus, postquam in uteris matrum vivere coeperint, quod originalis peccati poena teneantur obnoxii, sanctus Augustinus in libro quem De fide ad Petrum diaconem scribit, inter cetera sic ait: « Firmissime tene, et nullatenus dubites, non solum homines jam ratione utentes, verum etiam parvulos, qui sive in uteris matrum vivere incipiant, sive jam de matribus nati, sine sacramento sancti baptismatis, quod datur in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, de hoc saeculo transeunt, ignis aeterni sempiterno supplicio puniendos; quia etsi peccatum propriae actionis nullum habuerunt, originalis tamen peccati damnationem carnali conceptione et nativitate traxerunt. » In libro quoque Enchiridion idem doctor scribens ad Laurentium, de hac quaestione plenissime disputat. His ita explicitis, restat de origine ammarum solutio quaestionis. Quam ne modum epistolae excedens, aemulis qui dum mihi detrahunt, semetipsos illudunt, susurrandi occasionem praebeam, praescriptis auctorum nominibus, separatim subnectam. Illud vero beati Gregorii papae universalis, quod ad Secundinum reclusum scribit inquiens: « De origine animae inter sanctos Patres requisitio non parva facta est; sed utrum ipsa ab Adam descenderit, aut certe singulis detur, incertum remansit, eamque insolubilem professi sunt esse quaestionem. Si venerit in manus tuas dulcissimam mihi charitatem tuam non moveat; quia, ut verbis ipsius qui habitaculum extitit Spiritus sancti loquar, nos affirmare nolumus, quod apertis testimoniis non approbamus. » Cassiodori etiam librum De natura animae, et primum Sententiarum librum Isidori legere ne pigriteris. Sed ne diutius diversorum opiniones librando, in his moras videar innectere, quid Isidorus in libro De definitionibus ecclesiasticorum dogmatum senserit; quidque de hujusmodi quaestione disertissimus versificator Prudentius scriptum reliquerit, articulus demonstrabit. Vale in Christo, monachorum gemma fulgida, et ora pro me. #Sequitur Isidori de origine animae:@# Nihil incorporeum et invisibile #usque@# humana substantia. #Deinde versus Prudentii:@# Occurrit dubitans hic dissertator, et illud; #usque:@# Numen non liceat, plenum sibi semper et in se. #Deinde pergit Odorannus.@# Huc usque finis quaestionis tertiae de origine animae. Caeterum propagationem humani corporis tradunt naturalium scriptores rerum quadraginta et sex dierum numero perfici; quia videlicet sex a conceptione diebus lactis habeat similitudinem, sequentibus novem convertatur in sanguinem, deinde duodecim solidetur, reliquis decem et octo formetur usque ad perfecta liniamenta omnium membrorum; et hinc jam reliquo tempore usque ad tempus partus magnitudine augeatur. Sex autem, et novem, et duodecim, et decem et octo, quadraginta quinque faciunt: quibus si unum adjecerimus, id est ipsum diem conceptionis, XLVI inveniemus. Id ipsum et nomen Adam, qui quatuor litteris scribitur, significat. Nam ἄρκτος,
null
62947a40-f2ab-4a82-b8d3-e6b7fa664000
latin_170m_raw
null
None
None
None
quod est septemtrion, ab alpha incipit; et δύσις quod est occidens, a delta incipit; et ἀνατολή, quod est oriens, ab alpha incipit; et μεσεμβρία, quod est meridies, a mi incipit; quae sunt quatuor partes orbis ab his quatuor litteris incipientes; quae litterae, si in computo Graeco considerentur, XLVI faciunt; nam alpha unum, delta quatuor, iterum alpha unum, mi quadraginta, qui simul ducti XLVI reddunt. Haec quoque qui legitis, rogo, reddite verba salutis, Nam mihi charta levis, pondus amoris erit. OPUSCULUM V. #Dimidiae parti animae suae, fratri et consacerdoti@# ROTBERTO, #peccatis maximis obvolutus frater@# ODORANNUS #quicquid amico amicus.@# Quod vere amicitia sit animorum societas, testatur, reverende frater, dulcior mihi melle dulcissimo, perfectissima tui animi charitas, quae me in tribulatione nuper posito non solum non erubuit, verum etiam ex pii cordis intimo lacrymas saepe fundendo, et frequenter supernae majestati hostiam laudis immolando, semper tremendum judicem, ut spero, mihi placatum reddidit. Nunc vero quia in retributione tanti beneficii nequaquam ignava opum pondera, quibus ad facinus nihil instructius cum habendi sitis incanduit, ad meritum nihil vilius cum ea sibi victor animus calcata subjecit; neque axiomata philosophorum, Stoicorumque sophismatum cavillationes, sed, quod his melius aestimas, recte modulandi notitiam a me tibi demonstrari postulas, pandam tibi evidenter in quantum dederit superna pietas. Et primo musicarum chordarum nomina alphabeto continuo insignita praefigam: et sic demum regularium modorum nomina cum formulis subnectam. Nomina vero chordarum idcirco tibi designo, ut si forte, auxiliante superna gratia, notitiam modulandi in regulari monochordo obtinere valueris, quot intervallis toni inter se differant, dinoscere possis. #Sequitur mediocre opusculum de tonis musicae, cum musicis notis, etc., quam ego lucubationem peritis ejus artis, cujusmodi medio aevo erat, vulgandam aut illustrandam relinquo. Sic autem concludit Odorannus.@# Ecce tibi, bone vir, protelata sed ut spero non inutili parenthesi, recte modulandi formulis levius quam potui traditis; restat ut si ad altiorem scientiam artis musicae pervenire non potueris, saltem totum monochordum quinque tetrachordis in tribus generibus, diatonico videlicet, chromatico, et enharmonico, constare noveris; quorum primum dicitur hypaton, secundum meson, tertium synemmenon, quartum diazeugmenon, quintum hyperboleon. Symphoniis vero non, ut aliqui volunt, sex, sed quinque. Harum prima est diatesseron, constans epitrita proportione, id est sesquitertia, ut est ·IIII· ad ·III· Secunda diapente, constans hemiolia, id est sesquialtera, ut est ·III· ad ·II· Tertia diapason, constans dupla, ut est ·IIII· ad ·II· Quarta diapason et diapente, constans tripla, ut est ·VI· ad ·II· Quinta bis diapason, constans quadrupla, ut est ·VIII· ad ·II· Epogdous vero, id est tonus, vicem obtinens puncti, constat sesquioctava, ut est ·VIIII· ad ·VIII· Fit autem diatesseron consonantia in duobus tonis, et minori semitonio. Diapente in tribus tonis, et semitonio minori. Diapason in tonis quinque, et duobus semitoniis minoribus. Ac per hoc diatesseron quattuor, diapente quinque, et diapason continet chordas octo. Ante omnia autem cavendum est cantori in praescriptis modorum formulis, ut omnis cantilena aut cum sua differentia incipiat, aut epogdoo, id est tono, vel pleno enharmonio, id est duobus tonis, seu diatesseron vel diapente ab ea differat. Si vero vis nosse quid sit differentia: differentia est similium rerum quaedam dissimilitudo; vel, differentia est sufficiens discretio ad id quod susceperis discernendum. Habes igitur, o mi dulce solamen laborum Rotberte, recte modulandi notitiam brevi schedula comprehensam, et utilitati multorum, si in ea non segniter studuerint, aliquantulum profuturam. Quae si in aemulorum manus devenerit, et eam, occulte lectitantes, publice subsannaverint, sua sibi componentes, si valuerint, illud beati Augustini dictum meminerint: Necesse est a pluribus plures fieri libros, diverso stylo sed non diversa fide. Commoneo autem te et hortor ut orationum tuarum pennis me subleves, quatinus vincula criminum meorum, quibus, accusante propria conscientia, miserabiliter constringor, absolvi merear, Deo miserante,
null
90eceaa1-cb1e-44bc-aa83-566227ca24a0
latin_170m_raw
null
None
None
None
et aliquid memoria dignum posteris relinquere. Vale in Christo, custos mei animi, ut credo. OPUSCULUM VI. #Perfectae caritatis vinculo sibi conexis fratribus in monasterio sancti Leodegarii, oboedientiae pede magistram regulam sequentibus, Valcherio atque Rotberto, misericordia Dei indigens frater Odorannus quidquid sibi.@# Arduam et paene difficillimam rem, quam a me extorquere vultis, nequaquam ad praesens elimare praesumerem, nisi, fisus de Dei auxilio, vestris orationibus, ad id quod petitis, me extendi sperarem. Praesertim cum intra flumen Ararim, in castello qui Malliacus dicitur, cum Gilduino archiepiscopo, quem ad erudiendum suscepi, maneam, et liberalium artium libris et instrumentis caream. Sed quia, ut olim legimus, nil tam difficile est quin facile fiat quod volens quisque faciat, repetita memoria voluntati vestrae pro posse satis faciam. Dimensionem monochordi regularis, dulcissimi fratres, qua vos instrui postulatis, salva auctoritate Patris patriae domni Boethii, taliter agere potestis. Quia nervus dividi vel commensurari in sua natura non valet, adhibeatur lignum quadratum, et pleniter ad hoc opus usque ad unguem expolitum, cujus longitudo sit plus minus duorum manualium pedum, et crassitudo illius plus minusve unum possideat palmum. Ad cujus ligni capita, assumpta geometricali regula, id est circino, duae circumducantur sphaerulae, quae sint unius mensurae. Deinde adhibeatur regula diligenter perpolita, quae, a centro primae sphaerae usque ad centrum secundae cum omni cautela deducta, rectum diametrum ipsorum circulorum reddat. Iterum adhibeatur circinus, et, inferiori sive eminentiori parte circulorum aptatus, ita ultimos fines priorum diametrorum tangat, ut iterum alia diametra per crassitudinem illius ligni efficiat. Ab his deducatur recta linea, quae primae lineae diametrorum priorum matris sit par; tali cum cautela, ut inter se et alteram spatium mensurae unguis digiti auricularis efficiat. Quae plana superficies vim lineae continens, taliter ut commensuretur, necesse est. Adhibita cum circino regula, dividatur in duas aequas partes. Iterum eaedem duae partes dividantur in alias duas, ita ut ipsa plana superficies tota dividatur a diametro usque ad diametrum in quatuor aequas partes. Nete hyperboleon igitur nervus obtineat finem dimensionis tertiae, et usque ad diametrum in octo partes dividatur, eique sua octava pars ut novenarium impleat numerum superaddatur; sicque tonus in sesquioctava proportione inter nete hyperboleon et paranete hyperboleon constituatur. Simili modo ut trite hyperboleon perficiatur, sesquioctavae proportionis a paranete hyperboleon usque ad destinatum sibi punctum regula servetur. Semitonium vero quod restat ad diatesseron consonantiam perficiendam, sive ad tetrachordum hyperboleon implendum, investigatione hujusmodi est agendum. Dividatur cum circino hyperboleon chorda in tres aequas partes, et ipsa ejus tertia pars illi ut sesquitertiam proportionem efficiat superaddatur; sicque totus nervus nete diazeugmenon appellabitur. Ad instar itaque hujus primi tetrachordi, quattuor quae sequuntur tetrachorda in genere diatonico agere expedit. Adhibeatur iterum circinus ad diazeugmenon tetrachordum componendum, et nete diazeugmenon locum semitonii obtinens in octo partes dividatur; et sesquioctava ei sua pars obtinens toni spatium ad paranete diazeugmenon componendam addatur. Quod si quis levius et absque maximo labore agere voluerit, nete hyperboleon in duas aequas partes dividat, et medietatem ejus eidem addat, ut diapente consonantiam constantem tonis tribus et semitonio minore reddat. Idque de paranete hyperboleon faciat, ut trite diazeugmenon ad eam diapente consonantiam facientem obtineat. Quae ratio in reliquis tonis componendis servetur, eo tenore ut in diapente consonantia, quae sesquialtera proportione constat, tres toni cum semitono minore, ut diximus, habeantur. Hujus siquidem diazeugmenon tetrachordi quae sit finalis videatur. Dividatur ad instar prioris tetrachordi nete diazeugmenon circino in tres aequas partes, et tertia pars ei superaddatur; sicque tota residua chorda paramese vocabitur. Tetrachordum vero synemmenon taliter est metiendum. Spatiolum illud quod constat inter duas lineas, quae altrinsecus singula diametra possident, partiatur aequa dimensione in longitudinem, ut inferiorem partem diazeugmenon, et superiorem sortiatur tetrachordum synemmenon; et eum locum, quem retinet paranete diazeugmenon ad nete diazeugmenon, habeat nete synemmenon, toni scilicet distantiam; qui tonus conjungat hyperboleon tetrachordum cum diazeugmenon tetrachordo, et disjungat synemmenon ab hyperboleon, et paene una eademque sit paranete diazeugmenon, et nete synemmenon. Simili modo trite diazeugmenon obtinens distantiam toni, et paranete synemmenon paene una habeatur. Ut vero trite synemmenon per consonantiam sumatur, trite hyperboleon in duas partes dividatur, et
null
c136bd13-b58e-43e6-99ca-81552a889921
latin_170m_raw
null
None
None
None
sesquialtera proportio aptetur. Hanc sequitur mese, potestate et nomine media, conjunctarum et mediarum tetrachorda conectens. Huic proxima lychanos meson sesquioctava constituatur, proportione sumpta a paranete diazeugmenon per consonantiam diapente. Ad hanc moduletur tonus parhypate meson, sesquialteram modulationem servans ad trite diazeugmenon. Finis vero hujus meson tetrachordi semitonium demonstrans ut inveniatur, meson nervus tripertiatur, et sui tertia pars ut consonantiam diatesseron efficiat illi addatur. Lychanos quoque hypaton dudum continens quartam partem totius lineae, quae ab hypate meson sesquioctava proportione distare videtur, ad meson sesquialteretur. Ad instar vero hujus, ad lychanos meson diapente consonantiam servans, et ab eo tono differens, per hypate hypaton constituatur. Hypate autem meson tripertiatur, ut hypate hypaton semitonium continentem, sesquitertia proportione operetur. Ad hanc proslambanomenos, quae et sinistrae sphaerulae diametrum possideat, tonum et ad meson diapason. Hactenus de diatonico genere, quod est naturalius et durius. Ceterum duo genera reliqua tali ratione sunt metienda. Dividatur cum circino spatium continens tonum, quod est nete hyperboleon et paranete hyperboleon, aequaliter, et sui medietas illi addatur; et ubi circinus pedem fixerit, paranete hyperboleon chromatica constituatur. Trite vero diatonica, eadem sit et chromatica. Et in enharmonico genere sit paranete hyperboleon enharmonica, quae trite hyperboleon diatonica. Semitonium vero diatonici generis dividatur in enharmonico genere per diesin et diesin; et haec sit trite hyperboleon enharmonica. Illud quoque sciendum, quod omnis nete et paramese et mese et hypate et proslambanomenae in tribus generibus sint immobiles, et initia et fines tetrachordorum operentur; et quod diatonicon genus constet duobus tonis et semitonio, et chromaticum genus tribus semitoniis incompositis, et majore et minore compositis, enharmonicum duobus tonis incompositis, et diesi et diesi. His ita dispositis, humili mente deposco sanctitatem vestram, amantissimi fratres, ut mei miserendo orationum vestrarum remigiis me in salo hujus labentis aevi laborantem sustentetis, quatinus pervenire merear, auctore Deo, ad portum aeternae salutis. Si quis vero initia et fines, nec non ascensiones et descensiones, differentiasque tonorum ad plenum nosse desiderat, epistolam fratri et consacerdoti nostro Rotberto a me scriptam studiose sibi legat. Subjectas descriptiones cordis oculo contemplantes, valete felices. #Deinde superpositis notis musicis habentur hi versiculi:@# His poterit sollers signatum discere cantum Schematibus super adscriptis sine voce magistra, Si magada chordam discriminet in monochordo. Haec etenim repetit vocis reflexio grata Symphoniis pariterque tonis diaschismate bino. #Postea@# Salutatio apostolorum, #ut inscribitur, pariter cum notis musicis:@# Avete, mundi lumina, Petre, Paule, sanctissima; Quorum alter patibulo crucis Conjunctus magistro, alterque Ensis jugulo locatus caeli solio Mundi gubernat machinam Jam paene fini proximam. Poscite nobis miseris, quos gravat Moles criminis, ut vobiscum Perpetua perfruamur laetitia. #Sequuntur diagrammata varia musica. Postremo prosequitur auctor.@# Omnium consonantiarum ratio. Sciendum est quia proportio, id est comparatio numerorum, quae appellatur in arithmetica sesquitertia, id est altera tertia, sescus enim dicitur alter, appellatur in musicis diatesseron, ex duobus et quattuor, quia, duobus in medio consistentibus, duo extremi sibi invicem copulantur, ut est octonarius ad senarium: octonarius enim habet in se totum senarium, et ejus tertiam partem, id est binarium. Similiter quae in arithmeticis hemiolia sive sesquialtera, id est altera dimidia, appellatur in musicis diapente, ut est novenarius ad senarium. Habet enim novenarius totum senarium, et ejus medietatem, id est ternarium. Et quae in arithmeticis dupla, in musicis appellatur diapason, ut est duodenarius ad senarium; habet enim duodenarius totum senarium duplo. Et qui epogdous, id est vicem obtinens puncti vel unitatis in arithmeticis, appellatur tonus in musicis, ut est novenarius ad octonarium; habet enim novenarius totum octonarium et ejus octavam partem, id est unitatem. Tripla vero proportio in arithmeticis, appellatur diapason et diapente in musicis, ut est ·XVIII· ad senarium; habet enim ·XVIII· senarium triplo, bis autem duplum. Item quadruplum in arithmeticis, dicitur bis diapason in musicis, ut est ·XXIIII· ad senarium, habet enim ·XXIIII· totum duodenarium duplo, et senarium quadruplo, ut subjecta formula demonstrat. #Sequitur in codice diagramma.@# OPUSCULUM VII. #Aremberto fratri Odoramnus plura salutis.@#
null
cbcb32d7-6df9-4ab9-98c0-92410df37e07
latin_170m_raw
null
None
None
None
Delectabilium quaestionum tuarum stimulatus affatibus, haec tibi pauca reddo devotus. Amalarius Lugdunensis Ecclesiae sacerdos, in suis opusculis responsorium beati Gregorii, cujus est initium « Aspiciens a longe » reprehendens, miratur quod in ullo prophetarum verba ipsius responsorii continua, ut sunt, minime repperiantur. Qui si subtilem mentis oculum adhibuisset, profecto non solum in nocturnis, verum etiam in diurnis officiis ejusmodi ratione composita nonnulla pervidisset, ut est « dicit Dominus, sermones mei. » Sed licet vas electionis et habitaculum Spiritus sancti domnus Gregorius defensione nostra non egeat, nos tamen minus studiosis, quid super hoc sentiamus, paucis elucidamus. Aspiciens a longe (subaudis #ego Gregorius@# ), id est, contemplatus post multa tempora adventum Christi, ecce video Dei potentiam venientem, id est, oculo verae fidei intueor impletum illud quod ait Psalmista: « Excita, Domine, potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos. » Et ut ait Esaias propheta: « Ecce nomen Domini venit de longinquo. » Et nebulam totam terram tegentem (subaudis #video@# ), id est gloriam Domini totum mundum implentem; quemadmodum sapientia Dei Patris in laude sui fatetur: « Ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens, et quasi nebula texi omnem terram. Ite obviam ei (subaudis #cuncti fideles@# ), id est, praevenite cum Psalmista faciem ejus in confessione; et dicite, id est, corde credite et ore confitemini, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. Nuncia nobis si tu es ipse qui regnaturus es in populo Israhel, id est, demonstra nobis per prophetas tuos nativitatem tuam sive judicium futurum, ostendendo nobis misericordiam tuam, ut salvi simus; vel, salutare tuum nobis notum faciendo, qui regis Israhel, id est viros videntes Deum. Illud vero, carissime frater, sollerter intuendum est, quod in psalmis vel prophetis futurum tempus pro praeterito, et praeteritum pro futuro, praesens quoque pro praeterito vel futuro, praeteritumque et futurum pro praesenti ponitur. Si cui displicent ista, perquirat sibi utiliora. Praeterea, solvendo quaestionem dramatis, festinemus ad mysticam interpretationem Sunamitidis. Drachma, mae, primae declinationis, genus est ponderis, et est octava pars unciae, et appenditur scripulis tribus. Drama, tis, tertiae declinationis, latine dicitur fabula. Inde modulatur antiphona in honore hujus virginis: Frequentate nobis dulcia cantica dramatis; quam nos Canticum canticorum dicimus Salomonis, in quo, post multa sub persona Ecclesiae, sanctae Dei Genitrici congrua reciprocando, in ejus admiratione taliter proclamat synagoga: « Revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te. » Frequens proclamatio insinuat quod nimius ardor videndi eam versetur in uniuscujusque fidelis animo. Per Sunamitidem ergo, quae, ut in Regum libro legitur, in universa terra Israhel ad serviendum regi David perquisita, inventa est pulcra nimis, in cujus etiam sinu rex quievisse dicitur, beata et semper Virgo Maria figuratur, in cujus sinu Rex caelorum quievisse creditur; et ex cujus immaculato utero, homo factus pro salute nostra, idem, Deus et homo, quasi rex de cubiculo suo processisse praedicatur. Recte autem de Sunamitide legitur: « Rex vero non cognovit eam, » quia beata Virgo Maria, virgo ante partum, virgo post partum, et virgo in partu, absque commixtione virili Deum et hominem nobis ineffabiliter protulit. Alioquin, ea quae de Sunamitide figuraliter protulimus, restat ut de sancta Dei Ecclesia non habente maculam neque rugam mystice intelligamus. Dum enim de divinis Scripturis intellectum alicujus mysticae significationis exsculpere Deo donante nitimur, una cum Christi discipulis spicas manibus confricamus. Sunam, juxta veram Hebraicorum nominum interpretationem, #altitudo@# interpretatur; unde Abisag, inter filias Hierusalem speciosa, quae #voluntatis ignorantia@# interpretatur, orta fuisse describitur; quam David rex, qui #fortis manu@# interpretatur, suo lateri sociasse, sed eam minime cognovisse legitur. Adonias vero qui #senior@# dicitur, per manum Bethsabe, quae #domus septem,@# sive #domus abbatizantium@# interpretatur, eam suo conjugio postulasse dinoscitur. Hic per manum Banaiae, qui #instructor@# sive #aedificator@# dicitur, Joiadae filii, qui #sapiens@# interpretatur, interfectus esse scribitur. His paululum intermissis, Deo ducente,
null
48ed0f81-d7eb-467a-974f-e5f97aa9606a
latin_170m_raw
null
None
None
None
secundum capacitatem ingenioli nostri, redeamus ad solutionem mysticae propositionis. Per Sunam, quae #altitudo@# interpretatur, aeterna Dei sapientia, id est Verbum Patris, per quod facta sunt omnia, recte intelligitur; de quo per Psalmistam dicitur: « Verbo Domini coeli firmati sunt; » et: « Omnia in sapientia fecisti; » de quo et per Salomonem dicitur: « Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante aevum. » Cujus etiam excellentia Apostolus, usque ad tertium coelum raptus, mente contemplatus, proclamat: « O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit, aut quis prior dedit illi et retribuetur ei? quoniam per ipsum, et cum ipso, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. » Per Abisag vero, quae #voluntatis ignorantia@# interpretatur, sancta electorum Ecclesia designatur, de qua per Salomonem dicitur: « Felix sterilis, et inconquinata! quae nescivit torum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. » De qua etiam Anna mater sancti Samuhelis, foecunditatem synagogae, et sterilitatem ejus ad tempus; demum vero futuram Ecclesiae foecunditatem, et synagogae sterilitatem adtendens, prophetando intulit dicens: « Sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat filios infirmata est. » Quia revera, caerimoniis et animalium victimis veteris legis cessantibus, mater nostra sancta et immaculata Dei Ecclesia per fidem credentium et sacri baptismatis regenerationem Deo cottidie filios gignere non desinit. Porro per David regem, qui #fortis manu@# interpretatur, Dei Filius, qui vicit diabolum et mundum, recte intelligitur; de quo per Danihelem dicitur: « Aspiciebam in visu noctis, et ecce in nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat: et datum illi regnum et honor; et omnis populus, tribus, et linguae illi servient: potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur; et regnum ejus, quod non corrumpetur. » Hominem etiam paradiso restituit, ut Psalmista ait: « Tu es, Domine, qui restitues hereditatem meam mihi. » Specialiter vero hereditas nostra dicitur Christus, ut idem Psalmista canit: « Dominus pars hereditatis meae; » et: « Beata gens, cujus est Dominus Deus ejus. » Qui ut nos hereditatem Dei esse ostenderet, subjunxit: « Beatus populus quem elegit Dominus in hereditatem sibi! » His itaque dictis, vertamus stilum ad ordinem narrationis. Per senectutem regis David bene intelligitur ultima pars praesentis saeculi, in qua Deus pro nobis homo dignatus est fieri. Per mortem vero ejus significatur vera mors Christi pro nostra redemptione in cruce pendentis. Porro per Sunamitidem, quae in omnibus finibus Israhel perquisita inventa est nimis pulcra, quae etiam regio lateri admixta eum fovisse, et in cujus sinu rex quievisse scribitur, sancta universalis Ecclesia, ut jam diximus, figuratur; quae, de omnibus gentibus congregata, per unitatem fidei Christo vero Regi creditur conjuncta, ut ait Psalmista: « Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. » In vestitus deauratione, cruor per quem redempti sumus sanguinis Christi, seu unctio chrismatis sacri; et in circumdatione varietatis, signatur varia distributio donorum Spiritus sancti. In sinu vero Ecclesiae Christus quiescit, dum post resurrectionem suam, ascensurus in caelum, apostolis dicit: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. » Unde et Johannes ait: « Si diligimus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. » Alioquin Adonias, qui #senior@# interpretatur, antiquum Hebraeorum populum designat; qui, postquam Christum Dominum in cruce suspendens morientem vidit, occasione veteris legis accepta, ecclesiam fidelium sibi subjugare voluit. Qui Sunamitidem per Bethsabe sibi dari postulat, dum carnalibus templi sacrificiis, neomeniis quoque et sabbatis, fideles Christi sibi subicere volens, a Hierosolymis fugat. Quem adgressus filius Joiadae, qui #sapiens@# dicitur, Banaias, qui #instructor@# sive #aedificator@# interpretatur, interficit; dum sapiens architectus Ecclesiae, et instructor morum nostrorum vas electionis Paulus
null
51e55409-3ed1-4b8e-9e56-4ec7a55eb961
latin_170m_raw
null
None
None
None
apostolus, scuto fidei armatus, galea salutis protectus, et gladio Spiritus sancti corroboratus, Judaeos increpans ait: « Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam reppulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. » Qui et Corinthiis scribens ait: « Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio aliquis vocatus est? Non circumcidatur. » Et ad Galatas inquit: « Ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest; quia in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides quae per caritatem operatur. Et quicumque hanc regulam servaverint, pax super illos et misericordia Dei. » Simon quoque Petrus et Jacobus et ceteri apostoli his qui ad fidem Christi ex gentibus per baptismum conversi fuerant, ne circumcisioni et caerimoniis veteris legis subicerentur, istiusmodi scripta per manum Barnabae et Pauli in Actibus apostolorum misisse leguntur: « Visum est Spiritui sancto et nobis, fratres, nihil ultra imponere vobis oneris, quam haec necessaria, ut abstineatis vos ab immundiciis simulacrorum, et sanguine, et suffocatis, et fornicatione. » Alioquin denuntio ego omnibus qui nomine Christiano censentur, et hanc legem sibi a Spiritu sancto et a Christi discipulis datam non custodiunt, quia, nisi paenituerint, Christiani non sunt. Quod si Christiani non sunt, profecto, ut Johannes testatur, Antichristi, id est contra Christum stantes, appellari possunt; de quibus alibi legitur: « A nobis exierunt, sed non erant ex nobis; quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. » Sectatores vero hujusmodi vocantur haeretici, id est a Deo alieni Ceterum rex Salomon, qui #pacificus@# interpretatur, cujus, ut Regum historia refert, omnis terra desiderabat faciem videre, cujus etiam nutu Adonias interfectus est, pacificus Rex noster Jesus Christus Filius Dei vivi, « in quem, » ut apostolus ait, « desiderant angeli prospicere, » qui pacificavit per suum sanguinem quae in caelis sunt et quae in terra, allegorice intelligi potest; qui antiquum hostem expugnat, dum habitaculum nequitiae ejus Antichristum perditionis filium, qui elevatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur, exterminat, ut Apostolus manifestat: « Quem Dominus Jesus, inquit, interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. » Amplius [ #marg.@# dicam]. Expeditis his quae ad mysticam interpretationem Sunamitidis pertinere videbantur, operae pretium duximus moralitati convenientia huic opusculo addere pauca. In jam dictis canticorum Canticis, sub persona Sunamitidis sic se habent verba sapientis de Christo et Ecclesia prophetantis. « Si ignoras te, inquit, o pulcra inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos, » quos alia translatio appellat agnos. Ecclesia Graece, Latine #congregatio justorum@# dicitur, quae ignorare se dicitur, dum, originalis peccati pompis abnegatis, et idololatriae cultibus postpositis, praeterita cum Apostolo relinquens, in futuris sese extendere nititur. Pulcra inter mulieres appellatur, dum conventiculis synagogae comparata, mundior per baptismum invenitur. Egreditur cum Abraham anima justi de terra et de cognatione sua, dum proprii corporis illecebras, voluptates, et carnalium sensuum transiliens desideria, humili mente festinat ad supera. Incedit post vestigia gregum, quando praecedentium prophetarum et apostolorum vestigia sequens, spiritalium doctorum dictis et factis inhaerere desiderat. Pascit agnos suos, dum, de virtute in virtutem conscendens, sibi et suis pabula divini verbi lectionibus inhaerendo subministrat. Quibus, pascua divini verbi decerpere gestientibus, ait Apostolus: « Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. » Et Psalmista: « Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. » Talibus et his similibus anima virtutibus decorata, filia Dei meretur appellari; ut Spiritus sanctus per os David ei suggerendo intulit: « Audi, filia, et vide, et inclina aurem, et obliviscere populum tuum, » idololatriae sive titillationibus carnis reluctando; « et domum patris tui, » naevum originalis peccati, seu delectationes corporis, ne ad consensum usque perveniant, fugiendo. Et tunc digna eris audire vocem sponsi in die ultimo: « Tota pulcra es, amica mea, et macula non est in te: veni de libano, veni. » Quaestionum caritativa
null
9fd9f2a9-9cb2-4c1f-88a3-cbc5461e236e
latin_170m_raw
null
None
None
None
solutio, spe firma sit in Christo unius fidei nostrae valitudo. OPUSCULUM VIII. Quod omnis inaequalitas ab aequalitate progressa, qualiter ad aequalitatem redeat, inter doctos aliquando sit dubitabile, puriore mentis ratione vigentis est disserere. Vulgum vero quod dubitatio ipsa praetereat, Pater patriae evidenter declarat. Proportione igitur inmortalitatis, Omnipotentis providentia hominem in principio creavit aequalem angelis, qui, inobedientia mandatorum Dei, ex inmortali mortalis factus, proh dolor! in hujus aevi quam patimur aerumnam est expulsus. Sed creator illius nolens eum pati sempiternaliter, mittendo Verbum suum non solum ad aequalitatem supernorum civium illum revexit misericorditer, verum etiam super omnia creata extulit, ut ait Propheta, mirabiliter: « Omnia subjecisti sub pedibus ejus. » Illud vero licet de homine Christo Jesu specialiter sit praedictum, tamen illud evangelicum adtenta mente de illius membris est recolendum. « Quodcumque, » dixit idem Dominus, « ligaveritis in terra, erit ligatum in caelis; et quodcumque solveritis in terra, erit solutum in caelis. » Hujusmodi potestas, Spiritu sancto cooperante, apostolis per intervalla temporum eorumque successoribus tradita, a fidelibus corde credendum et ore confitendum est quod maneat inconvulsa. Cujus vigore nobiliter pollens sancta Senonensis mater Ecclesia, Christi Jesu morte redempta, et almi martyris Saviniani Galliarum primatis verbis edocta, beati etiam protomartyris Stephani sanguine dedicata, ad praesens una cum consensu et voluntate illius regis inclyti Francorum, conprovincialiumque episcoporum et procerum abbatumque et clericorum, nec non utriusque sexus fidelium, proclamat sibi domnum illum fieri pontificem summum; de cujus bonis actibus gaudens effecta, ad hoc opus dignum et idoneum, in quantum humana fragilitas nosse permittit, eum fore denunciat. Sub illius igitur praevidentia, explosa omni controversia, in summi opificis servitio militare deliberantes, qui per inoboedientiam ad ima ruimus, oboediendo aequales angelis fieri obtamus, quatinus, digito discretionis tacti, et plectro piae admonitionis repercussi, una cum illo in abstinentiae tympano et unanimitatis choro mereamur gratulari. Sicque conjuncti quattuor principalium virtutum harmonia, valeamus semper istiusmodi laudare Deum consonantia: « Omnis spiritus laudet Dominum. (Si de abbate agitur, conveniens ratio loci et personarum honeste immutetur OPUSCULUM IX. Seniores et fratres, audire debetis quare hic estis congregati. Deus omnipotens quando primum hominem creavit, liberum illi arbitrium contulit. Ipse vero libero arbitrio male usus, esu pomi vetiti, deliciarum sede, manente libero arbitrio, est privatus. Cujus sequaces per multa tempora a via veritatis oberrantes, et idolis servientes, auctorem suum penitus ignorabant: quoad usque omnipotens Deus, oboedientia famuli sui Abrahae placatus, circumcidi illum voluit. Et postmodum per sanctum Moysen amicum suum semen ejus de servitute Aegyptia liberans, et eundem ipsum praeesse populo suo volens, per manum illius ei legem tradidit. De cujus spiritu postquam Aaron et filios ejus ad pontificatus honorem elegit, Dei providentia sumens septuaginta viros qui una cum illo populo praeessent, replevit. Quorum posteritas dum per successiones temporum usque ad Samuhelem prophetam perduraret, David regem de quo dicit Deus: « Inveni David secundum cor meum, » eidem genti contulit. De cujus stirpe Dominus Jesus per voluntatem Patris, cooperante sancto Spiritu, inmaculatam carnem ex inmaculata Virgine sumens, duodecim apostolos elegit, et appellari ab eis Dominus et Magister voluit. Quibus ab eo sancta mater Ecclesia ejusdem Domini Jesu sponsa commissa, et ligandi atque solvendi potestas collata, quamdiu mundi hujus orbita volvitur, in eorum successoribus, eis scilicet qui episcopi vocantur, manet stabilis et firma. Animadvertite igitur, fratres karissimi, qua ratione, qua pietate, qua misericordia, qua moderatione erga humanum genus Deus omnipotens utitur, dum non hominibus angelos, archangelos, sed homines sibi natura consimiles praeponere dignatur. Expedit ergo vobis ut exhibitione bonorum operum Deo placeatis, quatinus sacerdotes et principes Deo dignos, qui vobis verbo et exemplo ad caeleste regnum praebeant pergendi ducatum, habere possitis. Praeterea noverit fraternitas vestra sanctam Trecasinensem Ecclesiam, morte sui praesulis viduatam, expetisse domni Gilduini archiepiscopi nostri praesentiam, juxta sanctorum canonum censuram, quatinus illi concedat sponsum et pastorem congruum. Cujus petitioni libentissime annuens, una cum consensu et voluntate domni nostri Hainrici Francorum regis, et suffraganeorum suorum, Carnotensis scilicet episcopi, Aurelianensis, Parisiensis, Meldensis, Nevernensis, Antissiodorensis, nec non et procerum Francorum
null
022ffa49-2d01-4a4b-bb6e-3bfc9365780b
latin_170m_raw
null
None
None
None
, totiusque cleri et populi adplausu, dat ei quem praesentem cernitis domnum Mainardum, hujus sanctae matris Ecclesiae sancti Stephani archiclavum, pastorem, et sponsum, nobili stirpe progenitum, et bonis moribus ornatum. Unde postulamus caritatem vestram, karissimi fratres, ut in excelso voces extollentes, quid super hoc vobis placeat proclametis. Hunc versiculum repetitum tertio, prosequatur decentissima cleri electio, deinde metropolitani et omnium conprovincialium, si fieri potest: sed non minus quam trium episcoporum, metropolitano praesente, benedictio. OPUSCULUM X. #Sanctae matris Ecclesiae Senonum archiepiscopo Gilduino, maxima corporis invalitudine detentus Odorannus syncellita, aemulari meliora charismata.@# Quod studio lectionum divinarum obtinere valeamus, unde nova et vetera proferre queamus, ad id faciendum provocant nos beatae memoriae praedecessoris vestri Leutherici archiepiscopi mirifici actus, qui semper juxta Apostolum in oratione assiduus, et in meditatione legis Dei permansit indefessus; cujus praesentia corporali si ad praesens dignum fuisset perfrui saeculum, nequaquam pullulasset nova haeresis Burgundionum, qui, ut mihi innotuistis, asserunt se rebelli mente nil debere suis episcopis, si ab illis ad emendationem ut veniant, canonice vocati, venire distulerint pro suis flagitiis. Quibus, ne remaneant in tanto errore, proferendum est antidotum ex divinarum legum auctoritate. Inter cetera sanctae exhortationis affamina, Domini Jesu cum apostolis loquentis sic se habuerunt verba: « Qui vos spernit, me spernit. » Quorum vicem sacerdotes Ecclesiae tenentes, majori injuria non possunt lacessiri, quam si, verbum divinum subministrantes, spernantur a subditis. Quibus, ne vilipendatur vigor ecclesiasticus, e diverso occurrunt leges mundanae a Christianis imperatoribus Spiritu sancto inspirante promulgatae, quibus praecipitur ut triplo componantur omnes sacerdotum injuriae. Gloriosi quoque imperatoris Karoli luce clariora extant capitula, in quibus continentur hujusmodi scripta: « De vocationibus, quas faciunt episcopi, praecipimus ut, qui eas neglexerit, tripliciter componat. Quod si excommunicatus ad satisfactionem venerit, canonice suscipiatur. » His ita expensis, si vultis nosse qualiter tripla fiat compositio, paucis intimabo. Omnis injuria cujuscumque senioris vel advocati, sive despectus seu contemptus, excepto regis et sacerdotum, ·LX· solidis, id est pretio trium librarum multatur. Multiplicatus igitur ternarius per ternarium excrescit in novenarium. Haec est lex primae vocationis episcopi, si spreta fuerit. Novenarius vero ductus per trigonum, reddit vicesimum et septimum numerum. Consequenter ergo haec est lex secundae injuriae. Vicesimus quoque et septimus numerus, per trigonum auctus si fuerit, in octogenarium et unum numerum exsurgit. Et haec est lex injuriae sacerdotalis tertiae. Si quis vero, quod absit! jugo diaboli mancipatus, culpis suis exigentibus, secundum mandatum Domini nostri ut ethnicus et publicanus ab ecclesia fuerit ejectus, et juxta Apostolum, Sathanae, ut spiritus salvus sit in die Domini, in interitu carnis traditus, ad Ecclesiam catholicam reverti voluerit: in primis, ut dictum est, sacerdoti satisfaciat; et sic demum paenitendo reconciliationem, ut mos est ecclesiasticus, obtineat. Valete. OPUSCULUM XI. #Desiderabilibus maximaque veneratione suscipiendis Masciacensis coenobii fratribus, gratia Dei non suis meritis, abba Ingo donum perfectae caritatis, et bravium aeternae remunerationis.@# Variis hujus saeculi perturbationibus, karissimi fratres, commoti et diversis malis afflicti, causam eorumdum malorum debemus agnoscere, et cognitam auxiliante Dei misericordia evitare. Causam prosperitatis et adversitatis Spiritus sanctus demonstrat his verbis: « Justitia elevat gentem, miseros facit populos peccatum. » Peccatum, quo miseri efficimur, hoc esse credibile est, quod, cum fide simus Christiani, destruimus proh dolor! factis aliquando professionem monachi. Et quia beatitudini sempiternae felicitatem praeponimus temporalem, et illam nisi resipiscamus perdimus, et hanc quae quantulacumque posset esse, si recti esse vellemus, non adprehendimus. Quia ergo vindicta Dei et in hac vita temporaliter incipit, et usque ad alteram, quae finem non habet, nisi conversio subveniat, pertendit, sive praelati sive subjecti omnem deponamus excusationem. Et cum sibi unusquisque nostrum sit conscius in quibus maxime Deum offendit, communiter eum et oboedienter audiamus monentem: « Redite, praevaricatores, ad cor. Itemque: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; quiescite agere perverse, discite bene facere, » ut per paenitentiae salubrem cursum perveniatis ad indulgentiae tutissimum portum. Ita valebimus non solum effugere mala
null
0e7f0ad5-3b77-46ba-b777-967fbb9065b7
latin_170m_raw
null
None
None
None
praesentia, verum etiam bona sperare ventura. Dediscamus sola carnalia appetere, de consequendis spiritalibus aliquando cogitemus. Et ut nostrae cupiditates temperentur, et modum aliquem teneant, veniat nobis in memoriam celer eorum transitus, quos in dignitatibus hujus saeculi admodum florentes vidimus, nec obliviscamur quod eos cottidie sequimur. Ad mortem enim sine intermissione properamus. Repetamus mores quibus hactenus ordo monasticus crevit et viguit. Nullae sint fictiones, nullae conspirationes inter nos qui patrem invocamus Deum; quibus dicunt pontifices: Pax vobis; et pro quibus omnes concorditer orant sacerdotes: Da propitius pacem in diebus nostris, et: Pax Domini sit semper vobiscum; et quibus polliceri Deus dignatur: « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. » Illa comminatio ejus non videatur nobis contemptibilis: « Vae illi, per quem scandalum venit! » ne forte, quod ipse avertat, sola vexatio, ut ait Esaias, det aliquando intellectum auditui, ut, infelici experimento, quod nunc non credimus, aut nos nescire fingimus, in tormentis positi sentiamus. Illud autem neminem nostrum fugiat, a doctissimis viris usque ad nostram aetatem probatum et creditum, quia per concordiam parvae res crescunt, per discordiam vero maximae dilabuntur; ne forte, dum cupimus nostra securius tenere, vel ad transitoria capienda felicius conscendere, justo Dei judicio ruina nos labentis saeculi, quam nostris discisionibus praeparamus, involvat, et in perniciem animae et corporis pertrahat. Haec nostrae humilitatis quantulacumque admonitiuncula, praesenti tempori congrua, dum ad vos, dulcissimi patres vel fratres, pervenerit, volo ut in conventu fratrum recitetur, ut per illam cunctis fratribus parvitas nostra ad memoriam revocetur. Spero enim, omni dubitatione submota, peractis diebus festis Dominicae resurrectionis, si Deus vitam concesserit, me apud vos futurum, ac penes vos aliquandiu moraturum. Valete. OPUSCULUM XII. Quod omnis homo ad amandum et colendum Deum creatus sit, testatur his verbis Ecclesiastes in fine sui sermonis: « Deum time, et mandata ejus observa, hoc est omnis homo; » id est, ad hoc creatus est omnis homo, ut Deum timeat et mandata ejus observet. Verus quoque concionator noster Dominus Jesus, inter cetera melle dulcissimo dulciora, talia suis discipulis profert affamina: « Quod vobis dico, omnibus dico, vigilate; » et: « Timete eum qui potest animam et corpus perdere in gehennam. » Qui etiam adpropinquans passioni, unanimitatis patientiam servare eos sic docuit: « Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. » Et ascendens in coelum, orando Patrem, intulit dicens: « Non pro his rogo tantum, sed pro eisqui credituri sunt per verbum eorum in me, ut et ipsi in nobis unum sint. » De sectatoribus quoque hujusmodi Lucas in Actibus apostolorum dicens, taliter intonuit: « Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, et erant illis omnia communia. » Igitur dum per multa annorum curricula istis et his similibus sancta electorum Ecclesia ab apostolis fundata polleret virtutibus, omnium bonorum invidus diabolus, malignum virus adinventionis suae in haereticorum mentes fundens, discidia inter fideles ebullire fecit, et unanimitatis virtutem in quantum potuit perturbavit. Sed sancta Ecclesia supra firmam petram, id est Christum, bene fundata, nullis haereticorum perturbationibus concuti potuit, quae, Spiritu sancto doctorum spiritalium pectora perlustrante, inmobilis permansit. E quibus legislator Benedictus, unanimes congregare studens in Dei domo, scripsit monachorum regulam, discretione praecipuam, sermone luculentam, in qua evidenter ostenditur quanta sit unanimitatis virtus. Quia vero, ut Apostolus ait, non omnium est fides, tamen omnium beneficium est in fratres. Licet sancta universalis Ecclesia diversis in ordinibus distributa sit, tamen unius caritatis visceribus enutritur et gubernatur. Cujus amore succensa humilis congregatio sanctorum apostolorum Petri et Pauli, sanctorum quoque apostolorum Saviniani et Potentiani sociorumque eorum Senonensis vici, desiderat fraternitati suae conprovinciales presbyteros, seu quoslibet fideles, ad hoc opus suscipiendum idoneos sibi conecti vinculo caritatis, non solum corporaliter verum etiam spiritaliter; eo videlicet tenore ut, si aliquis ex illis in infirmitatem deciderit, ab abbate vel a fratribus, more ecclesiastico, seu a ceteris conpresbyteris visitetur; et, si defunctus fuerit, ab unoquoque monacho sacerdote, seu a ceteris presbyteris pro salute animae ejus septem missae canantur
null
f673aac3-04e6-474b-a013-f51083a26992
latin_170m_raw
null
None
None
None
; in conventu vero fratrum post primam horam diei, ante quam litania agatur, psalterium ex integro decantetur. Pro talione vero hujusce rationis, id quod praescriptum est fieri pro presbyteris, similiter fiat pro monachis ab ipsis presbyteris vel monachis. Et per singulos annos, sicut in festivitate omnium sanctorum jejunium neglectum, sive festivitas neglecta fuerit, persolvitur; sic in prima subsequenti die commemoratio omnium fidelium defunctorum, causa karitatis Dei, in eodem monasterio ab abbate vel a fratribus conprovincialibus sollempniter agatur, eleemosyna publica in pauperes, et refectione karitatis corporaliter subsequente. Et ut haec exhortatio perpete ( #ita cod.@# ) vigeat, praesentium fratrum nomina adnotamus; et ut deinceps defunctorum fratrum nomina designentur, obnixe precamur. Ea ratione firma, ut more ecclesiastico postquam exhortatio orationis post offertorium missae a presbytero facta fuerit, subdiaconus retro altare stans virorum familiarium nomina et mortuorum loco opportuno recitet. Praeterea sciendum est quod si difficultas, aut loci aut temporis, aut cujuslibet rei, visendi infirmum venerit, unusquisque in suo loco, sicut supra dictum est, solatium fraternae karitatis illi persolvat; et si obierit, similiter faciat. Et si monachos taeduerit cantare psalterium, agant missam pro mortuo in conventu fratrum. Ipsa die qua testamentum istud in capitulo sancti Petri per textum sancti Evangelii alternatim confirmatum est, sancitum est ut a duodecim presbyteris ex his qui foris sunt singulae missae in unaquaque hebdomada per singulos apostolos decantentur; et in conventu monachorum in omnium apostolorum veneratione semel in hebdomada missa agatur. Ceteri vero presbyteri vel fratres per unamquamque hebdomadam pro animabus omnium defunctorum fidelium unam missam cantent singuli, quatinus illis a Deo requies donetur, et nobis pacis tranquillitas, et terrae fertilitas, apostolorum interventione, et vitae felicitas conferatur. Qualiter ea, quae praedicta sunt, agenda sint. Convenientibus fratribus in unum, finita lectione, dicatur ab abbate: Flectamus genua. Et finita oratione dicatur: Levate. Deinde adstantibus omnibus dicat abbas, praemissa salutatione, id est Dominus vobiscum, hanc orationem: Deus qui corda fidelium sancti Spiritus illustratione, #etc., ut in hodierna liturgia.@# Item aliam: Deus, cui proprium est misereri semper et parcere, #etc., ut in h. l.@# Denique aliam: Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors Deus, cunctis fidelibus defunctis veniam, viventibus indulgentiam; ut, te largiente, pariter ad vitam pervenire mereamur aeternam. Per etc. OPUSCULUM XIII. #Didascalo sanctae Aurelianensis Ecclesiae, et monasterii sancti Aviti archimandritae Ayrfredo, nec non Hugoni sanctae matris Ecclesiae Senonensis archidiacono, misericordia Dei indignus frater Odorannus orationum fidelium munus.@# Si, cum gyrovagis diversorum cellas circuiens, gulae illecebris et propriis voluptatibus deservirem, aut cum bubulcis durissimo vomere glebas vallium gelu urente et aestu verterem, fortassis nemo invideret. Quia vero, in coenobio residens, subtilium rerum quae sunt, et quae inmutabilem sui essentiam sortiuntur, investigare diligenter veritatem cupio, maledicta et obprobria ab aemulis sustineo, erecta quasi ex quodam praecipiti mente profundo, eorum respondere detractioni compellor. Quorum quia, ut in lamentatione mea scripsisse me recolo, magis elegi reprobis reticere quam respondere, nequaquam responsum darem, nisi, arcuato ictu me confodere nitentes, sibi ipsis miseri venenata lingua mortiferum anthropomorphitarum virus inferrent. Itaque dum mihi, invidia stimulante, a veritate desipientes, quod, de Deo male sentiens, manibus detruncatum vel quibuslibet membris debilitatum, quod absit! illum dixerim obiciunt, in jam dictam haeresim, Deum corporalibus liniamentis conpactum esse asserentes, praecipites corruunt. Quibus e diverso occurrit beatus Augustinus ferendo catholicae fidei antidotum, De Deo, inquiens, nihil corporaliter effigiatum credendum est. #Sequitur in codice hymnus prosaicus, sive ut Graeci loquuntur canon, cum tonis musicis in laudem SS. Saviniani, Potentiani atque sociorum, cujus auctor videtur ipse Odorannus, quandoquidem nomen suum ipse deinde apponit in codice, ut infra videbimus. Pretiosam arcam S. Saviniano fecisse Odorannum, jussu et impensis regis Roberti et reginae Constantiae, narratur in Annalibus Bened. ad an. 1016, 1025, 1028, ob solemnem reliquiarum ejus translationem, quo tempore tunc etiam hymnum ab eo scriptum fuisse opinor. Caeteroqui universum illum honorem sanctis martyribus impensum, ductamque supplicationem, nemo luculentius scripsit quam ipsemet Odorannus in Chronico ad an
null
24544c36-208f-41cb-8c05-858ae2a7009b
latin_170m_raw
null
None
None
None
.@# 1031. IN SANCTUM SAVINIANUM SOCIOSQUE EJUS. HYMNUS. Sancte Saviniane, martyr Christi pretiose, una cum tuis sociis, quaesumus, ora pro nobis. Evovae. O mirum tirocinium Senonensis Ecclesiae praesulum, quo ovile daemoniis mancipatum pastorem recognovit pastorum! O decus pontificum, et honor certantium, nobis famulantibus non denegetis vestrum subsidium! Gratuletur temporaliter fidelium turba sanctorum, Saviniani ac Potentiani celebrando sollemnia Hierusalem aeternalis, pro quorum tripudio Christum laudans exultat. Regem regum omnium collaudemus Dominum, qui sibi Savinianum praeelegit sanctissimum, atque Potentianum coheredem fecit suum. Savinianus pontifex Hebraeus fuit genere, et ex Christi discipulis, quos binos jussit progredi. Hic priscae legis edoctus erat valde dogmatibus. Ab ore quoque Domini verba salutis didicit. Conexit huic caritas, sociavitque probitas viros praeclari meriti rectae fautores fidei; qui, Christi facti praevii, miraculis et praeclui, cum ceteris discipulis pacem ferebant populis. Evovae. Christus ut astra petiit, apostolorum principi probi viri sunt additi, parentes ejus monitis. Adepta sede cathedrae urbis Petrus Romuleae, Savinianum convocat, hortans ut Gallos adeat. Evovae. Gloriosis martyribus Christi Saviniano atque Potentiano sollemnia celebremus, qui Galliam Senonis ab errore revocantes, dato proprio sanguine, caelestia meruerunt. Regi regum Christo Domino munus acceptabile perditi populi reportantes, caelestia, etc. Sanctus princeps Ecclesiae Petrus hos admonuit in Gallia divini verbi semina spargere, cujus imperio hanc arcu fidei expetierunt. Famosam urbem Senonum diaboli abstrahunt a cultura, et pro vera ac catholica fide, hanc arcu, etc Dum devotus archipraesul Savinianus oppidum Senonum adisset armis spiritalibus undique munitus, infidelium animos ad amorem sui convertit, eorumque cervicibus jugum Christi suave et onus leve indidit. Nefanda siquidem paganorum conamina contrivit, et de hostibus feliciter triumphavit. Superni quippe pneumatis insignitus praesagio, summus antistes adiit Senonensem mox metropolim. Evovae. Virtutis cujus specimen electi Christi milites praeclarus Potentianus Altinusque prosequuntur. Evovae. Insistunt porro conatu magnanimo gentilibus, destruentes phanatica, firmantesque Christi jura. Evovae. Miratur cohors profana inauditum Christi dogma, atque venisse celebres sapientiae proceres. Evovae. Hinc fulgente praeconio miraculorum plurimo, certatim petunt populi baptisma Christi consequi. Evovae. Horum antiquis triumphis se dolens hostis opprimi, saevis improborum dolis athletas Christi perimit. Evovae. Pauper spiritu Savinianus, et locuples pinguedine terrae Senonum populus, dum in via hujus peregrinationis sibimet obviantes concordarent, utrisque cooperatus est Dominus; illi instruendae veritatis et fidei constantiam, huic credendi et obsecundandi conferens efficaciam. Utrisque, etc. Inclytum Potentianum praesulem, piumque Altinum Dei verbi comministrum mittit Roma aurea. Hi simul pro Deo exquisita perferunt supplicia, exemplum patientiae et virtutis in summo pontifice cernentes. Hi simul, etc. Laudabilis Potentianus genera tormentorum ultro currens, fide tandem roboratus in Christo, cervicem praebet, animam sanguine laureatus Domino reddens. Corpus ejus, bestiis et avibus expositum, sola Dei providentia permansit intactum. Animam, etc. Gloriosus athleta Domini Savinianus pontifex, feliciter pro Christo multos agones perpessus, tandem paganorum mucrone, ut diu optaverat, jugulari non differens, rebus humanis exemptus ad laborum praemia demigravit. Accitus namque in eorum pestilenti concilio, ac capitali sententia dampnatus pro Christo, rebus, etc. O felix et digna laude sanctorum momentanea passio, facta fidelibus populis salutis reparatio! Evovae. Beato Saviniano gratulante in milibus populi ad baptisma pervolantibus, anguis veternus ministros erroris sui in sanctum antistitem excitavit. Dum cernit cultus simulacrorum et laqueos sui machinamenti denodare hostis antiquus, ministros, etc. Egregius Savinianus, in agone decertans, novissima diro impiorum mucrone pro Domino subiit egregie tradito capite, illico caelos scandens praemia laborum consequi meruit. Funus ejusdem fidelium discipulorum manibus infertur mausoleo. Praemia, etc. Hodie beatus Savinianus cum collegio fratrum cucurrit mundi certamina; hodie fuso sanguine sumpsit palmam gloriae; hodie carne solutus in caelum sequitur Agnum Dei Filium. Mirabile et beatum decus sanctorum, in caelis coronabile, et in terris venerabile! Hodie carne solutus, etc. Athletam Domini Savinianum per iter martyrii gradientem sequitur grata amicorum clientela, sanctus videlicet Potentianus, aeque nobilis Altinus, inclytus Eodaldus, et sanctus Serotinus. Mortis namque ab impiis discrimine multati, martyrii gloriam assequi meruerunt. Sanctus, etc. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Messis cultores Domini, Savinianus
null
0a61dc7d-0e95-44b9-b7f1-b2ac30c75d60
latin_170m_raw
null
None
None
None
et Potentianus inclyti, reportarunt semina a Christo data duplicia. Evovae. Hi karitatis geminae resplendentes munere, Dei amore et proximi enituerunt plenissime. Evovae. In medio luporum agni positi a Domino sancti martyres Christi, sacculum et peram ceteraque xenia spreverunt pro Christo mente promptissima. Evovae. Rutilantes miraculis reversi sunt iidem sancti discipuli congaudentes ac dicentes Domino: Ecce nobis subjiciuntur daemonia in virtutis tuae potentia. Evovae. Nolite, inquit Christus, gaudere quod dominamini spiritibus, sed gaudete quia nomina vestra scripta sunt in caelis. Evovae. O clarissima martyrum gemma, Saviniane, veniam nobis obtine tua sancta intercessione, et subveni in angustiis et afflictione. Da nobis, martyr pie, auxilium de quacumque tribulatione, et subveni. Gloria Patri et Filio et Spitui sancto. Hodie athleta Domini gloriosus, Savinianus pontifex, grata amicorum clientela prosecutus, ad laborum suorum praemia demigravit; cujus apud Deum pia intercessio absolvat nos ab omni periculo! Evovae. Celebri laudum jubilo persolvamus odas Christo, recensentes gloriosum Saviniani trophaeum, ejusdem quoque clientum triumphale tripudium; horum precatu, caelico quo fruamur subsidio. Egregius triumphator Savinianus cum caterva sociorum tormentis insequitur, capite plectitur; quibus superatis, exultant sine fine in conspectu Dei. FINIS HUJUS OPERIS ET ADMONITIO LECTORI. Auctore et gubernatore Deo, hunc, licet vigente ingenio, tamen jam caligante oculo et frigescente articulo, librum Odorannus paene sexagenarius exaravit monachus. Vos qui legitis, orate pro eo. PROLOGUS. . . . locusta frequenter inpinguat, kapparis dissipatur. Ante quam recurrat vitta aurea, et ad vocem columbae consurgatur, et rota super cisternam conteratur, et pulvis ad terram suam unde erat revertatur, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum, meminisse debemus, karissime, tenebrosi temporis, et summo studio animadvertere futurum judicium districti judicis; et non solum bonorum actuum exhibitione, verum etiam scriptis et dictis, proximis nostris, ad bene agendum exemplum praebere. Unde ex multis, quae diversis temporibus peregi, paternitati vestrae pauca curavi tradere opuscula, non solum vobis utilia, verum etiam absque scrupulo invidiae, ea legentibus, Deo a quo bona cuncta procedunt auctore, profutura. Igitur in primis de domnae Theudechildis origine et fine, et loci nostri fundamine, ea quae, Rotberto piissimo rege adhortante, et domno Leutherico archiepiscopo commonente, brevi calamo comprehendi, ponere disposui. Deinde per annos Domini demonstrare volens quibus temporibus et a quibus personis sit sanctorum pignoribus idem locus ditatus, intentione humillima perstrinxi; inter cetera, ea quae in translatione sancti Saviniani vidi fieri miracula. Cetera suis capitulis adnexa manifesta pandunt lectoribus examina. EXPLICIT PROLOGUS. INCIPIUNT CAPITULA SEU TITULI OPUSCULORUM ODORANNI. CAP. I. Origo, actus, et finis domnae Theudechildis reginae, et constructio monasterii sancti Petri. II. Demonstratio per annos Domini, quibus temporibus vel a quibus personis monasterium sancti Petri praeceptis regalibus, seu privilegiis episcopalibus, nec non pignoribus sanctorum dotatus sit; et quod episcopus Sennensis primatum Galliae et Germaniae habeat, et secundus papa appelletur; et ostensio miraculorum sancti Saviniani. III. Ad Willelmum abbatem sub charitatis laude gratiarum actio. Et de accusatoribus et accusatis, seu de falsis testibus. De conspirationibus quoque vel inscriptionibus adtitulatio. Et de reparatione sacerdotis scripta Gregorii et Isidori. IV. Ad Eurardum monachum de tribus quaestionibus. VII. Ad Arembertum monachum de responsorio #Aspictens a longe,@# contra Amalarium et dramatis V. Ad Rotbertum monachum de tonis musicae. VI. De divisione monochordi ad monachos sancti Germani Antissiodorensis, qui apud sanctum Leodegarium morabantur. resolutio, mysticaque Sunamitidis interpretatio. VIII. Electio episcopalis ab Odoranno edita. IX. Sermo ejusdem in ordinatione episcopi vulgariter pronuntiandus. X. De injuriis sacerdotum et excommunicatione episcoporum. XI. Exhortatio Odoranni Masciacensibus monachis, ab Ingone abbate directa. XII. Testamentum fraternae unanimitatis ab Odoranno editum. XIII. Odoranni epistola ad Ayrfredum didascalum sanctae Aurelianensis Ecclesiae, et monasterii sancti Aviti archimandritae, et Hugoni sanctae matris ecclesiae Senonensis archidiacono. Convalescens aliquantulum a diutino et gravissimo pedum incommodo Odorannus, incarnationis Dominicae anno MXLV, aetatis vero suae fere LX, ne forte invidorum astu praesentia opuscula deperirent, ea in uno corpore collegit, et amore charitatis studiosis fratribus, ut in eis exercitarentur, reliquit. EXPLICIT ARGUMENTUM
null
2db1816d-1c0e-44a0-9d17-806082ff0cfd
latin_170m_raw
null
None
None
None
. VII. Ad Arembertum monachum de responsorio #Aspictens a longe,@# contra Amalarium et dramatis V. Ad Rotbertum monachum de tonis musicae. VI. De divisione monochordi ad monachos sancti Germani Antissiodorensis, qui apud sanctum Leodegarium morabantur. resolutio, mysticaque Sunamitidis interpretatio. VIII. Electio episcopalis ab Odoranno edita. IX. Sermo ejusdem in ordinatione episcopi vulgariter pronuntiandus. X. De injuriis sacerdotum et excommunicatione episcoporum. XI. Exhortatio Odoranni Masciacensibus monachis, ab Ingone abbate directa. XII. Testamentum fraternae unanimitatis ab Odoranno editum. XIII. Odoranni epistola ad Ayrfredum didascalum sanctae Aurelianensis Ecclesiae, et monasterii sancti Aviti archimandritae, et Hugoni sanctae matris ecclesiae Senonensis archidiacono. Convalescens aliquantulum a diutino et gravissimo pedum incommodo Odorannus, incarnationis Dominicae anno MXLV, aetatis vero suae fere LX, ne forte invidorum astu praesentia opuscula deperirent, ea in uno corpore collegit, et amore charitatis studiosis fratribus, ut in eis exercitarentur, reliquit. EXPLICIT ARGUMENTUM. IN CHRISTI NOMINE INCIPIT LIBER OPUSCULORUM ODORANNI MONACHI. OPUSCULUM PRIMUM. Postquam a Valentiniano imperatore Franci a Sicambria expulsi, in extremis partibus Rheni fluminis habitare coeperunt, communi consilio elegerunt sibi regem Faramundum nomine, filium Marchomiris, qui fuit de stirpe Priami Trojanorum regis. Mortuo vero Faramundo, Clodionem filium ejus regem sibi fecerunt; quo defuncto, Meroveus filius ejus in regno sublimatus est. Illo quoque obeunte, filius ejus Childericus regnum suscepit. Post cujus discessum, filium illius Chlodoveum ingenio callidum, armis bellatorem strenuum, et consilio prudentem, Franci sibi regem statuunt. Hic adhuc paganus duxit uxorem Christianam, nomine Chrochildem, filiam Chilperici regis Burgundionum, fratris Gundebodi ducis, quorum pater Gundoveus rex Burgundionum fuit. Postquam vero Chlodoveus rex, uxore sua exhortante, et sancto Remigio Remensium episcopo praedicante, sub sanctae Trinitatis nomine baptizatus est, eo jubente, Chrochildis regina ad meridianam plagam urbis Parisiacae, interposito Sequana flumine, in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli monasterium mirifico opere construxit. Debellatis autem Chlodoveus multis et magnis regibus, mortuus est in pace, et sepultus est in jam dicta basilica sancti Petri, ubi et beata Genovefa consepulta manet. Mortuus est autem anno quinto postquam Alaricum regem Gothorum interfecit, anno trigesimo regni sui. A transitu vero sancti Martini usque ad transitum Chlodovei regis, fuerunt anni CXII. Post mortem quoque ejus, quatuor filii ipsius, Theodoricus videlicet, et Chlodomiris, Childebertus, et Chlotarius, regnum ejus inter se diviserunt. Adhuc autem Chlotario juniore, tribus fratribus defunctis superstite, soror ejus Theudechildis nomine, eo favente, in conspectu Sennensis urbis, ad instar illius quod genitores ejus Parisiis construxerant, in honore supradictorum apostolorum monasterium aedificavit; et ut sub sancta religione et abbatis imperio ibidem monachi Deo cunctis diebus deservirent, instituit; corpusque suum ibidem sepulturae tradere mandavit. Quicquid vero citra Ligerim, id est in Francia, vel ultra Ligerim, id est in Aquitania, sive de possesso seu de adquisito habere potuit, eidem casae Dei sub titulo testamenti condidit. Quod si quis ad plenum nosse cupit, si ipsius monasterii, ut sunt, reserata illi archiva fuerint, pro certo nosse poterit. Tunc temporis pene per universam Galliam Fortunatus presbyter, natione Italus, vir disertissimus, clarus habebatur. Hic postquam Chlotarius rex hominem exuit, ejusque filius Sigebertus regnum suscepit, quaedam quae apud nos habentur, in ipsius Sigeberti laude et Brunechildis reginae opuscula edidit. Domna vero Theudechildis regina, quanto pietatis fonte redundaverit, quamque laudabilem vitam duxerit, idem Fortunatus scribens ad illam, luculenter versibus exsequitur. Inclyta progenies, etc., #ut in Fortunati editionibus.@# Item epitaphium Theudechildis. Quamvis auratis, etc., #ut in edd.@# ( #Postea sequitur in codice aliud epigramma de Theudechilde, quod non inveniebam inter Fortunati carmina. Sic autem se habet:@# ) Hunc regina locum monachis construxit ab imo Theuchildis rebus nobilitando suis. Cujus nunc licet hoc corpus claudatur in antro, Spiritus astrigero vivit in axe Deo. Implorans rectis pastoribus euge beatum. Det rapientibus hinc heu mala digna Deus! OPUSCULUM II. #Continetur secundo opusculo Chronicon Odoranni, quod ex hoc ipso codice edidit Chesnius inter scriptores rerum Francicarum, tom. II, ideoque a nobis praetermittitur.@# OPUSCULUM III. #Domino sacro-sancto et pie semper
null
102a3539-6ad2-4f44-8907-1555c73347d8
latin_170m_raw
null
None
None
None
in Christi visceribus recolendo, monasterii sanctissimi martyris Dionysii abbati@# WILLELMO, #ejus nimium cupidus honoris frater,@# ODORANNUS #praesentis aevi prospera, et aeternae felicitatis gaudia.@# Cum omnium Veteris et Novi Testamenti Scripturarum series, fide, spe, et charitate colendum Deum insinuet, atque majorem horum esse charitatem Apostolus aperte demonstret, dilectione Dei et proximi ipsa charitas adimpleri evidenter dinoscitur, si secundum praeceptionem divini eloquii Deum toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum tamquam nos ipsos amamus. Nam quamvis hoc quod ait apostolus Jacobus, si quis totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, minus studiosos lateat, tamen hoc unum de charitate, quae Deus est, illum dixisse, pervigili lectori patebit, si Pauli apostoli ad Romanos scribentis subtilissimo mentis oculo verba prospexerit, ubi ait: Nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. Nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces rem proximi tui, et si quod est aliud mandatum, in hoc solo instauratur, Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Cujus charitatis ardore succensus in tantum, reverentissime Pater, fervere dinosceris, ut non solum benivolis, verum etiam propriae saluti contrariis, admirabilis videaris. Praelationis quoque honore inter domesticos suffultus, nequaquam extolleris, sed sic inter eos quasi unus ex ipsis; et moerentibus atque in amaritudine positis, haud segniter compatiendo, similis cum Apostolo effici non vereris. Quod erga parvitatem meam te fecisse non ambigit quicumque me facie novit. Nam cum invidorum astutia universus paene orbis contra me conspirasset in tantum ut, cupiditate praevalente, audientia mihi denegaretur, mox ut limina almi Dionysii adtingere merui, honorabiliter ultra quam pusillitatem meam decebat suscipere, et in ipsa congregatione una cum voluntate omnium fratrum me non ut inquilinum et hospitem, sed ut civem et domesticum dignatus es deputare. Postquam vero a domno Ingone abbate, divinitate propitia, arcessiri merui, muneratum me diversis donis, cum maximo honore propriis locis reddidisti. Unde quid digne tibi retribuam non invenio; quia si omnes capilli mei verterentur in linguas, non valerem verbis explicare tibi debitas gratias. Sed ne ingratus examussim inveniar, unum quiddam cujus homo ignorat pretium tibi impendo, dum frequenter calicem salutaris accipiens, et nomen Domini invocans, pro salute tua hostiam salutarem supernae majestati offero. Praeterea quia negligentia sacerdotum et cupiditate rei publicae curam gerentium, curiosa sectantes quos Apostolus denotat, et delatores quos mundanae leges omnino excludunt, impune saeviunt, et ob hoc frequentes conspirationes et perjuria circumquaque, et quod sine maximo cordis maerore dici non potest, in ordine ecclesiastico ebulliunt, huic errori contraria de regulis ecclesiasticis sumpta, dignum putavi tibi mittere pauca. De reparatione quoque sacerdotis mihi huic operi certum quiddam addere placuit, quatinus si hujus rei quaestio forte ab eruditis ventilata fuerit, quid super hoc sanctitati tuae decernendum sit, noverit. Vale. ( #Sequuntur heic in codice contra crimen calumniae 1. ex decretis Innocentii; 2. ex concilio Carthaginiensi; 3. ex Capitularibus Caroli Magni; 4. ex concilio Chalcedonensi; 5. ex libro@# IX #legis Romanae@# . #Quintum hoc tantummodo testimonium recitabimus:@# ) « Si quis iratus crimen aliquod temere cuilibet objecerit, convicium non est pro accusatione habendum; sed praemisso tractandi spatio, id quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur. Quod si fortasse resipiscens, post iracundiam quod dixit iterare aut scribere fortasse noluerit, non ut reus criminis teneatur. » Item. « Nisi inscriptione celebrata, reum quemquam non fieri, nec ad judicium exhiberi; quia sicut convictum poena constringit, ita et accusatorem, si non probaverit quod objecit. » Item. « Non credendum est eorum confessioni contra alios, qui in criminibus accusantur, nisi se prius probaverint innocentes; quia periculosa est et admitti non debet rei adversus quempiam confessio. » Item. « Ante inscriptionem nemo vocetur criminosus. Nam inscriptione per ordinem facta, tunc a judice suscipiendus est reus; ea tamen ratione ut tam accusati quam accusatoris dignitas aestimetur; et unumquemque ante discussionem ita judex faciat custodiri, ut eorum natales aut dignitas patiuntur. Sane his qui crimina sua in quaestione confessi sunt
null
fb072c83-b413-4eca-a1eb-9148c487ba35
latin_170m_raw
null
None
None
None
, de aliis si dicere voluerint, a judice non credatur; quia jure legibus constitutum est, ut spontanea professione reus reum non faciat; neque illi de altero credatur, qui se criminosum esse confessus est. » Item. « Servus dominum accusans, non solum audiendus non est, verum etiam puniendus, nisi forte dominum de crimine majestatis tractasse probaverit. » Item. « Si servus dominum aut amicus vel domesticus sive libertus patronum accusaverit, vel detulerit cujuslibet reum, statim in ipso initio accusationis, gladio puniatur; quia nos vocem talem exstingui volumus, non audiri; nisi forte dominum aut patronum de crimine majestatis tractasse probaverit. » (6. #Ex concilio Agathensi; 7. ex decretis Silvestri papae; 8. ex concilio Carthaginiensi, quae omnia omittimus; 9. Haec demum habentur quae ascribimus.@# ) De accusationibus vel inscriptionibus constitutum est ab imperatoribus Theodosio et Constantino, Arcadio, et Honorio, vel ceteris, contra improbos accusatores, ut in falsis criminibus eos accusare non delectet. Igitur ego ille adversum te in rationibus publicis adsisto. Si injuste interpellavero, et victus exinde apparuero, eadem poena, quam in te vindicare pulsavi, me constringo atque conscribo partibus tuis esse damnandum atque subiturum. Et pro rei totius firmitate manu propria firmo, et bonorum virorum judicio roborandum trado. (10. #Ex Gregorio papa ad Secundinum; 11. Ex epistola Isidori episcopi ad Massonem episcopum, quae incipit:@# veniente ad nos famulo vestro; 12. #Ex concilio Ancyrano. Denique concluditur Odoranni epistola his versiculis.@# ) Hic monachis longos tribuas pia vota per annos Et maneas pastor ne lacerentur oves. OPUSCULUM IV. #Domino fratri et consacerdoti@# EURARDO #syncellitarum infimus frater@# ODORANNUS #quicquid sibi.@# Quod omnis medicina aut ex similibus aut ex contrariis fiat, ut comperi, tua fraternitas non ignorat. Quod vero qualiter ex similibus et dissimilibus, deque nec ex toto similibus, neque ex toto dissimilibus omnis harmonia jungatur, licet aetate et merito me praecedas, a me doceri cupis. Ne aegre feras, reverende Pater, si differo; quia quod petis, nisi fallor, non est tuae aetatis neque valitudinis. Sufficiat tibi in quantum facultas suppetit, regularium modorum initia et fines, ascensiones, nec non et descensiones in monochordi plana superficie nosse, et gravium acutorumque sonorum demulceri dulci modulamine. Ceterum quaestionum tuarum non immemor, quid de praevaricatione Salomonis Augustinus doctor egregius senserit, quidque interpres et expositor divinae legis Hieronymus de ejus paenitentia scripserit, vel ubi illum catholicae fidei defensor Ambrosius sanctum appellaverit paucis intimabo. In expositione libri Genesis ad litteram, libro X Augustinus de eo: « Salomon, inquit, vir tantae sapientiae, numquidnam credendum est quod in simulacrorum cultu credidit esse aliquid utilitatis? Non; sed mulierum amori ad hoc malum trahenti resistere non valuit, faciens quod sciebat non esse faciendum; ne suas quibus deperibat atque defluebat delicias contristaret. » Item Hieronymus in libro explanationum super Ezechihel XIII: « Domui, inquit, Israhel eorum qui animo conspiciunt Deum, ostenditur domus, hoc est templum, quod Ezechihol situm in monte conspexit. Et non solum in monte, sed, sicut nunc dicitur, in summitate montis. Quam nequaquam illam putemus, quae a Salomone constructa narratur in Regum et Paralipomenon libris; illa enim alterius ordinis atque mensurae est, et in singulis magnam habens diversitatem; tantumque inferior templo quod nunc ostenditur Ezechiheli, ut non solum cultores ejus vel aeditui, sed et ipse fabricator ejus Salomon peccaverit, et offenderit Deum, licet postea egerit paenitentiam, scribens Proverbia in quibus ait: Novissime ergo egi paenitentiam, et respexi ut eligerem disciplinam. » Ambrosius quoque in libro Hexameron mentionem ipsius faciens « quoniam, inquit, et elephantos vides tibi subditos, et leones subjectos, nosce te ipsum, o homo, quia non ut ferunt Apollinis Pythii, sed Salomonis sancti est, qui ait: Nisi scias te, formosa inter mulieres. » De abortivis vero foetibus, postquam in uteris matrum vivere coeperint, quod originalis peccati poena teneantur obnoxii, sanctus Augustinus in libro quem De fide ad Petrum diaconem scribit, inter cetera sic ait: « Firmissime tene, et nullatenus dubites, non solum homines jam ratione
null
9448846d-5f9d-461c-8f8f-b62bb6190a09
latin_170m_raw
null
None
None
None
utentes, verum etiam parvulos, qui sive in uteris matrum vivere incipiant, sive jam de matribus nati, sine sacramento sancti baptismatis, quod datur in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, de hoc saeculo transeunt, ignis aeterni sempiterno supplicio puniendos; quia etsi peccatum propriae actionis nullum habuerunt, originalis tamen peccati damnationem carnali conceptione et nativitate traxerunt. » In libro quoque Enchiridion idem doctor scribens ad Laurentium, de hac quaestione plenissime disputat. His ita explicitis, restat de origine ammarum solutio quaestionis. Quam ne modum epistolae excedens, aemulis qui dum mihi detrahunt, semetipsos illudunt, susurrandi occasionem praebeam, praescriptis auctorum nominibus, separatim subnectam. Illud vero beati Gregorii papae universalis, quod ad Secundinum reclusum scribit inquiens: « De origine animae inter sanctos Patres requisitio non parva facta est; sed utrum ipsa ab Adam descenderit, aut certe singulis detur, incertum remansit, eamque insolubilem professi sunt esse quaestionem. Si venerit in manus tuas dulcissimam mihi charitatem tuam non moveat; quia, ut verbis ipsius qui habitaculum extitit Spiritus sancti loquar, nos affirmare nolumus, quod apertis testimoniis non approbamus. » Cassiodori etiam librum De natura animae, et primum Sententiarum librum Isidori legere ne pigriteris. Sed ne diutius diversorum opiniones librando, in his moras videar innectere, quid Isidorus in libro De definitionibus ecclesiasticorum dogmatum senserit; quidque de hujusmodi quaestione disertissimus versificator Prudentius scriptum reliquerit, articulus demonstrabit. Vale in Christo, monachorum gemma fulgida, et ora pro me. #Sequitur Isidori de origine animae:@# Nihil incorporeum et invisibile #usque@# humana substantia. #Deinde versus Prudentii:@# Occurrit dubitans hic dissertator, et illud; #usque:@# Numen non liceat, plenum sibi semper et in se. #Deinde pergit Odorannus.@# Huc usque finis quaestionis tertiae de origine animae. Caeterum propagationem humani corporis tradunt naturalium scriptores rerum quadraginta et sex dierum numero perfici; quia videlicet sex a conceptione diebus lactis habeat similitudinem, sequentibus novem convertatur in sanguinem, deinde duodecim solidetur, reliquis decem et octo formetur usque ad perfecta liniamenta omnium membrorum; et hinc jam reliquo tempore usque ad tempus partus magnitudine augeatur. Sex autem, et novem, et duodecim, et decem et octo, quadraginta quinque faciunt: quibus si unum adjecerimus, id est ipsum diem conceptionis, XLVI inveniemus. Id ipsum et nomen Adam, qui quatuor litteris scribitur, significat. Nam ἄρκτος, quod est septemtrion, ab alpha incipit; et δύσις quod est occidens, a delta incipit; et ἀνατολή, quod est oriens, ab alpha incipit; et μεσεμβρία, quod est meridies, a mi incipit; quae sunt quatuor partes orbis ab his quatuor litteris incipientes; quae litterae, si in computo Graeco considerentur, XLVI faciunt; nam alpha unum, delta quatuor, iterum alpha unum, mi quadraginta, qui simul ducti XLVI reddunt. Haec quoque qui legitis, rogo, reddite verba salutis, Nam mihi charta levis, pondus amoris erit. OPUSCULUM V. #Dimidiae parti animae suae, fratri et consacerdoti@# ROTBERTO, #peccatis maximis obvolutus frater@# ODORANNUS #quicquid amico amicus.@# Quod vere amicitia sit animorum societas, testatur, reverende frater, dulcior mihi melle dulcissimo, perfectissima tui animi charitas, quae me in tribulatione nuper posito non solum non erubuit, verum etiam ex pii cordis intimo lacrymas saepe fundendo, et frequenter supernae majestati hostiam laudis immolando, semper tremendum judicem, ut spero, mihi placatum reddidit. Nunc vero quia in retributione tanti beneficii nequaquam ignava opum pondera, quibus ad facinus nihil instructius cum habendi sitis incanduit, ad meritum nihil vilius cum ea sibi victor animus calcata subjecit; neque axiomata philosophorum, Stoicorumque sophismatum cavillationes, sed, quod his melius aestimas, recte modulandi notitiam a me tibi demonstrari postulas, pandam tibi evidenter in quantum dederit superna pietas. Et primo musicarum chordarum nomina alphabeto continuo insignita praefigam: et sic demum regularium modorum nomina cum formulis subnectam. Nomina vero chordarum idcirco tibi designo, ut si forte, auxiliante superna gratia, notitiam modulandi in regulari monochordo obtinere valueris, quot intervallis toni inter se differant, dinoscere possis. #Sequitur mediocre opusculum de tonis musicae, cum musicis notis, etc., quam ego lucubationem peritis ejus artis, cujusmodi medio
null
0aa0e871-245d-487a-89f4-6d8df5671bf0
latin_170m_raw
null
None
None
None
aevo erat, vulgandam aut illustrandam relinquo. Sic autem concludit Odorannus.@# Ecce tibi, bone vir, protelata sed ut spero non inutili parenthesi, recte modulandi formulis levius quam potui traditis; restat ut si ad altiorem scientiam artis musicae pervenire non potueris, saltem totum monochordum quinque tetrachordis in tribus generibus, diatonico videlicet, chromatico, et enharmonico, constare noveris; quorum primum dicitur hypaton, secundum meson, tertium synemmenon, quartum diazeugmenon, quintum hyperboleon. Symphoniis vero non, ut aliqui volunt, sex, sed quinque. Harum prima est diatesseron, constans epitrita proportione, id est sesquitertia, ut est ·IIII· ad ·III· Secunda diapente, constans hemiolia, id est sesquialtera, ut est ·III· ad ·II· Tertia diapason, constans dupla, ut est ·IIII· ad ·II· Quarta diapason et diapente, constans tripla, ut est ·VI· ad ·II· Quinta bis diapason, constans quadrupla, ut est ·VIII· ad ·II· Epogdous vero, id est tonus, vicem obtinens puncti, constat sesquioctava, ut est ·VIIII· ad ·VIII· Fit autem diatesseron consonantia in duobus tonis, et minori semitonio. Diapente in tribus tonis, et semitonio minori. Diapason in tonis quinque, et duobus semitoniis minoribus. Ac per hoc diatesseron quattuor, diapente quinque, et diapason continet chordas octo. Ante omnia autem cavendum est cantori in praescriptis modorum formulis, ut omnis cantilena aut cum sua differentia incipiat, aut epogdoo, id est tono, vel pleno enharmonio, id est duobus tonis, seu diatesseron vel diapente ab ea differat. Si vero vis nosse quid sit differentia: differentia est similium rerum quaedam dissimilitudo; vel, differentia est sufficiens discretio ad id quod susceperis discernendum. Habes igitur, o mi dulce solamen laborum Rotberte, recte modulandi notitiam brevi schedula comprehensam, et utilitati multorum, si in ea non segniter studuerint, aliquantulum profuturam. Quae si in aemulorum manus devenerit, et eam, occulte lectitantes, publice subsannaverint, sua sibi componentes, si valuerint, illud beati Augustini dictum meminerint: Necesse est a pluribus plures fieri libros, diverso stylo sed non diversa fide. Commoneo autem te et hortor ut orationum tuarum pennis me subleves, quatinus vincula criminum meorum, quibus, accusante propria conscientia, miserabiliter constringor, absolvi merear, Deo miserante, et aliquid memoria dignum posteris relinquere. Vale in Christo, custos mei animi, ut credo. OPUSCULUM VI. #Perfectae caritatis vinculo sibi conexis fratribus in monasterio sancti Leodegarii, oboedientiae pede magistram regulam sequentibus, Valcherio atque Rotberto, misericordia Dei indigens frater Odorannus quidquid sibi.@# Arduam et paene difficillimam rem, quam a me extorquere vultis, nequaquam ad praesens elimare praesumerem, nisi, fisus de Dei auxilio, vestris orationibus, ad id quod petitis, me extendi sperarem. Praesertim cum intra flumen Ararim, in castello qui Malliacus dicitur, cum Gilduino archiepiscopo, quem ad erudiendum suscepi, maneam, et liberalium artium libris et instrumentis caream. Sed quia, ut olim legimus, nil tam difficile est quin facile fiat quod volens quisque faciat, repetita memoria voluntati vestrae pro posse satis faciam. Dimensionem monochordi regularis, dulcissimi fratres, qua vos instrui postulatis, salva auctoritate Patris patriae domni Boethii, taliter agere potestis. Quia nervus dividi vel commensurari in sua natura non valet, adhibeatur lignum quadratum, et pleniter ad hoc opus usque ad unguem expolitum, cujus longitudo sit plus minus duorum manualium pedum, et crassitudo illius plus minusve unum possideat palmum. Ad cujus ligni capita, assumpta geometricali regula, id est circino, duae circumducantur sphaerulae, quae sint unius mensurae. Deinde adhibeatur regula diligenter perpolita, quae, a centro primae sphaerae usque ad centrum secundae cum omni cautela deducta, rectum diametrum ipsorum circulorum reddat. Iterum adhibeatur circinus, et, inferiori sive eminentiori parte circulorum aptatus, ita ultimos fines priorum diametrorum tangat, ut iterum alia diametra per crassitudinem illius ligni efficiat. Ab his deducatur recta linea, quae primae lineae diametrorum priorum matris sit par; tali cum cautela, ut inter se et alteram spatium mensurae unguis digiti auricularis efficiat. Quae plana superficies vim lineae continens, taliter ut commensuretur, necesse
null
4a1abd13-80f4-479b-89d7-a6436af71443
latin_170m_raw
null
None
None
None
est. Adhibita cum circino regula, dividatur in duas aequas partes. Iterum eaedem duae partes dividantur in alias duas, ita ut ipsa plana superficies tota dividatur a diametro usque ad diametrum in quatuor aequas partes. Nete hyperboleon igitur nervus obtineat finem dimensionis tertiae, et usque ad diametrum in octo partes dividatur, eique sua octava pars ut novenarium impleat numerum superaddatur; sicque tonus in sesquioctava proportione inter nete hyperboleon et paranete hyperboleon constituatur. Simili modo ut trite hyperboleon perficiatur, sesquioctavae proportionis a paranete hyperboleon usque ad destinatum sibi punctum regula servetur. Semitonium vero quod restat ad diatesseron consonantiam perficiendam, sive ad tetrachordum hyperboleon implendum, investigatione hujusmodi est agendum. Dividatur cum circino hyperboleon chorda in tres aequas partes, et ipsa ejus tertia pars illi ut sesquitertiam proportionem efficiat superaddatur; sicque totus nervus nete diazeugmenon appellabitur. Ad instar itaque hujus primi tetrachordi, quattuor quae sequuntur tetrachorda in genere diatonico agere expedit. Adhibeatur iterum circinus ad diazeugmenon tetrachordum componendum, et nete diazeugmenon locum semitonii obtinens in octo partes dividatur; et sesquioctava ei sua pars obtinens toni spatium ad paranete diazeugmenon componendam addatur. Quod si quis levius et absque maximo labore agere voluerit, nete hyperboleon in duas aequas partes dividat, et medietatem ejus eidem addat, ut diapente consonantiam constantem tonis tribus et semitonio minore reddat. Idque de paranete hyperboleon faciat, ut trite diazeugmenon ad eam diapente consonantiam facientem obtineat. Quae ratio in reliquis tonis componendis servetur, eo tenore ut in diapente consonantia, quae sesquialtera proportione constat, tres toni cum semitono minore, ut diximus, habeantur. Hujus siquidem diazeugmenon tetrachordi quae sit finalis videatur. Dividatur ad instar prioris tetrachordi nete diazeugmenon circino in tres aequas partes, et tertia pars ei superaddatur; sicque tota residua chorda paramese vocabitur. Tetrachordum vero synemmenon taliter est metiendum. Spatiolum illud quod constat inter duas lineas, quae altrinsecus singula diametra possident, partiatur aequa dimensione in longitudinem, ut inferiorem partem diazeugmenon, et superiorem sortiatur tetrachordum synemmenon; et eum locum, quem retinet paranete diazeugmenon ad nete diazeugmenon, habeat nete synemmenon, toni scilicet distantiam; qui tonus conjungat hyperboleon tetrachordum cum diazeugmenon tetrachordo, et disjungat synemmenon ab hyperboleon, et paene una eademque sit paranete diazeugmenon, et nete synemmenon. Simili modo trite diazeugmenon obtinens distantiam toni, et paranete synemmenon paene una habeatur. Ut vero trite synemmenon per consonantiam sumatur, trite hyperboleon in duas partes dividatur, et sesquialtera proportio aptetur. Hanc sequitur mese, potestate et nomine media, conjunctarum et mediarum tetrachorda conectens. Huic proxima lychanos meson sesquioctava constituatur, proportione sumpta a paranete diazeugmenon per consonantiam diapente. Ad hanc moduletur tonus parhypate meson, sesquialteram modulationem servans ad trite diazeugmenon. Finis vero hujus meson tetrachordi semitonium demonstrans ut inveniatur, meson nervus tripertiatur, et sui tertia pars ut consonantiam diatesseron efficiat illi addatur. Lychanos quoque hypaton dudum continens quartam partem totius lineae, quae ab hypate meson sesquioctava proportione distare videtur, ad meson sesquialteretur. Ad instar vero hujus, ad lychanos meson diapente consonantiam servans, et ab eo tono differens, per hypate hypaton constituatur. Hypate autem meson tripertiatur, ut hypate hypaton semitonium continentem, sesquitertia proportione operetur. Ad hanc proslambanomenos, quae et sinistrae sphaerulae diametrum possideat, tonum et ad meson diapason. Hactenus de diatonico genere, quod est naturalius et durius. Ceterum duo genera reliqua tali ratione sunt metienda. Dividatur cum circino spatium continens tonum, quod est nete hyperboleon et paranete hyperboleon, aequaliter, et sui medietas illi addatur; et ubi circinus pedem fixerit, paranete hyperboleon chromatica constituatur. Trite vero diatonica, eadem sit et chromatica. Et in enharmonico genere sit paranete hyperboleon enharmonica, quae trite hyperboleon diatonica. Semitonium vero diatonici generis dividatur in enharmonico genere per diesin et diesin; et haec sit trite hyperboleon enharmonica. Illud quoque sciendum, quod omnis nete et paramese et mese et hypate et proslambanomenae in tribus generibus sint immobiles, et initia et fines tetrachordorum operentur; et quod diatonicon genus constet duobus tonis et semitonio, et chromaticum genus tribus semitoniis incompositis, et majore et minore compositis, enharmonicum duobus tonis incompositis, et diesi et diesi. His ita dispositis, humili mente deposco sanctitatem vestram, amantissimi fratres, ut mei miserendo orationum vestrarum remigiis me in salo hujus labentis aevi
null
4473e73b-8e21-4db4-b8b4-1ed9c2db0d9f
latin_170m_raw
null
None
None
None
laborantem sustentetis, quatinus pervenire merear, auctore Deo, ad portum aeternae salutis. Si quis vero initia et fines, nec non ascensiones et descensiones, differentiasque tonorum ad plenum nosse desiderat, epistolam fratri et consacerdoti nostro Rotberto a me scriptam studiose sibi legat. Subjectas descriptiones cordis oculo contemplantes, valete felices. #Deinde superpositis notis musicis habentur hi versiculi:@# His poterit sollers signatum discere cantum Schematibus super adscriptis sine voce magistra, Si magada chordam discriminet in monochordo. Haec etenim repetit vocis reflexio grata Symphoniis pariterque tonis diaschismate bino. #Postea@# Salutatio apostolorum, #ut inscribitur, pariter cum notis musicis:@# Avete, mundi lumina, Petre, Paule, sanctissima; Quorum alter patibulo crucis Conjunctus magistro, alterque Ensis jugulo locatus caeli solio Mundi gubernat machinam Jam paene fini proximam. Poscite nobis miseris, quos gravat Moles criminis, ut vobiscum Perpetua perfruamur laetitia. #Sequuntur diagrammata varia musica. Postremo prosequitur auctor.@# Omnium consonantiarum ratio. Sciendum est quia proportio, id est comparatio numerorum, quae appellatur in arithmetica sesquitertia, id est altera tertia, sescus enim dicitur alter, appellatur in musicis diatesseron, ex duobus et quattuor, quia, duobus in medio consistentibus, duo extremi sibi invicem copulantur, ut est octonarius ad senarium: octonarius enim habet in se totum senarium, et ejus tertiam partem, id est binarium. Similiter quae in arithmeticis hemiolia sive sesquialtera, id est altera dimidia, appellatur in musicis diapente, ut est novenarius ad senarium. Habet enim novenarius totum senarium, et ejus medietatem, id est ternarium. Et quae in arithmeticis dupla, in musicis appellatur diapason, ut est duodenarius ad senarium; habet enim duodenarius totum senarium duplo. Et qui epogdous, id est vicem obtinens puncti vel unitatis in arithmeticis, appellatur tonus in musicis, ut est novenarius ad octonarium; habet enim novenarius totum octonarium et ejus octavam partem, id est unitatem. Tripla vero proportio in arithmeticis, appellatur diapason et diapente in musicis, ut est ·XVIII· ad senarium; habet enim ·XVIII· senarium triplo, bis autem duplum. Item quadruplum in arithmeticis, dicitur bis diapason in musicis, ut est ·XXIIII· ad senarium, habet enim ·XXIIII· totum duodenarium duplo, et senarium quadruplo, ut subjecta formula demonstrat. #Sequitur in codice diagramma.@# OPUSCULUM VII. #Aremberto fratri Odoramnus plura salutis.@# Delectabilium quaestionum tuarum stimulatus affatibus, haec tibi pauca reddo devotus. Amalarius Lugdunensis Ecclesiae sacerdos, in suis opusculis responsorium beati Gregorii, cujus est initium « Aspiciens a longe » reprehendens, miratur quod in ullo prophetarum verba ipsius responsorii continua, ut sunt, minime repperiantur. Qui si subtilem mentis oculum adhibuisset, profecto non solum in nocturnis, verum etiam in diurnis officiis ejusmodi ratione composita nonnulla pervidisset, ut est « dicit Dominus, sermones mei. » Sed licet vas electionis et habitaculum Spiritus sancti domnus Gregorius defensione nostra non egeat, nos tamen minus studiosis, quid super hoc sentiamus, paucis elucidamus. Aspiciens a longe (subaudis #ego Gregorius@# ), id est, contemplatus post multa tempora adventum Christi, ecce video Dei potentiam venientem, id est, oculo verae fidei intueor impletum illud quod ait Psalmista: « Excita, Domine, potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos. » Et ut ait Esaias propheta: « Ecce nomen Domini venit de longinquo. » Et nebulam totam terram tegentem (subaudis #video@# ), id est gloriam Domini totum mundum implentem; quemadmodum sapientia Dei Patris in laude sui fatetur: « Ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens, et quasi nebula texi omnem terram. Ite obviam ei (subaudis #cuncti fideles@# ), id est, praevenite cum Psalmista faciem ejus in confessione; et dicite, id est, corde credite et ore confitemini, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. Nuncia nobis si tu es ipse qui regnaturus es in populo Israhel, id est, demonstra nobis per prophetas tuos nativitatem tuam sive judicium futurum, ostendendo nobis misericordiam tuam, ut salvi simus; vel, salutare tuum nobis notum faciendo, qui regis Israhel, id est viros videntes Deum. Illud vero, carissime frater, sollerter intuendum est, quod in
null
94c8d4d4-e189-4bcf-961a-c98196a16ffe
latin_170m_raw
null
None
None
None
psalmis vel prophetis futurum tempus pro praeterito, et praeteritum pro futuro, praesens quoque pro praeterito vel futuro, praeteritumque et futurum pro praesenti ponitur. Si cui displicent ista, perquirat sibi utiliora. Praeterea, solvendo quaestionem dramatis, festinemus ad mysticam interpretationem Sunamitidis. Drachma, mae, primae declinationis, genus est ponderis, et est octava pars unciae, et appenditur scripulis tribus. Drama, tis, tertiae declinationis, latine dicitur fabula. Inde modulatur antiphona in honore hujus virginis: Frequentate nobis dulcia cantica dramatis; quam nos Canticum canticorum dicimus Salomonis, in quo, post multa sub persona Ecclesiae, sanctae Dei Genitrici congrua reciprocando, in ejus admiratione taliter proclamat synagoga: « Revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te. » Frequens proclamatio insinuat quod nimius ardor videndi eam versetur in uniuscujusque fidelis animo. Per Sunamitidem ergo, quae, ut in Regum libro legitur, in universa terra Israhel ad serviendum regi David perquisita, inventa est pulcra nimis, in cujus etiam sinu rex quievisse dicitur, beata et semper Virgo Maria figuratur, in cujus sinu Rex caelorum quievisse creditur; et ex cujus immaculato utero, homo factus pro salute nostra, idem, Deus et homo, quasi rex de cubiculo suo processisse praedicatur. Recte autem de Sunamitide legitur: « Rex vero non cognovit eam, » quia beata Virgo Maria, virgo ante partum, virgo post partum, et virgo in partu, absque commixtione virili Deum et hominem nobis ineffabiliter protulit. Alioquin, ea quae de Sunamitide figuraliter protulimus, restat ut de sancta Dei Ecclesia non habente maculam neque rugam mystice intelligamus. Dum enim de divinis Scripturis intellectum alicujus mysticae significationis exsculpere Deo donante nitimur, una cum Christi discipulis spicas manibus confricamus. Sunam, juxta veram Hebraicorum nominum interpretationem, #altitudo@# interpretatur; unde Abisag, inter filias Hierusalem speciosa, quae #voluntatis ignorantia@# interpretatur, orta fuisse describitur; quam David rex, qui #fortis manu@# interpretatur, suo lateri sociasse, sed eam minime cognovisse legitur. Adonias vero qui #senior@# dicitur, per manum Bethsabe, quae #domus septem,@# sive #domus abbatizantium@# interpretatur, eam suo conjugio postulasse dinoscitur. Hic per manum Banaiae, qui #instructor@# sive #aedificator@# dicitur, Joiadae filii, qui #sapiens@# interpretatur, interfectus esse scribitur. His paululum intermissis, Deo ducente, secundum capacitatem ingenioli nostri, redeamus ad solutionem mysticae propositionis. Per Sunam, quae #altitudo@# interpretatur, aeterna Dei sapientia, id est Verbum Patris, per quod facta sunt omnia, recte intelligitur; de quo per Psalmistam dicitur: « Verbo Domini coeli firmati sunt; » et: « Omnia in sapientia fecisti; » de quo et per Salomonem dicitur: « Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante aevum. » Cujus etiam excellentia Apostolus, usque ad tertium coelum raptus, mente contemplatus, proclamat: « O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit, aut quis prior dedit illi et retribuetur ei? quoniam per ipsum, et cum ipso, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. » Per Abisag vero, quae #voluntatis ignorantia@# interpretatur, sancta electorum Ecclesia designatur, de qua per Salomonem dicitur: « Felix sterilis, et inconquinata! quae nescivit torum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. » De qua etiam Anna mater sancti Samuhelis, foecunditatem synagogae, et sterilitatem ejus ad tempus; demum vero futuram Ecclesiae foecunditatem, et synagogae sterilitatem adtendens, prophetando intulit dicens: « Sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat filios infirmata est. » Quia revera, caerimoniis et animalium victimis veteris legis cessantibus, mater nostra sancta et immaculata Dei Ecclesia per fidem credentium et sacri baptismatis regenerationem Deo cottidie filios gignere non desinit. Porro per David regem, qui #fortis manu@# interpretatur, Dei Filius, qui vicit diabolum et mundum, recte intelligitur; de quo per Danihelem dicitur: « Aspiciebam in visu noctis, et ecce in nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat:
null
5e1059e4-2cac-4a9e-804d-1c91eb1fc351
latin_170m_raw
null
None
None
None
et datum illi regnum et honor; et omnis populus, tribus, et linguae illi servient: potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur; et regnum ejus, quod non corrumpetur. » Hominem etiam paradiso restituit, ut Psalmista ait: « Tu es, Domine, qui restitues hereditatem meam mihi. » Specialiter vero hereditas nostra dicitur Christus, ut idem Psalmista canit: « Dominus pars hereditatis meae; » et: « Beata gens, cujus est Dominus Deus ejus. » Qui ut nos hereditatem Dei esse ostenderet, subjunxit: « Beatus populus quem elegit Dominus in hereditatem sibi! » His itaque dictis, vertamus stilum ad ordinem narrationis. Per senectutem regis David bene intelligitur ultima pars praesentis saeculi, in qua Deus pro nobis homo dignatus est fieri. Per mortem vero ejus significatur vera mors Christi pro nostra redemptione in cruce pendentis. Porro per Sunamitidem, quae in omnibus finibus Israhel perquisita inventa est nimis pulcra, quae etiam regio lateri admixta eum fovisse, et in cujus sinu rex quievisse scribitur, sancta universalis Ecclesia, ut jam diximus, figuratur; quae, de omnibus gentibus congregata, per unitatem fidei Christo vero Regi creditur conjuncta, ut ait Psalmista: « Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. » In vestitus deauratione, cruor per quem redempti sumus sanguinis Christi, seu unctio chrismatis sacri; et in circumdatione varietatis, signatur varia distributio donorum Spiritus sancti. In sinu vero Ecclesiae Christus quiescit, dum post resurrectionem suam, ascensurus in caelum, apostolis dicit: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. » Unde et Johannes ait: « Si diligimus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. » Alioquin Adonias, qui #senior@# interpretatur, antiquum Hebraeorum populum designat; qui, postquam Christum Dominum in cruce suspendens morientem vidit, occasione veteris legis accepta, ecclesiam fidelium sibi subjugare voluit. Qui Sunamitidem per Bethsabe sibi dari postulat, dum carnalibus templi sacrificiis, neomeniis quoque et sabbatis, fideles Christi sibi subicere volens, a Hierosolymis fugat. Quem adgressus filius Joiadae, qui #sapiens@# dicitur, Banaias, qui #instructor@# sive #aedificator@# interpretatur, interficit; dum sapiens architectus Ecclesiae, et instructor morum nostrorum vas electionis Paulus apostolus, scuto fidei armatus, galea salutis protectus, et gladio Spiritus sancti corroboratus, Judaeos increpans ait: « Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam reppulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. » Qui et Corinthiis scribens ait: « Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio aliquis vocatus est? Non circumcidatur. » Et ad Galatas inquit: « Ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest; quia in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides quae per caritatem operatur. Et quicumque hanc regulam servaverint, pax super illos et misericordia Dei. » Simon quoque Petrus et Jacobus et ceteri apostoli his qui ad fidem Christi ex gentibus per baptismum conversi fuerant, ne circumcisioni et caerimoniis veteris legis subicerentur, istiusmodi scripta per manum Barnabae et Pauli in Actibus apostolorum misisse leguntur: « Visum est Spiritui sancto et nobis, fratres, nihil ultra imponere vobis oneris, quam haec necessaria, ut abstineatis vos ab immundiciis simulacrorum, et sanguine, et suffocatis, et fornicatione. » Alioquin denuntio ego omnibus qui nomine Christiano censentur, et hanc legem sibi a Spiritu sancto et a Christi discipulis datam non custodiunt, quia, nisi paenituerint, Christiani non sunt. Quod si Christiani non sunt, profecto, ut Johannes testatur, Antichristi, id est contra Christum stantes, appellari possunt; de quibus alibi legitur: « A nobis exierunt, sed non erant ex nobis; quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. » Sectatores vero hujusmodi vocantur haeretici, id est a Deo alieni Ceterum rex Salomon, qui #pacificus@# interpretatur, cujus, ut Regum historia refert, omnis terra desiderabat faciem videre, cujus etiam nutu Adonias interfectus est, pacificus Rex noster Jesus Christus Filius Dei vivi,
null
bc10e91c-bcac-4f8d-bf4c-3a69f533e4f6
latin_170m_raw
null
None
None
None
« in quem, » ut apostolus ait, « desiderant angeli prospicere, » qui pacificavit per suum sanguinem quae in caelis sunt et quae in terra, allegorice intelligi potest; qui antiquum hostem expugnat, dum habitaculum nequitiae ejus Antichristum perditionis filium, qui elevatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur, exterminat, ut Apostolus manifestat: « Quem Dominus Jesus, inquit, interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. » Amplius [ #marg.@# dicam]. Expeditis his quae ad mysticam interpretationem Sunamitidis pertinere videbantur, operae pretium duximus moralitati convenientia huic opusculo addere pauca. In jam dictis canticorum Canticis, sub persona Sunamitidis sic se habent verba sapientis de Christo et Ecclesia prophetantis. « Si ignoras te, inquit, o pulcra inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos, » quos alia translatio appellat agnos. Ecclesia Graece, Latine #congregatio justorum@# dicitur, quae ignorare se dicitur, dum, originalis peccati pompis abnegatis, et idololatriae cultibus postpositis, praeterita cum Apostolo relinquens, in futuris sese extendere nititur. Pulcra inter mulieres appellatur, dum conventiculis synagogae comparata, mundior per baptismum invenitur. Egreditur cum Abraham anima justi de terra et de cognatione sua, dum proprii corporis illecebras, voluptates, et carnalium sensuum transiliens desideria, humili mente festinat ad supera. Incedit post vestigia gregum, quando praecedentium prophetarum et apostolorum vestigia sequens, spiritalium doctorum dictis et factis inhaerere desiderat. Pascit agnos suos, dum, de virtute in virtutem conscendens, sibi et suis pabula divini verbi lectionibus inhaerendo subministrat. Quibus, pascua divini verbi decerpere gestientibus, ait Apostolus: « Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. » Et Psalmista: « Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. » Talibus et his similibus anima virtutibus decorata, filia Dei meretur appellari; ut Spiritus sanctus per os David ei suggerendo intulit: « Audi, filia, et vide, et inclina aurem, et obliviscere populum tuum, » idololatriae sive titillationibus carnis reluctando; « et domum patris tui, » naevum originalis peccati, seu delectationes corporis, ne ad consensum usque perveniant, fugiendo. Et tunc digna eris audire vocem sponsi in die ultimo: « Tota pulcra es, amica mea, et macula non est in te: veni de libano, veni. » Quaestionum caritativa solutio, spe firma sit in Christo unius fidei nostrae valitudo. OPUSCULUM VIII. Quod omnis inaequalitas ab aequalitate progressa, qualiter ad aequalitatem redeat, inter doctos aliquando sit dubitabile, puriore mentis ratione vigentis est disserere. Vulgum vero quod dubitatio ipsa praetereat, Pater patriae evidenter declarat. Proportione igitur inmortalitatis, Omnipotentis providentia hominem in principio creavit aequalem angelis, qui, inobedientia mandatorum Dei, ex inmortali mortalis factus, proh dolor! in hujus aevi quam patimur aerumnam est expulsus. Sed creator illius nolens eum pati sempiternaliter, mittendo Verbum suum non solum ad aequalitatem supernorum civium illum revexit misericorditer, verum etiam super omnia creata extulit, ut ait Propheta, mirabiliter: « Omnia subjecisti sub pedibus ejus. » Illud vero licet de homine Christo Jesu specialiter sit praedictum, tamen illud evangelicum adtenta mente de illius membris est recolendum. « Quodcumque, » dixit idem Dominus, « ligaveritis in terra, erit ligatum in caelis; et quodcumque solveritis in terra, erit solutum in caelis. » Hujusmodi potestas, Spiritu sancto cooperante, apostolis per intervalla temporum eorumque successoribus tradita, a fidelibus corde credendum et ore confitendum est quod maneat inconvulsa. Cujus vigore nobiliter pollens sancta Senonensis mater Ecclesia, Christi Jesu morte redempta, et almi martyris Saviniani Galliarum primatis verbis edocta, beati etiam protomartyris Stephani sanguine dedicata, ad praesens una cum consensu et voluntate illius regis inclyti Francorum, conprovincialiumque episcoporum et procerum abbatumque et clericorum, nec non utriusque sexus fidelium, proclamat sibi domnum illum fieri pontificem summum; de cujus bonis actibus gaudens effecta, ad hoc opus dignum et idoneum, in quantum humana fragilitas nosse permittit, eum fore denunciat. Sub illius igitur praevidentia, explosa omni controversia, in summi opificis servitio militare deliberantes, qui per inoboedientiam ad ima ruimus, oboediendo aequales angelis fieri obtamus, quatinus, digito discretionis tacti, et plectro
null
1ad04b45-63b0-45fc-a3a5-c074593a5eb0
latin_170m_raw
null
None
None
None
piae admonitionis repercussi, una cum illo in abstinentiae tympano et unanimitatis choro mereamur gratulari. Sicque conjuncti quattuor principalium virtutum harmonia, valeamus semper istiusmodi laudare Deum consonantia: « Omnis spiritus laudet Dominum. (Si de abbate agitur, conveniens ratio loci et personarum honeste immutetur OPUSCULUM IX. Seniores et fratres, audire debetis quare hic estis congregati. Deus omnipotens quando primum hominem creavit, liberum illi arbitrium contulit. Ipse vero libero arbitrio male usus, esu pomi vetiti, deliciarum sede, manente libero arbitrio, est privatus. Cujus sequaces per multa tempora a via veritatis oberrantes, et idolis servientes, auctorem suum penitus ignorabant: quoad usque omnipotens Deus, oboedientia famuli sui Abrahae placatus, circumcidi illum voluit. Et postmodum per sanctum Moysen amicum suum semen ejus de servitute Aegyptia liberans, et eundem ipsum praeesse populo suo volens, per manum illius ei legem tradidit. De cujus spiritu postquam Aaron et filios ejus ad pontificatus honorem elegit, Dei providentia sumens septuaginta viros qui una cum illo populo praeessent, replevit. Quorum posteritas dum per successiones temporum usque ad Samuhelem prophetam perduraret, David regem de quo dicit Deus: « Inveni David secundum cor meum, » eidem genti contulit. De cujus stirpe Dominus Jesus per voluntatem Patris, cooperante sancto Spiritu, inmaculatam carnem ex inmaculata Virgine sumens, duodecim apostolos elegit, et appellari ab eis Dominus et Magister voluit. Quibus ab eo sancta mater Ecclesia ejusdem Domini Jesu sponsa commissa, et ligandi atque solvendi potestas collata, quamdiu mundi hujus orbita volvitur, in eorum successoribus, eis scilicet qui episcopi vocantur, manet stabilis et firma. Animadvertite igitur, fratres karissimi, qua ratione, qua pietate, qua misericordia, qua moderatione erga humanum genus Deus omnipotens utitur, dum non hominibus angelos, archangelos, sed homines sibi natura consimiles praeponere dignatur. Expedit ergo vobis ut exhibitione bonorum operum Deo placeatis, quatinus sacerdotes et principes Deo dignos, qui vobis verbo et exemplo ad caeleste regnum praebeant pergendi ducatum, habere possitis. Praeterea noverit fraternitas vestra sanctam Trecasinensem Ecclesiam, morte sui praesulis viduatam, expetisse domni Gilduini archiepiscopi nostri praesentiam, juxta sanctorum canonum censuram, quatinus illi concedat sponsum et pastorem congruum. Cujus petitioni libentissime annuens, una cum consensu et voluntate domni nostri Hainrici Francorum regis, et suffraganeorum suorum, Carnotensis scilicet episcopi, Aurelianensis, Parisiensis, Meldensis, Nevernensis, Antissiodorensis, nec non et procerum Francorum, totiusque cleri et populi adplausu, dat ei quem praesentem cernitis domnum Mainardum, hujus sanctae matris Ecclesiae sancti Stephani archiclavum, pastorem, et sponsum, nobili stirpe progenitum, et bonis moribus ornatum. Unde postulamus caritatem vestram, karissimi fratres, ut in excelso voces extollentes, quid super hoc vobis placeat proclametis. Hunc versiculum repetitum tertio, prosequatur decentissima cleri electio, deinde metropolitani et omnium conprovincialium, si fieri potest: sed non minus quam trium episcoporum, metropolitano praesente, benedictio. OPUSCULUM X. #Sanctae matris Ecclesiae Senonum archiepiscopo Gilduino, maxima corporis invalitudine detentus Odorannus syncellita, aemulari meliora charismata.@# Quod studio lectionum divinarum obtinere valeamus, unde nova et vetera proferre queamus, ad id faciendum provocant nos beatae memoriae praedecessoris vestri Leutherici archiepiscopi mirifici actus, qui semper juxta Apostolum in oratione assiduus, et in meditatione legis Dei permansit indefessus; cujus praesentia corporali si ad praesens dignum fuisset perfrui saeculum, nequaquam pullulasset nova haeresis Burgundionum, qui, ut mihi innotuistis, asserunt se rebelli mente nil debere suis episcopis, si ab illis ad emendationem ut veniant, canonice vocati, venire distulerint pro suis flagitiis. Quibus, ne remaneant in tanto errore, proferendum est antidotum ex divinarum legum auctoritate. Inter cetera sanctae exhortationis affamina, Domini Jesu cum apostolis loquentis sic se habuerunt verba: « Qui vos spernit, me spernit. » Quorum vicem sacerdotes Ecclesiae tenentes, majori injuria non possunt lacessiri, quam si, verbum divinum subministrantes, spernantur a subditis. Quibus, ne vilipendatur vigor ecclesiasticus, e diverso occurrunt leges mundanae a Christianis imperatoribus Spiritu sancto inspirante promulgatae, quibus praecipitur ut triplo componantur omnes sacerdotum injuriae. Gloriosi quoque imperatoris Karoli luce clariora extant capitula, in quibus continentur hujusmodi scripta: « De vocationibus, quas faciunt episcopi, praecipimus ut, qui eas neglexerit, tripliciter componat. Quod si excommunicatus ad
null
b0d3ec06-3166-470d-b936-0ad6a7fee5d4
latin_170m_raw
null
None
None
None
satisfactionem venerit, canonice suscipiatur. » His ita expensis, si vultis nosse qualiter tripla fiat compositio, paucis intimabo. Omnis injuria cujuscumque senioris vel advocati, sive despectus seu contemptus, excepto regis et sacerdotum, ·LX· solidis, id est pretio trium librarum multatur. Multiplicatus igitur ternarius per ternarium excrescit in novenarium. Haec est lex primae vocationis episcopi, si spreta fuerit. Novenarius vero ductus per trigonum, reddit vicesimum et septimum numerum. Consequenter ergo haec est lex secundae injuriae. Vicesimus quoque et septimus numerus, per trigonum auctus si fuerit, in octogenarium et unum numerum exsurgit. Et haec est lex injuriae sacerdotalis tertiae. Si quis vero, quod absit! jugo diaboli mancipatus, culpis suis exigentibus, secundum mandatum Domini nostri ut ethnicus et publicanus ab ecclesia fuerit ejectus, et juxta Apostolum, Sathanae, ut spiritus salvus sit in die Domini, in interitu carnis traditus, ad Ecclesiam catholicam reverti voluerit: in primis, ut dictum est, sacerdoti satisfaciat; et sic demum paenitendo reconciliationem, ut mos est ecclesiasticus, obtineat. Valete. OPUSCULUM XI. #Desiderabilibus maximaque veneratione suscipiendis Masciacensis coenobii fratribus, gratia Dei non suis meritis, abba Ingo donum perfectae caritatis, et bravium aeternae remunerationis.@# Variis hujus saeculi perturbationibus, karissimi fratres, commoti et diversis malis afflicti, causam eorumdum malorum debemus agnoscere, et cognitam auxiliante Dei misericordia evitare. Causam prosperitatis et adversitatis Spiritus sanctus demonstrat his verbis: « Justitia elevat gentem, miseros facit populos peccatum. » Peccatum, quo miseri efficimur, hoc esse credibile est, quod, cum fide simus Christiani, destruimus proh dolor! factis aliquando professionem monachi. Et quia beatitudini sempiternae felicitatem praeponimus temporalem, et illam nisi resipiscamus perdimus, et hanc quae quantulacumque posset esse, si recti esse vellemus, non adprehendimus. Quia ergo vindicta Dei et in hac vita temporaliter incipit, et usque ad alteram, quae finem non habet, nisi conversio subveniat, pertendit, sive praelati sive subjecti omnem deponamus excusationem. Et cum sibi unusquisque nostrum sit conscius in quibus maxime Deum offendit, communiter eum et oboedienter audiamus monentem: « Redite, praevaricatores, ad cor. Itemque: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; quiescite agere perverse, discite bene facere, » ut per paenitentiae salubrem cursum perveniatis ad indulgentiae tutissimum portum. Ita valebimus non solum effugere mala praesentia, verum etiam bona sperare ventura. Dediscamus sola carnalia appetere, de consequendis spiritalibus aliquando cogitemus. Et ut nostrae cupiditates temperentur, et modum aliquem teneant, veniat nobis in memoriam celer eorum transitus, quos in dignitatibus hujus saeculi admodum florentes vidimus, nec obliviscamur quod eos cottidie sequimur. Ad mortem enim sine intermissione properamus. Repetamus mores quibus hactenus ordo monasticus crevit et viguit. Nullae sint fictiones, nullae conspirationes inter nos qui patrem invocamus Deum; quibus dicunt pontifices: Pax vobis; et pro quibus omnes concorditer orant sacerdotes: Da propitius pacem in diebus nostris, et: Pax Domini sit semper vobiscum; et quibus polliceri Deus dignatur: « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. » Illa comminatio ejus non videatur nobis contemptibilis: « Vae illi, per quem scandalum venit! » ne forte, quod ipse avertat, sola vexatio, ut ait Esaias, det aliquando intellectum auditui, ut, infelici experimento, quod nunc non credimus, aut nos nescire fingimus, in tormentis positi sentiamus. Illud autem neminem nostrum fugiat, a doctissimis viris usque ad nostram aetatem probatum et creditum, quia per concordiam parvae res crescunt, per discordiam vero maximae dilabuntur; ne forte, dum cupimus nostra securius tenere, vel ad transitoria capienda felicius conscendere, justo Dei judicio ruina nos labentis saeculi, quam nostris discisionibus praeparamus, involvat, et in perniciem animae et corporis pertrahat. Haec nostrae humilitatis quantulacumque admonitiuncula, praesenti tempori congrua, dum ad vos, dulcissimi patres vel fratres, pervenerit, volo ut in conventu fratrum recitetur, ut per illam cunctis fratribus parvitas nostra ad memoriam revocetur. Spero enim, omni dubitatione submota, peractis diebus festis Dominicae resurrectionis, si Deus vitam concesserit, me apud vos futurum, ac penes vos aliquandiu moraturum. Valete. OPUSCULUM XII. Quod omnis homo ad amandum et
null
bfa359a4-6041-41c2-a94f-cc84195731d5
latin_170m_raw
null
None
None
None
colendum Deum creatus sit, testatur his verbis Ecclesiastes in fine sui sermonis: « Deum time, et mandata ejus observa, hoc est omnis homo; » id est, ad hoc creatus est omnis homo, ut Deum timeat et mandata ejus observet. Verus quoque concionator noster Dominus Jesus, inter cetera melle dulcissimo dulciora, talia suis discipulis profert affamina: « Quod vobis dico, omnibus dico, vigilate; » et: « Timete eum qui potest animam et corpus perdere in gehennam. » Qui etiam adpropinquans passioni, unanimitatis patientiam servare eos sic docuit: « Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. » Et ascendens in coelum, orando Patrem, intulit dicens: « Non pro his rogo tantum, sed pro eisqui credituri sunt per verbum eorum in me, ut et ipsi in nobis unum sint. » De sectatoribus quoque hujusmodi Lucas in Actibus apostolorum dicens, taliter intonuit: « Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, et erant illis omnia communia. » Igitur dum per multa annorum curricula istis et his similibus sancta electorum Ecclesia ab apostolis fundata polleret virtutibus, omnium bonorum invidus diabolus, malignum virus adinventionis suae in haereticorum mentes fundens, discidia inter fideles ebullire fecit, et unanimitatis virtutem in quantum potuit perturbavit. Sed sancta Ecclesia supra firmam petram, id est Christum, bene fundata, nullis haereticorum perturbationibus concuti potuit, quae, Spiritu sancto doctorum spiritalium pectora perlustrante, inmobilis permansit. E quibus legislator Benedictus, unanimes congregare studens in Dei domo, scripsit monachorum regulam, discretione praecipuam, sermone luculentam, in qua evidenter ostenditur quanta sit unanimitatis virtus. Quia vero, ut Apostolus ait, non omnium est fides, tamen omnium beneficium est in fratres. Licet sancta universalis Ecclesia diversis in ordinibus distributa sit, tamen unius caritatis visceribus enutritur et gubernatur. Cujus amore succensa humilis congregatio sanctorum apostolorum Petri et Pauli, sanctorum quoque apostolorum Saviniani et Potentiani sociorumque eorum Senonensis vici, desiderat fraternitati suae conprovinciales presbyteros, seu quoslibet fideles, ad hoc opus suscipiendum idoneos sibi conecti vinculo caritatis, non solum corporaliter verum etiam spiritaliter; eo videlicet tenore ut, si aliquis ex illis in infirmitatem deciderit, ab abbate vel a fratribus, more ecclesiastico, seu a ceteris conpresbyteris visitetur; et, si defunctus fuerit, ab unoquoque monacho sacerdote, seu a ceteris presbyteris pro salute animae ejus septem missae canantur; in conventu vero fratrum post primam horam diei, ante quam litania agatur, psalterium ex integro decantetur. Pro talione vero hujusce rationis, id quod praescriptum est fieri pro presbyteris, similiter fiat pro monachis ab ipsis presbyteris vel monachis. Et per singulos annos, sicut in festivitate omnium sanctorum jejunium neglectum, sive festivitas neglecta fuerit, persolvitur; sic in prima subsequenti die commemoratio omnium fidelium defunctorum, causa karitatis Dei, in eodem monasterio ab abbate vel a fratribus conprovincialibus sollempniter agatur, eleemosyna publica in pauperes, et refectione karitatis corporaliter subsequente. Et ut haec exhortatio perpete ( #ita cod.@# ) vigeat, praesentium fratrum nomina adnotamus; et ut deinceps defunctorum fratrum nomina designentur, obnixe precamur. Ea ratione firma, ut more ecclesiastico postquam exhortatio orationis post offertorium missae a presbytero facta fuerit, subdiaconus retro altare stans virorum familiarium nomina et mortuorum loco opportuno recitet. Praeterea sciendum est quod si difficultas, aut loci aut temporis, aut cujuslibet rei, visendi infirmum venerit, unusquisque in suo loco, sicut supra dictum est, solatium fraternae karitatis illi persolvat; et si obierit, similiter faciat. Et si monachos taeduerit cantare psalterium, agant missam pro mortuo in conventu fratrum. Ipsa die qua testamentum istud in capitulo sancti Petri per textum sancti Evangelii alternatim confirmatum est, sancitum est ut a duodecim presbyteris ex his qui foris sunt singulae missae in unaquaque hebdomada per singulos apostolos decantentur; et in conventu monachorum in omnium apostolorum veneratione semel in hebdomada missa agatur. Ceteri vero presbyteri vel fratres per unamquamque hebdomadam pro animabus omnium defunctorum fidelium unam missam cantent singuli, quatinus illis a Deo requies donetur, et nobis pacis tranquillitas, et terrae fertilitas, apostolorum interventione, et vitae felicitas conferatur. Qualiter ea, quae praedicta sunt, agenda sint. Convenientibus fratribus in unum, finita lectione, dicatur ab abbate:
null
52cc071b-3fc7-43f7-a0f0-c0ee59d28bee
latin_170m_raw
null
None
None
None
Flectamus genua. Et finita oratione dicatur: Levate. Deinde adstantibus omnibus dicat abbas, praemissa salutatione, id est Dominus vobiscum, hanc orationem: Deus qui corda fidelium sancti Spiritus illustratione, #etc., ut in hodierna liturgia.@# Item aliam: Deus, cui proprium est misereri semper et parcere, #etc., ut in h. l.@# Denique aliam: Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors Deus, cunctis fidelibus defunctis veniam, viventibus indulgentiam; ut, te largiente, pariter ad vitam pervenire mereamur aeternam. Per etc. OPUSCULUM XIII. #Didascalo sanctae Aurelianensis Ecclesiae, et monasterii sancti Aviti archimandritae Ayrfredo, nec non Hugoni sanctae matris Ecclesiae Senonensis archidiacono, misericordia Dei indignus frater Odorannus orationum fidelium munus.@# Si, cum gyrovagis diversorum cellas circuiens, gulae illecebris et propriis voluptatibus deservirem, aut cum bubulcis durissimo vomere glebas vallium gelu urente et aestu verterem, fortassis nemo invideret. Quia vero, in coenobio residens, subtilium rerum quae sunt, et quae inmutabilem sui essentiam sortiuntur, investigare diligenter veritatem cupio, maledicta et obprobria ab aemulis sustineo, erecta quasi ex quodam praecipiti mente profundo, eorum respondere detractioni compellor. Quorum quia, ut in lamentatione mea scripsisse me recolo, magis elegi reprobis reticere quam respondere, nequaquam responsum darem, nisi, arcuato ictu me confodere nitentes, sibi ipsis miseri venenata lingua mortiferum anthropomorphitarum virus inferrent. Itaque dum mihi, invidia stimulante, a veritate desipientes, quod, de Deo male sentiens, manibus detruncatum vel quibuslibet membris debilitatum, quod absit! illum dixerim obiciunt, in jam dictam haeresim, Deum corporalibus liniamentis conpactum esse asserentes, praecipites corruunt. Quibus e diverso occurrit beatus Augustinus ferendo catholicae fidei antidotum, De Deo, inquiens, nihil corporaliter effigiatum credendum est. #Sequitur in codice hymnus prosaicus, sive ut Graeci loquuntur canon, cum tonis musicis in laudem SS. Saviniani, Potentiani atque sociorum, cujus auctor videtur ipse Odorannus, quandoquidem nomen suum ipse deinde apponit in codice, ut infra videbimus. Pretiosam arcam S. Saviniano fecisse Odorannum, jussu et impensis regis Roberti et reginae Constantiae, narratur in Annalibus Bened. ad an. 1016, 1025, 1028, ob solemnem reliquiarum ejus translationem, quo tempore tunc etiam hymnum ab eo scriptum fuisse opinor. Caeteroqui universum illum honorem sanctis martyribus impensum, ductamque supplicationem, nemo luculentius scripsit quam ipsemet Odorannus in Chronico ad an.@# 1031. IN SANCTUM SAVINIANUM SOCIOSQUE EJUS. HYMNUS. Sancte Saviniane, martyr Christi pretiose, una cum tuis sociis, quaesumus, ora pro nobis. Evovae. O mirum tirocinium Senonensis Ecclesiae praesulum, quo ovile daemoniis mancipatum pastorem recognovit pastorum! O decus pontificum, et honor certantium, nobis famulantibus non denegetis vestrum subsidium! Gratuletur temporaliter fidelium turba sanctorum, Saviniani ac Potentiani celebrando sollemnia Hierusalem aeternalis, pro quorum tripudio Christum laudans exultat. Regem regum omnium collaudemus Dominum, qui sibi Savinianum praeelegit sanctissimum, atque Potentianum coheredem fecit suum. Savinianus pontifex Hebraeus fuit genere, et ex Christi discipulis, quos binos jussit progredi. Hic priscae legis edoctus erat valde dogmatibus. Ab ore quoque Domini verba salutis didicit. Conexit huic caritas, sociavitque probitas viros praeclari meriti rectae fautores fidei; qui, Christi facti praevii, miraculis et praeclui, cum ceteris discipulis pacem ferebant populis. Evovae. Christus ut astra petiit, apostolorum principi probi viri sunt additi, parentes ejus monitis. Adepta sede cathedrae urbis Petrus Romuleae, Savinianum convocat, hortans ut Gallos adeat. Evovae. Gloriosis martyribus Christi Saviniano atque Potentiano sollemnia celebremus, qui Galliam Senonis ab errore revocantes, dato proprio sanguine, caelestia meruerunt. Regi regum Christo Domino munus acceptabile perditi populi reportantes, caelestia, etc. Sanctus princeps Ecclesiae Petrus hos admonuit in Gallia divini verbi semina spargere, cujus imperio hanc arcu fidei expetierunt. Famosam urbem Senonum diaboli abstrahunt a cultura, et pro vera ac catholica fide, hanc arcu, etc Dum devotus archipraesul Savinianus oppidum Senonum adisset armis spiritalibus undique munitus, infidelium animos ad amorem sui convertit, eorumque cervicibus jugum Christi suave et onus leve indidit. Nefanda siquidem paganorum conamina contrivit, et de hostibus feliciter triumphavit. Superni quippe pneumatis insignitus praesagio, summus antistes adiit Senonensem mox metropolim. Evovae. Virtutis cujus specimen electi Christi milites
null
0c639a3e-79f8-49b6-8e00-0d4a47079e25
latin_170m_raw
null
None
None
None
praeclarus Potentianus Altinusque prosequuntur. Evovae. Insistunt porro conatu magnanimo gentilibus, destruentes phanatica, firmantesque Christi jura. Evovae. Miratur cohors profana inauditum Christi dogma, atque venisse celebres sapientiae proceres. Evovae. Hinc fulgente praeconio miraculorum plurimo, certatim petunt populi baptisma Christi consequi. Evovae. Horum antiquis triumphis se dolens hostis opprimi, saevis improborum dolis athletas Christi perimit. Evovae. Pauper spiritu Savinianus, et locuples pinguedine terrae Senonum populus, dum in via hujus peregrinationis sibimet obviantes concordarent, utrisque cooperatus est Dominus; illi instruendae veritatis et fidei constantiam, huic credendi et obsecundandi conferens efficaciam. Utrisque, etc. Inclytum Potentianum praesulem, piumque Altinum Dei verbi comministrum mittit Roma aurea. Hi simul pro Deo exquisita perferunt supplicia, exemplum patientiae et virtutis in summo pontifice cernentes. Hi simul, etc. Laudabilis Potentianus genera tormentorum ultro currens, fide tandem roboratus in Christo, cervicem praebet, animam sanguine laureatus Domino reddens. Corpus ejus, bestiis et avibus expositum, sola Dei providentia permansit intactum. Animam, etc. Gloriosus athleta Domini Savinianus pontifex, feliciter pro Christo multos agones perpessus, tandem paganorum mucrone, ut diu optaverat, jugulari non differens, rebus humanis exemptus ad laborum praemia demigravit. Accitus namque in eorum pestilenti concilio, ac capitali sententia dampnatus pro Christo, rebus, etc. O felix et digna laude sanctorum momentanea passio, facta fidelibus populis salutis reparatio! Evovae. Beato Saviniano gratulante in milibus populi ad baptisma pervolantibus, anguis veternus ministros erroris sui in sanctum antistitem excitavit. Dum cernit cultus simulacrorum et laqueos sui machinamenti denodare hostis antiquus, ministros, etc. Egregius Savinianus, in agone decertans, novissima diro impiorum mucrone pro Domino subiit egregie tradito capite, illico caelos scandens praemia laborum consequi meruit. Funus ejusdem fidelium discipulorum manibus infertur mausoleo. Praemia, etc. Hodie beatus Savinianus cum collegio fratrum cucurrit mundi certamina; hodie fuso sanguine sumpsit palmam gloriae; hodie carne solutus in caelum sequitur Agnum Dei Filium. Mirabile et beatum decus sanctorum, in caelis coronabile, et in terris venerabile! Hodie carne solutus, etc. Athletam Domini Savinianum per iter martyrii gradientem sequitur grata amicorum clientela, sanctus videlicet Potentianus, aeque nobilis Altinus, inclytus Eodaldus, et sanctus Serotinus. Mortis namque ab impiis discrimine multati, martyrii gloriam assequi meruerunt. Sanctus, etc. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Messis cultores Domini, Savinianus et Potentianus inclyti, reportarunt semina a Christo data duplicia. Evovae. Hi karitatis geminae resplendentes munere, Dei amore et proximi enituerunt plenissime. Evovae. In medio luporum agni positi a Domino sancti martyres Christi, sacculum et peram ceteraque xenia spreverunt pro Christo mente promptissima. Evovae. Rutilantes miraculis reversi sunt iidem sancti discipuli congaudentes ac dicentes Domino: Ecce nobis subjiciuntur daemonia in virtutis tuae potentia. Evovae. Nolite, inquit Christus, gaudere quod dominamini spiritibus, sed gaudete quia nomina vestra scripta sunt in caelis. Evovae. O clarissima martyrum gemma, Saviniane, veniam nobis obtine tua sancta intercessione, et subveni in angustiis et afflictione. Da nobis, martyr pie, auxilium de quacumque tribulatione, et subveni. Gloria Patri et Filio et Spitui sancto. Hodie athleta Domini gloriosus, Savinianus pontifex, grata amicorum clientela prosecutus, ad laborum suorum praemia demigravit; cujus apud Deum pia intercessio absolvat nos ab omni periculo! Evovae. Celebri laudum jubilo persolvamus odas Christo, recensentes gloriosum Saviniani trophaeum, ejusdem quoque clientum triumphale tripudium; horum precatu, caelico quo fruamur subsidio. Egregius triumphator Savinianus cum caterva sociorum tormentis insequitur, capite plectitur; quibus superatis, exultant sine fine in conspectu Dei. FINIS HUJUS OPERIS ET ADMONITIO LECTORI. Auctore et gubernatore Deo, hunc, licet vigente ingenio, tamen jam caligante oculo et frigescente articulo, librum Odorannus paene sexagenarius exaravit monachus. Vos qui legitis, orate pro eo.
null
fe97fa39-a14d-457f-9b70-3211ec9f9140
latin_170m_raw
null
None
None
None
Consecratio Vicensis ecclesiae Anno incarnationis Dominicae 1038, aera MLXXVI, indictione V [VI] venit domnus Guifredus S. primae sedis Narbon. archiepiscopus, vir excellentis ingenii, et sapientiae singularis, ad sedem B. Petri apostoli principis Ecclesiae Ausonensis, atque cum eo episcoporum suae dioeceseos venerabile collegium, cum caterva praemaxima diversi ordinis clericorum, occurrente simul variae dignitatis ac utriusque sexus grandi multitudine populorum, ad consecrandam ejusdem sedis basilicam in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli constructam. Agebantur autem haec sub potentatu et praesentia domnae Ermesindis comitissae divinae legis operatricis magnificae, suique nepotis domni Raimundi comitis et marchionis, pueri egregiae indolis. Horum vero numerosa catervatim profluens congeries advocatorum, et conventus reverendorum, quem supra retulimus, praesulum, facta sunt instinctu et industria mentisque devotione paratissima domni Olivae praefatae sedis venerandi pontificis, qui eamdem ecclesiam strenuiter a solo coeptam, multisque sumptibus et labore perfectam, diversis sanctorum pignoribus undecunque contractis, ad sanctitatis cumulum perornavit, atque cum praecellentissimo episcoporum agmine, sacro plebis ordine, divina se juvante gratia, dedicavit. Denique is, de quo supra retulimus, domnus Guifredus Ecclesiae Narbon. archipraesul eximius, et multimodis laudibus efferendus pontificum sibi assistentium chorus, jucundae celebritatis laudibus perpulchrae salutis divinique consummato fine mysterii, hanc constitutionis dotem eidem ecclesiae contulerunt, eamque perpetua lege valituram pontificali censura promulgaverunt. In nomine summi et incommutabilis Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, ego Guifredus primae sedis Narbonensis archiepiscopus, et Oliva pontifex Ausonensis, et Berengarius Elenensis, et Guislabertus Barchinonensis, et Eriballus Urgellensis, et Guifredus Carcassonensis, uno animo et indivisa sententia simul omnes hanc dotem corroborationis sanctae matri ecclesiae Ausonensi in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli fundatae et consecratae concedimus, et confirmamus, et ut irrefragabili juris perpetuitate inconvulsa permaneat sub divini nominis obtestatione, et nostri ordinis auctoritate sancimus. In primis eamdem ecclesiam statuimus esse omnino liberam, nec cujuscunque servitii qualibet exsecutione obnoxiam. Omnes ecclesias, vel universa praedia quantacunque vel ubicunque quorumlibet fidelium dono sibi juste concessa, vel usque in perpetuum juste concedenda libere teneat, et secure possideat, ea videlicet, quae hactenus habuit, et nunc habet, vel quidquid in omnibus mortalium temporibus habuerit, tertiam partem de redditibus ecclesiarum, vel silvarum, aut de pratis, aut eremis, sive rafigis, vel quos hujus patriae vulgus tertios absolute vocat, quemadmodum hucusque habuit, vel habere debuit, vel etiam pascuarios undecunque habet, vel habere debet, ut in perpetuum sine quorumlibet impedimento possideat, confirmamus, et ut semper habeat statuimus monetam publicam suae regionis, et toloneum de marcatis ipsius loci et Minorisae, ut semper obtineat, omni modo roboramus. Interdicimus quoque juxta statuta sanctorum canonum, et auctoritatem antiquorum Patrum, ut nullus quorumlibet pontificum intra fines ipsius episcopatus ecclesiam consecrare, vel poenitentes ejusdem episcopi suscipere, nec ejus clericos ordinare praesumat, nisi forte praesul praenominatae sedis assensum spontanee praebeat. Nemo praedia ipsius ecclesiae, ubicunque debita illi noverit, celare audeat, sed mox ubi cognoverit, ad profectum illius confestim manifestare non pigeat. Nullus princeps, nulla quaelibet potestas magna vel parva, nec aliquis cujuscunque dignitatis, aut sexus, aut ordinis homo terminos ipsius episcopatus abbreviare praesumat, nec ad damnum praefatae sedis quolibet modo transferre vel alienare contendat. Terminus vero totius episcopatus S. Ausonensis Ecclesiae incipit a finibus Bergitani, et conscendit usque in montem, qui dicitur Eramala, et usque in montem Suroca, et venit usque ad pratum campi Rotundi, vaditque per ipsam Serram, sicut aquae divertunt per ipsam rupem de Latione, descenditque usque in fluvium Teser, et pervenit usque ad plantatios, qui terminus est inter Gerunden et terminos Ausoris, usque in rivum Ausoris; conscendit quoque per ipsam Serram usque in Gerundellam; deinde per ipsam viam, quae venit ad Bellam pollam, et progreditur usque ad terminos, qui sunt inter Joannet et ipsam Elzetam, et venit in finibus Arbutiae, et inde descendit usque ad cacumen montis, qui dicitur Sera, et usque ad Calm, quae dicitur Eramala, et pervenit usque in collem montis Nigri: deinde ad rivum Congusti venit usque ad castellum Bertillis, et usque super rupem S. Genesii, et inde ad montem S. Saturnini, et ad montem Calvum, atque inde protenditur usque ad montem Serratum. Progreditur autem
null
5b6bd59f-22a5-4870-b4fa-83dd4c516ab7
latin_170m_raw
null
None
None
None
per medios terminos, qui sunt inter marchiam Barchinonensem et Ausonensem, sicut dividuntur ipsae marchiae, et vadit usque castrum, quod dicitur Cheralt, et pergit per mediam divisionem ipsarum marchiarum, usque in fluvium Sigorim, similiter ab eo latere, quod superius scriptum est in finibus Bergitani, vadit ipse terminus inter marchiam Ausonensem et marchiam Barchitanensem, sicut dividuntur ipsae marchiae, et pergit usque in fluvium Sigorim. De ipsa quoque terra, vel universis ecclesiis, aut parochiis, vel qualibuscunque praediis, quae ad canonicam ejusdem sedis B. Petri apostoli pertinent, videlicet, quod hodie juste possidet, vel abhinc per universa tempora juste possederit, vel acquisierit, per auctoritatem B. Petri apostoli principis, et per ordinem nostrum excommunicamus et interdicimus, excepto quantum frater et coepiscopus noster domnus Oliva solverit, ut nullus homo cujuslibet potestatis, aut sexus aut ordinis, aliquid inde audeat tollere, aut alienare, vel ad damnum praedictae canonicae quolibet modo transferre, vel commutare. Hoc ipsum vero, quod juris ipsius canonici fore dignoscitur, eo tenore obligamus, ut, quemadmodum supradictum est, quidquid exinde praefatus pontifex Oliva solverit, solutum permaneat, quidquid solvere noluerit, excommunicatum pontificali censura persistat. Igitur hanc universam nostrae constitutionis dotem superius promulgatam perenni lege valituram censemus; omnemque hominem illam observantem, et ut stabilis permaneat adjuvantem pro posse benedicimus, et ut diuturnitatem vitae praesentis et perpetuitatem semper manentis obtineat, praeoptamus. Statuimus autem sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictione, ut si quislibet homo cujuscunque potestatis aut ordinis hanc dirumpere vel violare nisus fuerit, aut diruperit, aut violaverit, hic de parte Dei omnipotentis, et B. Petri apostoli omniumque sanctorum, et nostra excommunicatus permaneat, et conventu S. Ecclesiae, et omnium Christianorum alienus existat, tartareis vinculis innodatus inferorum poenas aeternaliter sentiat; quod si ab incepto desistat, et digna poenitudine simul et emendatione satisfaciat, ab hac excommunicatione solvatur, et haec nostra constitutio irrefragabilis et inconvulsa perpetualiter habeatur. Actum est hoc in sede beatorum apostolorum Petri et Pauli secundo Kalendarum Septembrium, an. 8 regni regis Henrici, scriptum manu Ermemiri ejusdem sedis canonici et presbyteri, ad vicem Arnaldi, Olivae pontificis notarii. Raimbaldus Arelatensis archiepiscopus; Pontius Agnensis archiepiscopus; Guifredus S. Narbonensis Ecclesiae archiepiscopus, qui hanc ecclesiam nostrae metropolis dedicavi; Oliva episcopus; Guislibertus gratia Dei Barchinonensis episcopus; Eriballus episcopus; Arnallus archipresbyter; Willelmus archidiaconus; Godebalo de Bisaura; Folco vicecomite; Raimundus comes et marchio; Adalbertus Levita, qui et praepositus; Ermesindis gratia Dei comitissa; Wifredus gratia Dei Carcassonensis praesul; Petrus episcopus; Arnallus episcopus; Berengarius nutu Dei S. Elenensis Ecclesiae praesul haec suprascripta confirmo: Bernardus gratia Dei episcopus Coseranensis; Bernardus T.; Gerallus vicecomes; Ermemirus, quamvis indignus, sacerdos, qui in supradicto anno vel die scripsi haec, quae superius dicta sunt sub jussu praefatorum pontificum et procerum, et comite Raimundo et sub T Consecratio Vicensis ecclesiae Anno incarnationis Dominicae 1038, aera MLXXVI, indictione V [VI] venit domnus Guifredus S. primae sedis Narbon. archiepiscopus, vir excellentis ingenii, et sapientiae singularis, ad sedem B. Petri apostoli principis Ecclesiae Ausonensis, atque cum eo episcoporum suae dioeceseos venerabile collegium, cum caterva praemaxima diversi ordinis clericorum, occurrente simul variae dignitatis ac utriusque sexus grandi multitudine populorum, ad consecrandam ejusdem sedis basilicam in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli constructam. Agebantur autem haec sub potentatu et praesentia domnae Ermesindis comitissae divinae legis operatricis magnificae, suique nepotis domni Raimundi comitis et marchionis, pueri egregiae indolis. Horum vero numerosa catervatim profluens congeries advocatorum, et conventus reverendorum, quem supra retulimus, praesulum, facta sunt instinctu et industria mentisque devotione paratissima domni Olivae praefatae sedis venerandi pontificis, qui eamdem ecclesiam strenuiter a solo coeptam, multisque sumptibus et labore perfectam, diversis sanctorum pignoribus undecunque contractis, ad sanctitatis cumulum perornavit, atque cum praecellentissimo episcoporum agmine, sacro plebis ordine, divina se juvante gratia, dedicavit. Denique is, de quo supra retulimus, domnus Guifredus Ecclesiae Narbon. archipraesul eximius, et multimodis laudibus efferendus pontificum sibi assistentium chorus, jucundae celebritatis laudibus perpulchrae salutis divinique consummato fine mysterii, hanc constitutionis dotem eidem ecclesiae contulerunt, eamque perpetua lege valituram pontificali censura promulgaverunt. In nomine summi et
null
c667a229-7e45-485c-81ed-1321d68c44a0
latin_170m_raw
null
None
None
None
incommutabilis Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, ego Guifredus primae sedis Narbonensis archiepiscopus, et Oliva pontifex Ausonensis, et Berengarius Elenensis, et Guislabertus Barchinonensis, et Eriballus Urgellensis, et Guifredus Carcassonensis, uno animo et indivisa sententia simul omnes hanc dotem corroborationis sanctae matri ecclesiae Ausonensi in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli fundatae et consecratae concedimus, et confirmamus, et ut irrefragabili juris perpetuitate inconvulsa permaneat sub divini nominis obtestatione, et nostri ordinis auctoritate sancimus. In primis eamdem ecclesiam statuimus esse omnino liberam, nec cujuscunque servitii qualibet exsecutione obnoxiam. Omnes ecclesias, vel universa praedia quantacunque vel ubicunque quorumlibet fidelium dono sibi juste concessa, vel usque in perpetuum juste concedenda libere teneat, et secure possideat, ea videlicet, quae hactenus habuit, et nunc habet, vel quidquid in omnibus mortalium temporibus habuerit, tertiam partem de redditibus ecclesiarum, vel silvarum, aut de pratis, aut eremis, sive rafigis, vel quos hujus patriae vulgus tertios absolute vocat, quemadmodum hucusque habuit, vel habere debuit, vel etiam pascuarios undecunque habet, vel habere debet, ut in perpetuum sine quorumlibet impedimento possideat, confirmamus, et ut semper habeat statuimus monetam publicam suae regionis, et toloneum de marcatis ipsius loci et Minorisae, ut semper obtineat, omni modo roboramus. Interdicimus quoque juxta statuta sanctorum canonum, et auctoritatem antiquorum Patrum, ut nullus quorumlibet pontificum intra fines ipsius episcopatus ecclesiam consecrare, vel poenitentes ejusdem episcopi suscipere, nec ejus clericos ordinare praesumat, nisi forte praesul praenominatae sedis assensum spontanee praebeat. Nemo praedia ipsius ecclesiae, ubicunque debita illi noverit, celare audeat, sed mox ubi cognoverit, ad profectum illius confestim manifestare non pigeat. Nullus princeps, nulla quaelibet potestas magna vel parva, nec aliquis cujuscunque dignitatis, aut sexus, aut ordinis homo terminos ipsius episcopatus abbreviare praesumat, nec ad damnum praefatae sedis quolibet modo transferre vel alienare contendat. Terminus vero totius episcopatus S. Ausonensis Ecclesiae incipit a finibus Bergitani, et conscendit usque in montem, qui dicitur Eramala, et usque in montem Suroca, et venit usque ad pratum campi Rotundi, vaditque per ipsam Serram, sicut aquae divertunt per ipsam rupem de Latione, descenditque usque in fluvium Teser, et pervenit usque ad plantatios, qui terminus est inter Gerunden et terminos Ausoris, usque in rivum Ausoris; conscendit quoque per ipsam Serram usque in Gerundellam; deinde per ipsam viam, quae venit ad Bellam pollam, et progreditur usque ad terminos, qui sunt inter Joannet et ipsam Elzetam, et venit in finibus Arbutiae, et inde descendit usque ad cacumen montis, qui dicitur Sera, et usque ad Calm, quae dicitur Eramala, et pervenit usque in collem montis Nigri: deinde ad rivum Congusti venit usque ad castellum Bertillis, et usque super rupem S. Genesii, et inde ad montem S. Saturnini, et ad montem Calvum, atque inde protenditur usque ad montem Serratum. Progreditur autem per medios terminos, qui sunt inter marchiam Barchinonensem et Ausonensem, sicut dividuntur ipsae marchiae, et vadit usque castrum, quod dicitur Cheralt, et pergit per mediam divisionem ipsarum marchiarum, usque in fluvium Sigorim, similiter ab eo latere, quod superius scriptum est in finibus Bergitani, vadit ipse terminus inter marchiam Ausonensem et marchiam Barchitanensem, sicut dividuntur ipsae marchiae, et pergit usque in fluvium Sigorim. De ipsa quoque terra, vel universis ecclesiis, aut parochiis, vel qualibuscunque praediis, quae ad canonicam ejusdem sedis B. Petri apostoli pertinent, videlicet, quod hodie juste possidet, vel abhinc per universa tempora juste possederit, vel acquisierit, per auctoritatem B. Petri apostoli principis, et per ordinem nostrum excommunicamus et interdicimus, excepto quantum frater et coepiscopus noster domnus Oliva solverit, ut nullus homo cujuslibet potestatis, aut sexus aut ordinis, aliquid inde audeat tollere, aut alienare, vel ad damnum praedictae canonicae quolibet modo transferre, vel commutare. Hoc ipsum vero, quod juris ipsius canonici fore dignoscitur, eo tenore obligamus, ut, quemadmodum supradictum est, quidquid exinde praefatus pontifex Oliva solverit, solutum permaneat, quidquid solvere noluerit, excommunicatum pontificali censura persistat. Igitur hanc universam nostrae constitutionis dotem superius promulgatam perenni lege valituram censemus; omnemque hominem illam observantem, et ut stabilis permaneat adjuvantem pro posse benedicimus
null
6fd35f50-5550-46e3-99ee-bd8992b2f5b7
latin_170m_raw
null
None
None
None
, et ut diuturnitatem vitae praesentis et perpetuitatem semper manentis obtineat, praeoptamus. Statuimus autem sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictione, ut si quislibet homo cujuscunque potestatis aut ordinis hanc dirumpere vel violare nisus fuerit, aut diruperit, aut violaverit, hic de parte Dei omnipotentis, et B. Petri apostoli omniumque sanctorum, et nostra excommunicatus permaneat, et conventu S. Ecclesiae, et omnium Christianorum alienus existat, tartareis vinculis innodatus inferorum poenas aeternaliter sentiat; quod si ab incepto desistat, et digna poenitudine simul et emendatione satisfaciat, ab hac excommunicatione solvatur, et haec nostra constitutio irrefragabilis et inconvulsa perpetualiter habeatur. Actum est hoc in sede beatorum apostolorum Petri et Pauli secundo Kalendarum Septembrium, an. 8 regni regis Henrici, scriptum manu Ermemiri ejusdem sedis canonici et presbyteri, ad vicem Arnaldi, Olivae pontificis notarii. Raimbaldus Arelatensis archiepiscopus; Pontius Agnensis archiepiscopus; Guifredus S. Narbonensis Ecclesiae archiepiscopus, qui hanc ecclesiam nostrae metropolis dedicavi; Oliva episcopus; Guislibertus gratia Dei Barchinonensis episcopus; Eriballus episcopus; Arnallus archipresbyter; Willelmus archidiaconus; Godebalo de Bisaura; Folco vicecomite; Raimundus comes et marchio; Adalbertus Levita, qui et praepositus; Ermesindis gratia Dei comitissa; Wifredus gratia Dei Carcassonensis praesul; Petrus episcopus; Arnallus episcopus; Berengarius nutu Dei S. Elenensis Ecclesiae praesul haec suprascripta confirmo: Bernardus gratia Dei episcopus Coseranensis; Bernardus T.; Gerallus vicecomes; Ermemirus, quamvis indignus, sacerdos, qui in supradicto anno vel die scripsi haec, quae superius dicta sunt sub jussu praefatorum pontificum et procerum, et comite Raimundo et sub T
null
0c6323dd-cc97-4523-84d7-723b70c0616c
latin_170m_raw
null
None
None
None
Conversio B. Afrae Erat Narcissus episcopus eodem tempore quo Diocletiani ferebatur insania. Nesciens ubi intraret, profugus ad meretricem ingressus est, Afram nomine, cum diacono suo Felice. Illa autem videns honestos viros adventantes, existimans impudicos, parat coenam et omnia quae, solito more, cum puellis suis parare consueverat. Episcopus autem veniens ut cibum caperet orare coepit et psallere. Afra autem, quia nunquam haec audierat nec viderat, stupefacta coepit inquirere qui esset, et ut didicit esse episcopum Christianorum, protinus procidit ad pedes ejus dicens: Domine, indigna sum, et in ista civitate nulla me turpior aliqua inveniri potest. Cui ait Narcissus episcopus: Salvator meus a turpissima tactus inquinari non potuit, illius nam sanctitas omnes sordes ejus delevit atque mundavit. Non sordes inquinatae inquinare poterunt Domini claritatem, nam et lux veniens, et splendor solis dum circa cloacas et lutulentas plateas funditur a coelo mundus, et mundus elevatur in coelum. Unde et tu, filia, suscipe lumen fidei, ut purificata ab omni peccato possis de meo introitu perpetua alacritate gaudere. Dicit ei Afra: Ego, quae ampliora peccata commisi quam quanti sunt mei capilli in capite, quomodo possum a tantis dilui? Respondit Narcissus episcopus: Tantum tu crede, et baptizare, et salva eris. Tunc Afra, convocans puellas suas, dixit: Iste homo episcopus Christianorum dicit mihi: Si credideris Christo et baptizata fueris, ab omni poteris mundari peccato. Quid vobis videtur? Respondentes Digna, Eunomia et Eutropia dixerunt: Tu nostra domina es, et si secutae sumus ad inquinamenta facinorum, quomodo non sequemur ad indulgentiam peccatorum? Tu caput noster es, quocunque ieris, et membra sequantur necesse est. Interea cum sermocinarentur, nox initium sumpsit, et incipiens Domino canere cum suo diacono episcopus totam noctem orando et psallendo pertransiens, simul habuit Afram cum puellis suis consortem. Mane autem orto die, episcopus Narcissus coepit inquiri a persecutoribus, et dicunt Afrae: Ubi sunt qui ad te introierunt nocte? Illa autem dixit eis: Hospites amatores mihi fuerunt et abierunt ad sacrificandum. Et putantes eos ad capitolium aut ad templum abiisse, tacuerunt; sed remansit unus ex eis qui diceret ad eam: Ego cognovi illos, qui sero venerunt, quia Christiani erant, nam in omni hora signabant frontes suas signo crucis, qua Christus eorum passus est. Dicit ei Afra: Ad me meretricem haberent intrare Christiani! Ad me non veniunt, nisi qui mei similes sunt. Abiit hic, nuntiavit omnia quae dixerat, quaeque audierat, iis qui quaerebant eos. Tunc abiit Afra ad matrem suam, Hilariam nomine, et dicit ei: Episcopus Christianorum venit ad me, nesciens ubi intraret, et per totam noctem expandens manus suas ad Deum suum, cantans ei quod novit, et nos fecit simul orare secum; circa gallorum cantum exstinxit se lumen candelae, et coepi festinare ut incenderem, et non poteram. Tunc dixit mihi diaconus ejus: Noli quaerere lumen exstinguibile; modo tibi ostendetur lux, quae exstingui non potest. Haec cum audisset episcopus oravit dicens: Veni, Lux vera de coelo, et #ostende nobis faciem tuam, et salvi erimus;@# mox venit fulgur de coelo sicut sol, et venit sicut tonitruum, et non recessit; sed tandiu ibi stetit, quandiu aurora inciperet; et dum ille orationem suam finisset, jussit nos sibi respondere et dicere: Amen; et lux fulguris illius statim recessit ab oculis nostris. Post haec misi me ad pedes ejus, et dixi illi: Injuriam tibi grandem fecisti, quia ad me introisti: sum enim mulier peccatrix; et ille dixit mihi: Ubi me Deus meus fecit ingredi, ibi introivi. Mane autem circa horam tertiam ostenderunt se mihi, qui, antequam luceret, insidiati fuerant, ut exeuntem tenerent, et occiderent; sed cum exissem, convenerunt me. Ego vero ubi faces de lino habebam, abscondi eos. Timeo ne scrutetur locus ipse; si jubes, domina mater, huc eos transire faciam, quia promisit mihi dicens: Facio te Christianam, ut omnia peccata tua deleantur. Audiens hoc mater ejus, gaudio repleta, dixit: Praestet hoc Deus, ut mihi hoc contingat. Cui dixit Afra: Ergo
null
5d5df5bf-d2ee-4d98-bff5-83616dfdd430
latin_170m_raw
null
None
None
None
nocte veniente transmigro eos huc. Cui respondit mater sua: Etiam si noluerit, roga eum. Vespere autem Afra rogavit S. Narcissum, et migravit ad matrem ejus. Ingressus autem domum S. Narcissus episcopus, factum est gaudium magnum, ita ut Hilaria per tres horas plantas ejus teneret, et diceret: Obsecro te, domine, ut me facias mundari a peccatis meis. Tunc Narcissus episcopus dixit ei: Beata est fides tua, quae antequam disceres verbum veritatis, ipsam veritatem, quam per verbum vix agnoscere possunt homines, in tua mente fundasti. Tamen quia video te capacem audiendi verbum Dei, hodie incipite tenere jejunium, et per septem dies jejunate, audientes sermonem veritatis; octava autem die purificabimini ab omni peccato, et eritis tales quales fuistis infantes, non habentes conscientiam ullius criminis, ulliusque peccati. Dicit ei Hilaria: Si jubes, dicimus quod colimus, et ita demum doce nos quid colamus. Dicit ei Narcissus episcopus: In hoc apparet quod bene potestis suscipere quod colere debeatis, cum quid colueritis evidenter exponatis; die ergo culturam tuam. Hilaria respondit: Parentes mei genere Cyprii fuerunt, et inde venerunt. Cum sacra Veneris, et Venus coli non potest nisi ab iis feminis quae meretricatae fuerint, ideo denique ego filiam meam sacris Veneris consecrans, quasi deae Veneri servituram inde meretricio placituram in prostibulo manere permisi, credens hoc quod mihi esset propitia Venus, si filiam meam divinis ejus imitationibus occupassem; nam quanto plures amatores habere poterit mulier quae Veneri serviret, tanto plus Veneri placere posse a sacerdotibus Veneris affirmatur. Audiens haec vir Dei Narcissus ingemuit et lacrymas fudit, dixitque ad diaconum suum Felicem: Surge, frater, et demus lamentum super istam talem culturam, et rogemus Dominum, ut #ubi abundavit iniquitas, superabundet et gratia.@# Factum est autem ut, cum orarent, apparuit Aegyptius quidam nigrior corvo, nudus et vulneribus elephantiasis toto corpore plenus; dare coepit mugitum et dicere: O sancte Narcisse episcope, quid tibi cum chara mea? Quid tibi cum ancillis meis, quas ego semper in amicitia mea habui? Deus tuus mundas animas, et munda corpora diligit, istae jam meae sunt, aliae esse non possunt. Nunquid ego intro ubi castitas regnat? nunquid locum invenio, ubi est spiritus castitatis? Hic tu quid intrasti, ubi inquinata sunt corpora, et pollutae sunt animae? Tunc Narcissus dixit ei: Jubeo tibi, immunde spiritus, ut des in responsum quod te interrogavero. Dic mihi, damnate: Scis Dominum meum Jesum Christum Nazarenum tentatum, flagellatum, sputamentis in faciem attestatum, cibatum felle, potatum aceto, affixum in cruce, mortuum, et sepultum, et die tertio resurrexisse a mortuis? scis hoc factum? Respondit daemon, et dixit: Utinam mihi hoc nescire licuisset! nam ea hora, qua crucifixus est, princeps noster fugiens a facie ejus in templum Dei se misit, et ideo velum templi scissum est, quia virtutem persequentis ferre non potuit; tunc saxa ipsa solida scindebantur, et monumenta aperta sunt, et surrexerunt sancti viri, qui viderunt hoc factum, quod princeps noster ab eo qui crucifixus est tentus est et catenis igneis est religatus. Respondit Narcissus et dixit: Quod nomen est principis vestri? Dixit ei daemon: Satan nomen est illi, quod interpretatur #initium mortis.@# Dicit ei Narcissus: Dic mihi, quid peccavit Dominus noster Jesus Christus, ut tanta pateretur? Dicit ei daemon: Nunquam peccavit. Dicit ei Narcissus: Et qui nunquam peccavit, quare tanta passus est? Respondit daemon: Non pro suis peccatis passus est, sed pro alterius. Dicit ei Narcissus episcopus: Ex ore tuo te condemnas, immunde spiritus. Cum ergo scias Dominum meum Jesum Christum non pro suis sed pro alienis peccatis occisum, discede ab iis mulieribus, quia pro illis passus est qui ad fidem ejus et gratiam confugerunt. Dicit ei daemon: Quare docet lex sancta, et jubet ut res alienas non tollat aliquis; tu qui sanctus es, res meas quid tollis? Quid mihi tollis animas quas mihi lucratus sum? Dicit ei Narcissus: Et fractor, et fur es tu, ab initio damnate et inveterate, nam istas animas a Creatore suo
null
dea4a67e-097b-4e74-96b3-baf2f29c145c
latin_170m_raw
null
None
None
None
et Domino tu separasti; ego modo te furem teneo, et Creatori creaturam suam restituo. Respondit ei daemon dicens: Et ego creatura ejus sum, ergo et me Creatori meo restitue. Dicit ei Narcissus: Tu ipse ore tuo confessus es Christum pro peccatis hominum passum; et si quo modo pro peccatis hominum passus est et pro daemone passus esset, restituerem Creatori tuo; nunc autem sic passus est pro peccatis hominum ut vestrum principem ligaret in infernum et principatum diriperet. Dicit ei daemon: Fac pietatem super me, et da mihi in potestatem unam animam. Dicit ei Narcissus: Si dedero tibi in potestatem unam animam, quid de ea facies? Daemon dixit: Interficio hominem, et lucror animam ejus. Dicit ei Narcissus: Mane prima luce ego tibi dabo potestatem hanc, ut haec facias. Dicit ei daemon: Dic mihi ante Deum quia das mihi animam intra corpus inclusam, quam lucrer. Dicit ei Narcissus: Ante Deum meum spondeo quod dabo tibi animam in corpore positam manducantis, et bibentis, et dormientis, et iterum vigilantis. Dicit ei daemon: Modo jube me hic manere ista nocte. Dicit ei Narcissus: Si potes nobiscum manere, mane. Dicit ei daemon: Si expandis manus tuas ad coelum, et fluctis genua tua et psallis Deo tuo, non possum hic manere. Dicit ei Narcissus: Nunquam tibi sit bene, immunde spiritus; non solum autem ego, sed et isti omnes tota nocte mecum Domino nostro flectent genua, et laudes ei una nobiscum canent. Tunc daemon dirae vocis teterrimum ululatum emittens nusquam comparuit. S. autem Narcissus episcopus fecit post jejunium reficere Afram cum matre sua et cum puellis suis, quas trementes pro eo quod viderant et audierant, suis monitis et orationibus confortavit. Ipse autem cum S. Felice diacono suo non refecit, sciens se mane iterum cum daemone certamen habiturum; transiit quoque noctem oratione et psalmorum canoribus plenam. Die autem orto, adest daemon dicens: Memor esto, sancte episcope, juramenti tui quod dedisti ante Deum, et da mihi animam cujus corpus occidam, et animam ipsam mecum habeam. Responditque S. Narcissus dicens: Et tu jura mihi in nomine Domini mei ut statim interficies quem tibi dedero, et dic mihi, si non interficias, jubeat tibi Deus ut vadas in abyssum. Dixit ei daemon: Per ipsum juro qui nos cum principe nostro vicit, si non jubes ire in abyssum, quod statim interficiam eum quem mihi dederis in potestatem. Dixit ei Narcissus: Vade juxta fontem Alpium Juliarum, unde nemo potest aquam bibere, non homo, non pecus, non fera aliqua, quia draco ibi habitat, et de flatu ejus, omnes qui ad fontem accesserint, moriuntur. Hunc draconem, vade, interfice, et animam ejus in tuam redige potestatem. Tunc exclamavit daemon dicens: O episcopum mentiosum, insuper etiam me obligavit juramento ut amicum meum occidam, quem si non occidero, compellar ire in abyssum. Tum daemon abscessit et occidit draconem, et liberatus est fons ad usum hominum usque in hodiernum diem. Per dies autem plurimos docuit eas verbum Domini, et baptizata est Hilaria et filia sua Afra cum puellis suis, et cum omnibus charis suis, et fecit domum Hilariae ecclesiam, et ordinavit eis episcopum Zozimum avunculum Afrae. Ipse autem S. Narcissus, perfectis ordine rebus, post menses novem ad Hispaniam profectus est ad civitatem Gerundam, in qua multum populum per tres annos Domino acquisivit, et ita demum ad martyrii palmam cum sancto diacono suo Felice attinxit, cujus passionis gloriam in sequentibus dicemus. Beatus igitur martyr Domini Narcissus divini verbi praedicator egregius, et sacerdotii dignitate resplenduit, et cum triumpho martyrii aulam coelestis regni victor intravit, primum quidem orientalibus, postea occidentalibus populis verae fidei lumen ostendit, et apud Gerundam gloriosa morte requievit. Cum ergo multos ad Christi fidem converteret, quadam die in Gerunda inter ipsa sacrificiorum mysteria, a persecutoribus trucidatus in confessione Trinitatis tribus vulneribus, videlicet in humero, et gutture et sura, est debilitatus. Denique, completo venerandae passionis cursu magnifico, coronam gloriae est consecutus a Domino et in aeternum regnat cum illo. Cujus venerabile corpus hactenus incorruptum ad insigne manet miraculum; spiritus
null
196556ef-20e8-409c-9cca-91a14206b5cc
latin_170m_raw
null
None
None
None
autem conjunctus Domino in coelestibus regnis exsultat cum illo. Quanquam enim ubique Christus suos in mundum ad praedicandum misisset apostolos, multisque adhuc gentilitatis erroribus plurimi fuissent occupati, tamen Dei misericordia ac Redemptoris nostri favente clementia, beatus Narcissus doctor nobis apostolus est directus. Itaque, dilectissimi, imitatores illius estote secundum egregiam praedicationem Pauli, sicut et ille exstitit Christi. Si quis autem particulam justitiae, Deo concedente, in corde suo senserit, ad praedicationem egregii martyris confugiat, ne quod in se rectum videtur stare, ullatenus corruat. Si quis vero, quod absit, enormitate scelerum pressus ad foveam tendit desperationis, poenitentiam Afrae sociarumque illius imitando intueatur meretricis, quae per Narcissum edoctae, et per Christum salvatae, fructum, Christo donante, percipere meruerunt justitiae. Ipse, qui more Elisaei amaritudinem aquae orando vertit in dulcedinem, poterit peccatorum nostrorum orando pellere amaritudinem, et de Christi gratia pietatis parare remissionem. Inter haec, dilectissimi fratres, in hujusmodi venerabili cultu funestam, sacrilegam atque perversam Hebraeorum corripite plebem, ut ita discat solemnia martyris venerari quem nunquam volens didicit amare vel credere. Sed, o flos paradisi, beatissime Narcisse, qualescunque nostras et nimium exiles nostrorum suscipe laudes, et qui in conspectu Domini de tua semper manes felicitate securus, esto clementer de nostrarum pondere miseriarum sollicitus, et qui in praesenti de tua sumus celebritate laetantes, tuorum in aeternum mereamur meritorum fore participes, illo concedente, qui te ad laudem et gloriam nominis sui mirabiliter coronavit, perpetuaeque salutis et commodi praesentis consultorem misericorditer condonavit Jesus Christus et Dominus noster, cui est cum Patre et Spiritu sancto omnis laus, gratiarum actio, potestas, virtus, et benedictio in saecula saeculorum. Amen. Passus fuit beatus Narcissus in ecclesia S. Felicis Gerundensis, quae tunc temporis S. Mariae extra muros vocabatur, cum diacono suo Felice anno Domini 297 in loco in quo nunc jacet, quo erat ecclesia cathedralis tempore infidelium. Conversio B. Afrae Erat Narcissus episcopus eodem tempore quo Diocletiani ferebatur insania. Nesciens ubi intraret, profugus ad meretricem ingressus est, Afram nomine, cum diacono suo Felice. Illa autem videns honestos viros adventantes, existimans impudicos, parat coenam et omnia quae, solito more, cum puellis suis parare consueverat. Episcopus autem veniens ut cibum caperet orare coepit et psallere. Afra autem, quia nunquam haec audierat nec viderat, stupefacta coepit inquirere qui esset, et ut didicit esse episcopum Christianorum, protinus procidit ad pedes ejus dicens: Domine, indigna sum, et in ista civitate nulla me turpior aliqua inveniri potest. Cui ait Narcissus episcopus: Salvator meus a turpissima tactus inquinari non potuit, illius nam sanctitas omnes sordes ejus delevit atque mundavit. Non sordes inquinatae inquinare poterunt Domini claritatem, nam et lux veniens, et splendor solis dum circa cloacas et lutulentas plateas funditur a coelo mundus, et mundus elevatur in coelum. Unde et tu, filia, suscipe lumen fidei, ut purificata ab omni peccato possis de meo introitu perpetua alacritate gaudere. Dicit ei Afra: Ego, quae ampliora peccata commisi quam quanti sunt mei capilli in capite, quomodo possum a tantis dilui? Respondit Narcissus episcopus: Tantum tu crede, et baptizare, et salva eris. Tunc Afra, convocans puellas suas, dixit: Iste homo episcopus Christianorum dicit mihi: Si credideris Christo et baptizata fueris, ab omni poteris mundari peccato. Quid vobis videtur? Respondentes Digna, Eunomia et Eutropia dixerunt: Tu nostra domina es, et si secutae sumus ad inquinamenta facinorum, quomodo non sequemur ad indulgentiam peccatorum? Tu caput noster es, quocunque ieris, et membra sequantur necesse est. Interea cum sermocinarentur, nox initium sumpsit, et incipiens Domino canere cum suo diacono episcopus totam noctem orando et psallendo pertransiens, simul habuit Afram cum puellis suis consortem. Mane autem orto die, episcopus Narcissus coepit inquiri a persecutoribus, et dicunt Afrae: Ubi sunt qui ad te introierunt nocte? Illa autem dixit eis: Hospites amatores mihi fuerunt et abierunt ad sacrificandum. Et putantes eos ad capitolium aut ad templum abiisse, tacuerunt; sed remansit unus ex eis qui diceret ad eam: Ego cognovi illos, qui sero venerunt, quia Christiani erant, nam in omni hora signabant frontes suas signo
null
a903c372-d79f-44ed-9946-b75e276a7122
latin_170m_raw
null
None
None
None
crucis, qua Christus eorum passus est. Dicit ei Afra: Ad me meretricem haberent intrare Christiani! Ad me non veniunt, nisi qui mei similes sunt. Abiit hic, nuntiavit omnia quae dixerat, quaeque audierat, iis qui quaerebant eos. Tunc abiit Afra ad matrem suam, Hilariam nomine, et dicit ei: Episcopus Christianorum venit ad me, nesciens ubi intraret, et per totam noctem expandens manus suas ad Deum suum, cantans ei quod novit, et nos fecit simul orare secum; circa gallorum cantum exstinxit se lumen candelae, et coepi festinare ut incenderem, et non poteram. Tunc dixit mihi diaconus ejus: Noli quaerere lumen exstinguibile; modo tibi ostendetur lux, quae exstingui non potest. Haec cum audisset episcopus oravit dicens: Veni, Lux vera de coelo, et #ostende nobis faciem tuam, et salvi erimus;@# mox venit fulgur de coelo sicut sol, et venit sicut tonitruum, et non recessit; sed tandiu ibi stetit, quandiu aurora inciperet; et dum ille orationem suam finisset, jussit nos sibi respondere et dicere: Amen; et lux fulguris illius statim recessit ab oculis nostris. Post haec misi me ad pedes ejus, et dixi illi: Injuriam tibi grandem fecisti, quia ad me introisti: sum enim mulier peccatrix; et ille dixit mihi: Ubi me Deus meus fecit ingredi, ibi introivi. Mane autem circa horam tertiam ostenderunt se mihi, qui, antequam luceret, insidiati fuerant, ut exeuntem tenerent, et occiderent; sed cum exissem, convenerunt me. Ego vero ubi faces de lino habebam, abscondi eos. Timeo ne scrutetur locus ipse; si jubes, domina mater, huc eos transire faciam, quia promisit mihi dicens: Facio te Christianam, ut omnia peccata tua deleantur. Audiens hoc mater ejus, gaudio repleta, dixit: Praestet hoc Deus, ut mihi hoc contingat. Cui dixit Afra: Ergo nocte veniente transmigro eos huc. Cui respondit mater sua: Etiam si noluerit, roga eum. Vespere autem Afra rogavit S. Narcissum, et migravit ad matrem ejus. Ingressus autem domum S. Narcissus episcopus, factum est gaudium magnum, ita ut Hilaria per tres horas plantas ejus teneret, et diceret: Obsecro te, domine, ut me facias mundari a peccatis meis. Tunc Narcissus episcopus dixit ei: Beata est fides tua, quae antequam disceres verbum veritatis, ipsam veritatem, quam per verbum vix agnoscere possunt homines, in tua mente fundasti. Tamen quia video te capacem audiendi verbum Dei, hodie incipite tenere jejunium, et per septem dies jejunate, audientes sermonem veritatis; octava autem die purificabimini ab omni peccato, et eritis tales quales fuistis infantes, non habentes conscientiam ullius criminis, ulliusque peccati. Dicit ei Hilaria: Si jubes, dicimus quod colimus, et ita demum doce nos quid colamus. Dicit ei Narcissus episcopus: In hoc apparet quod bene potestis suscipere quod colere debeatis, cum quid colueritis evidenter exponatis; die ergo culturam tuam. Hilaria respondit: Parentes mei genere Cyprii fuerunt, et inde venerunt. Cum sacra Veneris, et Venus coli non potest nisi ab iis feminis quae meretricatae fuerint, ideo denique ego filiam meam sacris Veneris consecrans, quasi deae Veneri servituram inde meretricio placituram in prostibulo manere permisi, credens hoc quod mihi esset propitia Venus, si filiam meam divinis ejus imitationibus occupassem; nam quanto plures amatores habere poterit mulier quae Veneri serviret, tanto plus Veneri placere posse a sacerdotibus Veneris affirmatur. Audiens haec vir Dei Narcissus ingemuit et lacrymas fudit, dixitque ad diaconum suum Felicem: Surge, frater, et demus lamentum super istam talem culturam, et rogemus Dominum, ut #ubi abundavit iniquitas, superabundet et gratia.@# Factum est autem ut, cum orarent, apparuit Aegyptius quidam nigrior corvo, nudus et vulneribus elephantiasis toto corpore plenus; dare coepit mugitum et dicere: O sancte Narcisse episcope, quid tibi cum chara mea? Quid tibi cum ancillis meis, quas ego semper in amicitia mea habui? Deus tuus mundas animas, et munda corpora diligit, istae jam meae sunt, aliae esse non possunt. Nunquid ego intro ubi castitas regnat? nunquid locum invenio, ubi est spiritus castitatis? Hic tu
null
9e85d052-2041-4615-9e8d-04757c922e73
latin_170m_raw
null
None
None
None
quid intrasti, ubi inquinata sunt corpora, et pollutae sunt animae? Tunc Narcissus dixit ei: Jubeo tibi, immunde spiritus, ut des in responsum quod te interrogavero. Dic mihi, damnate: Scis Dominum meum Jesum Christum Nazarenum tentatum, flagellatum, sputamentis in faciem attestatum, cibatum felle, potatum aceto, affixum in cruce, mortuum, et sepultum, et die tertio resurrexisse a mortuis? scis hoc factum? Respondit daemon, et dixit: Utinam mihi hoc nescire licuisset! nam ea hora, qua crucifixus est, princeps noster fugiens a facie ejus in templum Dei se misit, et ideo velum templi scissum est, quia virtutem persequentis ferre non potuit; tunc saxa ipsa solida scindebantur, et monumenta aperta sunt, et surrexerunt sancti viri, qui viderunt hoc factum, quod princeps noster ab eo qui crucifixus est tentus est et catenis igneis est religatus. Respondit Narcissus et dixit: Quod nomen est principis vestri? Dixit ei daemon: Satan nomen est illi, quod interpretatur #initium mortis.@# Dicit ei Narcissus: Dic mihi, quid peccavit Dominus noster Jesus Christus, ut tanta pateretur? Dicit ei daemon: Nunquam peccavit. Dicit ei Narcissus: Et qui nunquam peccavit, quare tanta passus est? Respondit daemon: Non pro suis peccatis passus est, sed pro alterius. Dicit ei Narcissus episcopus: Ex ore tuo te condemnas, immunde spiritus. Cum ergo scias Dominum meum Jesum Christum non pro suis sed pro alienis peccatis occisum, discede ab iis mulieribus, quia pro illis passus est qui ad fidem ejus et gratiam confugerunt. Dicit ei daemon: Quare docet lex sancta, et jubet ut res alienas non tollat aliquis; tu qui sanctus es, res meas quid tollis? Quid mihi tollis animas quas mihi lucratus sum? Dicit ei Narcissus: Et fractor, et fur es tu, ab initio damnate et inveterate, nam istas animas a Creatore suo et Domino tu separasti; ego modo te furem teneo, et Creatori creaturam suam restituo. Respondit ei daemon dicens: Et ego creatura ejus sum, ergo et me Creatori meo restitue. Dicit ei Narcissus: Tu ipse ore tuo confessus es Christum pro peccatis hominum passum; et si quo modo pro peccatis hominum passus est et pro daemone passus esset, restituerem Creatori tuo; nunc autem sic passus est pro peccatis hominum ut vestrum principem ligaret in infernum et principatum diriperet. Dicit ei daemon: Fac pietatem super me, et da mihi in potestatem unam animam. Dicit ei Narcissus: Si dedero tibi in potestatem unam animam, quid de ea facies? Daemon dixit: Interficio hominem, et lucror animam ejus. Dicit ei Narcissus: Mane prima luce ego tibi dabo potestatem hanc, ut haec facias. Dicit ei daemon: Dic mihi ante Deum quia das mihi animam intra corpus inclusam, quam lucrer. Dicit ei Narcissus: Ante Deum meum spondeo quod dabo tibi animam in corpore positam manducantis, et bibentis, et dormientis, et iterum vigilantis. Dicit ei daemon: Modo jube me hic manere ista nocte. Dicit ei Narcissus: Si potes nobiscum manere, mane. Dicit ei daemon: Si expandis manus tuas ad coelum, et fluctis genua tua et psallis Deo tuo, non possum hic manere. Dicit ei Narcissus: Nunquam tibi sit bene, immunde spiritus; non solum autem ego, sed et isti omnes tota nocte mecum Domino nostro flectent genua, et laudes ei una nobiscum canent. Tunc daemon dirae vocis teterrimum ululatum emittens nusquam comparuit. S. autem Narcissus episcopus fecit post jejunium reficere Afram cum matre sua et cum puellis suis, quas trementes pro eo quod viderant et audierant, suis monitis et orationibus confortavit. Ipse autem cum S. Felice diacono suo non refecit, sciens se mane iterum cum daemone certamen habiturum; transiit quoque noctem oratione et psalmorum canoribus plenam. Die autem orto, adest daemon dicens: Memor esto, sancte episcope, juramenti tui quod dedisti ante Deum, et da mihi animam cujus corpus occidam, et animam ipsam mecum habeam. Responditque S. Narcissus dicens: Et tu jura mihi in nomine Domini mei ut statim interficies quem tibi dedero, et dic mihi, si non interficias, jubeat tibi Deus
null
c3f6b6b3-c97b-4991-82b2-f67e2a7404cf
latin_170m_raw
null
None
None
None
ut vadas in abyssum. Dixit ei daemon: Per ipsum juro qui nos cum principe nostro vicit, si non jubes ire in abyssum, quod statim interficiam eum quem mihi dederis in potestatem. Dixit ei Narcissus: Vade juxta fontem Alpium Juliarum, unde nemo potest aquam bibere, non homo, non pecus, non fera aliqua, quia draco ibi habitat, et de flatu ejus, omnes qui ad fontem accesserint, moriuntur. Hunc draconem, vade, interfice, et animam ejus in tuam redige potestatem. Tunc exclamavit daemon dicens: O episcopum mentiosum, insuper etiam me obligavit juramento ut amicum meum occidam, quem si non occidero, compellar ire in abyssum. Tum daemon abscessit et occidit draconem, et liberatus est fons ad usum hominum usque in hodiernum diem. Per dies autem plurimos docuit eas verbum Domini, et baptizata est Hilaria et filia sua Afra cum puellis suis, et cum omnibus charis suis, et fecit domum Hilariae ecclesiam, et ordinavit eis episcopum Zozimum avunculum Afrae. Ipse autem S. Narcissus, perfectis ordine rebus, post menses novem ad Hispaniam profectus est ad civitatem Gerundam, in qua multum populum per tres annos Domino acquisivit, et ita demum ad martyrii palmam cum sancto diacono suo Felice attinxit, cujus passionis gloriam in sequentibus dicemus. Beatus igitur martyr Domini Narcissus divini verbi praedicator egregius, et sacerdotii dignitate resplenduit, et cum triumpho martyrii aulam coelestis regni victor intravit, primum quidem orientalibus, postea occidentalibus populis verae fidei lumen ostendit, et apud Gerundam gloriosa morte requievit. Cum ergo multos ad Christi fidem converteret, quadam die in Gerunda inter ipsa sacrificiorum mysteria, a persecutoribus trucidatus in confessione Trinitatis tribus vulneribus, videlicet in humero, et gutture et sura, est debilitatus. Denique, completo venerandae passionis cursu magnifico, coronam gloriae est consecutus a Domino et in aeternum regnat cum illo. Cujus venerabile corpus hactenus incorruptum ad insigne manet miraculum; spiritus autem conjunctus Domino in coelestibus regnis exsultat cum illo. Quanquam enim ubique Christus suos in mundum ad praedicandum misisset apostolos, multisque adhuc gentilitatis erroribus plurimi fuissent occupati, tamen Dei misericordia ac Redemptoris nostri favente clementia, beatus Narcissus doctor nobis apostolus est directus. Itaque, dilectissimi, imitatores illius estote secundum egregiam praedicationem Pauli, sicut et ille exstitit Christi. Si quis autem particulam justitiae, Deo concedente, in corde suo senserit, ad praedicationem egregii martyris confugiat, ne quod in se rectum videtur stare, ullatenus corruat. Si quis vero, quod absit, enormitate scelerum pressus ad foveam tendit desperationis, poenitentiam Afrae sociarumque illius imitando intueatur meretricis, quae per Narcissum edoctae, et per Christum salvatae, fructum, Christo donante, percipere meruerunt justitiae. Ipse, qui more Elisaei amaritudinem aquae orando vertit in dulcedinem, poterit peccatorum nostrorum orando pellere amaritudinem, et de Christi gratia pietatis parare remissionem. Inter haec, dilectissimi fratres, in hujusmodi venerabili cultu funestam, sacrilegam atque perversam Hebraeorum corripite plebem, ut ita discat solemnia martyris venerari quem nunquam volens didicit amare vel credere. Sed, o flos paradisi, beatissime Narcisse, qualescunque nostras et nimium exiles nostrorum suscipe laudes, et qui in conspectu Domini de tua semper manes felicitate securus, esto clementer de nostrarum pondere miseriarum sollicitus, et qui in praesenti de tua sumus celebritate laetantes, tuorum in aeternum mereamur meritorum fore participes, illo concedente, qui te ad laudem et gloriam nominis sui mirabiliter coronavit, perpetuaeque salutis et commodi praesentis consultorem misericorditer condonavit Jesus Christus et Dominus noster, cui est cum Patre et Spiritu sancto omnis laus, gratiarum actio, potestas, virtus, et benedictio in saecula saeculorum. Amen. Passus fuit beatus Narcissus in ecclesia S. Felicis Gerundensis, quae tunc temporis S. Mariae extra muros vocabatur, cum diacono suo Felice anno Domini 297 in loco in quo nunc jacet, quo erat ecclesia cathedralis tempore infidelium.
null
df4cba0e-c902-453d-96c1-12421953160f
latin_170m_raw
null
None
None
None
EPISTOLA PRIMA. GAUCELINI BITURICENSIS ARCHIEPISCOPI AD OLIVAM. ( #Anno@# 1020.) Omnipotentis Dei clementia G. archiepiscopus et abbas ejusdem honoris gratia sublimato domno O. plurimum salutis munus. Vestrae praeconium sanctitatis, etc. #Reliqua habes tomo Patrologiae CXL, in@# GAUCELINO, #ad ann.@# 1029. EPISTOLA II. OLIVAE AD GAUCELINUM ARCHIEP. BITURICENSEM. GAUCELINO sanctae primae sedis Bituricensis archiepiscopo venerando, cunctisque beati patris Benedicti Floriacensis coenobio degentibus, pusillis cum majoribus, O. sanctae Ausonensis Ecclesiae praesul, licet indignus, et abbas, secumque degens congregatio cuncta, pie in Christo viventibus omnia bona. Gratias agimus vestrae venerandae paternitati et amantissimae charitati, quoniam et nostris doloribus condoluistis, et ut patres filiis compassi estis, et de tanto terrarum spatio nostri memores facti, valde consolatorias litteras direxistis. Suscepimus autem illas cum multo vestri desiderio, et consolati sumus non modice relegendo. Nostrae vero post Deum summa consolationis haec est, si ejus animam vobis Christo placeat commendare; quam, sicut omnium nostrum, cum illo cupimus esse. Omnipotenti quoque Domino vos commendantes vestris orationibus nos committimus, orantes ut quos dirimit ab alterutro locus in se indivisibilis perenniter jungat Deus. EPISTOLA III. EJUSDEM AD MONACHOS RIVIPULLENSES. ( #Circa an.@# 1023.) OLIVA sanctae Ausonensis Ecclesiae praesul, licet indignus, et abbas, universo coetui coenobio Dei Genitricis commanenti desiderabile praemium coelestis regni. Dum vestrae nuntium sanitatis laetus audio, hoc est quod semper exopto. Scitote autem me similibus oblectari vestrique memorem gratissime fieri. De constructione vero, quae scripsistis, parietum et capsae caeterarumque rerum, ex vestri parte haud mihi secus videntur ac bona, cum sint piissimi Dei gratissima dona. De absolutione quoque Witardi et emendatione ipsius confido in vobis post Dominum Jesum, vobisque committo et juxta velle solvere et pro posse corrigere. Igitur nos, postquam a vobis excessimus, inter caetera quae gessimus, inter archiepiscopum et vicecomitem Narbonensem ad diri . . . . . . . . . negotia judices statuimus, pactumque pacis dicto. . . . . . . . . parati ad finiendum, cumque praestolatur hujus causa facti, comitissa Rutenensis venerit ad solvendum. Conventionem interea colligavi inter Wifredum et Willelmum et Ugonem comites. Hac hebdomada conjungentur, si forte tantis malis finem imponere valeamus. His ergo et aliis praeoccupati negotiis, regressionis nostrae diem vobis mandare nequimus, rogantes ut horum quae circa vos sunt vestris quantocius litteris conscii per omnia simus. Praeterea cycnos et gaviancum, delicias domini, quam maxime custodite; et quidquid illis adversi acciderit, aut boni contigerit, continuo litteris praenotate; ut aut prosperis collaetemur, aut adversis afficiamur. Euge autem quoniam est nobis et grus, quae jam didicit aera saltibus pervolare, asinis et porcis oculos eruere, videturque jam capite rubescere, pennis nigrescere et voce clarescere; cujus tantis prosperitatibus vos convenit congaudere. Bene valete. EPISTOLA IV. EJUSDEM AD SANCIUM NAVARRAE REGEM. ( #Anno@# 1023.) Orthodoxae fidei cultori magnifico domno SANCIO regi gloriosissimo, universis laudibus praeferendo, OLIVA sanctae Ausonensis Ecclesiae praesul et abbas licet indignus, secumque commanens divini ordinis coetus, felices triumphaliter hic possidere successus, et non finiendos in coelestibus aeternaliter fructus. Si prosperitas vestrae magnificentiae divini muneris concessionibus augmentatur, nihil nostris mentibus optabilius inesse probatur. Verum si quibuslibet incommodis promovetur, nihil quod magis nolumus invenitur. Agimus autem innumeras pro posse gratias omnipotentiae Conditoris, qui sic latitudinem vestri cordis vinculo sui constringit amoris ut quae maxima sunt operum vestrorum, vel media, non propria sponte peragatis, sed timentium illum consilia, horum videlicet qui longe sunt et qui prope, regali solertia conquiratis. Vobis quoque plurimas impendimus laudes quoniam nunquam nostram parvitatem excipitis, sed in benefaciendo, et quasi magnum aliquid ex vestris negotiis consulendo perquiritis. Quo circa nostras animas ita vestro spiritui conjunxistis, ut nemo nostrum sibi quidquam melius optet evenire quam vobis. Vidimus hoc tempore domnum abbatem Pontium fratrem et filium nostrum cum Garcia fidelissimo vestro, qui nobis retulerunt mandatum et sollicitudines animi vestri. 2. Igitur de hoc, unde placuit vestrae celsitudini nostram inquirere parvitatem, quidquid melius ex lege et prophetis, vel de caeteris divinis Scripturis colligere potuimus, vestris obtutibus dirigere studuimus. Quanti ergo sit criminis conjugali vinculo proximos
null
d745a7b3-98b4-45ac-ad44-69f29ef612fb
latin_170m_raw
null
None
None
None
conjungere sanguinis lex Veteris Testamenti pronuntiat, prophetae clamant, apostoli ostendunt, sanctique post illos Patres suis dictaminibus innuunt. Et quod veteri lege damnatur a prophetis, id ipsum interdicitur ab apostolis; contradicitur, et a caeteris postmodum divinae scientiae cognitoribus anathematizatur. Clamat denique Dominus ipse per Moysen in libro Levitico: #Omnis homo ad proximam sui sanguinis non accedat, ut revelet turpitudinem ejus.@# Subinfert quoque post pauca et dicit: #Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.@# Item in eodem: #Omnis anima quae fecerit de abominationibus his quidpiam, peribit de medio populi sui.@# Item post paululum in eodem: #Qui coierit cum uxore patrui, vel avunculi sui, et revelaverit turpitudinem ejus, portabunt ambo iniquitatem suam, et absque liberis morientur.@# Item Ezechiel propheta dicit de hoc inter caetera: #Si genuerit homo filium sanguinem effundentem, et uxorem proximi sui polluentem, nunquid vivet?@# Non vivet. In peccato suo quod operatus est in ipso morietur. Hinc iterum Osee propheta loquitur inter alia: #Maledictum, mendacium, homicidium, et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Propter hoc infirmabitur terra et omnis qui habitat in ea in bestia agri, et volucre coeli, et in piscibus maris.@# Sanguis etenim sanguinem tangit, dum irrationabilis copulae profana commistio sanguinis affinitati se jungit, atque in fornicationis nodum connubiale commercium transit. Hucusque de veteribus. Christianae quoque religionis post Christum institutor et doctor apostolus Paulus hujusmodi genus fornicationis detestans, in Epistola ad Corinthios prima ait inter caetera: #Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt,@# inquit, #duo in carne una. Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est.@# Item in eodem loco: #Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcunque fecerit homo extra corpus est. Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.@# Hinc idem Apostolus in Epistola ad Thessalonicenses inter alia: #Haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Dominum.@# Et post pauca: #Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Dominum, qui etiam dedit Spiritum sanctum suum in vobis.@# 3. Abhinc sequuntur exempla canonum, qui a sanctis Patribus divino Spiritu plenis editi, quid super hoc contineant, haec ab illis ad posteros missa demonstrant. De incestis, ex concilio Ilerdensi, capitulo 4: Hi qui se incesti pollutione commaculant, quique in hoc detestando contubernio perseverant, cum nullo Christianorum cibum sumant. Item de his, qui proximis se conjungunt, ex concilio Toletano, capitulo 5: Nullus fidelium propinquam sanguinis sui in matrimonio sibi copulet; quod si fecerit, tanto tempore a Christi corpore et fraterno consortio excommunicatus existat quanto fuerit ista contagione pollutus. Item ex concilio Agathensi capitulo 12: De incestis et junctionibus nihil prorsus veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Incestos vero dicimus, qui relictam fratris uxorem acceperint aut fratris germanam, aut novercam, aut consobrinam, aut de propria cognatione usque in septimam generationem, aut uxorem avunculi vel filiam avunculi, vel filiam patrui aut privignae suae, quibus omnibus conjunctio illicita interdicitur. Item Gregorius papa sanctissimus in concilio Romano ait de hoc inter caetera: Si quis consobrinam duxerit in conjugio, aut uxorem de propria cognatione, vel quam cognatus habuit usque in septimam generationem, anathema sit. Et responderunt tertio omnes qui erant in concilio: Anathema sit. 4. Haec itaque sunt, o bone rex et clarissime princeps, incesti connubii damna. Haec divinitus interdictae copulae detrimenta, super quae multo latius auctorum numerosa congereremus exempla, nisi nos et brevitas temporis, et nuntiorum properata regressio, et prolixitas chartae cogerent ab incepto desistere. Oramus autem vos et obsecramus per Dominum Jesum, ut omni circumstantia vos ab his exsecrandis operibus custodiatis, nulloque deinceps modo assensum tam nefandis usibus praebeatis. Quoniam sicut dicit beatus Paulus apostolus: #Qui talia agunt digni sunt morte, non solum qui faciunt
null
2a3c4e75-68b2-4d3f-8162-32b4c1bfcf27
latin_170m_raw
null
None
None
None
, sed et qui consentiunt facientibus.@# 5. Sed fortasse dicet aliquis: Si rex imperatori sororis conjugium non negaverit, tunc perseverantia pacis et paganorum deletio, et Ecclesiarum ad legem Dei per omnes illorum terras restituetur correctio. Quod si non fecerit, pacis dissidium, et levatio paganorum, et detrimentum in Dei legibus perseverabit Ecclesiarum. Vana prorsus est ista cogitatio, et ut verius fatear, diaboli in cordibus humanis immissio, et ab omni funditus ratione veritatis absistens. Nunquam enim ex hujuscemodi copula pax processit, aut ex tam incesto connubio divini cultus securitas emanavit. Denique Spiritus sanctus deridens tam stultorum hominum cogitatus, qui existimant quod ex istiusmodi illicita convenientia pacis proveniat status, inducit tales in quodam loco dicentes: #Faciamus mala, ut veniant bona.@# An et isti non sunt horum similes et haereticis coaequales, qui ex sponsione hujus copulae occasionem subintroducunt adipiscendae pacis atque justitiae? Audivimus autem et #credimus propter quod et loquimur.@# Quoniam semper ex castitate et pudicitia pax procedit, quare #Christus qui est pax nostra,@# castae et podicissimae Virginis filius inter homines venit, #ut pacificaret ea quae in coelis sunt, et quae in terris.@# Certe Joannes Baptista et praecursor ejusdem Filii Dei, dum copulas Herodis prohiberet illicitas, capite truncatus propter justitiam perdidit vitam, sed lucratus est gloriam. Et non solum ipse, sed et omnes sancti, qui nos hactenus praecesserunt, divinae legis adversariis usque ad effusionem sanguinis restiterunt. Ergo si propter hoc contra vos adversitas improborum hominum, Christianorum scilicet vel paganorum, insurrexerit, ne timeatis illos, neque paveatis. #Dominum autem Christum, ipsum sanctificate.@# Ipse terror vester, et ipse pavor vester, et erit vobis in sanctificationem, in laqueum autem offensionis, et in petram scandali omnibus, qui propter hoc insurrexerint adversum vos. Eritque cum illis brachium carneum, vobiscum vero Dominus Deus noster, #qui est adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.@# Verum si aliquatenus vos ab illis permiserit flagellari, habete in memoria repositam aeternam spem, quam sine dubio vobis concedet, sempiternae haereditatis, quam #oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.@# Non enim semper boni tribulantur, nec semper mali justos opprimunt, quia #gloria@# eorum #stercus et vermis est, et ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infera descendunt.@# 6. Notum autem habemus quia in vestris olim regionibus leges rectissimae promulgatae et sancti canones a beatissimis Patribus sunt instituti. Eratque tunc temporis terra vestra specimen totius orbis in religione divina et dominatione terrena. Nunc autem regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolantur, sicut in vastitate hostili. Quoniam tribus inter caetera vitia pessimis nequitiis cognoscitur subjacere, incestis videlicet conjugiis, et ebrietati atque auguriis. Et de primo quidem pro posse jam diximus; de ebrietate vero per Isaiam loquitur Dominus: #Vae qui potentes estis ab bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem.@# Hinc et Paulus apostolus dicit quia #ebriosi regnum Dei non possidebunt.@# De auguriis autem praecepit Deus in lege: #Non auguriabimini, nec observabitis somnia.@# Hinc et Paulus apostolus ait: #Dies observatis, et menses, et tempora et annos; timeo ne forte sine causa laboraverim in vobis.@# Interim nos finem damus epistolae. Rogamus vos ut dominum, et obsecramus ut patrem, et admonemus ut filium, quod nostris dictis, imo divinis assertionibus credere non dedignemini, nec malorum hominum permittatis praevalere consensum contra leges divinas et statuta sanctorum, in ordine scilicet Ecclesiarum et correctione monasteriorum, defensione quoque pupillorum et viduarum, et justissima dispositione vobis plebium commissarum. Nos autem, quandiu sumus in hoc corpore, semper erimus orantes pro vobis, quemadmodum pro animabus nostris, ut Deus omnipotens ab insidiis inimicorum vestrorum vos clementer eripiat, et in sanctis operibus usque ad finem vitae perseverare concedat. Si quid vero vestri nobis placeat mandare servitii, jubete pro velle, quoniam parati sumus obedire pro posse. Quod autem hic non potuit scribi, in ore domni positum est Pontii . . . . . Datum per manus Arnalli hujus operis ministri, V Iduum Maiarum, anno. Incarnationis Christi millesimo vigesimo tertio, indictione VI. EPISTOLA PRIMA. GAUCELINI
null
df4ff179-9785-4c0e-855e-d106c57ab408
latin_170m_raw
null
None
None
None
BITURICENSIS ARCHIEPISCOPI AD OLIVAM. ( #Anno@# 1020.) Omnipotentis Dei clementia G. archiepiscopus et abbas ejusdem honoris gratia sublimato domno O. plurimum salutis munus. Vestrae praeconium sanctitatis, etc. #Reliqua habes tomo Patrologiae CXL, in@# GAUCELINO, #ad ann.@# 1029. EPISTOLA II. OLIVAE AD GAUCELINUM ARCHIEP. BITURICENSEM. GAUCELINO sanctae primae sedis Bituricensis archiepiscopo venerando, cunctisque beati patris Benedicti Floriacensis coenobio degentibus, pusillis cum majoribus, O. sanctae Ausonensis Ecclesiae praesul, licet indignus, et abbas, secumque degens congregatio cuncta, pie in Christo viventibus omnia bona. Gratias agimus vestrae venerandae paternitati et amantissimae charitati, quoniam et nostris doloribus condoluistis, et ut patres filiis compassi estis, et de tanto terrarum spatio nostri memores facti, valde consolatorias litteras direxistis. Suscepimus autem illas cum multo vestri desiderio, et consolati sumus non modice relegendo. Nostrae vero post Deum summa consolationis haec est, si ejus animam vobis Christo placeat commendare; quam, sicut omnium nostrum, cum illo cupimus esse. Omnipotenti quoque Domino vos commendantes vestris orationibus nos committimus, orantes ut quos dirimit ab alterutro locus in se indivisibilis perenniter jungat Deus. EPISTOLA III. EJUSDEM AD MONACHOS RIVIPULLENSES. ( #Circa an.@# 1023.) OLIVA sanctae Ausonensis Ecclesiae praesul, licet indignus, et abbas, universo coetui coenobio Dei Genitricis commanenti desiderabile praemium coelestis regni. Dum vestrae nuntium sanitatis laetus audio, hoc est quod semper exopto. Scitote autem me similibus oblectari vestrique memorem gratissime fieri. De constructione vero, quae scripsistis, parietum et capsae caeterarumque rerum, ex vestri parte haud mihi secus videntur ac bona, cum sint piissimi Dei gratissima dona. De absolutione quoque Witardi et emendatione ipsius confido in vobis post Dominum Jesum, vobisque committo et juxta velle solvere et pro posse corrigere. Igitur nos, postquam a vobis excessimus, inter caetera quae gessimus, inter archiepiscopum et vicecomitem Narbonensem ad diri . . . . . . . . . negotia judices statuimus, pactumque pacis dicto. . . . . . . . . parati ad finiendum, cumque praestolatur hujus causa facti, comitissa Rutenensis venerit ad solvendum. Conventionem interea colligavi inter Wifredum et Willelmum et Ugonem comites. Hac hebdomada conjungentur, si forte tantis malis finem imponere valeamus. His ergo et aliis praeoccupati negotiis, regressionis nostrae diem vobis mandare nequimus, rogantes ut horum quae circa vos sunt vestris quantocius litteris conscii per omnia simus. Praeterea cycnos et gaviancum, delicias domini, quam maxime custodite; et quidquid illis adversi acciderit, aut boni contigerit, continuo litteris praenotate; ut aut prosperis collaetemur, aut adversis afficiamur. Euge autem quoniam est nobis et grus, quae jam didicit aera saltibus pervolare, asinis et porcis oculos eruere, videturque jam capite rubescere, pennis nigrescere et voce clarescere; cujus tantis prosperitatibus vos convenit congaudere. Bene valete. EPISTOLA IV. EJUSDEM AD SANCIUM NAVARRAE REGEM. ( #Anno@# 1023.) Orthodoxae fidei cultori magnifico domno SANCIO regi gloriosissimo, universis laudibus praeferendo, OLIVA sanctae Ausonensis Ecclesiae praesul et abbas licet indignus, secumque commanens divini ordinis coetus, felices triumphaliter hic possidere successus, et non finiendos in coelestibus aeternaliter fructus. Si prosperitas vestrae magnificentiae divini muneris concessionibus augmentatur, nihil nostris mentibus optabilius inesse probatur. Verum si quibuslibet incommodis promovetur, nihil quod magis nolumus invenitur. Agimus autem innumeras pro posse gratias omnipotentiae Conditoris, qui sic latitudinem vestri cordis vinculo sui constringit amoris ut quae maxima sunt operum vestrorum, vel media, non propria sponte peragatis, sed timentium illum consilia, horum videlicet qui longe sunt et qui prope, regali solertia conquiratis. Vobis quoque plurimas impendimus laudes quoniam nunquam nostram parvitatem excipitis, sed in benefaciendo, et quasi magnum aliquid ex vestris negotiis consulendo perquiritis. Quo circa nostras animas ita vestro spiritui conjunxistis, ut nemo nostrum sibi quidquam melius optet evenire quam vobis. Vidimus hoc tempore domnum abbatem Pontium fratrem et filium nostrum cum Garcia fidelissimo vestro, qui nobis retulerunt mandatum et sollicitudines animi vestri. 2. Igitur de hoc, unde placuit vestrae celsitudini nostram inquirere parvitatem, quidquid melius ex lege et prophetis, vel de caeteris divinis Scripturis colligere potuimus, vestris obtutibus dirigere studuimus. Quanti ergo sit criminis conjugali vinculo proximos conjungere sanguinis lex Veteris
null
992f4e05-f2af-4795-a3c5-dd517df4d84f
latin_170m_raw
null
None
None
None
Testamenti pronuntiat, prophetae clamant, apostoli ostendunt, sanctique post illos Patres suis dictaminibus innuunt. Et quod veteri lege damnatur a prophetis, id ipsum interdicitur ab apostolis; contradicitur, et a caeteris postmodum divinae scientiae cognitoribus anathematizatur. Clamat denique Dominus ipse per Moysen in libro Levitico: #Omnis homo ad proximam sui sanguinis non accedat, ut revelet turpitudinem ejus.@# Subinfert quoque post pauca et dicit: #Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.@# Item in eodem: #Omnis anima quae fecerit de abominationibus his quidpiam, peribit de medio populi sui.@# Item post paululum in eodem: #Qui coierit cum uxore patrui, vel avunculi sui, et revelaverit turpitudinem ejus, portabunt ambo iniquitatem suam, et absque liberis morientur.@# Item Ezechiel propheta dicit de hoc inter caetera: #Si genuerit homo filium sanguinem effundentem, et uxorem proximi sui polluentem, nunquid vivet?@# Non vivet. In peccato suo quod operatus est in ipso morietur. Hinc iterum Osee propheta loquitur inter alia: #Maledictum, mendacium, homicidium, et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Propter hoc infirmabitur terra et omnis qui habitat in ea in bestia agri, et volucre coeli, et in piscibus maris.@# Sanguis etenim sanguinem tangit, dum irrationabilis copulae profana commistio sanguinis affinitati se jungit, atque in fornicationis nodum connubiale commercium transit. Hucusque de veteribus. Christianae quoque religionis post Christum institutor et doctor apostolus Paulus hujusmodi genus fornicationis detestans, in Epistola ad Corinthios prima ait inter caetera: #Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt,@# inquit, #duo in carne una. Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est.@# Item in eodem loco: #Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcunque fecerit homo extra corpus est. Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.@# Hinc idem Apostolus in Epistola ad Thessalonicenses inter alia: #Haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Dominum.@# Et post pauca: #Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Dominum, qui etiam dedit Spiritum sanctum suum in vobis.@# 3. Abhinc sequuntur exempla canonum, qui a sanctis Patribus divino Spiritu plenis editi, quid super hoc contineant, haec ab illis ad posteros missa demonstrant. De incestis, ex concilio Ilerdensi, capitulo 4: Hi qui se incesti pollutione commaculant, quique in hoc detestando contubernio perseverant, cum nullo Christianorum cibum sumant. Item de his, qui proximis se conjungunt, ex concilio Toletano, capitulo 5: Nullus fidelium propinquam sanguinis sui in matrimonio sibi copulet; quod si fecerit, tanto tempore a Christi corpore et fraterno consortio excommunicatus existat quanto fuerit ista contagione pollutus. Item ex concilio Agathensi capitulo 12: De incestis et junctionibus nihil prorsus veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Incestos vero dicimus, qui relictam fratris uxorem acceperint aut fratris germanam, aut novercam, aut consobrinam, aut de propria cognatione usque in septimam generationem, aut uxorem avunculi vel filiam avunculi, vel filiam patrui aut privignae suae, quibus omnibus conjunctio illicita interdicitur. Item Gregorius papa sanctissimus in concilio Romano ait de hoc inter caetera: Si quis consobrinam duxerit in conjugio, aut uxorem de propria cognatione, vel quam cognatus habuit usque in septimam generationem, anathema sit. Et responderunt tertio omnes qui erant in concilio: Anathema sit. 4. Haec itaque sunt, o bone rex et clarissime princeps, incesti connubii damna. Haec divinitus interdictae copulae detrimenta, super quae multo latius auctorum numerosa congereremus exempla, nisi nos et brevitas temporis, et nuntiorum properata regressio, et prolixitas chartae cogerent ab incepto desistere. Oramus autem vos et obsecramus per Dominum Jesum, ut omni circumstantia vos ab his exsecrandis operibus custodiatis, nulloque deinceps modo assensum tam nefandis usibus praebeatis. Quoniam sicut dicit beatus Paulus apostolus: #Qui talia agunt digni sunt morte, non solum qui faciunt, sed et qui
null
78ea7770-2c6f-4ab3-ad2b-da66d88c08a7
latin_170m_raw
null
None
None
None
consentiunt facientibus.@# 5. Sed fortasse dicet aliquis: Si rex imperatori sororis conjugium non negaverit, tunc perseverantia pacis et paganorum deletio, et Ecclesiarum ad legem Dei per omnes illorum terras restituetur correctio. Quod si non fecerit, pacis dissidium, et levatio paganorum, et detrimentum in Dei legibus perseverabit Ecclesiarum. Vana prorsus est ista cogitatio, et ut verius fatear, diaboli in cordibus humanis immissio, et ab omni funditus ratione veritatis absistens. Nunquam enim ex hujuscemodi copula pax processit, aut ex tam incesto connubio divini cultus securitas emanavit. Denique Spiritus sanctus deridens tam stultorum hominum cogitatus, qui existimant quod ex istiusmodi illicita convenientia pacis proveniat status, inducit tales in quodam loco dicentes: #Faciamus mala, ut veniant bona.@# An et isti non sunt horum similes et haereticis coaequales, qui ex sponsione hujus copulae occasionem subintroducunt adipiscendae pacis atque justitiae? Audivimus autem et #credimus propter quod et loquimur.@# Quoniam semper ex castitate et pudicitia pax procedit, quare #Christus qui est pax nostra,@# castae et podicissimae Virginis filius inter homines venit, #ut pacificaret ea quae in coelis sunt, et quae in terris.@# Certe Joannes Baptista et praecursor ejusdem Filii Dei, dum copulas Herodis prohiberet illicitas, capite truncatus propter justitiam perdidit vitam, sed lucratus est gloriam. Et non solum ipse, sed et omnes sancti, qui nos hactenus praecesserunt, divinae legis adversariis usque ad effusionem sanguinis restiterunt. Ergo si propter hoc contra vos adversitas improborum hominum, Christianorum scilicet vel paganorum, insurrexerit, ne timeatis illos, neque paveatis. #Dominum autem Christum, ipsum sanctificate.@# Ipse terror vester, et ipse pavor vester, et erit vobis in sanctificationem, in laqueum autem offensionis, et in petram scandali omnibus, qui propter hoc insurrexerint adversum vos. Eritque cum illis brachium carneum, vobiscum vero Dominus Deus noster, #qui est adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.@# Verum si aliquatenus vos ab illis permiserit flagellari, habete in memoria repositam aeternam spem, quam sine dubio vobis concedet, sempiternae haereditatis, quam #oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.@# Non enim semper boni tribulantur, nec semper mali justos opprimunt, quia #gloria@# eorum #stercus et vermis est, et ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infera descendunt.@# 6. Notum autem habemus quia in vestris olim regionibus leges rectissimae promulgatae et sancti canones a beatissimis Patribus sunt instituti. Eratque tunc temporis terra vestra specimen totius orbis in religione divina et dominatione terrena. Nunc autem regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolantur, sicut in vastitate hostili. Quoniam tribus inter caetera vitia pessimis nequitiis cognoscitur subjacere, incestis videlicet conjugiis, et ebrietati atque auguriis. Et de primo quidem pro posse jam diximus; de ebrietate vero per Isaiam loquitur Dominus: #Vae qui potentes estis ab bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem.@# Hinc et Paulus apostolus dicit quia #ebriosi regnum Dei non possidebunt.@# De auguriis autem praecepit Deus in lege: #Non auguriabimini, nec observabitis somnia.@# Hinc et Paulus apostolus ait: #Dies observatis, et menses, et tempora et annos; timeo ne forte sine causa laboraverim in vobis.@# Interim nos finem damus epistolae. Rogamus vos ut dominum, et obsecramus ut patrem, et admonemus ut filium, quod nostris dictis, imo divinis assertionibus credere non dedignemini, nec malorum hominum permittatis praevalere consensum contra leges divinas et statuta sanctorum, in ordine scilicet Ecclesiarum et correctione monasteriorum, defensione quoque pupillorum et viduarum, et justissima dispositione vobis plebium commissarum. Nos autem, quandiu sumus in hoc corpore, semper erimus orantes pro vobis, quemadmodum pro animabus nostris, ut Deus omnipotens ab insidiis inimicorum vestrorum vos clementer eripiat, et in sanctis operibus usque ad finem vitae perseverare concedat. Si quid vero vestri nobis placeat mandare servitii, jubete pro velle, quoniam parati sumus obedire pro posse. Quod autem hic non potuit scribi, in ore domni positum est Pontii . . . . . Datum per manus Arnalli hujus operis ministri, V Iduum Maiarum, anno. Incarnationis Christi millesimo vigesimo tertio, indictione VI. 2. Igitur de hoc, unde placuit
null
80378558-1ec0-45e8-b011-8b0f45ddd8b6
latin_170m_raw
null
None
None
None
vestrae celsitudini nostram inquirere parvitatem, quidquid melius ex lege et prophetis, vel de caeteris divinis Scripturis colligere potuimus, vestris obtutibus dirigere studuimus. Quanti ergo sit criminis conjugali vinculo proximos conjungere sanguinis lex Veteris Testamenti pronuntiat, prophetae clamant, apostoli ostendunt, sanctique post illos Patres suis dictaminibus innuunt. Et quod veteri lege damnatur a prophetis, id ipsum interdicitur ab apostolis; contradicitur, et a caeteris postmodum divinae scientiae cognitoribus anathematizatur. Clamat denique Dominus ipse per Moysen in libro Levitico: #Omnis homo ad proximam sui sanguinis non accedat, ut revelet turpitudinem ejus.@# Subinfert quoque post pauca et dicit: #Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.@# Item in eodem: #Omnis anima quae fecerit de abominationibus his quidpiam, peribit de medio populi sui.@# Item post paululum in eodem: #Qui coierit cum uxore patrui, vel avunculi sui, et revelaverit turpitudinem ejus, portabunt ambo iniquitatem suam, et absque liberis morientur.@# Item Ezechiel propheta dicit de hoc inter caetera: #Si genuerit homo filium sanguinem effundentem, et uxorem proximi sui polluentem, nunquid vivet?@# Non vivet. In peccato suo quod operatus est in ipso morietur. Hinc iterum Osee propheta loquitur inter alia: #Maledictum, mendacium, homicidium, et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Propter hoc infirmabitur terra et omnis qui habitat in ea in bestia agri, et volucre coeli, et in piscibus maris.@# Sanguis etenim sanguinem tangit, dum irrationabilis copulae profana commistio sanguinis affinitati se jungit, atque in fornicationis nodum connubiale commercium transit. Hucusque de veteribus. Christianae quoque religionis post Christum institutor et doctor apostolus Paulus hujusmodi genus fornicationis detestans, in Epistola ad Corinthios prima ait inter caetera: #Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt,@# inquit, #duo in carne una. Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est.@# Item in eodem loco: #Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcunque fecerit homo extra corpus est. Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.@# Hinc idem Apostolus in Epistola ad Thessalonicenses inter alia: #Haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Dominum.@# Et post pauca: #Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Dominum, qui etiam dedit Spiritum sanctum suum in vobis.@# 3. Abhinc sequuntur exempla canonum, qui a sanctis Patribus divino Spiritu plenis editi, quid super hoc contineant, haec ab illis ad posteros missa demonstrant. De incestis, ex concilio Ilerdensi, capitulo 4: Hi qui se incesti pollutione commaculant, quique in hoc detestando contubernio perseverant, cum nullo Christianorum cibum sumant. Item de his, qui proximis se conjungunt, ex concilio Toletano, capitulo 5: Nullus fidelium propinquam sanguinis sui in matrimonio sibi copulet; quod si fecerit, tanto tempore a Christi corpore et fraterno consortio excommunicatus existat quanto fuerit ista contagione pollutus. Item ex concilio Agathensi capitulo 12: De incestis et junctionibus nihil prorsus veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Incestos vero dicimus, qui relictam fratris uxorem acceperint aut fratris germanam, aut novercam, aut consobrinam, aut de propria cognatione usque in septimam generationem, aut uxorem avunculi vel filiam avunculi, vel filiam patrui aut privignae suae, quibus omnibus conjunctio illicita interdicitur. Item Gregorius papa sanctissimus in concilio Romano ait de hoc inter caetera: Si quis consobrinam duxerit in conjugio, aut uxorem de propria cognatione, vel quam cognatus habuit usque in septimam generationem, anathema sit. Et responderunt tertio omnes qui erant in concilio: Anathema sit. 4. Haec itaque sunt, o bone rex et clarissime princeps, incesti connubii damna. Haec divinitus interdictae copulae detrimenta, super quae multo latius auctorum numerosa congereremus exempla, nisi nos et brevitas temporis, et nuntiorum properata regressio, et prolixitas chartae cogerent ab incepto desistere. Oramus autem vos et obsecramus per Dominum Jesum, ut omni circumstantia vos ab
null
55e09c43-e6d5-4fd8-93fd-4a4ce8c60541
latin_170m_raw
null
None
None
None
his exsecrandis operibus custodiatis, nulloque deinceps modo assensum tam nefandis usibus praebeatis. Quoniam sicut dicit beatus Paulus apostolus: #Qui talia agunt digni sunt morte, non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus.@# 5. Sed fortasse dicet aliquis: Si rex imperatori sororis conjugium non negaverit, tunc perseverantia pacis et paganorum deletio, et Ecclesiarum ad legem Dei per omnes illorum terras restituetur correctio. Quod si non fecerit, pacis dissidium, et levatio paganorum, et detrimentum in Dei legibus perseverabit Ecclesiarum. Vana prorsus est ista cogitatio, et ut verius fatear, diaboli in cordibus humanis immissio, et ab omni funditus ratione veritatis absistens. Nunquam enim ex hujuscemodi copula pax processit, aut ex tam incesto connubio divini cultus securitas emanavit. Denique Spiritus sanctus deridens tam stultorum hominum cogitatus, qui existimant quod ex istiusmodi illicita convenientia pacis proveniat status, inducit tales in quodam loco dicentes: #Faciamus mala, ut veniant bona.@# An et isti non sunt horum similes et haereticis coaequales, qui ex sponsione hujus copulae occasionem subintroducunt adipiscendae pacis atque justitiae? Audivimus autem et #credimus propter quod et loquimur.@# Quoniam semper ex castitate et pudicitia pax procedit, quare #Christus qui est pax nostra,@# castae et podicissimae Virginis filius inter homines venit, #ut pacificaret ea quae in coelis sunt, et quae in terris.@# Certe Joannes Baptista et praecursor ejusdem Filii Dei, dum copulas Herodis prohiberet illicitas, capite truncatus propter justitiam perdidit vitam, sed lucratus est gloriam. Et non solum ipse, sed et omnes sancti, qui nos hactenus praecesserunt, divinae legis adversariis usque ad effusionem sanguinis restiterunt. Ergo si propter hoc contra vos adversitas improborum hominum, Christianorum scilicet vel paganorum, insurrexerit, ne timeatis illos, neque paveatis. #Dominum autem Christum, ipsum sanctificate.@# Ipse terror vester, et ipse pavor vester, et erit vobis in sanctificationem, in laqueum autem offensionis, et in petram scandali omnibus, qui propter hoc insurrexerint adversum vos. Eritque cum illis brachium carneum, vobiscum vero Dominus Deus noster, #qui est adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.@# Verum si aliquatenus vos ab illis permiserit flagellari, habete in memoria repositam aeternam spem, quam sine dubio vobis concedet, sempiternae haereditatis, quam #oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.@# Non enim semper boni tribulantur, nec semper mali justos opprimunt, quia #gloria@# eorum #stercus et vermis est, et ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infera descendunt.@# 6. Notum autem habemus quia in vestris olim regionibus leges rectissimae promulgatae et sancti canones a beatissimis Patribus sunt instituti. Eratque tunc temporis terra vestra specimen totius orbis in religione divina et dominatione terrena. Nunc autem regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolantur, sicut in vastitate hostili. Quoniam tribus inter caetera vitia pessimis nequitiis cognoscitur subjacere, incestis videlicet conjugiis, et ebrietati atque auguriis. Et de primo quidem pro posse jam diximus; de ebrietate vero per Isaiam loquitur Dominus: #Vae qui potentes estis ab bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem.@# Hinc et Paulus apostolus dicit quia #ebriosi regnum Dei non possidebunt.@# De auguriis autem praecepit Deus in lege: #Non auguriabimini, nec observabitis somnia.@# Hinc et Paulus apostolus ait: #Dies observatis, et menses, et tempora et annos; timeo ne forte sine causa laboraverim in vobis.@# Interim nos finem damus epistolae. Rogamus vos ut dominum, et obsecramus ut patrem, et admonemus ut filium, quod nostris dictis, imo divinis assertionibus credere non dedignemini, nec malorum hominum permittatis praevalere consensum contra leges divinas et statuta sanctorum, in ordine scilicet Ecclesiarum et correctione monasteriorum, defensione quoque pupillorum et viduarum, et justissima dispositione vobis plebium commissarum. Nos autem, quandiu sumus in hoc corpore, semper erimus orantes pro vobis, quemadmodum pro animabus nostris, ut Deus omnipotens ab insidiis inimicorum vestrorum vos clementer eripiat, et in sanctis operibus usque ad finem vitae perseverare concedat. Si quid vero vestri nobis placeat mandare servitii, jubete pro velle, quoniam parati sumus obedire pro posse. Quod autem hic non potuit scribi, in ore domni positum est
null
dfc60f88-f24c-43c1-a1b4-cae2ae39bd54
latin_170m_raw
null
None
None
None
Pontii . . . . . Datum per manus Arnalli hujus operis ministri, V Iduum Maiarum, anno. Incarnationis Christi millesimo vigesimo tertio, indictione VI.
null
90e6abe6-d0af-4831-b8c9-1113a8c30c62
latin_170m_raw
null
None
None
None
Sermo in natali S. Narcissi Quia hodie, fratres charissimi, festivitas almi confessoris Narcissi et martyris Christi annua decursione revolvitur, gaudeamus. Hodie namque #justus in domo Domini plantatus,@# qui, sicut palma flores in excelsum protulit, maturos in aulam regiam fructus exhibuit. Hodie stola, quam in sanguinem Agni saepe abluerat, indutus, atque dignitate sacerdotii infulatus, et martyriali laurea coronatus, et roseo sui sanguinis rubore perfusus, coeli palatium ingressus, coelesti Imperatori fortissimus miles gloriose est praesentatus. Hodie domum senatoriam introivit, et a Christo vero Rege complexus in ordine suo collocari promeruit. Et ideo #exsultent justi in Domino, quoniam rectos decet collaudatio;@# dicantque justo: quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum manducabit. Gaude et tu nimium, Felix; et laetare, Gerunda, quoniam speciale promeruisti munus, quod nulla circa te commanens civitas potuit habere, vel locus. Tibi namque Africa fidei calore repletum, Deo disponente, Felicem direxit sanctissimum, qui Barchinonem docendo ad Christi fidem atque culturam direxit, et praedicando impurias ab errore daemonum liberavit; viam veritatis ignorantibus demonstravit, atque se evangelizans cum triumpho martyrii in te gloriosa morte quievit. Tibi quoque verus Oriens atque Sol justitiae Narcissum florem paradisi et luciferum adventus sui praeconem direxit, qui diversas illustrando provincias, atque provocando animas ad poenitentiam, diabolica fraude deceptas, dum te sua praedicatione doceret, suisque sanctissimis orationibus foveret, in te venerabilis martyr existens cum consortibus propriis in libro vitae conscriptis in perpetuum praemuniret. Sed, o beate Narcisse, flos paradisi, atque in omni loco permanens bonus odor Christi, quibus te laudibus extollemus? Fidemne prius an virtutes miremur? Sed fidem, quoniam sine ipsa, quae te scuto armavit, galeaque salutis protexit, et gladio spiritus, verbo scilicet Dei, praemunivit, nusquam quisque Deo placere valebit. De virtutibus autem, quibus te gratia Christi ornavit, pauca de multis, propter quod coepimus, exsequemur. Igitur eo tempore, quo per Augustam civitatem transitum habuisti, quid ibi gesseris, qualiter ibi docueris, testimonio tua sanctitas non indiget; quoniam repleta civitas tuis praedicationibus, et munita tuis sanctis orationibus hactenus sacerdotes a te constitutos et martyres ostendit. Ibi denique datae lupanaribus, et diversis generibus pollutionum nefandissimae Veneris meretrices, et in hospitium suscipientes tuamque sanctitatem diutissime intuentes, et claritatem superni luminis in te coelitus emissam conspicientes, Domini nostri Jesu Christi verissimae per te meruerunt esse cultrices. Ipse nimirum eas de faucibus antiqui draconis eripuisti, easque suo Creatori purificatas a sordibus mentis et corporis consecrasti; atque animatas tua sanctissima praedicatione inter collegia martyrum cum corona martyrii mirabiliter introduxisti. Ipsum etiam draconem inimicum generis humani repletus Christi sapientia sapientissime conclusisti, ut nisi draco draconem suum interficeret amicum, ipse ruinam passus profundissimam protinus rueret in abyssum. Aquas interea Alpium Juliarum, quas ne ad usum proficerent hominum lividus infecerat inimicus, tua dulcis oratio in dulcedinem vertens humanis usibus aptas exhibuit. Ergo nullatenus te deserebat gratia Christi; sed ubique illuminans inflammabat, ubique protegens circumdabat, ut bene tibi congrueret quod scribitur in psalmo, quoniam Dei Filius tenuerit manum dexteram tuam, et in voluntate tua te deduxerit, et martyrio coronatum te assumens atque ad coeli palatium transferens, et inter senatores curiae coelestis te constituens in collegio eorum disposuerit. Ergo, fratres charissimi, quoniam nobis dies tantae solemnitatis confessoris Christi, nostrique apostoli et martyris [illuxit], gratias et laudes reddamus omnipotentissimo Creatori; illius praelibati Narcissi, floris videlicet paradisi, nos subdentes orationi, et quod amavit amemus, et quod verbo praedicavit credamus, et quod operibus exhibuit imitemur. Exsultet igitur pontifex noster, clerus, simulque congaudeat populus universus. Quoniam sicut Roma, quae caput et speculum est totius orbis, a Deo promeruit habere primum apostolorum et principem suae salvationis, Petrum, ita quoque Gerunda doctorem suae salutis florem paradisi promeruit habere Narcissum. Omnis haec dies in Christi laudibus expandatur, atque divinis ejus cultibus dedicetur; desinant esse jurgia, quia praedicationis pacis recoluntur solemnia; desinant esse comessationes et ebrietates, quia cujus hodie festivitas celebratur tales a Christianis prohibuit voluptates. Sermo in natali S. Narcissi Quia hodie, fratres charissimi, festivitas almi confessoris Narcissi et martyris Christi annua decursione revolvitur, gaudeamus. Hodie namque #justus in domo
null
dacb61cb-7e60-4487-aecf-2e45e698e21e
latin_170m_raw
null
None
None
None
Domini plantatus,@# qui, sicut palma flores in excelsum protulit, maturos in aulam regiam fructus exhibuit. Hodie stola, quam in sanguinem Agni saepe abluerat, indutus, atque dignitate sacerdotii infulatus, et martyriali laurea coronatus, et roseo sui sanguinis rubore perfusus, coeli palatium ingressus, coelesti Imperatori fortissimus miles gloriose est praesentatus. Hodie domum senatoriam introivit, et a Christo vero Rege complexus in ordine suo collocari promeruit. Et ideo #exsultent justi in Domino, quoniam rectos decet collaudatio;@# dicantque justo: quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum manducabit. Gaude et tu nimium, Felix; et laetare, Gerunda, quoniam speciale promeruisti munus, quod nulla circa te commanens civitas potuit habere, vel locus. Tibi namque Africa fidei calore repletum, Deo disponente, Felicem direxit sanctissimum, qui Barchinonem docendo ad Christi fidem atque culturam direxit, et praedicando impurias ab errore daemonum liberavit; viam veritatis ignorantibus demonstravit, atque se evangelizans cum triumpho martyrii in te gloriosa morte quievit. Tibi quoque verus Oriens atque Sol justitiae Narcissum florem paradisi et luciferum adventus sui praeconem direxit, qui diversas illustrando provincias, atque provocando animas ad poenitentiam, diabolica fraude deceptas, dum te sua praedicatione doceret, suisque sanctissimis orationibus foveret, in te venerabilis martyr existens cum consortibus propriis in libro vitae conscriptis in perpetuum praemuniret. Sed, o beate Narcisse, flos paradisi, atque in omni loco permanens bonus odor Christi, quibus te laudibus extollemus? Fidemne prius an virtutes miremur? Sed fidem, quoniam sine ipsa, quae te scuto armavit, galeaque salutis protexit, et gladio spiritus, verbo scilicet Dei, praemunivit, nusquam quisque Deo placere valebit. De virtutibus autem, quibus te gratia Christi ornavit, pauca de multis, propter quod coepimus, exsequemur. Igitur eo tempore, quo per Augustam civitatem transitum habuisti, quid ibi gesseris, qualiter ibi docueris, testimonio tua sanctitas non indiget; quoniam repleta civitas tuis praedicationibus, et munita tuis sanctis orationibus hactenus sacerdotes a te constitutos et martyres ostendit. Ibi denique datae lupanaribus, et diversis generibus pollutionum nefandissimae Veneris meretrices, et in hospitium suscipientes tuamque sanctitatem diutissime intuentes, et claritatem superni luminis in te coelitus emissam conspicientes, Domini nostri Jesu Christi verissimae per te meruerunt esse cultrices. Ipse nimirum eas de faucibus antiqui draconis eripuisti, easque suo Creatori purificatas a sordibus mentis et corporis consecrasti; atque animatas tua sanctissima praedicatione inter collegia martyrum cum corona martyrii mirabiliter introduxisti. Ipsum etiam draconem inimicum generis humani repletus Christi sapientia sapientissime conclusisti, ut nisi draco draconem suum interficeret amicum, ipse ruinam passus profundissimam protinus rueret in abyssum. Aquas interea Alpium Juliarum, quas ne ad usum proficerent hominum lividus infecerat inimicus, tua dulcis oratio in dulcedinem vertens humanis usibus aptas exhibuit. Ergo nullatenus te deserebat gratia Christi; sed ubique illuminans inflammabat, ubique protegens circumdabat, ut bene tibi congrueret quod scribitur in psalmo, quoniam Dei Filius tenuerit manum dexteram tuam, et in voluntate tua te deduxerit, et martyrio coronatum te assumens atque ad coeli palatium transferens, et inter senatores curiae coelestis te constituens in collegio eorum disposuerit. Ergo, fratres charissimi, quoniam nobis dies tantae solemnitatis confessoris Christi, nostrique apostoli et martyris [illuxit], gratias et laudes reddamus omnipotentissimo Creatori; illius praelibati Narcissi, floris videlicet paradisi, nos subdentes orationi, et quod amavit amemus, et quod verbo praedicavit credamus, et quod operibus exhibuit imitemur. Exsultet igitur pontifex noster, clerus, simulque congaudeat populus universus. Quoniam sicut Roma, quae caput et speculum est totius orbis, a Deo promeruit habere primum apostolorum et principem suae salvationis, Petrum, ita quoque Gerunda doctorem suae salutis florem paradisi promeruit habere Narcissum. Omnis haec dies in Christi laudibus expandatur, atque divinis ejus cultibus dedicetur; desinant esse jurgia, quia praedicationis pacis recoluntur solemnia; desinant esse comessationes et ebrietates, quia cujus hodie festivitas celebratur tales a Christianis prohibuit voluptates.
null
2e3076e4-afba-4910-8a7d-68ca45a1028f
latin_170m_raw
null
None
None
None
Synodica concilii Narbonensis WIFREDUS S. primae sedis Narbonensis archiepiscopus . . . convenit apud Narbonam synodus, dilectissimis in Christo filiis Bermundo vicecomiti Ausonensi, Gerallo Caprariensi, Bernardo Gurbensi, Wisado Ellemari, Bermundo Foratellensi, Witardo Mauricensi, Mironi Salliforensi, Ugoni Cervulensi, Elorico Aurisensi, Seniofredo Lausianensi, Wifredo Balciazensi, Bernardo Renvirensi, Wilelmo Montaniolensi, Bernardo Tovensi salutem charissimam et benedictionem perpetuam. Cum in Dei omnipotentis nomine congregati de necessariis rerum causis cunque. . re. . . . remur, surrexit in medio nostrum dilectissimus frater et coepiscopus noster Oliva, narrans qualiter beati apostolorum principis praedia fidelium sibi dono concessa, vobis [illicite] usurpetis, et in vestros, quod Dei est, usus expendere non formidetis. Quocirca, dilectissimi, nimium miramur quid sit, quod Deo sic sua tollatis, vel quare, quod parum sui est, non illi relinquitis, ut vestri multum possideatis. An qui vobis est pontifex ordinatus, quae Dei sunt pro debito, sic dispensat, ut in pravae voluntatis facinoribus illa distrahat? Quomodo autem vos Ecclesiae piae matris filios aestimatis, vel debitum ut matri et convenientem honorem impenditis, si exterorum more in partes trahitis quod ab illa violenter aufertis! Videte autem quantum quod agitis ab omni rectitudinis distet tramite, et vos immergat in laqueos injustitiae, dum, quod sanctissimorum Patrum severissima constat excommunicatione firmissimum, sic deducatis ad nihilum, ut vos talis damnatio, nisi Deus avertat, possideat in aeternum. Admonemus igitur vos per Patris, et Filii, et Spiritus sancti sempiternam unamque deitatem, et per beati apostoli Petri, cujus vicem immerito tenemus, auctoritatem, et vos dirigendi facultatem, et per omnium nostrum nobis ligandi et solvendi a Deo traditam potestatem, ut reminiscentes mali quod facitis, dum Dei justum juste, injuste tenetis, usque ad superventuram S. Joannis Baptistae primam festivitatem reddatis Deo Ecclesiaeque matri quod perdidit, ut Deus vobis vestra custodiat, quae concessit. Si autem, quod absit, nostram admonitionem parvipenderitis, et increpationem neglexeritis, nos sanctorum Patrum vestigia sequentes, ut illi talia interdixerunt, interdicimus, et per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, nisi nostris dictis credideritis, vos et qui talia vobiscum egerint excommunicamus, et a liminibus sanctae Ecclesiae vos extraneos judicamus, et omnes presbyteros vel cujuscunque ordinis clericos, qui vel vobis, vel in ecclesia, in qua vos fueritis, ecclesiasticum officium facere praesumpserint, similiter excommunicamus. Quod autem frater et coepiscopus noster Oliva exinde solverit, hoc nos solvimus, et quod ligaverit, hoc ligamus. Domnam vero Ermesindam comitissam, et filium ejus Berengarium ab omni ista excommunicatione excipimus, simulque illam per Deum et rogamus et commonemus, ut sancto Petro suoque pontifici honorem debitum impendat, nec illum patiatur, in quantum potest, dispendium sustinere justitiae. Sicut autem eum viderit divinum opus exercere velle pro posse, sic curet illi nocentes potestative corrigere, et omnimodis adjuvare, sciens sibi provenire ad lucrum, si non eum passa fuerit sui sustinere solatii detrimentum. Guifredus sanctae primae Narbonensis Ecclesiae episcopus. Adalbertus episcopus. Stephanus episcopus Agatensis. Stephanus episcopus. Synodica concilii Narbonensis WIFREDUS S. primae sedis Narbonensis archiepiscopus . . . convenit apud Narbonam synodus, dilectissimis in Christo filiis Bermundo vicecomiti Ausonensi, Gerallo Caprariensi, Bernardo Gurbensi, Wisado Ellemari, Bermundo Foratellensi, Witardo Mauricensi, Mironi Salliforensi, Ugoni Cervulensi, Elorico Aurisensi, Seniofredo Lausianensi, Wifredo Balciazensi, Bernardo Renvirensi, Wilelmo Montaniolensi, Bernardo Tovensi salutem charissimam et benedictionem perpetuam. Cum in Dei omnipotentis nomine congregati de necessariis rerum causis cunque. . re. . . . remur, surrexit in medio nostrum dilectissimus frater et coepiscopus noster Oliva, narrans qualiter beati apostolorum principis praedia fidelium sibi dono concessa, vobis [illicite] usurpetis, et in vestros, quod Dei est, usus expendere non formidetis. Quocirca, dilectissimi, nimium miramur quid sit, quod Deo sic sua tollatis, vel quare, quod parum sui est, non illi relinquitis, ut vestri multum possideatis. An qui vobis est pontifex ordinatus, quae Dei sunt pro debito, sic dispensat, ut in pravae voluntatis facinoribus illa distrahat? Quomodo autem vos Ecclesiae piae matris filios aestimatis, vel debitum ut matri et convenientem honorem impenditis, si exterorum more in partes trahitis
null
9977bb62-76cd-43db-a739-656b664e85ff
latin_170m_raw
null
None
None
None
quod ab illa violenter aufertis! Videte autem quantum quod agitis ab omni rectitudinis distet tramite, et vos immergat in laqueos injustitiae, dum, quod sanctissimorum Patrum severissima constat excommunicatione firmissimum, sic deducatis ad nihilum, ut vos talis damnatio, nisi Deus avertat, possideat in aeternum. Admonemus igitur vos per Patris, et Filii, et Spiritus sancti sempiternam unamque deitatem, et per beati apostoli Petri, cujus vicem immerito tenemus, auctoritatem, et vos dirigendi facultatem, et per omnium nostrum nobis ligandi et solvendi a Deo traditam potestatem, ut reminiscentes mali quod facitis, dum Dei justum juste, injuste tenetis, usque ad superventuram S. Joannis Baptistae primam festivitatem reddatis Deo Ecclesiaeque matri quod perdidit, ut Deus vobis vestra custodiat, quae concessit. Si autem, quod absit, nostram admonitionem parvipenderitis, et increpationem neglexeritis, nos sanctorum Patrum vestigia sequentes, ut illi talia interdixerunt, interdicimus, et per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, nisi nostris dictis credideritis, vos et qui talia vobiscum egerint excommunicamus, et a liminibus sanctae Ecclesiae vos extraneos judicamus, et omnes presbyteros vel cujuscunque ordinis clericos, qui vel vobis, vel in ecclesia, in qua vos fueritis, ecclesiasticum officium facere praesumpserint, similiter excommunicamus. Quod autem frater et coepiscopus noster Oliva exinde solverit, hoc nos solvimus, et quod ligaverit, hoc ligamus. Domnam vero Ermesindam comitissam, et filium ejus Berengarium ab omni ista excommunicatione excipimus, simulque illam per Deum et rogamus et commonemus, ut sancto Petro suoque pontifici honorem debitum impendat, nec illum patiatur, in quantum potest, dispendium sustinere justitiae. Sicut autem eum viderit divinum opus exercere velle pro posse, sic curet illi nocentes potestative corrigere, et omnimodis adjuvare, sciens sibi provenire ad lucrum, si non eum passa fuerit sui sustinere solatii detrimentum. Guifredus sanctae primae Narbonensis Ecclesiae episcopus. Adalbertus episcopus. Stephanus episcopus Agatensis. Stephanus episcopus.
null
d7f45be0-0989-41c0-956f-e9ee6e562e56
latin_170m_raw
null
None
None
None
RODULFI GLABRI PRAEFATIO. Clarorum virorum illustrissimo ODILONI Cluniacensis coenobii Patri, RODULFUS GLABER. Justissima studiosorum fratrum querimonia, interdumque propria saepius permotus, cur diebus nostri temporis non quispiam existeret, qui futuris post nos multiplicia haec quae videntur fieri tam in Ecclesiis Dei, quam in plebibus, minime abdenda qualicunque styli pernotatione mandaret: praesertim cum, Salvatore teste, usque in ultimam extremi diei horam, sancto Spiritu cooperante, ipse facturus sit in mundo nova cum Patre. Et quoniam in spatio fere ducentorum annorum nemo ista appetens exstitit, id est, post Bedam Britanniae presbyterum, seu Italiae Paulum, qui historialiter quidpiam posteris misisset scriptum: quorum uterque historiam propriae gentis, vel patriae condidit. Dum videlicet constet tam in orbe Romano, quam in transmarinis seu barbaris provinciis perplura devenisse, quae si memoriae commendarentur proficua nimium hominibus forent, atque ad commodandum quibusque cautelae studium potissimum juvarent. Non secius ergo quae dicuntur, quin solito multiplicius circa millesimum humanati Christi Salvatoris contigerunt annum. Et idcirco prout valeo vestrae praeceptioni ac fraternae voluntati obedio, primitus duntaxat ostensurus, quanquam salus annorum a mundi origine pernotata secundum Hebraeorum historias a Septuaginta interpretum translatione discrepet. Illud tamen certissime commendamus, quod annus incarnati Verbi millesimus secundus ipse sit regni Henrici Saxonum regis primus. Isdem quoque annus Domini millesimus fuit regni Rotberti Francorum regis tertius decimus. Isti igitur duo in nostro citra-marino orbe tunc Christianissimi atque praemaximi habebantur. Quorum primus, videlicet Henricus, Romanum postmodum sumpsit imperium. Idcirco vero illorum memoriale seriei temporum stabilivimus. Praeterea quoniam de quatuor mundani orbis partium eventibus relaturi sumus, dignum videtur ut cordi est, qui utique religiosis loquimur, ut vim divinae et abstractae quaternitatis, ejusque conformem convenientiam, Domino praeeunte, suscepto operi inseramus. LIBER PRIMUS. INCIPIUNT CAPITULA LIBRI PRIMI. I. #De divina quaternitate.@# II. #De Rodulfo rege.@# III. #De Lothario rege.@# IV. #Qui postmodum Romae imperatores exstiterint.@# V. #De paganorum plagis.@# CAPUT PRIMUM. #De divina quaternitate.@# Multiplicibus figuris formisque Deus conditor universorum distinguens ea quae fecit, ut per ea quae vident oculi, vel intelligit animus, sublevaret hominem eruditum ad simplicem Deitatis intuitum. In his ergo perscrutandis pernoscendisque primitus claruere Patres Graecorum catholici mediocriter philosophi. Cum enim in plurimis exercitatos haberent sensus perinde in quarumdam quaternitatum speculatione, per quam praesens mundus infimus mundusque futurus datur intelligi supernus. Quaternitates vero earum, quae in sese reflexus, dum a nobis despertiri immobiliter coeperint, mentes simul atque intellectus se speculantium alacriores reddent. Quatuor igitur sunt Evangelia, quae constituunt in nostris mentibus supernum mundum. Tot enim constant elementa, quae perficiunt istum infimum. Quatuor quoque virtutes, quae caeterarum gerunt principatum, nosque per admirationem sui ad caeteras informant. Pari etiam ratione quatuor sensus existunt corporis praeter tactum, qui subtilioribus famulatur caeteris. Quod est ergo aether igneum elementum in mundo sensibili, idem est prudentia in intellectuali. Sursum namque sese erigens, anhelansque desideranter esse circa Deum. Illud quoque quod aer in mundo corporali, idipsum fortitudo in intellectuali, qui cuncta viventia vegetans, et in quemcunque actum promoventia roborat. Simili quippe modo quod gerit aqua in mundo corporali, idem temperantia in intellectuali. Nutrix quippe est bonorum, efferensque copiam virtutum, ac servans fidem per divini amoris desiderium. Conformem quoque terra gerit speciem mundi infimi, justitiae speciei in intellectuali. Scilicet subsistens atque immobilis collocatio rectae distributionis. Dignoscitur namque per omnia similis Evangeliorum complexio spiritalis. Evangelium itaque Matthaei terrae mysticam continet figuram, quoniam Christi hominis caeteris apertius demonstrat carnis substantiam. Illud autem secundum Marcum temperantiae, quae aquae speciem gerit, cum ex Joannis baptismate poenitentiam temperanter indicit. Illud quoque juxta Lucam aerisque et fortitudinis praefert similitudinem, quoniam spatiatim diffusum, plurimisque est historiis roboratum. Illud vero secundum Joannem ignifici aetheris prudentiae, quodque caeteris constat sublimius, formam signanter exprimit, dum simplicem Dei notitiam et fidem insinuans introducit. Quibus etiam speculativis connexionibus, elementorum scilicet ac virtutum, Evangeliorumque, ille convenienter sociatur, videlicet homo, cujus haec invisa concessa sunt obsequio. Namque illius vitae substantiam Graeci philosophi μικρόκοσμον, id est parvum, mundum dixerunt. Visus quippe et auditus, qui intellectum et rationem ministrant, superiori conveniunt aetheri, quod constat subtilius
null
7400d874-9b9c-4a4d-9590-c801196982ff
latin_170m_raw
null
None
None
None
in elementis, quodque quantum caeteris sublimius, eo honestius ac lucidius. Subsequitur vero olfactus, qui aeris et fortitudinis significantiam sorte exprimit. Gustus namque satis convenienter aquae et temperantiae parem portendit significantiam. Tactus ergo, qui omnium constat infimus, caeterisque solidius ac stabilius, terrae ac justitiae congruentissime praefert indicium. Ab his igitur evidentissimis complexibus rerum patenter et pulcherrime silenterque praedicatur Deus, quoniam dum stabili motu in sese vicissim una portendit alteram, suum principale primordium praedicando, a quo processerunt, expetunt, ut in illo iterum quiescant. Constat etiam juxta praedictae stipulationis condictum mente cauta intueri fluvium, qui manat ex Eden Orientis, partiturque in nominatissimos quatuor amnes. Horum igitur primus, id est Phison, qui #oris aperitio@# dicitur, prudentiam signat, quae semper est in optimis diffusa et utilis. Per inertiam quippe paradisus sublatus est homini; necesse habet, ut praeeunte prudentia repetatur. Secundus Geon, qui #terrae hiatus@# intelligitur, temperantiam signat, nutricem utique castitatis, quae scilicet frondes salubriter exstirpat vitiorum. Tertius quoque Tigris, quem incolunt Assyrii, qui interpretantur #dirigentes.@# Per hunc nihilominus signatur fortitudo, quae scilicet, rejectis praevaricatoriis vitiis, dirigens homines per Dei auxilium ad aeterni regni gaudia. Quartus vero Euphrates, cujus etiam nomen #abundantiam@# sonat, patenter justitiam designat, quae pascit ac reficit omnem animam illam desideranter amantem. Cum igitur significantia horum fluminum gerat in se species praedictarum virtutum, pariterque figuram quatuor Evangeliorum, non minus easdem virtutes figuraliter gerunt tempora mundani hujus saeculi divisa per quadrum. A mundi namque initio usque ad ultionem diluvii, in his duntaxat, qui ex simplicis naturae amando suum cognoverunt Creatorem, bonitate prudentia viguit, ut in Abel, Enoch, Noe, vel in caeteris, qui mentis ratione pollentes, utilia quae agerent intellexerunt. Ab Abraham vero, et in reliquis patriarchis, qui signis et visionibus fruiti sunt, ut in Isaac, Jacob, Joseph, et in caeteris, temperantia conformata probatur, qui scilicet inter adversa et prospera proprium super omnia dilexerunt auctorem. A Moyse quoque et in reliquis Prophetis, viris videlicet robustissimis, legalium praeceptorum institutionibus fultis, fortitudo sancitur, dum laboriosa siquidem legis praecepta sollicite ab eis exercitata monstrantur. Ab adventu denique incarnati Verbi ac deinceps omne saeculum justitia implet regitque, circumdat veluti caeterarum finis ac fundamentum, sicut dixit suo Baptistae Veritas: #Decet,@# inquiens, #nos implere omnem justitiam.@# Dicturi igitur ab anno 900 incarnati creantis ac vivificantis omnia Verbi ad nos usque, qui claruere viri in Romano videlicet orbe insignes catholicae fidei, cultoresque justitiae, prout certa relatione comperimus, vel visuri superfulmus; seu etiam qui rerum eventusque vel plura contigerunt memoranda tam in sacris Ecclesiis, quam in utroque populo primitus ad illud totius quondam orbis imperium principale, scilicet Romanum, convertimus stylum. Cum ergo omnipotentis Christi virtus utique terrarum principes ad suum incurvasset imperium, tanto minus viguit terror Caesarum, quanto jura illorum veracius comprobantur, plus exstitisse ex timore ferocitatis, quam ex amore piae humanitatis. Sic denique tota paulatim illorum stirps a praefato imperio dispertita atque evacuata, ut majus indigeret sui dominio urbs Romana, ejusque populus, quam ut olim consueverat promere leges et jura externis patriis ac civibus. Coeperuntque plures ex gentibus, quas prius subdiderat, crebris illam infestationibus vexare, illius nomen etiam imperii praeripiendo usurpare nonnulli ex circumjectarum provinciarum regibus. Tunc perinde valentiores et praemaximi reges gentis Francorum Christianitatis justitia pollebant, armorumque industria ac militari robore caeteris excellebant. Quorum videlicet ditioni triumphaliter per plures annos applicatum est totum imperii culmen Inter quos etiam excellentissime micuerunt, Carolus scilicet, qui dictus est Magnus, nec non et Ludovicus cognomento Pius. Hi denique prudenti consilio et virtute quosque in gyro belliones ita proprio subjugavere dominio, ut quasi una domus famularetur suis imperatoribus orbis Romanus; potiusque respublica de paterno gratularetur provectu, quam tuta pompatice extolleretur imperatorum metu. Sed quia horum gesta non disposuimus, seu genealogiam historiali more narrare, ad quem tamen finem regnandi vel imperandi illorum genus devenerit, breviter curavimus intimare. Perduravere igitur reges ex eorum prosapia imperatores tam in Italia quam in Galliis, usque ad ultimum regem Carolum Hebetem cognominatum. Is denique habebat unum inter regni sui primates quemdam Heribertum, cujus ex sacro fonte
null
475ea50b-c821-46d8-89ed-23d1b4982f97
latin_170m_raw
null
None
None
None
filium susceperat, qui tamen ei calliditate sua certissime suspectus esse potuisset, si non excogitatae fraudis simultas intervenisset. Cum enim decrevisset idem Heribertus praedictum regem decipere, fingens cujusdam deliberandi occasionem negotii, qualiter illum, ut postmodum fecit, demulcendo in unum castrorum suorum introduceret, ac vinculatum carceri manciparet; tandem vero a quibusdam suggestum est regi, ut cautissime se ageret, ne Heriberti involveretur fraudibus. Dumque ille ex hoc, quod audierat, credulus, cautelam sibi de Heriberto adhibere decrevisset, contigit una die nimis expedite eumdem Heribertum cum suo filio in regis palatium devenire. Surgens itaque rex ei osculum porrexit. Ille vero toto se humilians corpore, osculum regis suscepit. Deinde cum ejus filium osculatus fuisset, stansque juvenis quamvis conscius fraudis, novus tamen calliditatis, regi minime semel supplicaret: pater cernens, qui propter astabat, valenter alapam collo juvenis intulit. « Seniorem, inquiens, et regem erecto corpore osculaturum non debere suscipere quandoque scito. » Quod intuens rex cunctique qui aderant, abhinc deceptionis fraudisque adversus regem Heribertum expertem crediderunt. Videns quoque regem contra se placatum, nihilominus rogabat attentius ut, ad se veniens, negotium deliberaturus, quod dudum poposcerat. Statim vero rex promisit se, quo vellet, iturum. Designato igitur die, venit rex ubi Heribertus rogaverat, tenuem etiam ducens exercitum, amicitiae gratia. Qui nimium pompose die primo ab eo susceptus. In secundo autem, quasi ex jussu regis, praecepit idem Heribertus ut universi qui cum rege venerant, ad propria redirent, veluti ipse cum suis obsequio regis sufficeret. Illi quoque audito Heriberto recesserunt, ignorantes quod regem in vinculis reliquissent. Tenuit enim Heribertus vinctum praedictum regem usque in diem mortis suae. Genuerat praeterea idem rex filium nomine Ludovicum, adhuc tamen puerum, qui, ut cognovit quod de patrefactum fuerat, arripiens fugam, Oceanum transiit, ibique usque ad annos viriles degit. CAPUT II. #De Rodulpho rege.@# Erat igitur tunc temporis Rodulphus Richardi ducis Burgundiae filius, aptus videlicet corpore, et intellectu idoneus. Qui etiam uxorem duxerat, Emmam nomine, sensu scilicet atque aspectu insignem, sororem videlicet Magni Hugonis, cujus si quidem militari industria regnum Francorum dirigebatur. Is quoque Hugo cernens regnum rege destitutum, ac sciens regis instaurationem suo pendere arbitrio, misit ad sororem, consulens illam quem potissimum ad regale eligeret culmen, se videlicet suum fratrem, an potius maritum praedictum, scilicet Rodulphum. Illa igitur prudenter, ut fuerat consulta, respondit magis se velle regis mariti genu osculari quam fratris. Audiens autem Hugo gratanter annuit, regnique solium Rodulpho habere concessit. Qui Rodulphus, carens omni prole, solus sui generis regni culmine potitus obiit. Fuit enim hic Hugo filius Roberti Parisiorum comitis, qui videlicet Robertus brevi in tempore rex constitutus, et ab exercitu Saxonum est interfectus. Cujus genus idcirco adnotare distulimus, quia valde in ante reperitur obscurum. CAPUT III. #De Lothario rege.@# Interea totius regni primates elegerun Ludovicum, filium videlicet praedicti regis Caroli, unguentes eum super se regem haereditario jure regnaturum. Jam enim praedictus Heribertus morte crudeli obierat. Nam cum, divino excruciatus languore, ad vitae exilum propinquaret, atque a suis tam de salute animae quam de suae domus dispositione interrogaretur, omnino nihil aliud respondebat nisi hoc solummodo verbum: « Duodecim fuimus, qui traditionem Caroli jurando consensimus. Hocque plurimum repetens exspiravit. Praeterea Ludovicus ex Gerberga, uxore quondam Gisleberti ducis, genuit filium, nomine Lotharium. Qui, confirmatus in regno, ut erat agilis corpore et validus, sensuque integer, tentavit redintegrare regnum ut olim fuerat. Nam partem ipsius regni superiorem, quae etiam Lotharii regnum cognominatur, Otto rex Saxonum, imo imperator Romanorum, ad suum, id est Saxonum, inclinaverat regnum. Ipsum denique Ottonem, scilicet secundum, filium primi ac maximi videlicet Ottonis, conatus est quondam capere positum in palatio Aquisgranis. Sed quoniam eidem Ottoni clam praenuntiatum a quibusdam est, noctuque cum uxore vix fugae praesidium petens obtinuit. Tunc denique Otto, congregato exercitu sexaginta millia et eo amplius militum, Franciam ingressus, venit usque Parisios, ibique triduo commoratus; coepit redire in Saxoniam, rursusque quoque Lotharius, ex omni Francia atque Burgundia militari manu in unum coacta, persecutus est Ottonis exercitum
null
8ab5c385-b230-4555-a6ec-d7a1f376aa6f
latin_170m_raw
null
None
None
None
usque in fluvium Mosam, multosque ex ipsis fugientibus in eodem flumine contigit interire. Dehinc vero uterque cessavit, Lothario minus explente quod cupiit. Hic denique genuit filium nomine Ludovicum. Quem, jam adultum juvenem, ut post se regnaret, regem constituit. Cui etiam adduxit ab Aquitanis partibus uxorem, quae, cernens videlicet juvenem patre minus fore industrium, ut erat ingenio callida, elegit agere divortium, monuitque illum ficte ut simul, de qua advenerat, redirent Provinciam, scilicet jure haereditario sibi subdituram. Ille quoque, non intelligens mulieris astutiam, ut monitus fuerat, ire paravit. Ad quam dum venissent, relinquens eum mulier, suis adhaesit. Cumque patri nuntiatum fuisset, prosequens filium ad se reduxit. Qui simul deinceps degentes, post aliquot annos absque ulla liberorum ope uterque obiit. In his igitur duobus regale seu imperiale illorum genus regnandi finem accepit. CAPUT IV. #Qui postmodum Romae imperatores exstiterint.@# Praescriptorum igitur regum genere exinanit sumpserunt imperium Romanorum reges Saxonum. Quorum scilicet primus Otto Henrici Saxonum regis filius, cujus etiam sororem, nomine Haduidem, duxit uxorem Hugo dux Francorum, cognomento Magnus. Is denique Otto in gloria et vigore imperii non dispar illorum qui ante se imperium rexerant, necnon et in Ecclesiarum atque eleemosynae expensis valde liberalis exstitit. Hujus quoque imperii tempore, egressi audacter Sarraceni ab Africanis partibus occupavere tutiora Alpium montium loca, ibique aliquandiu morantes vastando regionem in gyro, diverso raptu tempus expleverunt. Contigit ergo eodem tempore ut beatus pater Maiolus, ab Italia rediens, in arctissimis Alpium eosdem Sarracenos obviaret. Qui arripientes abduxerunt illum cum suis omnibus ad remotiora montis, ipso tamen patre graviter in manu vulnerato, dum in ea excepisset ultro ictum jaculi super unum de suis venientis. Dispertitis quoque inter se omnibus quae illius fuerant, interrogaverunt eum si tantae ei essent in patria facultates rerum, quibus videlicet se suosque valeret redimere de manibus illorum. Tunc vir Dei, ut erat totius affabilitatis dignitate praecipuus, respondit se in hoc mundo nihil proprium possidere, nec peculiaris rei se fieri possessorem velle; sua tamen ditione non negans plures teneri, qui amplorum fundorum et pecuniarum domini haberentur. Quibus auditis, ipsimet hortabantur illum ut unum e suis mitteret qui suae suorumque redemptionis pretium illis deferret. Insuper pecuniae pondus atque numerum ei determinantes indixerunt. Fuit enim mille librarum argenti, ut videlicet singulis libra una in partem proveniret. Misit quoque vir sanctus per unum de suis ad monasterium scilicet, cui praeerat, Cluniacense, perparvam epistolam ita se habentem: « Dominis et fratribus Cluniacensibus, frater Maiolus miser et captus. #Torrentes Belial circumdederunt me, praeoccupaverunt me laquei mortis.@# Nunc vero, si placet, pro me et his qui mecum sunt capti redemptionem mittite. » Quae ut delata est videlicet praedicti monasterii fratribus, exstitit illis pro vita incomparabilis moeror ac luctus, necnon et totius patriae pertristis nuntius. Distractis quoque ab eisdem fratribus, quaeque in omni ejusdem monasterii ornamentorum erant supellectili, praestitutum pii patris quantocius coadunavere pretium. Sed vir sanctus saecularis, dum interim a Sarracenis captus teneretur, cujus meriti esset latere non potuit. Nam cum ei hora prandii obtulissent cibos quibus vescebantur, carnes videlicet panemque admodum asperum, et dicerent: « Comede, respondit: Ego vero si esuriero, Domini est me pascere; ex his tamen non comedam, quia non mihi in usu fuerunt. » Cernens enim unus illorum viri Dei reverentiam, pietate ductus, exuens brachia simulque abluens, et clypeum, super quem etiam in conspectu venerabilis Maioli satis mundissime panem confecit. Quem etiam citissime decoquens, ei reverentissime detulit. Ipse quoque suscipiens illum, atque ex more oratione praemissa ex eodem reficiens, Domino gratias egit. Alius quoque Sarracenorum eorumdem, cultro deplanans ligni hastulam, posuit incunctanter pedem super viri Dei codicem, Bibliam videlicet, quam ex more secum semper ferre consueverat. Dumque vir sanctus intuens ingemuisset, aliqui minus feroces ex ipsis, perspicientes, suum increpuerunt comparem, dicentes non debere magnos prophetas sic pro nihilo duci ut illorum dicta pedi substerneret, si quidem Sarraceni Hebraeorum, quin potius Christianorum, prophetas legunt, dicentes etiam completum jam esse in quodam suorum, quem illi Mahomed nuncupant, quidquid de universorum Domino Christo sacri vates praedixere. Sed, ad
null
f97ddc86-f7c5-4727-946b-7f3ba67943c5
latin_170m_raw
null
None
None
None
errorem illorum comprobandum, etiam ipsorum genealogiam penes se habent, ad similitudinem videlicet evangelii Matthaei, qui scilicet ab Abraham narrat genealogiae catalogum usque ad Christum, per Isaac successionem descendens. In cujus videlicet semine universorum promissa atque praedicta est benedictio illorum, inquiens: Ismael genuit Nabaioth, atque deinceps usque in erroneum illorum descendens figmentum, quod scilicet tantum est a veritate alienum quantum a sacra et catholica auctoritate extraneum. Praeterea, ut beati Maioli sanctitas claresceret, is qui ejus volumen pede calcaverat, eodem die pro quavis occasione, revera judicio Dei, caeteri furiose irruentes in eum, eumdem ei truncaverunt pedem. Plures vero jam ex ipsis erga eum coeperunnt mitiores ac reverentiores existere. Tandem vero quidam de fratribus illuc expeditius remeantes, data eisdem Sarracenis praesignata pecunia, patrem cum viris tantum qui cum eo capti fuerant, in patriam reduxerunt. Ipsi denique Sarraceni paulo post, in loco qui Fraxinetus dicitur, circumacti ab exercitu Willermi Arelatensis ducis, omnesque in brevi perierunt, ut ne unus quidem rediret in patriam. Ipso igitur in tempore mortuus est praedictus Otto imperator, suscepitque filius ejus, secundus videlicet Otto, idem imperium, quod satis strenue dum adviveret rexit. Eodem ergo imperante, venerabilis pontifex Adalbertus, ex provincia quae lingua Sclavorum vocatur Bethem, in civitate Braga regens ecclesiam sancti martyris Vitisclodi, egressus ad gentem Bruscorum, ut eis verbum salutis praedicaret, dumque apud eosdem plurimam egisset praedicationem, multique ex eis converterentur ad fidem Christi, praedixit suis quoniam in eadem regione martyrii coronam esset accepturus; ac ne paverent, eis pariter indicavit, quia praeter eum ibidem nemo ex eis erat perimendus. Contigit enim ut die quadam, praecipiente eodem episcopo, quaedam profana arbor sita juxta fluvium, cui etiam superstitiose immolabat universum vulgus, videlicet excisa convelleretur, constructoque ac sacrato in eodem loco altari, missarum solemnia per se episcopus ex plebe paravit. Qui, dum in ipsis sacramentis peragendis esset constitutus, ictibus jaculorum ab impiis perfossus, tandemque sacrum solemne peractum, simulque praesentis vitae imposuit terminum. Denique discipuli ejus, accepto corpore sui domini, illud secum ferentes, in propriam sunt reversi patriam. Cujus etiam meritis usque in praesens largiuntur hominibus plurima beneficia. Sequenti quoque, post multa nobiliter gesta remque publicam decenter dispositam, tempore obiit Otto, relinquens filium Ottonem videlicet tertium, adolescentem tamen fere duodecim annorum. Qui, ut erat juvenculus, acer tamen viribus et ingenio, suscepit jure paterno regimen imperii. Contigit igitur imperii illius initio ut sedes apostolica urbis Romae proposito viduaretur pontifice. Ipse vero illico, imperiali usus praecepto, quemdam sui consanguineum, cujusdam ducis filium illo delegit, atque ex more in sede apostolica sublimari mandavit. Quod utique dum sine mora peractum fuisset, pergrandis calamitatis occasio exstitit. Erat enim quidam Crescentius, Romanorum civis praepotens, qui, ut illorum mos est, quantum onerosior pecuniae, tantum pronior serviens avaritiae. Hic autem non plane, ut rei probavit eventus, parti favebat Ottonis. Nam ipsum pontificem, quem, ut diximus, ordinari, Otto jusserat, idem Crescentius omni destitutum honore a sede expulit, alterumque procaciter in ejus loco subrogavit. Sed mox ut Otto hocf actum comperit, ira accensus, cum permaximo exercitu Romam properavit. Quod cum cognovisset Crescentius, illum scilicet urbi propinquare, conscendens cum suis turrim quae sita est extra civitatem trans Tiberim, ob altitudinem sui Intercoelos vocatam, vallavit eam, defensurus pro vita. Tandem cum pervenisset imperator ad urbem, primitus jussit comprehendere illum male securum pontificem, videlicet Crescentii arrogantia constitutum. Comprehensumque, praecepit ejus manus quasi sacrilegas amputari, deinde vero aures abscindi atque oculos expelli [ #f.@# evelli]. Post haec denique comperiens Crescentium, ut diximus, turre vallatum, quae scilicet paulo post illum crudeli erat redditura neci, praecepit eamdem circumdari densa obsidione sui exercitus, ne videlicet Crescentio quoquo modo locus daretur confugii. Interea, jubente imperatore, construuntur in gyro machinae ex lignis celsarum abietum nimium artificiose compositae. Cernens quoque Crescentius nullam posse evadendi viam reperire, licet tardius poenitudinis adinvenit consilium; non tamen ei praestitit miserendi aditum. Quadam igitur die, quibusdam de imperatoris exercitu consentientibus, egrediens latenter Crescentius, de turre scilicet, birro indutus, et operto capite, veniensque improvisus corruit ad imperatoris pedes,
null
b5cde3a7-3b99-43eb-999c-803f9aaf2daa
latin_170m_raw
null
None
None
None
oransque se ab imperatoris pietate vitae servari. Quem cum respexisset imperator, conversus ad suos, ut erat amaro animo, dixit: « Cur, inquiens, Romanorum principem, imperatorum decretorem, datoremque legum, atque ordinatorem pontificum, intrare sinistis magalia Saxonum? Nunc quoque reducite eum ad thronum suae sublimitatis, donec ejus honori condignam videlicet praeparemus susceptionem. » Qui suscipientes illum, scilicet ut jussum fuerat, illaesum reduxerunt ad turris introitum. Ingressusque nuntiavit secum pariter reclusis quoniam solummodo tantum contingeret illis vivere quandiu ipsa turris tueri valeret ab hostium captione, nec ullam prorsus salutem debere ultra sperare. At imperatoris exercitus a foris urgendo impellens machinas; paulatimque euntes applicatae sunt turri. Sicque pugnae inito certamine, dumque alii desuper contendentes intrare, alii prorupere ad ostium turris illudque considentes evellunt, sursumque certatim gradientes, ad turris superiora pervenerunt. Respiciens quoque Crescentius cernit se teneri ab his quos putabat pugnando longius arceri posse. Capto namque ipso ac graviter vulnerato, caeterisque, qui cum illo inventi fuerant, trucidatis, miserunt ad imperatorem quid de eo praeciperet. Qui ait: « Per superiora, inquit, propugnacula illum dejicite aperte, ne dicant Romani suum principem nos furatos fuisse. » Quem, ut jussum fuerat, projicientes, deinde post terga boum religatum per paludes viarum plurimum devolventes, ad ultimum vero in conspectu civitatis in trabe excelsa pendere dimiserunt. His denique ita gestis, accersiens imperator Gerbertum videlicet Ravennae archiepiscopum, constituit illum principalem Romanorum pontificem. Isque Gerbertus e Galliis oriundus exstitit, minorum etiam gerens prosapiam, sed tamen ingenio acerrimus, artiumque liberalium studiis plenissime instructus. Proinde Remorum etiam a rege Francorum Hugone fuerat constitutus pontifex. Sed quoniam, ut diximus, valde erat acer ac providus, intelligens Arnulphum ejusdem urbis archiepiscopum, quo vivente ordinatus fuerat ex consensu ejusdem regis, niti in pristinam reformari sedem, caute iter arripiens ad praedictum devenit Ottonem. Qui satis honorifice ab eodem susceptus; quem etiam statim Ravennae, inde vero, ut diximus, Romanae urbis sublimavit pontificem. Contigit igitur ipso in tempore ut idem imperator, suggerente tam ipso pontifice quam aliis quibusque zelum profectus religionis domus Dei gerentibus, quosque in beati Pauli Ecclesia nomine tenus monachos, caeterum prave degentes, inde expellere deberet; ac alterius instituti, quos videlicet canonicos dicimus, in eodem loco servituros, ut ei suggestum fuerat, substituturus esset. Cumque hoc appeteret implere decretum, apparuit ei noctu per visum beatissimus apostolus Paulus, atque eumdem imperatorem hujusmodi monere curavit. « Si vere, inquiens, zelus divinae servitutis optimi operis te adurit, vide ne hujus propositi institutum praesumas in monachis immutare expellendis. Non enim omnino expedit cujusque ecclesiastici ordinis quamvis ex parte depravati, proprium unquam abjici seu immutari propositum. In eo namque unusquisque judicandus est ordine, in quo se primitus Deo vovit servire. Reemendari tamen licet corrupto cuique in eadem propriae vocationis sorte. » Taliter quippe monitus, imperator retulit suis quae audierat ab Apostolo, curamque agens qualiter eorumdem institutum, scilicet monachorum, quivisset ad melius informare, non expellere a loco vel immutare. Interea minus idoneo usus consilio, praedicti Crescentii Joannis in suam uxorem assumens, quam etiam paulo post, ut inconsulte acceperat, divortium agens dimisit. Tandem quoque nitens remeare ad Saxoniam, morte superveniente in Italia obiit. Cernens quoque exercitus, quem secum duxerat, se suo domino destitutum, coegerunt se pariter in unum agmen, ne ab iis quos in Italia presserant trucidarentur, imposito ante se in equo defuncti imperatoris corpore. Sicque in patriam tuti pervenientes in monasterio beatae semper virginis Mariae Aquisgranis decenter sepelierunt. Suscepit igitur, post Ottonem videlicet tertium, regnum Saxonum illius consanguineus Henricus, qui, etiam non regni sui [dominus], imperator factus est Romanorum. Sed interim libet ex parte commemorare quibus vicissim cladibus, praescriptorum regum temporibus, tam externis quam intestinis consequenter sit flagellatus orbis Romanus. Constat igitur ab anterioribus illud principale totius orbis imperium fuisse divisum, scilicet ut, quemadmodum universae Latinitatis Roma gerere deberet principatum, ita Constantinopolis tam Graecorum speciale caput in transmarinis orientis partibus quam caeterorum. Sed dum semel in sese novit dispertiri, postmodum paulatim pars utraque usitatius didicit minui, videlicet donec contingeret illud admodum coarctari praeliis, ut foret brevius, et istud appeteret moderari extraneus. Et
null
4d9a7d2c-4e66-4759-a012-c28fce3b7bbb
latin_170m_raw
null
None
None
None
quoniam magis contingebat tyrannide imperare, quam vel liberali pietate, vel originali propagine, idcirco par erat talium contumaciam cum sibi subditis crebris infestationum plagis atterere. CAPUT V. #De paganorum plagis.@# Denique circa nongentesimum Verbi incarnati annum, egressus ab Hispania rex Sarracenorum Algalif, veniensque cum exercitu maximo in Italiam, scilicet traditurus humanas res cum suis in praedam, cum gladio atque incendio demoliendas. Qui cum venisset, depopulans totam regionem usque Beneventum progressus est. Ex aliquibus tantum civitatibus Italiae primates, collecto agmine, nisi sunt adversus praedictum Algalif inire pugnam. Sed cum se cernerent exercitu nimium impares, ut saepius mos est istis modernis Italicis, fugae potius quam bellum [belli], petiere praesidium. Interea reversi cum suo principe ad Africam Sarraceni, ab illo tempore non destiterunt impugnare regionem Italiae, quamvis plurimis fuissent praeliis lacessiti tam ab imperatoribus quam a patriae ducibus ac marchionibus, usque ad Altmuzor illorum principem, et praedictum Henricum Romanorum imperatorem. Praescripto igitur tempore, non minor clades in Galliarum populis, Normannorum infestatione, exstitit hostium. Qui videlicet Normanni nomen inde sumpsere, quoniam raptus amore primitus egressi ex aquilonaribus partibus audacter occidentalem petiere plagam. Siquidem lingua illorum propria #Nort@# aquilo dicitur, #Mint@# quoque populus appellatur. Inde vero Normanni, quasi aquilonaris populus denominantur. Hi denique in primo egressu diutius circa mare Oceanum degentes, brevibus contenti stipendiis, quousque in gentem coaluere non modicam. Postmodum vero telluris ampla et pelagi hostili manu pervagantes, aliquas urbes ac provincias in propriam redegere sortem. In processu quoque temporis ortus est vir quidam in pago Trecassino ex infimo rusticorum genere, Astingus nomine, in vico videlicet qui Tranquillus dicitur, tribus a civitate distans milliaribus. Qui juvenis, valens robore corporis, perversae tamen indolis, superbiendo abjiciens fortunam pauperum parentum, elegit exsul fore dominandi victus cupidine. Denique clam egrediens ad praedictam Normannorum gentem, illis tantummodo primitus adhaesit qui, assiduo raptui servientes, victum caeteris ministrabant, quos etiam illi communiter #Flottam@# vocant. Illoque aliquandiu huic nequam mori inserviente, coepit pessimis commilitonibus tanto existere diligentior, quanto efficiebatur flagitiosior. Paulatimque robustior caeteris viribus ac rebus effectus, omnes pariter illum constituere terra marique principem. Constitutus autem hujusmodi, ampliore crudelitate assumpta, parvi pendens praeteritorum saevitiam, coepit suum in longinquas gladium dilatare provincias. Postmodum etiam cum universa pene, cui praeerat, gente conscendens ad superiores Galliarum partes, quamvis pestifer parens nativum male quaerens revisere solum. Qui cum venisset, gladio et igne ultra omnem hostium cladem universa demoliens, nemine repugnante, diutius consumpsit. Tunc quoque domus Ecclesiarum per Gallias universae, praeter quas municipia civitatum vel castrorum servarunt, omnimodis dehonestatae atque igne succensae sunt. Universis siquidem peragratis Galliis, opimaque diversarum rerum potitus spolia, ad propria reduxit exercitum. Sicque deinceps tam ab ipso Astingo quam ab ejus successoribus, illius videlicet gentis principibus, in spatio fere centum annorum hujusmodi clades illata est longe lateque populis Galliarum. Haec quoque, quae retulimus, per intervalla defunctorum regum seu imperatorum tam in Italia quam in Galliis, priusquam restaurarentur, saepius contigerunt. Sed cum interea praedictae gentis exercitus more solito ad Gallias procedere decrevisset, occurrit illis jam longius a solo proprio remotis venerabilis Burgundiae dux Richardus, pater scilicet regis Rodulphi, ut supra commemoravimus. Initoque cum eis praelio, tanta caede eosdem prostravit, ut perpauci ex eis fuga lapsi ad propria vix remearent. Et licet posthaec plures insulas ac provincias mari contiguas iidem scilicet Normanni depopulaverint, in partes tamen Francorum regum sorte regendas non deinceps, nisi ab eisdem regibus evocati, conscenderunt. Quin etiam paulo post vicissim scilicet Franci, necnon et Burgundionum plerique, cum praedictis Normannis, catholicae fidei jam effectis cultoribus, pacifice junxere connubia, atque unius regis regnum pari consensu decrevere dici et esse. Indeque orti duces excellentissimi. Guillermus videlicet, atque post ipsum quique denominati, paterno seu avito jure Richardi. Illorum quippe ducaminis principatus fuit metropolis civitas Rothomagorum. Cum igitur praedicti duces ultra caeteros viguerint militiae armis, tum perinde prae caeteris gratia communis pacis ac virtute liberalitatis. Nam omnis provincia quae illorum ditioni subjici contigerat, ac si unius consanguinitatis domus vel familia, inviolatae fidei concors degebat. Nempe furi ac praedoni apud illos comparabatur quicunque hominum, in aliquo
null
a277a16b-2857-47e7-becc-5a00c0e25d6c
latin_170m_raw
null
None
None
None
negotio, plus justo [sumens], vel falsum quidpiam venundandum mentiens, subtrahebat alteri. Egenorum quoque et pauperum omniumque peregrinorum, tanquam parentes filiorum, curam gerebant assiduam. Dona etiam amplissima sacris Ecclesiis pene in toto orbe mittebant, ita ut etiam ab oriente, scilicet monte denominatissimo Sina, per singulos annos monachi Rothomagum venientes, qui a praedictis principibus plurima redeuntes auri et argenti suis deferrent xenia. Hierosolymam vero ad sepulcrum Salvatoris centum auri libras secundus misit Richardus, ac quosque cupientes illuc devote peragrare donis juvabat immensis. Praeterea in successibus praedictorum temporum, exigentibus culpis peccantium hominum, orta est discordia duorum regum, Francorum videlicet ac Saxonum. Quae scilicet, diutius exardescens, occulto Dei judicio rursus terribile flagellum ingruit populis Galliarum. Denique Hungarorum princeps cum omni ipsius gentis militari exercitu, hujus discordiae mali occasione, fines Galliarum irrumpens, semel ac bis omnem miserabiliter depopulans regionem, utrumque etiam genus hominum captans, tum rebus humanis abducens, nemine obstante, diripuit. Quae denique clades tandiu desaevit, quousque Deo propitiante utriusque regni principes, Francorum videlicet ac Saxonum, unius fidei ac consanguinitatis vinculo necterentur. Evacuato siquidem priorum regum genere, sedatisque jurgiis, coepit orbis novorum regum pace sub amica reflorescere, Christique regnum per fontem sacri baptismatis circumquaque tyrannos sibi subjugare. Ipsa denique Hungarorum gens, post tot patrata flagitia, post tot flagella gentibus illata, cum suo rege ad catholicam fidem conversa, quae prius consueverat crudeliter rapere aliena, libens impertitur pro Christo propria; a quibus etiam jamdudum diripiendo captivabantur, undecunque in miserrima mancipia distrahendi, qui reperiebantur Christiani; ab eisdem quoque foventur nunc ceu fratres vel liberi. Illud nihilominus nimium condecens ac perhonestum videtur, atque ad pacis tutelam optimum decretum, scilicet ut ne quisquam audacter Romani imperii sceptrum praeproperus gestare princeps appetat, seu imperator dici aut esse valeat, nisi quem papa sedis Romanae morum probitate delegerit aptum reipublicae, eique commiserit insigne imperiale. Cum videlicet olim ubique terrarum quilibet tyranni, sese procaciter impellentes, saepissime sint imperatores creati, atque eo minus apti Reipublicae, quo constat eos tyrannide quam pietatis auctoritate processisse. Anno igitur Dominicae incarnationis septingentesimo decimo, licet insigne illud imperiale diversis speciebus prius figuratum fuisset, a venerabili tamen papa Benedicto sedis apostolicae fieri jussum est admodum intellectuali specie idem insigne. Praecepit fabricari quasi aureum pomum, atque circumdari per quadrum pretiosissimis quibusque gemmis, ac desuper auream crucem inseri. Erat autem instar speciei hujus mundanae molis, quae videlicet in quadam rotunditate circumsistere perhibetur, ut dum siquidem illud respiceret princeps terreni imperii, foret ei documentum, non aliter debere imperare vel militare in mundo quam ut dignus haberetur vivificae crucis tueri vexillo. In ipso etiam diversarum gemmarum decoramine, videlicet imperii culmen plurimarum virtutum speciebus exornari oportere. Cumque postmodum praedictus papa imperatori, videlicet Henrico hujus rei gratia Romam venienti, obviam cum maxima virorum et sacrorum ordinum multitudine processisset ex more, eique hujusmodi insigne scilicet imperii in conspectu totius Romanae plebis tradidisset: suscipiens illud hilariter, circumspectoque eo, ut erat vir sagacissimus, dixit: « Optime pater, inquiens ad papam, istud facere decrevisti nostrae portendendo innuens monarchiae, qualiter sese moderari debuerat, cautius perdocuisti. » Deinde manu gerens illud auri pomum, subjunxit: « Nullis, inquit, melius hoc praesens donum possidere ac cernere congruit quam illis qui, pompis mundi calcatis, crucem expeditius sequuntur Salvatoris. » Qui protinus misit illud ad Cluniacense monasterium Galliarum, quod etiam tunc temporis habebatur religiosissimum caeterorum, cui et alia dona plurima contulerat ornamentorum. Sed et illud nimirum etiam perpendendum quoniam, cum ista quae retulimus, videlicet de conversionibus perfidarum ad fidem Christi gentium, extrinsecus in aquilonaribus atque occidentalibus orbis partibus persaepe fieri contigerit, nusquam talia in orientalibus atque meridianis ejusdem orbis plagis contingit audiri. Cujus denique veracissimus praesagii index fuit constitutio illa crucis Dominicae, dum in ea Salvator penderet in loco Calvariae. Nam cum retro illius verticem suspensi tum fuisset, crudus nimium populis oriens, tunc etiam in ejus oculorum conspectu lumine fidei repleturus constitit Occidens. Sic quoque omnipotentem ipsius dexteram ad misericordiae opus extensam, sacri verbi fide mitis suscepit septentrio, ejusque laevam gentibus barbarorum tumultuosis sortitur meridies. Sed licet hujus sacri breviter meminerimus portenti, nostrae tamen, id est catholicae, manet inviolabile subsidium fidei, quoniam in
null
d2f79dea-4710-48a7-bfdc-cd36190e5662
latin_170m_raw
null
None
None
None
omni loco et gente absque exceptione, quicunque sacro regeneratus fonte, credens omnipotentem Patrem ejusque Filium Jesum Christum pariter, et in Spiritum sanctum, unum solumque verum Deum, si quid boni egerit ex fide, Deo acceptum fore, atque omnem qui sic permanserit, perenni vita beate vivere. Hoc quippe soli Deo nosse competit, cur humanum genus majus seu minus propriae salutis capax efficitur in diversis partibus orbis. Sed idcirco ista retulimus quoniam usque in fines praedictarum orbis binarum partium, videlicet septentrionalis et occidentalis, Christi Domini deveniens Evangelium illarum populis locavit optimum in sacrae fidei fundamentum; cum videlicet e diverso minus reliquas duas, scilicet orientalem atque meridianam penetraverit, ac illarum populos cautius in proprii erroris feritate irretitos sciverit. Sed ne boni Conditoris proinde dispensationi contumeliosa a quoquam inferatur in hac parte calumnia, cautius nihilominus prospiciendus est sacer Scriptuarum canon. In quo videlicet canone omnis procul dubio forma invenitur expressa mundani saeculi: ut scilicet ipsius auctoris bonitas pariterque justitia probabiliter demonstrentur, videlicet in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Nam sicut primus hominum pater propriae salutis arbiter a totius boni auctore primitus fuerat constitutus, ita ab eodem Redemptore universis pro captu spontanea generaliter oblata est salus. Sed tamen occulta illius dispensatio, cui semper et simul totum, quidquid esset habet, praesto fuit, ac cui nihil defuit, ostendit spaciatim per incrementa temporum sese omnipotentem solum bonum atque veracem, tam per opera pietatis quam per ultionem vindictae justae retributionis. Non enim principalis bonitas aliquando vacat a pietatis opere, quin imo semper aggregat plerosque ex massa filiorum praevaricatoris in sinum filii suae Deitatis. Dumque id quotidie in mundo agitur, quid aliud quam Omnipotentis bonitas, etiam immobiliter mobilis et mobiliter immobilis, operari monstratur? Atque idcirco quanto praesentis saeculi terminus imminet propius, tanto ista fieri, quae dicuntur, contigerit frequentius. Suspiciendum etiam quomodo paulatim ab ipso humani generis exordio ipsius auctoris sit manifestata cognitio. Primus igitur hominum Adam etiam cum omni suo genere Deum conditorem suum praedicat, dum per transgressionis praecepti illius culpam privatus paradisi gaudiis, multatusque exsilio, sese miserum clamat lugendo. Sed accepto diffusius per universum orbem terrae incremento, nisi proprii auctoris bonitatis providentia misericordiae reduxisset ad sinum, totum penitus idem genus humanum in sui erroris atque caecitatis praecipitium jam olim irrevocabiliter fuisset demersum. Idcirco ab exordio sui, divina boni Conditoris dispensatione, prolata sunt ei prodigiosa rerum miracula, ac portentosa elementorum signa, nec non et sagacissimorum virorum, tam spem quam formidolositatem inculcatura, divinitus oracula. Ac velut idem Conditor per sex dierum intervalla cuncta mundanae rerum machinae proferendo perficiens opera, hisque editis requievit, die septima videlicet; ita per sex millia annorum spatia operatus est, pro eruditione hominum exhibendo illis frequentia signanter ostenta. Scilicet ut non, praeteritis saeculis, quodquam dimissum est vacans ab his signis tempus miraculorum, aeternum Deum praedicantibus, usquequo illud maximum rerum principium apparens homine vestitus in mundo. Sexta duntaxat aetate praesentis saeculi, atque ut putatur, quod sit finis in septima hujus mundanae molis diversorum laborum, ut ab illo procul dubio, unde coepit quidquid esse habuit exordium, in eodem competentissimum propriae quietis inveniat finem. EXPLICIT LIBER I. LIBER SECUNDUS. INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SECUNDI. I. #De electione Hugonis in regem.@# II. #De ceto maris et occidentalium bellis.@# III. #De Conano duce Brittonum, et Fulcone Andegavorum.@# IV. #De monasterio Lucacensi.@# V. #De portento Aurelianae urbis mirabili.@# VI. #De praelationibus turpis lucri arreptis.@# VII. #De incendiis et mortibus nobilium.@# VIII. #De Henrici ducis morte, et vastatione Burgundiae.@# IX. #De fame valida et infestatione Sarracenorum.@# X. #De inundatione lapidum.@# XI. #De Leutardo insaniente haeretico.@# XII. #De haerese in Italia reperta.@# CAPUT PRIMUM. #De electione Hugonis in regem.@# Sicut quispiam igitur peragrans quamlibet vastissimam orbis mundani plagam, seu spatiosum remigando aequor penetrans, saepius altitudini montium aut proceritati arborum scilicet respectans, dirigit aciem oculorum, ut videlicet illorum a longe reperta agnitione, absque errore quo disposuerat valeat pervenire. Ita quoque erga nos fore contingit, qui utique, dum cupimus praeterita ostendere futuris, obtutus nostri sermonis pariterque animi frequenter
null
ae73748e-a328-40da-b93f-5c6d25db0a9a
latin_170m_raw
null
None
None
None
in relatione porrigimus magnatorum virorum personis, quibus videlicet fiat ipsa relatio clarior, et appareat certior. Igitur finito, ut diximus, tam regnandi quam imperandi apud Italiam et Gallias, magnorum regum genere, videlicet Ludovici, nec non et Caroli, ac sui generis caeterorum Regum, protinus in unius consanguinatis viros utriusque regni contigit devenire monarchiam. Nam qualiter primus et secundus nec non et tertius Otto sint potiti Romanorum imperio, scilicet usque ad Henrici imperium, superius nos jam digessisse meminimus. Nunc quoque restat, ut quemadmodum abhinc Francorum sit regnum dispositum referamus. Mortuis igitur Lothario ac Ludovico regibus, totius Franciae regni dispositio incubuit Hugoni Parisiensis ducis filio, videlicet illius Magni Hugonis supra memorati, cujus etiam frater erat nobilissimus Burgundiae dux Henricus. Qui simul cum totius regni primatibus convenienter praedictum Hugonem in regem ungi fecerunt. Erant ergo, ut jam commemoravimus, affinitate consanguinitatis regibus Saxonum uniti, a primo scilicet Ottone, qui natus est ex Hugonis Magni sorore. Suscepto igitur Hugo regimine regni Francorum, non multo post plerosque suorum, quos etiam prius in universis habuerat subditos, persensit contumaces. Tamen, ut erat corpore et mente vividus, cunctos sibi rebellantes paulatim compescuit. Habebat enim filium admodum prudentem, nomine Robertum, artium etiam litterarum studiis plurimum eruditum. Cumque se cognovisset jam aliquantulum viribus defici, congregatis in Aureliana urbe regia quibusque Francorum ac Burgundionum regni primoribus, eumdem Robertum, filium videlicet suum, anno scilicet tertio decimo ante millesimum incarnati Salvatoris, adhuc se superstite, regem constituit. Post aliquot vero annos idem etiam rex Hugo in pace, regno deposito, feliciter obiit. Erat namque Robertus rex tunc juvenis, ut diximus, prudens atque eruditus, dulcisque eloquio ac pietate insignis. Sed, divina providente clementia, hujusmodi virum ad Catholicae plebis regimen omnium Dominus illo praecipue in tempore dignatus est destinare. Nam diebus regni ipsius, elementorum etiam signis praeeuntibus, non modicae clades, incubuere Christi Ecclesiae: quibus nisi idem rex sapienter, Deo se juvante, restitisset, saeviendo multipliciter in longinquum processissent. CAPUT II. #De cetu maris, et occidentalium bellis.@# Anno igitur quarto de suprascripto millesimo, visa est cetus mirae magnitudinis descendisse per mare, in loco qui Bernovallis nuncupatur. Egrediens scilicet a septentrionali plaga in occidentalem. Apparuit quoque mense Novembri mane prima diei aurora, ad instar insulae, ac transeundo perdurans usque in horam diei tertiam, maximum etiam stuporem admirationemque se cernentibus contulit. Sed et ne alicui forte sit dubium quod narratur, quamvis a multis visum fuit, tamen huic simile monstrum a plerisque invenitur descriptum. Denique legitur in gestis egregii confessoris Bendani, orientalium videlicet Anglorum, quoniam idem vir Dei scilicet Bendanus cum pluribus monachis per marinas insulas per aliquod temporis spatium eremiticam transegisset vitam, hanc vel huic similem quondam obviam haberet belluam. Nam cum remigando quasque in mari constitutas circumiret insulas, superveniente noctis crepusculo, cernens procul velut maritimam insulam, ad quam etiam divertens cum omnibus qui secum erant, supervenientem duntaxat exacturus noctem. Cumque ibi ventum fuisset, exeuntes de scaphis, conscendentesque turgentem belluae dorsum, unius tantummodo ibidem hospitio noctis potituri. Cumque post brevem coenam caeteri fratres fessa indulsissent membra quieti, solus vir Domini Bendanus pervigil custos Dominici ovilis, ac magis assiduus quam frequens psalmicen, explorabat cautius vim ventorum et siderum cursus. Qui dum hoc attentius per noctis conticinium ageret, repente intellexit quoniam illud promontorium, ad quod scilicet hospitaturi diverterant, ad orientalem illos eveheret plagam. Luce quoque alterius dici reddita, solertissimus vir convocans collegas videlicet suos, qui aderant, blande exhortans ac consolans eos, inquiens: « Universorum conditori et gubernatori Deo, fratres benignissimi, indefessas referamus gratias, qui sua nobis in his marinis fluctibus providentia praeparavit vehiculum non egens humano remigio. » Quibus a viro Dei socii auditis, mentis stupore adacti, divinae protinus sese providentiae committentes, ac viri sancti innitentes prudentiae, coeperunt securiores eventum praestolari rei fortuitae. Hujusmodi ergo per spatia plurimorum dierum nisi evectione, semper tamen semet conspiciebant ad solis ortum tendere. Tandem vero perventum est ad insulam caeterarum speciosissimam atque omni amoenitate gratiosissimam. Illius quoque arborum habitudo atque avium dissimilitudinem gerit universorum. Egressus quoque vir saecularis accedens ad eam, reperit etiam ibi monachorum vel potius anachoretarum collectas miras ac multiplices
null
1c2f258e-41fc-4fcd-a667-a243a6fd6c62
latin_170m_raw
null
None
None
None
, quorum scilicet vita et conversatio universorum mortalium studiis sanctior atque nobilior enitebat. A quibus etiam magna cum charitate suscepti pluribus diebus ibidem commanentes, de multis quae ad veram pertinent diligenter salutem instructi, postmodum et ad nativum revertentes solum, universa quae compererant patriae redditi narraverunt. Praeterea viso, ut dicere coepimus, Oceani portento, exorsus est bellicus tumultus in universa occidentali orbis plaga, videlicet tam in regionibus Galliarum quam in transmarinis Oceani insulis, Anglorum videlicet atque Brittonum nec non et Scotorum. Siquidem, ut plerumque solet contingere, propter delicta infimi populi versi in dissensionem illorum reges ac caeteri principes, statimque exardescentes in subjectae plebis depopulationem scilicet, usque dum perducuntur ad suimet sanguinis effusionem. Quod videlicet tandiu patratum est in praedictis insulis, quousque unus regum earumdem vi solus potiretur regiminis caeterarum. Denique mortuo rege Adalrado, in regno scilicet illorum qui Danimarches cognominantur, qui etiam duxerat uxorem sororem Ricardi Rothomagorum ducis, invasit regnum illius rex videlicet Canuc occidentalium Anglorum, qui etiam, post crebra bellorum molimina ac patriae depopulationes, pactum cum Ricardo stabiliens, ejusque germanam Adalradi videlicet uxorem in matrimonium ducens, utriusque regni tenuit monarchiam. Post haec quoque idem Canuc cum plurimo exercitu egressus, ut subjugaret sibi gentem Scotorum, quorum videlicet rex Melculo vocabatur, viribus et armis validus, et, quod potissimum erat, fide atque opere Christianissimus. Ut autem cognovit quoniam Canuc audacter illius quaereret invadere regnum, congregans omnem suae gentis exercitum, potenter ei, ne valeret, restitit. Ac diu multumque talibus procaciter Canuc inserviens jurgiis, ad postremum tantum praedicti Ricardi Rothomagorum ducis, ejusque sororis persuasionibus, pro Dei amore omni prorsus deposita feritate, mitis effectus, in pace degit. Insuper et Scotorum regem amicitiae gratia diligens, illiusque filium de sacro baptismatis fonte excepit. Coepit ergo ex illo fieri ut, si qua hostilis necessitas Rothomagorum duci incumberet, a transmarinis insulis in suum auxilium exercitum sumeret copiosum. Sicque diutius gens Nortmannorum scilicet ac praedictarum populi insularum tuti pace fidissima, ut ipsi potius formidine suae potentiae plerosque exterarum provinciarum terrerent populos, quam ipsi ab aliis terrerentur. Nec mirum quippe quoniam a quibus bonorum exstirpatrix Dei timore expulsa fuerat discordia, in eisdem pace praevia Christi nobile regnum felix obtinuit tripudium. CAPUT III. #De Conano duce Brittonum, et Fulcone Andegavorum.@# Praescriptorum igitur dierum tempore, nihilominus in infimis Galliarum partibus intestinorum bellorum desaevit tumultus. Narrant siquidem plerique disputantes de mundani orbis positione, quod situs regionis Galliae quadra dimetiatur locatione. Licet ergo a Riphaeis montibus usque Hispaniarum terminos, in laevo habens Oceanum mare, in dextro vero passim juga Alpium, propria excedat longitudine mensuram rationis quadriformae. Cujus etiam inferius finitimum ac perinde vilissimum cornu Galliae nuncupatur. Est enim illius metropolis civitas Rhedonum. Inhabitatur quoque diutius a gente Brittonum, quorum solae divitiae primitus fuere libertas fisci publici et lactis copia. Qui omni prorsus urbanitate vacui, suntque illis mores inculti ac levis ira et stulta garrulitas. Horum scilicet Brittonum aliquando princeps exstitit quidam, Conanus nomine, qui etiam, accepta in matrimonio Fulconis Andegavorum comitis sorore, ac demum insolentior caeteris suae gentis principibus coepit existere. Nam more regio imposito sibi diademate, in sui anguli popello plurimam inconsulte exercuit tyrannidem. Postmodum vero inter ipsum Conanum et praedictum Fulconem, Andegavorum videlicet comitem, exortum est indissolubile jurgium, ita ut, crebris suorum invicem depopulationibus ac sanguineis effusionibus lacessiti, ad ultimum quoque, quanquam civile, tamen ineluctabile, inirent cominus praelium. Cum igitur diu multumque vicissim sibi mala quae poterant irrogassent, ab utroque decretum est ut in loco qui Concretus dicitur, quisque illorum, cum suo exercitu die constituto advenientes, praelii certamen inirent. Sed Brittonum exercitus excogitata fraudis decipula, partem Fulconis exercitus nequiter prostraverunt. In praedicto denique loco, scilicet ubi certamen ineundum fuerat, clam praevenientes populi Brittonum, ibi nimium astute profundum atque perlongum fodere vallum, ramisque arborum densatim superinsertis, imposita videlicet hostibus muscipula, recesserunt. Die igitur constituto juxta condictum, dum illuc uterque cum suo exercitu adveniret, atque acies utraque jam in procinctu videretur, informata gens Brittonum callida fraudisque propriae conscia, simulans se velle arripere fugam, scilicet ut avidius demergeret hostem in latentem muscipulam. Quod cernens Fulconis exercitus, cupiens expedite super eos irruere, corruit pars ex eis
null
217d5ea9-f031-47b2-82ed-167d457b30fe
latin_170m_raw
null
None
None
None
non modica in foveam, videlicet Brittonum astu patratam. Illico autem Brittones conversi qui prius fugam simulaverant, inhianterque super Fulconis exercitum irruentes, asperrima quamplures ex eis caede prostraverunt, ipsum etiam Fulconem pulsum de equo in terram loricatum dejecerunt. Qui exsurgens nimio accensus furore, dictis relevans exacuensque suorum animos, ac velut turbo vehementissimus per densas segetes impellentes, omnem exercitum Brittonum crudeli nimium caede mactaverunt. Deletoque pene universo exercitu Brittonum, ipsum etiam Conanum illorum principem truncatum dextera vivum capientes Fulconi reddiderunt. Qui potita victoria, reversus ad propria: non illi postmodum quispiam Brittonum molestus exstitit. CAPUT IV. #De monasterio Lucacense.@# De eodem igitur Fulcone perplura dici potuissent ipsius gestorum, quae scilicet, fastidium vitantes, siluimus. Unum tamen restat memorabile, quod impraesentiarum relaturi sumus. Cum enim circumquaque in diversis praeliorum eventibus, plurimum humanum fudisset sanguinem, metu gehennae territus, sepulcrum Salvatoris Hierosolymorum adiit. Indeque, ut erat audacissimus, admodum exsultanter rediens, aliquantulum ad tempus a propria feritate est lenior redditus. Tunc ergo mente concepit ut in optimo fundorum proprii juris loco ecclesiam construeret, ibidemque monachorum coetum coadunaret, qui videlicet die noctuque pro illius animae redemptione intervenirent. Qui etiam (ut semper curiose agebat) coepit quosque percunctari religiosos, in quorum potissimum memoria sanctorum eamdem ecclesiam fundare deberet, qui videlicet pro ejus remedio animae omnipotentem Dominum orarent. Cui inter caeteros a propria etiam uxore, quae valde sano pollebat consilio, suggestum est ut in honore ac memoria illarum coelestium virtutum, quas cherubim et seraphim sublimiores sacra testatur auctoritas, votum quod voverat expleret. Qui libentissime annuens aedificavit ecclesiam admodum pulcherrimam, in pago scilicet Turonico, milliario interposito a Lucacense castro. Expleto denique quantocius basilicae opere, protinus misit ad Hugonem Turonorum archipraesulem, in cujus scilicet constituta erat dioecesi, ut illam sacraturus, quemadmodum decreverat, adveniret. Qui venire distulit, dicens se minime posse illius votum dicando Domino committere, qui videlicet matri Ecclesiae sedis sibi commissae praedia et mancipia subripuerat non pauca. Hocque potius illi videbatur competere, ut primitus, si quid injuste diripuerat, alicui restitueret, sicque deinceps justo judici Deo propria, quae voverat, offerre deberet. Cumque igitur ista Fulconi a suis perlata fuissent, diutina feritate resumpta, nimium indigne ferens episcopi responsa: insuper comminatus illum valde, ac sublimius inde quod valuit adegit consilium. Mox denique, copiosa argenti et auri assumpta pecunia, Romam pergens, ac Joanni papae causam suae profectionis exposuit. Ac deinde poscens quod ab illo optaverat, plurima ei munerum dona obtulit. Qui protinus misit cum eodem Fulcone ad praedictam basilicam sacrandam unum ex illis quos in beati Petri apostolorum principis Ecclesia cardinales vocant, nomine Petrum, cui etiam praecepit, veluti Romani pontificis auctoritate assumpta, quidquid agendum Fulconi videbatur, intrepidus expleret. Quod utique audientes Galliarum quique praesules praesumptionem sacrilegam cognoverunt ex caeca cupiditate processisse, dum videlicet unus rapiens, alter raptum suscipiens, recens in Romana Ecclesia schisma creavissent. Universi etiam pariter detestantes, quoniam nimium indecens videbatur ut is qui apostolicam regebat sedem, apostolicum primitus ac canonicum transgrediebatur tenorem. Cum insuper multiplici sit antiquitus auctoritate roboratum, ut non quispiam episcoporum in alterius dioecesi istud praesumat exercere, nisi praesule, cujus fuerit, compellente seu permittente. Igitur die quadam mensis Maii congregata est innumerabilis populi multitudo ad dedicationem scilicet praedictae ecclesiae. Ex quibus multo etiam plures illuc Fulconis terror, ob suae elationis pompam, convenire compulit. Episcopi tantum, qui ejus ditione premebuntur, coacti interfuere. Coepta igitur die constituto satis pompatice hujusmodi dedicatione atque peracta, missarumque ex more solemniis celebratis, postmodum quique ad propria rediere. Denique imminente ipsius diei hora nona, cum flabris lenibus serenum undique consisteret coelum, repente supervenit a plaga australi vehementissimus turbo, ipsam impellens ecclesiam, ac replens eam turbido aere, diu multumque concutiens. Deinde vero solutis laquearibus, universae ejusdem ecclesiae trabes, simulque tota teges, per pignam templi ejusdem occidentalem in terram corruentes, eversum ierunt. Quod cum multi per regionem factum comperissent, nulli venit in dubium quoniam insolens praesumptionis audacia irritum constituisset votum. Simulque praesentibus ac futuris quibusque, ne huic simile agerent, evidens indicium fuit. Licet namque pontifex Romanae Ecclesiae ob dignitatem apostolicae sedis caeteris in orbe constitutis reverentior habeatur, non tamen ei
null
c5e14ea2-82ec-4153-a8da-9cfcc8e9b9c1
latin_170m_raw
null
None
None
None
licet transgredi in aliquo canonici moderaminis tenorem. Sicut enim unusquisque orthodoxae Ecclesiae pontifex ac sponsus propriae sedis uniformiter speciem gerit Salvatoris, ita generaliter nulli convenit quidpiam in alterius procaciter patrare episcopi dioecesi. CAPUT V. #De portento Aurelianae urbis mirabili.@# Anno igitur incarnati Verbi octingentesimo octogesimo octavo contigit in urbe Aureliana Galliarum admodum memorabile atque formidolosum portentum. Constat ergo in eadem urbe monasterium in honorem apostolorum principis antiquitus constitutum, in quo primitus collegium sanctimonialium virginum omnipotenti Deo deservisse dignoscitur. Quod etiam exinde cognomento Puellare dicitur. In cujus denique monasterii medio defixum stabat crucis vexillum, praeferens ipsius Salvatoris, pro salute humana mortem patientis, imaginem. A cujus scilicet imaginis oculis per aliquot dierum spatium continue, multis cernentibus, rivus emanavit lacrymarum. Ad quod nimirum terribile spectaculum inspiciendum multitudo maxima convenit hominum. Plerique tamen, cum illud cernerent, admodum animadvertentes quoddam esse divinitatis praesagium, videlicet illius urbis superventurae calamitatis. Quemadmodum enim idem per se Salvator praesciens imminere urbis detrimentum Hierosolymitanae, flevisse illam perhibetur, sic denique et hanc videlicet Aurelianam paulo post imminentem cladem passuram per expressam suae imaginis figuram flevisse comprobatur. Contigit ergo post paululum in eadem civitate inauditae rei, idipsum, ut putatur, portendens eventus. Denique cum una noctium custodes, videlicet majoris ecclesiae, videlicet episcopii, ex more exsurrexissent, atque ipsius ecclesiae portas quibusque ad matutinales laudes properantibus aperuissent, subito lupus affuit, ecclesiamque ingressus, ac funem signi ore arripiens, agitansque illud, insonuit. Cernentes nimirum qui aderant, mentis stupore concussi, tandem clamore emisso, ac si inermes nisu quo valuere illum exturbantes ab ecclesia expulerunt. Sequenti vero anno tota illius civitatis humana habitatio cum domibus ecclesiarum terribiliter igne cremata est. Unde etiam nulli venit in dubium, quoniam unius cladis eventum utriusque rei praecessisset portentum. Erat igitur tunc temporis praedictae civitatis pontifex venerabilis Arnulfus, qui videlicet genere et doctrina sapientiae pernobilis ac paternorum fundorum reditibus locupletissimus, cernens excidium scilicet propriae sedis, desolationemque sibi commissae plebis, potiore usus consilio, magnum colligens apparatum, coepit domum majoris ecclesiae, quae olim dicata fuerat in crucis Christi honore, jugiter a fundamentis reaedificare. Qui dum acerrime coepto operi cum suis omnibus intenderet, ut scilicet quantocius honestissime consummaret, nimium evidenter praestitum est illi divinitus juvamen. Contigit igitur quadam die, dum caementarii, fundamenta basilicae locaturi, soliditatem perscrutarentur ipsius telluris, ut reperirent copiosa auri pondera, quae scilicet ad totius, quamvis magnae, basilicae fabricam reformandam certissime crederentur sufficere. Suscipientes ergo qui fortuito casu invenerant aurum, ex integro episcopo detulerunt. Ipse vero, omnipotenti Deo pro collato sibi munere gratias agens, ac suscipiens illud, custodibus operis tradidit, totumque fideliter in opus ejusdem ecclesiae expendi jussit. Fertur namque quod etiam illud aurum solertia beati Evurtii, antiqui ejusdem sedis praesulis, ibidem hujus restaurationis gratia fuisset reconditum. Idcirco permaxime, quoniam, dum isdem vir sanctus quondam, potiorem quam fuerat primitus, eamdem informaret ecclesiam, contigit illi huic simile munus divinitus sibi reservatum inibi reperire. Sicque praeterea factum est ut et domus ecclesiae, videlicet sedis pontificalis, priore elegantior reformaretur. Ipsoque suadente pontifice, caeterarum, quae in eadem civitate deperierant, basilicarum sanctorum quorumcunque meritis dicatarum aedes anterioribus potiores constituerentur, atque divinorum operum cultus in eisdem excellentior haberetur prae omnibus. Ipsaque urbs paulo post referta domorum aedificiis, plebs tandem illius mitigata a flagitiis Domini pietate subventa, tantoque citius convaluit, quanto sagacius propriam calamitatem excepit ob correptionis ultionem. Fuit namque praedicta civitas antiquitus, ut est impraesentiarum, regum Francorum principalis sedes regia, scilicet pro sui pulchritudine ac populari frequentia, nec non et telluris ubertate, perspicuique irrigatione fluminis. Ex Ligere quippe sibi congruo etiam flumine agnomen habet inditum, diciturque #Aureliana,@# quasi #ore Ligeriana:@# eo videlicet quod in ore ejusdem fluminis ripa sit constituta. Non, ut quidam minus cauti existimant, ab Aureliano Augusto, quasi eam ipse aedificaverit, sic vocatam; quin potius ab amne, ut diximus, quod rectius veriusque illi congruit. CAPUT VI. #De praelationibus turpis lucri arreptis.@# Sacro igitur praemonente eloquio, luce clarius compertum habetur quoniam in processu novissimorum dierum, frigescente in hominibus charitate ac superabundante iniquitate, instabant periculosa animarum tempora. Nam et muliplicibus antiquorum Patrum intimatur assertionibus quod, grassante avaritia
null
422ea894-73dc-4d59-a552-e3d6311c07fa
latin_170m_raw
null
None
None
None
, praeteritarum jura vel ordines religionum ex eo unde consurgere debuere ad incrementi profectum, exinde sumpsere corruptionis defectum. Illudque aliquibus versum est in animarum detrimentum, quod quibusdam eo legitime utentibus fuit emolumentum. Siquidem, ut diximus, turpis lucri avaritia imperante, suffocatur saepissime censura justitiae. Cum enim in diversarum gentium ac provinciarum cultibus istud habeatur probabile, evidentius tamen in Israeliticae plebis levitis et sacerdotibus. Qui scilicet quanto dudum caeteris opulentiores, eo amplius plerique illorum superba cupiditate insolentiores; idcirco etiam ad ultimum omnibus effecti deteriores. Sed multum distant legis veteris instituta, multiplicibus figurarum aenigmatibus vestita, a novae gratiae perspicuis ac spiritalibus sacramentorum donis. Ibi namque munera solummodo conferebantur terrenarum hostiarum: in his ipse Deus accipitur in praemium. Ibique nihilominus totum promerebatur quisque ex servitutis actione; hic vero quisque dignus habetur duntaxat ex sincera optimae conscientiae voluntate. Atque idcirco ista praemisimus, quoniam jamdudum, muneribus ineptis excaecatis pene universis principibus, desaevit haec pestis longe lateque in Ecclesiarum quibusque praelatis toto terrarum orbe diffusis. Denique omnipotentis Christi Domini gratuitum ac venerabile donum, ad propriae damnationis cumulum, converterunt in avaritiae lucrum. Ideoque hujusmodi videlicet praelati tanto minus ad divinum peragendum opus inveniuntur idonei, quanto constat quia non ad illud accesserunt per aditum principalis ostii. Et licet adversus talium personarum procacitatem multipliciter clamet sacrarum Scripturarum canon, nunc tamen solito multiplicius comperitur fieri in diversis Ecclesiarum ordinibus. Nam ipsi reges, qui sacrae religionis idonearum decretores personarum esse debuerant, munerum largitione corrupti, potiorem quempiam ad regimen Ecclesiarum vel animarum dijudicant, illum videlicet, a quo ampliora munera suscipere sperant. Atque idcirco permaxime quique procaces ac turgore superbiae inflati, sese ultro cuique praelationi ingerunt, minus formidantes incurrere lapsum neglectae pastoralis curae, quoniam tota solummodo illorum pendet fiducia ex loculis collectae pecuniae, non ex perceptae donis sapientiae. Tantoque amplius adepto regimine student avaritiae, quanto constat propriam ex illa ambitionem implesse. Ac, velut idolo sibi pro Deo constituto, illi serviunt, per quam scilicet informati, ad tale nomen absque merito vel opere proruperunt. Fitque minus cautis deceptoria imitandi forma, ac perinde vicissim contumax invidentia. Quippe quoniam quidquid in talibus aliter aemulando colligit, videtur alteri invidendo sibi subripi; atque, ut invidorum semper mos est, alienis felicitatibus indesinenter appetunt torqueri. Hinc etiam procedunt litigiorum tumultus assidui, oriunturque frequentia scandala, ac diversorum transgrediendo convellitur tenor ordinum. Sic etiam contigit ut, dum irreligiositas grassatur in clero, procacitatis et incontinentiae appetitus succrescat in populo. Deinde vero mendaciorum circumvenientiae, fraudes atque homicidia universos pene in interitum subripiendo pertrahunt. Et quoniam catholicae fidei oculum, videlicet Ecclesiae praelatos, pessimae caecitatis caligo obrepsit, idcirco plebs illius, propriae salutis viam ignorans, in suae perditionis ruinam decidit. Jure etiam contigit ut ipsi scilicet praelati ab eisdem quos subjectos habere debuere, affligantur, atque contumaces sentiant illos quos utique suo exemplo a justitiae itinere fecere devios. Nec mirum praeterea si, in aliquibus angustiis constituti, minus dum clamant exaudiuntur, quoniam ipsi sibimet per avaritiae cumulum clausere misericordiae ostium, cum certissimum nihilominus habeatur pro hujusmodi vicissitudine flagitii saepissime imminere communem cladem populis et animantibus cunctis, nec non etiam plurimam pestem frugibus videlicet ex intemperie aeris. Sic quippe fieri contigit, ut hi scilicet qui omnipotentis Dei gregi sibi commisso ferre debuerant salvationis adminiculum, opponerent eidem consueti beneficii obstaculum. Quandocunque enim defuit religiositas pontificum, ac marcessit districtio regularis abbatum, simulque monasterialis disciplinae vigor tepescit, ac per illorum exempla caetera plebs mandatorum Dei praevaricatrix existit; quid aliud quam totum simul humanum genus rursus in antiquum praecipitii chaos suae perditionis spontanea voluntate illabitur? Ex ejusmodi rei procul dubio eventu, dudum ille antiquus Leviathan fiduciam conceperat, quod inundatio Jordanis fluvii os illaberetur illius, ut videlicet baptizatorum multitudo, per avaritiae appetitum viam veritatis deserens, demergeretur in interitum. Et quia, ut ex auctoritate apostolica completum dignoscitur, frigescente scilicet charitate, ac superabundante iniquitate, in hominibus utique semet plus justo amantibus, solito crebrius ista, quae retulimus, circa millesimum post nati Salvatoris Domini annum universis mundi partibus contigerunt. CAPUT VII. #De incendiis et mortibus nobilium.@# Septimo igitur de supradicto millesimo anno Vesevus mons, qui et Vulcani olla dicitur, solito multipliciore hiatu evomens igne permistam sulphureo grandium saxorum multitudinem, qui usque in
null
1bf829b7-7087-4a85-9529-ac1a1bae0241
latin_170m_raw
null
None
None
None
tertium rotabantur milliarium. Sicque suo halatu putido circa se inhabitabilem coepit facere provinciam. Sed neque hoc puto silentio praeterire, cur istud in sola Africana contingat regione. Primum denique ob telluris vacuitatem ex nimio ardore solis; et quoniam illuc incumbit devexum ab Oriente Oceanum mare, immensos undarum erigendo in sese recolligit vortices, quibus videlicet percussus reconditur aer telluris in gremio. Deinde vero, cum igniflua vaporatione, quo valet, eructuat ad supera. Si quidem aer sicut ex ordinali constitutione penetrat supera, sic ex ejusdem ambigua natura, humoris scilicet atque caloris, saepius exagitatus exprimit in aridis ignem, aut in humidis glaciem. Contigit interea pene universas Italiae et Galliae civitates ignium incendiis devastari, ipsamque urbem Romanam ex parte maxima igne cremari. Quod dum fieret, beati Petri Ecclesiae tigna idem ignis arripuit, coepitque sub aereo tabulatu consumendo lambere ligna. Quod cernens universa hominum multitudo quae aderat, nullam omnino compescendae cladis artem reperiens, conversi unanimes voce clamantes terribili, ad ipsius apostolorum principis cucurrere confessionem, eum imprecantes, si non pervigil propriae foret ad praesens defensor Ecclesiae, multos in orbe terrarum a suae fidei professione decedere. Statim vero vorax flamma, abietinas deserens trabes disparuit. Per idem tempus obierunt in Italia et in Galliis, qui praecipui erant pontifices et duces, nec non et comites. Primitus quoque papa Joannes, deinde Hugo marchionum optimus. Post haec vero per Italiam quique nobiliores. In Galliis namque Odo et Heribertus, quorum prior Turonorum Carnotique, sequens vero Meldorum atque Trecorum comes exstitit. Tunc temporis etiam dux Rothomagorum Ricardus obiit, qui monasterium aedificaverat nimium locuples, in loco qui dicitur Fiscampus, in quo etiam sepultus quiescit. Viellermus quoque Pictavorum dux sub eodem tempore vitam finivit. Pontifices item in Galliis quique religiosiores a saeculo excesserunt. Manasses videlicet vir sanctitate plenus Trecorum episcopus, et Gislebertus [ #al.@# Engelbertus.] Parisiorum, nec non et Geboinus Catalaunorum, cum aliis pluribus. Inter quos etiam bonae memoriae sanctus videlicet Maiolus apud Silviniacum coenobium vitae praesentis terminum consecutus. Cujus scilicet vitae honestatem pretiosus etiam commendat transitus. Nam ad illius famam sanctitatis confluxere ex universo Romano orbe viri et mulieres utrorumque ordinum plurimi, exinde referentes diversarum infirmitatum gratiam sanitatis. Desaeviebat eodem tempore clades pessima in hominibus, ignis scilicet occultus, qui quodcunque membrorum arripuisset, exurendo truncabat a corpore. Plerosque, etiam in spatio unius noctis, hujus ignis consumpsit exustio. Sed cum in plurimis sanctorum memoriis hujus tremendae pestis sint inventa remedia, maximus tantum concursus factus est ad trium sanctorum confessorum ecclesias, Martini scilicet Turonorum, atque Odolrici Bajoariorum, nec non et istius venerabilis patris Maioli, optataeque salutis inventa sunt beneficia. CAPUT VIII. #De Henrici ducis morte, et vastatione Burgundiae.@# Igitur anno tertio de supradicto millesimo moritur in Burgundia dux Henricus apud castrum Pulliacum super Ararim fluvium, sepulturaeque Autissiodori apud eximium confessorem Germanum traditur Octobri mense. Sequente vero mense Decembri vespere Sabbati ante diem Dominicae Nativitatis, apparuit in aere portentum mirabile: species videlicet seu moles ipsa immensi draconis, a septentrionali plaga egrediens, cum nimia coruscatione petebat austrum. Quod prodigium pene homines universos qui videre, infra Gallias terruit. Sequenti denique anno ascendit Rotbertus rex in Burgundiam cum magno exercitu pugnatorum, ducens etiam secum Ricardum Rothomagorum comitem cum triginta millibus Normannorum, quoniam Burgundiones ei fuere rebelles, nolentes eum suscipere in civitatibus et castris quae fuerant ducis Henrici, ejus videlicet avunculi; quin potius sibi in proprias divisere partes. Deveniens quoque rex primitus cum omni exercitu civitatem Antissiodorum, eam obsidione circumdedit. Qui diu ibi crebris assultibus fatigatus residens non adversus eam praevaluit, quae fertur nunquam fraude vel hoste fuisse decepta. Relicta namque civitate, rex cum universo bellico apparatu convertit se ad castrum beati praesulis Germani expugnandum, quod munito aggere praepollens haeret civitati. Vallaverat enim illud Landrici comitis exercitus nec non ejusdem loci familiares viri, hostium siquidem metuentes sacri gregis diremptionem. Occurrit interea furenti regi Odilo venerabilis abbas Cluniacensis monasterii, cupiens intervenire partes utrasque: siquidem ut regi exhiberetur honorificentia, solidaretur concordia principum, pax patriae firmaretur. Qui minus posse fieri cernens quod decreverat, hortabatur fratres octo tantummodo, qui ad confessoris custodiam relicti fuerant (nam caeteros cum suo abbate Hilderico nomine jussio regis inde exire compulerat), ut orationi instarent
null
fc49eb36-8b09-4a78-9bde-e55b5c0dc65f
latin_170m_raw
null
None
None
None
assidue, si forte Domini pietas eos, pariterque locum, a tanta obsidione dignaretur eripere. Sexto igitur obsidionis illuscescente, nimio rex arreptus furore, indutus lorica simul et galea, omnemque exercitum dictis exacuens, habens etiam secum Hugonem ejusdem urbis pontificem, solum ex omni Burgundia parti regis faventem. Eidem namque regi in procinctu jam constituto occurrit supradictus abbas Odilo, illum increpans, ejusque primates redarguens, cur adversus tantum Dei pontificem, scilicet Germanum, hostili manu insurrexissent: cui specialiter, ut in gestis illius invenitur, usu fuit Dei auxilio et bella compescere plurima, et regum ferocitati resistere. Cujus verbis minus auditum praebentes, quo tendebant pervenerunt, cingentesque supradictum castrum in coronae modum, certatim illud expugnaturi praelium inierunt. Alternis quoque partibus diu multumque decertantibus, domus suae parti Dei subito affuit praesens auxilium. Nam ejusdem castri universa capacitas ita repleta est in hora praelii teterrima nebula, ut nemini hostium a foris pervius foret jaculandi aditus, cum ab intro repugnantibus cernerent se gravi caede prosterni. Sicque cum suorum maxime Normannorum concisione, dimiserunt castrum incolume, quos licet tarde poenituit adversus magni meriti locum arma sumpsisse. Contigit etiam ut, hora qua regis exercitus adversus locum sacrum certamen inire coepisset, vir religiosus Gislebertus ejusdem loci monachus, super altare beatae Mariae semper virginis, quod decentius caeteris in vertice ejusdem constat ecclesiae, quemadmodum hora diei tertia quotidie consueverat, missarum sacramenta celebrare inciperet. Quod scilicet factum satis coelitus praestitae congruit victoriae. Sequenti igitur die, egrediens rex inde processit igne cremando res hominum, praeter civitates et castra tutissima, usque in superiores Burgundiae partes. Qui Franciam rediens, post haec tamen licet tardius ad se reversis Burgundionibus, prospere universam obtinuit regionem. CAPUT IX. #De fame valida et infestatione Sarracenorum.@# Eodem autem tempore facta est fames praevalida quinquennio in universo Romano orbe, siquidem ut nulla audiretur non inops regio et indigens pane. Multique exhausti inedia de populo perierunt. Tunc etiam per plura loca terrarum, non solum immundorum animalium et reptilium, verum etiam virorum ac mulierum infantiumque carnes compulit fames horrida sumere in cibum, nulla vel parentum obstante necessitudine. Nam eo usque devenerat hujus saevitia famis, ut jam adulti filii consumerent matres, ipsaeque in parvulos, remota pietate materna, idem exercerent. Subsequente namque tempore, gens Sarracenorum cum rege suo, Almuzor nomine, egressa est ab Africanis partibus, occupans pene universam Hispaniae regionem usque in Australes Galliarum fines, plurimasque Christianorum dedere strages. Sed licet impar exercitu, saepius tamen iniit cum eis praelia Willermus dux Navariae, cognomento Sanctus. Tunc etiam ob exercitus raritatem compulsi sunt regionis illius monachi sumere arma bellica. Caesae denique graviter utraeque partes, tandem concessa Christianis victoria post grande suorum dispendium, qui superfuere Sarracenorum ad Africam fecere confugium. Sed et in illis diutinis conflictibus praeliorum constat Christianorum religiosos plures occubuisse, qui potius ob fraternae charitatis amorem cupiebant decertare, quam propter aliquam gloriam laudis pompaticae. Erat quippe eo tempore frater quispiam Wlferius nomine, dulcis admodum moribus, ex conversatione in monasterio Reomagense, quod est situm in pago Tarnoderense, cui etiam apparuit die quadam Dominica visio satis credulitati commoda. Nam, dum per expletionem matutinalium laudum in supradicto oraturus quievisset monasterio, caeteris fratribus inde aliquantulum ad pausam redeuntibus, subito repletus est totius ejusdem ecclesiae ambitus viris scilicet vestibus albis indutis ac purpureis stolis insignitis, quorum etiam continentiae gravitas plurimum de ipsis instituebat eos cernentem. Qui vero eos praecedebat crucem manu gestans, episcopum se esse multarum dicebat plebium, ibique die ipso sacra missarum celebrare se oportere perhibebat. Referebat etiam tam ipse quam caeteri se illius noctis cum fratribus ejusdem monasterii matutinales interfuisse solemnes. Afferebant insuper optimae laudis officium, quod audierant illi diei congruere. Erat autem Dominica dies octava Pentecostes, in qua, propter gaudii expletionem Resurrectionis Dominicae, ejusdemque Ascensionis, et adventus Spiritus sancti, in plerisque diversarum regionum locis mos est psallere responsoria, verbis valde honestissimis composita ac suavi sonoritate referta, et, ut mens valet humana, Deificae Trinitati condigna. Coepit interea qui praeerat episcopus, super altare sancti Mauritii martyris missarum solemnia, ejusdem Trinitatis antiphonam intonans, celebrare. Interim vero percunctatus est supradictus frater, qui, aut unde essent, pro quave causa illuc devenissent. Cui satis leniter tale dederunt responsum
null
d527b9dc-e187-4107-b0d3-f79ac576aa5d
latin_170m_raw
null
None
None
None
: « Professionem, inquiunt, Christianitatis gestamus, sed ob tutelam patriae Catholicaeque plebis defensionem, gladius nos in bello Sarracenorum separavit ab humanorum corporum habitatione. Idcirco nos omnes pariter divina vocatio nunc transfert in sortem beatorum. Sed ideo per hanc provinciam nobis contingit habere transitum, quoniam plures ex hac regione infra breve temporis spatium nostro sunt addendi collegio. » Praeterea is qui missarum explebat officium, finita oratione Dominica, pacem omnibus dans, misit unum qui ipsi fratri pacis osculum daret. Qui cum fecisset, innuit etiam ei ut illum sequeretur. His ita conspectis, cum vellet eos sequi, disparuerunt. Intellexit quoque idem frater se in brevi spatio exiturum a saeculo; quod etiam sic contigit fieri. Nam mense quinto, id est Decembri, postquam haec quae diximus viderat, sui abbatis imperio perrexit Antissiodorum gratia medicandi aliquorum in monasterio beati confessoris Christi Germani infirmantium fratrum. Erat enim medicinae artis studiis instructus. Qui veniens illuc coepit commonere illos fratres pro quorum causa advenerat, ut quam citius quae pro salute illorum agenda erant exercere curarent. Cognoverat enim exitum suum proximum fore. Cui dum responderent: « Quieti indulge jam hodie pro fatigatione itineris, ut dies crastina te valentiorem inveniat. » At ipse ait: « Si hodie, quantum superest, non explevero, prout valeo, jam die crastina noveritis me ex his nihil acturum. » Qui ludere illum existimantes, ut erat semper alacri mente placidus, quod monuerat omiserunt. Die autem altera illucescente, praeventus acri dolore accessit, prout poterat, ad altare beatae Mariae semper virginis, sacra missarum celebraturus. Quibus peractis, recessit ad domum infirmorum fratrum, jamque nimium dolentes artus composuit lecto. Cui, ut talibus fieri solet, coeperunt palpebrae somnum quaerere inter angustias. Repente vero astitit ei virgo splendida, coruscans immenso fulgore, interrogansque illum quam mentis dubietatem haberet. Quam cum ipse intuitus fuisset, adjecit: « Si de itinere metuis, non necesse est enim ut paveas, quoniam ego tibi custos exstitero. » Ex qua visione securior effectus, ad se venire mandans loci praepositum nomine Achardum, eruditissimum valde virum, qui postea ejusdem monasterii abbas exstitit, narravit ei non solum praesentem, sed etiam praeteritam visionem ex ordine. Qui dixit ei. « Confortare, frater, in Domino. Sed quoniam ea vidisti quae raro humano visui conceduntur, necesse habes persolvere universae carnis debitum, ut in eorum quos vidisti, possis admisceri consortium. » Convocatisque caeteris fratribus, secundum morem ei visitationem fecerunt. Tertia namque die peracta, incipiente nocte migravit a corpore. Quem dum cuncti fratres ex more abluere ac pannis componere pararent, signaque monasterii universa pulsarent, quidam laicus, sed religiosus, juxta commanens, ignorans obitum fratris, aestimansque ob nuntiandos matutinos signa pulsari, exsurrexit, ut solebat, pergere ad ecclesiam. Qui cum venisset ad pontem quemdam ligneum, qui fere in medio erat itinere, audierunt plures ex vicinis voces quasdam ex latere monasterii proclamantes hujusmodi: « Extrahe, extrahe, et educ ad nos illum quantocius. » Quibus etiam vocibus tale responsum est redditum: « Hunc interim non queo, alium tamen educam si potero. » Statim vero ille qui ad ecclesiam pergebat, cernit ante se super pontem quasi unum vicinorum suorum, revera ergo diabolum, contra se venientem; de quo etiam dubitare non posset. Quin etiam nomine proprio illum vocans, monuit ut provide transiret. Illico autem malignus spiritus turrigera specie in altum se erigens, cupiensque decipere hominem, ejus fallacem pompam visibus sequentem. Quam tamen dum aspiceret, ejus pes lapsus, graviter in ponte corruit. Qui citissime se erigens, muniensque se signo crucis, cognita maligni diaboli fraude, regressus domum cautior est redditus; paulo post nempe et ipse in pace obiit. CAPUT X. #De inundantia lapidum.@# Per idem tempus contigit in Burgundia apud castrum Jaunniacum valde mirum et memorabile praesagium in domo cujusdam nobilis, nomine Arlebaudi. Nam per triennium fere continue per universam illius domum indicibiliter vel ab aere, sive a tabulatu, distillavere magni atque parvi lapides, ita ut acervos circa domum ex ipsis ejectis lapidibus usque nunc in promptu sit videre. Sed cum die noctuque per domum ubique pluerent, neminem tamen suo ictu laedebant, sed neque vas
null
e4fb8858-6ab2-4a49-8d16-3d11c8583265
latin_170m_raw
null
None
None
None
aliquod infringebant. Multi enim ibi limites, quos alii #bonnas@# nominant, suorum recognovere agrorum. Simul etiam de viis et domibus ac diversis aedificiis, et prope et longe constitutis, illuc delati reperti sunt lapides. Quod etiam futurae pestis illius domus familiae fuisse indicium rei probavit eventus. Nam exstiterat vir supra dictus cum uxore sua de generosis admodum parentibus. Idcirco increverant ejus filiis ac nepotibus paternorum fundorum cum circumjectis vicinis non parva litigia. Contigit ergo, non longo post spatio temporis, ut villam quamdam Allanto cognomine, sitam in pago Senonico, quae etiam ex rectorum monasterii sanctae Columbae virginis largitione juri illorum pervenerat; sed milites Antissiodori commanentes ipsam eis diripiendo abstulerant, ipsi tamen toto nisu illam sibi redintegrari pararent. Cum vero jam plures de hac altercatum annos fuisset, uno vindemiarum die bellum inierunt in eadem villa partes utraeque; in quo etiam bello multi ex ambabus partibus sunt interempti. Ex supra dicta quoque domo inter filios et nepotes undecim ceciderunt. In processu namque temporis imminente jurgio, crescentibusque discordiis, perduravere caedes innumerae illius familiae, illorumque homicidia hostium, usque in tricesimum et eo amplius annum. CAPUT XI. #De Leutardo insaniente haeretico.@# Exstitit circa finem millesimi anni homo plebeius in Galliis, apud vicum Virtutis vocabulo, in pago Catalaunico, Leutardus nomine: qui, ut finis rei probavit, Satanae legatus credi potuit. Cujus etiam vesaniae pervicacia hoc exordium habuit. Morabatur enim aliquando solus in agro quidpiam ruralis operis peracturus. Qui ex labore somno depressus, visum est ei ut grande examen apum in ejus corpus per secreta ingrederetur naturae, quod etiam per illius os nimio cum strepitu erumpens crebris illum punctionibus agitabat, ac diu multum agitato stimulis loqui ei videbantur, et multa hominum impossibilia praecipere ut faceret. Tandem fatigatus, exsurgens venit domum, dimittensque uxorem, quasi ex praecepto Evangelico fecit divortium. Egressus autem velut oraturus, intrans ecclesiam, arripiensque crucem et Salvatoris imaginem contrivit. Quod cernentes quique territi pavore, credentes illum, ut erat, insanum fore. Quibus etiam ipse persuasit, sicut sunt rustici mente labiles, universa haec patrare ex mirabili Dei revelatione. Affluebat igitur nimium sermonibus utilitate et veritate vacuis, doctorque cupiens apparere, dedocebat magistrum doctrinae. Nam decimas dare dicebat esse omnimodis superfluum et inane. Et, sicut haereses caeterae, ut cautius decipiant, Scripturis se divinis, quibus etiam contrariae sunt, palliant, ita et iste dicebat prophetas ex parte narrasse utilia, ex parte non credenda. Cujus etiam fama, quasi alicujus mente sani ac religiosi, in brevi ad se traxit partem non modicam vulgi. Quod comperiens vir eruditissimus Gebuinus senex episcopus, in cujus scilicet erat dioecesi, accersiri illum ad se jussit. Quem cum interrogasset de universis quae dixisse vel fecisse compererat, coepit venenum suae nequitiae occultare, cupiensque, quod non didicerat, de Scripturis sacris testimonia sibi assumere. Audiens vero sagacissimus episcopus non esse convenientia, imo non magis turpia quam damnabilia, ostendens hominem insanientem haereticum factum, revocavit ab insania populum ex parte deceptum, catholicae plenius restituit fidei. At ille, cernens se devictum atque ambitione vulgi destitutum, semet puteo periturus immersit. CAPUT XII. #De haerese in Italia reperta.@# Ipso quoque tempore non impar apud Ravennam exortum est malum. Quidam igitur Vilgardus dictus, studio artis grammaticae magis assiduus quam frequens, sicut Italis mos semper fuit artes negligere caeteras, illam sectari. Is enim cum ex scientia suae artis coepisset, inflatus superbia, stultior apparere, quadam nocte assumpsere daemones poetarum species Virgilii et Horatii atque Juvenalis, apparentesque illi, fallaces retulerunt grates quoniam suorum dicta voluminum charius amplectens exerceret, seque illorum posteritatis felicem esse praeconem; promiserunt ei insuper suae gloriae postmodum fore participem. Hisque daemonum fallaciis depravatus, coepit multa turgide docere fidei sacrae contraria, dictaque poetarum per omnia credenda esse asserebat. Ad ultimum vero haereticus est repertus, atque a pontifice ipsius urbis Petro damnatus. Plures etiam per Italiam tempore hujus pestiferi dogmatis reperti, quique ipsi aut gladiis aut incendiis perierunt. Ex Sardinia quoque insula, quae his plurimum abundare solet, ipso tempore aliqui egressi, partem populi in Hispania corrumpentes, et ipsi a viris catholicis exterminati sunt. Quod praesagium Joannis prophetiae congruit; quia dixit Satanam solvendum, expletis
null
7abf1959-ef02-4775-a17d-662c152e470d
latin_170m_raw
null
None
None
None
mille annis, de quibus in tertio jam libello prolixias tractabimus. LIBER TERTIUS. INCIPIUNT CAPITULA LIBRI TERTII. I. #De Stephano rege Ungrorum, et bellis Beneventanorum.@# II. #De Roberto rege Francorum.@# III. #De stella comete, quae apparens plurima portendit.@# IV. #De innovatione Ecclesiarum in toto orbe.@# V. #De monasteriis reaedificatis bene a Willermo abbate, vel institutis.@# VI. #De sanctorum pignoribus ubique revelatis.@# VII. #De eversione templi Hierosolymorum, et caede Judaeorum.@# VIII. #De haerese apud Aurelianos reperta.@# IX. #De filiis regis ejusdem.@# PRAEFATIO. Nunc igitur, quoniam de priorum gestis aliqua retulimus, ab illo et infra, ut spopondimus, anno videlicet millesimo nati cuncta vivificantis Verbi, tertii sumamus incitamen hujus operis libelli. Eo autem, ut diximus, imminente, privatus est pene orbis universus personis et religiosis et nobilibus. Claruere tamen ab eodem anno, tam in Italia quam in Galliis, utrorumque ordinum viri, quorum vita et operatio queunt posteris imitabilia informare exempla. Regnantibus quoque duobus Christianissimis regibus, Henrico scilicet Saxonum rege et Roberto Francorum, etsi ab exteris nationibus illorum quieverunt patriae, creberrime tamen praeliis fatigatae sunt intestinis. Sicut enim aliquando perfidis honor exhibetur ex timore, ita bonis infertur pro sua reverentia timor. Nam cum ab omni Romanorum populo, intercedente papa Benedicto, viro sanctissimo, Henricus adscisceretur in imperium Longobardorum, gens consueta fraude dissensit, sibique regem Arduinum quemdam unguentes instituerunt. Sed licet diu multumque renitentes, postea tamen cum caede suorum maxima imperialibus semet subdidere praeceptis. Qui veniens Papiam, ab eisdem Longobardis miri operis palatium sibi construi fecit. Potitoque decenter imperio, accepit in regno suo conjugem, filiam scilicet Sigefredi Saxonum ducis. Ex qua etiam cernens non posse suscipere liberos, non eam propter hoc dimisit; sed omne patrimonium, quod liberis debebatur, Christi Ecclesiae contulit. Aedificavit quoque monasterium in Saxoniae loco, qui dicitur Bavoberch, id est, Bavonis mons. Lingua enim Theutonica Berch mons appellatur. Quod etiam monasterium, donis innumerabilibus locupletatum a pontifice Romano, supradicto scilicet Benedicto, in honore apostolorum principis dedicari fecit; atque, ejusdem pontificis usus consilio, eamdem Ecclesiam in episcopalem sublimavit sedem; constitutoque in ea episcopo, amplissimorum fundorum reditibus esse fecit locupletem. CAPUT PRIMUM. #De Stephano rege Ungrorum, et bellis Beneventanorum.@# Ipso igitur tempore Ungrorum gens, quae erat circa Danubium, cum suo rege ad fidem Christi conversa est. Quorum regi Stephano ex baptismate vocato, decenterque Christianissimo, dedit memoratus imperator Henricus germanam in uxorem. Tunc temporis coeperunt pene universi qui de Italia et Galliis ad sepulcrum Domini Hierosolymis ire cupiebant, consuetum iter, quod erat per fretum maris, omittere, atque per hujus regionis patriam transitum habere. Ille vero tutissimam omnibus constituit viam; excipiebat ut fratres quoscunque videbat, dabatque illis immensa munera. Cujus rei gratia provocata innumerabilis multitudo, tam nobilium quam vulgi populi, Hierosolymam abierunt. Tunc etiam imperator Basilius sancti imperii Constantinopolitani praecepit cuidam satrapae suo, illi qui cognominatur Cataponti, eo scilicet quod juxta mare inhabitet, ut a transmarinis civitatibus, quae Romano debentur imperio, veniens tributa exigeret. Qui libenter annuens misit Graecorum classem ad res Italicas sublaturas. Hoc vero pertentatum est per duorum annorum spatium; non parva etiam pars subjugata est a Graecis Beneventanae provinciae. Contigit autem ipso in tempore, ut quidam Normannorum audacissimus nomine Rodulphus, qui etiam comiti Richardo displicuerat, cujus iram metuens, cum omnibus quae secum ducere potuit, Romam pergeret, causamque propriam summo pontifici exponeret Benedicto. Qui cernens eum pugnae militari elegantissimum, coepit ei querelam exponere de Graecorum invasione Romani imperii seque multum dolere quoniam minime talis in suis existeret qui repelleret viros exterae nationis. Quibus auditis, spopondit se idem Rodulfus adversus transmarinos praeliaturum, si aliquod ei auxilium praeberent vel illi quibus major incumbebat genuinae necessitudo patriae. Tunc vero praedictus papa misit illum cum suis ad Beneventanos primates, ut eum pacifice exciperent, semperque praeliaturi prae se haberent, illiusque jussioni unanimes obedirent. Egressusque ad Beneventanos, qui eum ut papa jusserat susceperunt. Illico autem illos ex Graecorum officio qui vectigalia in populo exigebant, invadens Rodulphus, diripuit quaeque illorum, ac trucidavit. His itaque
null
076156a0-871f-4e7a-b138-122d9431e2fa
latin_170m_raw
null
None
None
None
auditis, illorum socii, qui jam plures civitates et castella propriae subjugaverant ditioni, coacto in unum suorum exercitu, inierunt praelium adversus Rodulphum et eos qui ejus favebant parti. In quo scilicet praelio pars Graecorum occubuit maxima, insuper et castra aliqua dimisere vacua; quae subsecutus Rodulphi exercitus victor obtinuit. Visa igitur Graeci suorum caede, miserunt Constantinopolim ut auxiliaretur eis quantocius ab his qui eos miserant. Statimque reformantes classem, multo plures quam prius praeliatores miserunt. Interea cum auditum esset ubique quoniam paucis Normannorum concessa fuisset de superbientibus Graecis victoria, innumerabilis multitudo etiam cum uxoribus et liberis prosecuta est a patria de qua egressus fuerat Rodulphus, non solum permittente, sed etiam compellente ut irent, Richardo illorum comite. Egredientes autem satis audacter venerunt ad locum Alpium, qui et mons Jovis dicitur, ubi etiam in angustissimis semitis praepotentes regionis illius constituerant, imperante cupiditate, seras et custodes ad pretia transmeantium exigenda. At illi Normannorum exercitus confractis seris caesisque custodibus per vim transitum fecerunt. Egressique non parvum Rodulpho contulerunt auxilium. Sicque pars utraque resumptis viribus secundo inierunt praelium, in quo utrorumque exercitus graviter caesus. Normannorum tamen exercitui victoria provenit. Post paululum vero, terno commisso praelio, sese pars utraque fessa cohibuit. Perspiciensque Rodulphus suos defecisse, virosque illius patriae minus belli aptos, cum paucis perrexit ad imperatorem Henricum, expositurus ei hujus rei negotium. Qui benigne illum suscipiens, diversis muneribus ditavit; quoniam rumor quem de illo audierat, cernendi contulerat desiderium. Protinus imperator congregans exercitum copiosum, ob tuendam rempub. ire disposuit. Tandem vero Graeci putantes a patria fugisse Rodulphum, prosilierunt ad castra, quae ipse victor ab eis abstulerat; sed nequidquam: nam et veterem Troadem civitatem festinanter cinxere muris, replentes eam copiose viris et mulieribus. Interea imperator pergens ad regionem Beneventanam, expugnavit, ac subdidit universas civitates et castra quae Graeci subripuerant, ejus imperio. Ad supradictam autem cum venisset Troadem, repellentes qui intus erant, diu multumque ei restiterunt. Nam sperabant ut sibi futura aestate, sicut Graeci promiserant fore, Basilius succurreret. Insuper adjicientes in tantum Henricum humiliari, ut pedes Basilii territus pavore susciperet. At ille circumdans civitatem sui exercitus obsidione, instruxit machinas, ut eam per vim caperet. Illique de intus noctu egressi, tulerunt secum faces pice perlitas, igneque succensas machinas a foris cremaverunt. Quod cernens imperator, accensus ira potiores fecit reinstrui machinas, crudoque circumdari corio; vigilantique custodia jussit illas tueri. Exacto igitur jam tertio obsidionis mense, alternisque caedibus utrique nimium fessi, nam et exercitum imperatoris dysenterica clades oppido vexaverat, tandem obsessi meliore usi consilio invenerunt viam evadendi discriminis. Quadam autem die accipientes solitarium quemdam, indutum monachali habitu, quibus etiam Italia plurimum abundat, dederunt ei crucem gestare, miseruntque post illum omnes civitatis pueros minoris aetatis, sicque exclamando: #Kyrie, eleison,@# devenit ad imperatoris tentorium. Quod audiens imperator, jussit interrogari quid sibi vellent. Cumque responsum fuisset quod misereri a se afflictae civitati implorarent, respondit: « Optime novit ipse qui agnitor est cordium, inquit, quoniam magis quam ego horum parvulorum patres illorum sunt homicidae. » Illacrymansque jussit ut salvi in civitatem redirent. Fecerunt autem ut jusserat imperator. Altera quoque die iterum primo mane processerunt a civitate, ut prius clamantes: #Kyrie, eleison,@# usque dum sonoritas vocum illorum aures pulsaret imperatoris. Qui statim egressus tentorio respiciensque pupillorum turbam, pietate permotus, ut erat vir sapientissimus, voce Dominica usus, ait: #Misereor super turbam.@# Nam ante jam dixerat quoniam, si ei contingeret capere civitatem, quidquid masculini sexus inveniretur in ea, suspenderetur patibulis, reliqua vero igne cremari ipsiusque civitatis moenia ad solum pertrahi. Praeterea mandavit imperator illis qui in civitate caeteris praeerant, ut, si indulgeri sibi ab eo vellent, iramque ejus placare, ipsimet subverterent partem murorum civitatis, quae contra suas machinas rebellis stare videbatur. Qui audientes, certatim impleverunt quod eis mandatum fuerat. Post haec quoque praecepit imperator eos pacifice ad se egredi, murumque civitatis ab eisdem reaedificari. Acceptisque pacis obsidibus ab universis regionis illius provincialibus, reversus est Saxoniam. Normanni quippe cum suo duce Rodulfo, reversi in suam patriam, gratanter recepti a proprio principe Richardo. Sequenti denique anno,
null
10b01e06-7267-4013-bcdd-6f292eb96f93
latin_170m_raw
null
None
None
None
mense Julio obiit Henricus imperator apud Saxoniam, sepultusque est honorifice in monasterio Bavoberch, quod ipse, ut dictum est, in honore apostolorum principis aedificaverat. CAPUT II. #De Roberto rege Francorum.@# In praescripto igitur tempore, disponente Francorum regnum Roberto rege, plurimas ei intulere sui contumeliae insolentias, illi maxime quos, aut ex mediocri aut ex infimo genere, tam ipse quam uterque Hugo, ei scilicet pater atque avus, fecerunt maximis honoribus sublimes. Inter quos fuit Odo rebellium maximus, qui fuit filius Tebaldi Carnotensis, cognomento Fallacis, caeterique quamplures inferioris potentiae, qui exinde exstiterunt ei rebelles unde esse debuerant humiliores. Quorum non dispar fuit secundus Odo, filius scilicet prioris Odonis, qui, quanto potentior, tanto fraudulentior caeteris. Nam cum obiisset Stephanus comes Trecorum et Meldorum, Heriberti filius, ipsius regis consobrinus, absque liberis, apparuit idem Odo contra regis voluntatem [occupans] universa quaeque latifundia in regis videlicet dominium jure cessura. Fuit etiam juge litigium et bella frequentia inter ipsum Odonem et Fulconem Andegavorum comitem, quoniam uterque tumidus superbia, idcirco et pacis refuga. Necnon etiam Willermus Henrici ducis privignus, ac Alberti Longobardorum ducis filius, eidem regi aliquando rebellis exstitit, favente ei Landrico Nevernis comite, qui ejus filiam uxorem duxerat; et Brunone Lingonensi episcopo, cujus habebat in matrimonio sororem, ex qua suscepit filios et filias, de quibus prius natam Landricus, reliquas uterque Willermus, scilicet Pictavensis et Arelatensis, duxere uxores. Unusque filiorum ejus, Rainaldus nomine, duxit filiam Richardi Rothomagensis ducis, Adeledam nomine uxorem. Qui licet advena, puer etiam furtim sublatus a Longobardorum patria, matrique non mediocriter astute per quemdam monachum redditus in Burgundia, in tantum convaluit ut in divitiis et in militia non inveniretur secundus in patria. Sed huic plurimum adversatus restitit Hugo filius Lamberti Cabillonensis comitis, viri honestissimi. Qui, inter caetera quae gessit optima, monasterium etiam construxit in pago Augustodunense, quod dicitur Paredo, in honore sanctae Mariae sanctique Joannis Baptistae; in quo etiam sepultus honorifice quiescit. Fuit enim idem Hugo episcopus Antissiodori, regensque comitatum patris ex imperio regis, quoniam praeter eum pater non habuit sobolem sexus masculini, idcirco hostibus regis contrarius, quoniam regi fidissimus parebat in omnibus. Accepit autem supradictus rex illius cognatam, nomine et animo Constantiam, inclytam reginam, filiam videlicet Willelmi prioris Aquitaniae ducis; ex qua etiam suscepit filios quatuor, et filias duas. Exstitit tamen aliquando quidam Hugo dictus Bellovacensis, qui inter ipsum regem ejusque conjugem nequam semen odiis spargebat, suique gratia praemii reginam ei fecerat odiosam. Tantam denique insuper gratiam a rege consecutus fuerat, ut comes palatii haberetur. Factumque est ut die quadam rex in silva venatum iret, idemque Hugo, ut semper solebat, cum illo. Veneruntque missi a Fulcone, Andegavorum comite, avunculo scilicet ejusdem reginae, fortissimi milites duodecim, qui supradictum Hugonem ante regem trucidaverunt. Ipse vero rex, licet aliquanto tempore tali facto tristis effectus, postea tamen, ut decebat, concors reginae fuit. Hic itaque rex, ut sapientissimus Dei cultor, semper fuit humilium amator, superborumque, ut valuit, osor. Si qua enim pontificalis sedes in suo regno proprio viduaretur praesule, cura erat maxima ut utilis pastor, licet genere infimus, restitueretur Ecclesiae potius, quam nobilitatis eligeretur persona saecularis pompae. Qua de causa etiam primates regni sensit plurimum contumaces, qui despectis humilibus sui similes eligebant superbos. Fuit enim ei pax cum regibus in gyro regni sui positis, maxime cum supradicto imperatore Henrico. Nam cum aliquando ad invicem colloquendum super Mosam fluvium, qui limes est utriusque regni, convenissent, pluresque ex ambabus partibus mussitarent indecens esse, ut quis illorum, tantorum scilicet regum, semet humilians, quasi in alterius transiret auxilium, hoc etiam fore potissimum, ut in fluminis medio navibus portarentur simul locuturi; sed viri eruditissimi illud uterque in mente habens: #Quanto magnus es, humilia te in omnibus:@# primo namque mane surgens imperator transiit cum paucis ad regem Francorum, nimioque amplexu semet deosculantes, sacramentisque missarum decenter ab episcopis in conspectu illorum celebratis, prandere utrisque simul congruit. Expleto quoque prandio, obtulit Robertus rex immensa munera auri atque argenti et pretiosarum gemmarum Henrico, centum insuper equos honestissime phaleratos,
null
a394f81c-80ab-4d35-9a60-6a1cdfbd7b8e
latin_170m_raw
null
None
None
None
super unumquemque lorica et galea, mandans insuper tantum illorum amicitiam minuere quantum contingeret ex omnibus illi relinquere. At Henricus cernens amici liberalitatem, suscepit ex illis tantum librum Evangelii, auro et lapidibus pretiosis insertum, ac phylacterium simile factum, continens dentem sancti Vincentii Levitae et martyris. Uxor vero illius pares auri tantum naves accepit. Caetera autem egrediens in gratia dimisit. Sequenti igitur die iterum rex Robertus cum episcopis ad imperatoris tentoria transiens, qui eum satis sublime suscipiens, expletoque simul prandio, centum libras ei ex auro puro obtulit; rex quoque pares tantum naves auri ex illo sumpsit: firmatoque uterque pacto amicitiae, rediere ad propria. Ab aliis quoque regibus satis gratifice fuit semper habitus, Adalrado scilicet rege Anglorum, et Rodulpho rege Austrasiorum, nec non et Sancio rege Navarriae Hispaniarum; mittebantque ei munera et petebant ab eo auxilia. CAPUT III. #De stella comete, quae apparens plurima portendit.@# Apparuit igitur praefati regis tempore in occidentalis aeris parte stella, quae vocatur cometa, Septembrio mense, incipiente nocte, perdurans spatio trium mensium. Quae scilicet nimia claritate fulgens maximam aeris partem sibi illustrando vindicabat, usque dum circa galli cantum occumberet. Sed utrum noviter a Deo stella mittatur, seu ab eodem ob gratiam portenti alicujus stellae lumen multiplcius augeatur, ipsi soli scire competit, qui caetera indicibiliter sua sapientia disponit. Illud tamen habetur probatissimum quoniam, quoties hujusmodi hominibus ostenditur fieri in mundo, paulo post quoddam mirum atque terribile patenter innuitur. Denique contigit in proximum ecclesiam beati Michaelis archangeli cremari incendio, quae scilicet constituta in quodam promontorio littoris Oceani maris, toto orbe nunc usque habetur venerabilis. Nam et inibi certissimum conspicitur, videlicet ex incremento atque decremento lunari eundo ac redeundo processu mirabili in gyro ejus promontorii reuma, scilicet Oceani. Cujus etiam maris excrementum #malinas@# vocant, decrementum quoque #ledones@# nuncupant. Atque ob hoc maxime praedictus locus a plurimis terrarum populis saepius frequentatur. Est etiam non longe a praedicto promontorio fluviolus cognomento Arduus, qui post haec paululum excrescens per aliquod temporis spatium intransmeabilis effectus, atque ad praedictam ecclesiam ire volentibus viam plurimum impediens, aliquantisper ejusdem itineris obstaculum fuit. Postmodum vero in sese rediens profundissime littus suo cursu sulcatum reliquit. His ita gestis, contigit ut venerabilis Abo, Pater monasterii S. Benedicti Floriacensis cognominati, gratia propagandae religionis monasticae in provinciam transiret meridianorum Vuasconum. Cumque illuc deveniens in quodam moraretur coenobio, ibique more solito ea quae Dei sunt sedulo exerceret, nimio a cunctis venerabatur affectu. Accidit igitur die quadam ut in atrio ejusdem coenobii, exardescentibus quorumdam litigiosorum irarum stimulis, nimium acer oriretur tumultus. Dumque vir reverentissimus, praedictus videlicet Abo, comperiens ad eumdem tumultum sedandum pugillares gerens in manibus tabellas cum stylo processisset, unus e vulgo, afflatus spiritu diabolico, irruens in eum ejusque latus lancea perforans Christi martyrem fecit. Qui etiam, ut fertur, paulo post arreptus a daemone, miserabiliter vitam finivit. Corpus vero praedicti Patris tam sui quam caeteri quique fideles ejusdem provinciae honorifice ibi sepelierunt. Ubi etiam ad laudem sui nominis perplura postmodum Dominus largitus est hominibus beneficia. Tunc igitur temporis in Italia, atque in Galliis, plerique episcoporum nonnulla inter se diversis quaestionibus habuere synodorum conciliabula. Nam de jejuniis, quae plerique fidelium scilicet inter Ascensionem Salvatoris et Pentecosten observant, ita decreverunt ut ne per imperium sacerdotum fierent, excepto Sabbato Pentecostes; et a quibus fieri vellent, ne prohiberentur fieri. Simulque incidit quaestio cur monachi per tres vel quatuor Dominicas dies ante diem nativitatis Dominicae, seu quadragesimalis observationis tempore, hymnum, scilicet #Te Deum laudamus,@# decantarent contra morem Romanae Ecclesiae. Qua videlicet quaestione aggressi tam abbates quam monachi responderunt se pro nulla re illud agere, nisi ex beati Benedicti nominatissimi atque excellentissimi Patris praeceptione, cujus etiam actus simulque dicta a summo Romanorum pontifice, videlicet Gregorio, haberentur descripta ac laudabiliter roborata. His denique compertis episcopi, usus monachorum authentico ex more viguit. Nec non etiam de die annuntiationis Dominicae, qui celebratur octavo Kalendarum Aprilium, si forte quolibet alio tempore praeter Quadragesimam excoli congruentius potuisset, ab eisdem pontificibus non parva illata est quaestio. Ferebatur enim a quibusdam eamdem videlicet annuntiationem Dominicam, more Hispanorum, quinto decimo Kalendarum Januariarum die irreprehensibiliter posse celebrari. Nam cum
null
e65aeeaf-9b88-4058-8e7a-76f108517a78
latin_170m_raw
null
None
None
None
ego postmodum in monasterio Cluniacensi cum caeteris fratribus degerem, convenerunt illuc ab Hispaniis quamplures honestae conversationis jamdudum more viventes propriae regionis monachi. Propinquante vero die nativitatis Dominicae, petierunt praedicti monachi venerabilem Odilonem ejusdem loci abbatem, ut more suorum liceret eis celebrare Annuntiationem. Quod cum fecissent, segregati a caeteris, visum est nocte eadem duobus senioribus loci, quod unus de Hispanis fuscina focaria arriperet desuper altare puerum, mitteretque illum in sartaginem prunis plenam, ita clamantem: « Pater, pater, quod tu dedisti isti auferunt. » Quid plura? apud nos antiqua consuetudo, uti decebat, praevaluit. CAPUT IV. #De innovatione ecclesiarum in toto orbe.@# Igitur infra supradictum millesimum tertio jam fere imminente anno, contigit in universo pene terrarum orbe, praecipue tamen in Italia, et in Galliis, innovari ecclesiarum basilicas, licet pleraeque decenter locatae minime indiguissent. Aemulabatur tamen quaeque gens Christicolarum adversus alteram decentiore frui. Erat enim instar ac si mundus ipse excutiendo semet, rejecta vetustate, passim candidam ecclesiarum vestem indueret. Tunc denique episcopalium sedium ecclesias pene universas, ac caetera quaeque diversorum sanctorum monasteria, seu minora villarum oratoria, in meliora quique permutavere fideles. Eo quoque tempore inter caetera beati Martini Turonis monasterium emicuit, a venerabili scilicet viro Heriveo ejusdem loci archiclavo eversum, atque ante ipsius obitum mirifico opere reaedificatum. De cujus etiam vita et conversatione, qualis a pueritia usque ad praesentis vitae terminum exstitit, si quis referre quivisset, pleniter incomparabilem hujus temporis ostenderet virum hominibus. Duxit enim ex nobilibus Francorum, mente nobilior ipse, prosapiam, et ut lilium vel rosa de spinis, de ferocioribus secundum sanguinem patriae fuit. Qui, ut generosioribus mos est, nobiliter educatus; dehinc vero scholis artium liberalium applicatus. Sed intelligens ex his plerosque plus fore contumaces quam divinae obedientiae subditos, sufficere sibi credidit si exinde salutem animae reportaret. Relictis autem pompaticae scientiae studiis, ad quoddam monasterium clam ingrediens, monachum se fieri satis devote postulavit. Sed quoniam, ut diximus, clari erat generis, idcirco parentum minas pertimescentes nullo modo acquievere fieri quod poposcerat fratres ejusdem monasterii. In hoc tamen illum servantes ei fidem dederunt, ut si vis non obstaret, parentum scilicet ipsius, libentissime quod petebat explerent. Tandem inibi commorans, qualis postmodum futurus esset dans sanctitatis indicium universisque ibi degentibus imitabile praebuit exemplum. Comperiens vero pater ejus quod fecerat, furore arreptus venit ad praedictum monasterium, filium exinde abstracturus revera potioribus lucris inservientem. Satisque verbis redargutum, vim ei faciens, duxit illum inde secum usque in regis curiam, ipsumque regem obsecrans, ut ejus animum ab hac intentione bonorum sponsionibus revocaret. Quem cernens rex, videlicet Robertus, ut erat pius ac religiosus, dulcius illum exhortans, qualiter bonum propositum mente integra conservare satageret, atque in praesens beati Martini ecclesiae archiclavum esse praecepit, cupiens illum postmodum caeteris imitabilem constituere pontificem. Id denique multoties pertentatum est, sed, ipso renuente, effectu caruit. Suscepta quippe, ac si coactus, ecclesiae cura, vesteque alba tectus, interdum more canonico mentem tamen et vitam pleniter possedit monachicam. Nam semper ad nudum tectus cilicio irrefragabili, macerans corpus jejunio, sibi parcissimus, largus pauperibus, vigiliis et orationibus instabat assiduis. Praeterea vir Deo plenus mente concepit ut ecclesiam, cui custos ascitus fuerat, amplioris altiorisque totius operis corpore sublimaret. Sancto itaque Spiritu se docente, designavit latomis incomparabilis jactare fundamentum operis, quod ipse, ut optaverat, ad perfectum duxit. Expleto itaque opere, accersitisque plurimarum urbium episcopis, opus praedictum Deo consecrari studuit. Ipsoque die sanctum Dei confessorem Martinum intro, sicut decebat, reposuit. Venerabatur enim eo die praeteritae dedicatio basilicae, quarto videlicet Nonarum mensis Julii. Fertur etiam, quoniam idem vir Domini Heriveus ante aliquot dies praefatae translationis Dominum rogavisset, ut ad ostensionem dilectionis sponsae suae ecclesiae per beatum Martinum, ut olim fecerat, quodcunque miraculum dignaretur demonstrare. Cui in oratione prostrato apparuit idem confessor, blando usus alloquio, ita inquiens: « Hoc quod petis, fili dilectissime, scito te potiora posse apud Dominum impetrare, sed tempori huic sufficere debent exhibita dudum miracula, quoniam contiguum instat prius exsparsi seminis collecturae messis. Sola enim animarum erigens medela exoranda est universis. Pro his enim Domini misericordiam obsecrare minime
null
269e1433-cdfe-425c-b789-04e1c939a143
latin_170m_raw
null
None
None
None
omitto. Namque pro his noveris me apud Dominum praecipue intervenire, qui illi assidue in praesenti serviunt ecclesia. Quidam enim illorum plus justo praesentis saeculi implicati negotiis, armis insuper militaribus famulantes, quibus trucidati in praelio deciderunt. De quibus nolo te lateat, quoniam vix apud Christi clementiam obtinui, ut erepti de ministris tenebrarum locis refrigerii ac lucis sistere mererentur. Caeterum tu delectabile Domino votum, ut coeperas, exple. » Superveniente igitur designato die, congregatisque episcopis et abbatibus cum innumera multitudine fidelium utrorumque sexuum et ordinum, priusquam inciperent sacra fieri, vir reverendissimus Heriveus sanctioribus qui convenerant sacerdotibus hoc, quod ei revelatum fuerat, manifestare curavit. Peracta vero ex more sacratione, omnibus utensilibus rite compositis, coepit idem vir arctioris vitae macerationibus sese conterere, atque solitarius in exigua penes ecclesiam cellula psalmis et orationibus vacans degere. Qui cum post haec anno quarto cognovisset se in brevi migraturum a saeculo, jam jamque aegrotare coepisset, ac plures ad eum visitandi gratia concurrerent, simulque praestolantes in ejus discessu aliquod fieri miraculum videre, utpote qui tanti meriti praesciebant virum, ipse vero mente sagaci praedixit illis ac monuit ut alia curarent; signum, quod et minime essent visuri, ne exspectarent. Pro se potius obsecrabat ut piissimum Dominum attentius orarent; jam siquidem propinquans sui exitus horam erectis in coelum manibus et oculis creberrime dicebat: « Domine, miserere, Domine, miserere. » Sicque inter haec verba ultimum efflavit spiritum. Sepultusque est in eadem ecclesia, in eo scilicet loco, ubi primitus beatus Martinus sepultus quieverat. CAPUT V. #De monasteriis reaedificatis bene a Willermo abbate, vel institutis.@# Claruit, eo in tempore, in praedicta domorum Dei melioratione, venerabilis abbas Willermus, a beato siquidem Maiolo primitus ecclesiae sancti martyris Benigni Pater constitutus. Quam videlicet ecclesiam illico tam mira locatione permutavit ut hujuscemodi altera difficile queat inveniri. Regulari etiam distinctione non minus effloruit, atque incomparabilis hujus ordinis suo tempore propagator exstitit. Sed quantum pro hac re diligebatur a religiosis et piis, tanto magis detrahebatur insidiabaturque a fraudulentis et impiis. Fuit enim ex Italia ortus, nobilem ducens a parentibus prosapiam: nobilior tamen illustrem per assecutam scientiam. Nam in eodem territorio, scilicet in fundo, qui ei parentum jure debebatur, prius vocato Vulpiam, construxit monasterium totius gratiae abundantissimum; postea ab ipso mutato nomine Frutuarense cognominatum. Quod cum multigenis locupletasset beneficiis, constituit ibi monachorum Patrem, per omnia se imitantem, nomine Joannem. Erat enim praedictus Willermus acer ingenio, et insignis prudentia; idcirco summum in palatiis regum ac caeterorum principum obtinebat locum. Quodcunque denique monasterium proprio viduabatur pastore, statim compellebatur tam a regibus, vel comitibus quam a pontificibus, ut meliorandi gratia illud ad regendum susciperet, quoniam ultra caetera divitiis et sanctitate ipsius patrocinio assumpta cernebantur excellere monasteria. Ipse quoque firma testabatur assertione quia si hujus institutionis tenor quocunque loco a monachis custodiretur, nullam omnino indigentiam cujuscunque rei paterentur. Quod etiam evidentissime declaratum est in locis sibi commissis. Fertur siquidem eadem institutio, ususque hujus consuetudinis, ex sancti Patris Benedicti monasteriis vel regula exordium habuisse, atque per beatum Maurum, ipsius videlicet discipulum, ad nostrum, id est, Gallicanum territorium delatam fuisse. Exstat etiam veridica relatio, quoniam post beati Mauri obitum, succedenti tempore hostium infestationibus expulsi monachi a monasterio cognomento Glannofolio, quod ipse construxerat, sicut in ejus gestis habetur, in Andegavense territorio, venientesque ad monasterium sancti Savini confessoris Pictavensis tulerunt secum totam quam valuere supellectilem, ibique per aliquod spatium temporis ea quae didicerant operam dedere. Rursusque illo frigescente ejusdem districtionis tenore apud monasterium sancti Martini Augustodunensis suscepta dignoscitur aliquoties viguisse. Deinde vero quasi tertia transmigratione in superiore Burgundia locatum Balmense occupavit monasterium. Ad ultimum quoque, praedicta videlicet institutio jam pene defessa, auctore Deo, elegit sibi sapientiae sedem, vires collectura, ac fructificatura germine multiplici, in monasterio, scilicet cognomento Cluniaco. Quod etiam ex situ ejusdem loci acclivo atque humili tale sortitum est nomen, vel etiam, quod aptius illi congruit, a #cluendo@# dictum, quoniam cluere, crescere dicimus. Insigne quippe incrementum diversorum donorum a sui principio in dies locus idem obtinuit. Construxit igitur praedictum coenobium primitus Pater monachorum supradicti Balmensis monasterii, Berno vocatus, jubente Willermo piissimo Aquitanorum
null
8e835e7a-ce6c-419e-b675-c3d4a64ee6ed
latin_170m_raw
null
None
None
None
duce, in pago Matisconense, super Graonam fluviolum. Quod etiam coenobium in primo non amplius quam quindecim terrae colonias dicitur in dotem accepisse. Fratres tamen duodecim numero inibi memorantur convenisse. Ex quorum veluti optimo semine multiplicata stirps Domini exercituum innumerabilis magnam orbis plagam cognoscitur replesse. Qui quoniam his, quae Dei sunt, videlicet justitiae et pietatis, operibus incessanter adhaeserunt, idcirco bonis omnibus repleri meruerunt, insuperque futuris imitabile reliquerunt exemplum. Nam post praefatum Bernonem suscepit regiminis curam sapientissimus abbas Odo, vir per omnia religiosissimus, qui fuerat sancti Martini Turonis Ecclesiae praepositus, moribus et conversatione sanctitatis valde ornatus. Hic enim in tantum hujus instituti propagator exstitit, ut a Beneventana provincia quaeque habebantur in Italia et in Galliis usque Oceanum mare potiora monasteria illius ditioni gratularentur esse subjecta. Post cujus obitum successit Heimardus vir simplex in ipsius locum. Qui licet non adeo famosissimus, regularis tamen observantiae non impar custos. Post hunc quoque sanctus ac venerabilis eligitur Maiolus, cujus superius memoriam fecimus, qui etiam successorem sibi monachorum Patrem praevidit Odilonem. Hic etenim quintus a primo Bernone abbas exstitit praedicti Cluniensis coenobii. Ex quo videlicet coenobio per diversas provincias fratres saepius petiti, atque monachorum Patres ordinati, plurimum Domino acquisivere lucrum. Hic tamen Pater, scilicet Willermus, de quo in praesentiarum sermo exordium habuit, prae omnibus exinde praecedentibus praescriptae institutionis laboriosior ac spermologius fructificatior est repertus. CAPUT VI. #De sanctorum pignoribus ubique revelatis.@# Candidato, ut diximus, in novatis ecclesiarum basilicis universo mundo, subsequenti tempore, id est, anno octavo infra praedictum millesimum humanati Salvatoris annum, revelata sunt diversorum argumentorum indiciis, quorsum diu latuerant, plurimorum sanctorum pignora. Nam veluti quoddam resurrectionis decoramen praestolantes Dei nutu fidelium obtutibus patuere, quorum etiam mentibus plurimum intulere solamen. Haec enim revelatio primitus in Senonica Galliarum urbe, apud ecclesiam beati martyris Stephani dignoscitur coepisse. Cui etiam praeerat archipraesul Leotericus, a quo scilicet admiranda relatu reperta sunt ibi antiquorum sacrorum insignia. Quippe inter caetera perplura, quae latebant, dicitur virgae Moysi invenisse partem. Ad cujus rei famam convenerunt quique fideles, non solum ex Gallicanis provinciis, verum etiam ex universa pene Italia, ac de transmarinis regionibus, simulque aegrotantes non pauci sanctorum interventu exinde redierunt incolumes. Sed, ut saepissime contigit, quoniam unde humana utilitas sumit exordium, cupiditatis vitio impellente, exinde solet incurrere casum, nam praedicta urbs conventu populorum, ut diximus, gratia pietatis effecta opulentissima, conceperunt illius habitatores nimiam pro tanto beneficio insolentiam. Siquidem mortuo ipsius civitatis comite, Frotmundo nomine, viro aeque simplicissimo, suscepit ejus filius principatum satis nequam, res civiles dispositurus. Nimium quippe flagitiosus effectus, ecclesiae insuper decus, nisu quo valebat, foedare tentabat. Judaeorum quoque in tantum praevaricatorias diligebat consuetudines, ut se regem ipsorum suo praenomine, Rainardus quippe dicebatur, suis omnibus imperaret. Cum enim in caeteris mendacissimus, etiam Christianae fidei insidiosus habebatur detractor. Atque ideo pauperum indicia absque ulla promulgabat pietate, penitus humanitate remota. Nam rei, quam dicturus sum, tot testes exstiterunt quanti in eadem civitate eo tempore vivebant homines. Comprehensus aliquando flagitiosus quidam, furtum faciens, ductusque ad eum ut ejus audientia, quid de eo faciendum esset, assignaretur. Qui statim omni miseratione remota suspendi in patibulo illum adjudicavit. At ipse qui deprehensus fuerat lacrymabiliter praedictum Rainardum rogare coepit, ut ei ad praesens vitam indulgeret, promittensque se deinceps non latrocinaturum. Sed nequicquam. Crudelior quippe fiebat sacramentis etiam se obstringens, non ultra victurum obsecrantem se miserum. Qui videns minime posse prolatam de se immutare sententiam, hoc solummodo impetravit, ut praedicto fieret confessus suorum facinorum episcopo; sibique protinus morituro, quod hujus ministerio concessum est, clementer remitteret. Quod ut obtinuit, illico a nequam ministris compellitur suspensum iri; eductusque ad constitutum locum haec verba saepius iterabat: Domine Jesu, qui in hac die pependisti in cruce pro salute hominum, indulge mihi. Erat enim ille dierum sextus, qui idcirco fidelibus universis reverentior habetur. Esto: vincitur, elevatur, arctatoque suspenditur gutture. Cunctisque ab hac funesta, ut putabant, exsecutione recedentibus, pendens velut exanimis mansit in diem alterum. Tunc nutu divino ruptis ligaminibus suscepit terra solutum hominem, pariter et vivum qui cogebatur subire necem sibi sublatus per
null
bf1dc9c2-c0b2-43be-9e41-39ea592e93b1
latin_170m_raw
null
None
None
None
aeris vacua. Qui ingressus civitatem stupidum universis praebuit spectaculum. Sed heu! proh dolor! ad pristina reversus flagitiosus evasit. Cui rei simile fertur contigisse in Trecassina civitate non longo ante tempore. Nam dum quidam fures, boves prae se minantes, a dominis boum insequi se intellexissent, commiserunt eosdem boves viro cuidam seni et innocenti, quasi victus necessaria quaesituri, revera fugae praesidium petentes evasuri. Quod cum fecissent, statim deprehensus est senex cum bobus; trahitur, caeditur, ac reorum more vincitur. Ductusque ad principem civitatis, comitem videlicet Heribertum, vult causam discutere. Non auditur; quin potius quasi cruda senectute reus necis, suspendio ab eodem comite adjudicatur. Quodque etiam absque ulla dilatione peractum est. Sed mox ut suspendium pertulit, mirum in modum juvenca magni et pervalidi corporis, erecto corpore cornua suspensi plantis supposuit, sicque per triduum sine dolore visum sustinuit. Expletoque triduo, audivit is qui pendebat viatores juxta praetereuntes sermocinari ad invicem. Qui exclamans voce qua potuit, ad deponendum se quantocius venire rogabat. Illi vero audientes daemonica fieri illusione credebant. Proclamante quoque ipso attentius, seque vivere affirmante, occurrerunt viri, solventes illum deposuerunt. Qui perductus ad civitatem, dum percunctaretur quomodo tandem in patibulo pendens sese habuisset, aiebat: « Dum essem, inquiens, junior, accepta jam conjuge, excepi cum ipsa oblatum mihi a quodam de sacro fonte filiolum, cui etiam consensimus dare, ex nostra parva facultatula, quem solum de matre susceperamus liberali gratia vitulum unum. Ut enim pridem sum dimissus celsa de trabe pendere, visa est mihi grandior universis occurrisse, extensoque corpore atque erecta cervice leniter meis submisit cornua plantis, ac me hujusmodi, quandiu pependi, sustinuit. » Hoc vero illo qui servatus a morte fuerat referente, ad illius exemplum data est postmodum in gyro filiolis fontis sacrae fidei vitulorum innumera multitudo. Praeterea Rainardo, ut diximus, judaizante, quin potius insaniente, suasum est regi, qui videlicet illum frequenter ob suam improbitatem redarguerat, ut scilicet tantae civitatis principatum regio subjugaret dominio, ne siquidem diutius vires pessimi incrementi sumeret scandalum sacrae fidei. Qua ratione rex compulsus, misit exercitum, qui praedictum Rainardum a civitate pellerent, sibique illam tuendam servarent. Venientes vero qui missi fuerant a rege, ceperunt urbem cum nimia depopulatione, partem etiam ejus non modicam incendio cremavere. Superavit siquidem magnitudinem prioris gaudii promerentibus flagitiis enormitas calamitatis. CAPUT VII. #De eversione templi Hierosolymorum, et caeae Judaeorum.@# Eo quoque tempore, id est anno nono post praefatum millesimum, ecclesia, quae apud Hierosolymam sepulcrum continebat Domini ac Salvatoris nostri, eversa est funditus jussu principis Babylonis. Cujus videlicet eversionis occasio tale, quod dicturi sumus, cognoscitur exordium habuisse. Cum enim de toto terrarum orbe ob insigne Dominicum memoriale plurima fidelium multitudo Hierosolymam visitaturi pergerent, rursus coepit invidus diabolus per assuetam sibi Judaeorum gentem verae fidei cultoribus venenum suae nequitiae propinare. Erat igitur hujus generis apud Aurelianensem Galliarum regiam urbem non modica multitudo, qui caeteris suae gentis tumidiores, et invidi atque audaciores sunt reperti. Hi denique nequam consilio inito corruperunt quemdam data pecunia, videlicet girovagum sub peregrino habitu, nomine Robertum, fugitivum utique servum beatae Mariae Melerensis coenobii. Quem accipientes caute miserunt ad principem Babylonis cum Hebraicis characteribus, scriptis epistolis, pictaciolis ferri baculo insertis, ne quo casu potuissent ab eo divelli. Qui egressus detulit litteras praedicto principi refertas dolo et nequitia; et quoniam, nisi celerius domum Christianorum venerabilem subverteret, sciret se in proximum Christianis regnum illius occupantibus omni penitus dignitate carere. His vero princeps auditis, protinus furore arreptus, misit Hierosolymam de suis qui praedictum funditus subverterent templum. Qui venientes fecerunt ut eis fuerat imperatum. Ipsum quoque concavum sepulcri tumulum ferri tuditibus quassare tentantes minime valuerunt. Tunc etiam beati martyris Georgii ecclesiam in Ramulo pariter subverterunt, cujus olim virtus Sarracenorum nimium gentem terruerat. Fertur enim crebro illuc eos ingredi cupientes raptum caecitatem pertulisse. Everso igitur, ut diximus, templo, post paululum manifeste claruit quoniam Judaeorum nequitia tantum nefas sit patratum. Utque divulgatum est per orbem universum, communi omnium Christianorum consensu decretum est ut omnes Judaei ab illorum terris vel civitatibus funditus pellerentur. Sicque universi odio habiti, expulsi de civitatibus, alii gladiis trucidati, alii fluminibus
null
23b45179-7e4b-4c05-b7cf-0b0d5233333d
latin_170m_raw
null
None
None
None
necati diversisque mortium generibus interempti; nonnulli etiam sese diversa caede interemerunt, itascilicet ut, digna de eis ultione peracta, vix pauci illorum in orbe reperirentur Romano. Tunc quoque decretum est ab episcopis atque interdictum ut nullus Christianorum illis se in quocunque sociaret negotio. Si qui tamen de illis ad baptismi gratiam converti voluissent omnemque Judaicam respuere consuetudinem vel morem, illos tantum suscipere decreverunt. Quod et fecerunt plurimi illorum magis amore praesentis vitae coacti metu mortis quam vitae sempiternae gaudiis. Nam quicunque illorum sese tales mentiendo fieri poposcerant paulo post ad morem pristinum sunt impudenter reversi. Praeterea his ita gestis, praedictus litterarum bajulus ad nativum male securus repedavit solum. Coepit itaque sedulo perquirere si forte quempiam gentis suae fraudis conscium reperiret. Inventis vero perpaucis in civitate Aurelianorum pavide admodum degentibus, rursus coepit illorum familiarius uti consortio. Accidit igitur ut quidam peregrinus, ejus in transmarino socius itinere atque certissime illius itineris conscius negotii, illuc deveniret rursusque illum Judaeorum amicitiis nimis haerere cerneret; palam universis indicare curavit quanti mali gerulus ille esset homoncio, ex cujus rei causa Judaeorum potiretur opibus. Qui, illico comprehensus acrisque agitatus verteribus, propriae dilationi confitetur crimen, moxque a ministris regis in conspectu totius plebis extra civitatem igni est traditus atque consumptus. Judaei tamen profugi ac vagabundi, qui in locis abditis delitescentes praedictae superfuerant cladi, post quinquennium eversionis templi coeperunt in urbibus apparere perpauci. Et quoniam oportet, quamvis ad illorum confusionem, ut ex illis aliqui in futurum supersint, vel ad confirmandum proprium nefas, seu ad testimonium fusi sanguinis Christi, idcirco vero credimus Christianorum animositatem divina dispensante providentia in eis ad tempus mansuevisse. Eodem nihilominus anno, divina propitiante clementia, coepit mater ipsius principis, videlicet Ammirati Babylonis, mulier Christianissima, nomine Maria, reaedificare Christi templum, jussu ejus filii eversum, politis et quadris lapidibus. Nam et vir ipsius, quasi alter Nicodemus, pater hujus scilicet de quo praesens est sermo habitus, occulte Christianus dicitur fuisse. Tunc quoque de universo terrarum orbe incredibilis hominum multitudo exsultanter Hierosolymam pergentes, domui Dei restaurandae plurima detulerunt munera. CAPUT VIII. #De haeresi apud Aurelianos reperta.@# Tertio de vicesimo infra jam dictum millesimum anno, reperta est apud praefatam Aurelianensem urbem cruda nimium atque insolens haeresis, quae scilicet diutius occulte germinata, in perditionis segetem male pullulans, plures in suae caecitatis praecipitavit laqueum. Fertur namque a muliere quadam ex Italia procedente, haec insanissima haeresis in Galliis habuisse exordium, quae ut erat diabolo plena seducebat quoscunque volebat, non solum idiotas et simplices, verum etiam plerosque qui videbantur doctiores in clericorum ordine. Quae scilicet veniens civitatem Aurelianensem, dum moraretur ibi per aliquod spatium temporis, veneno suae nequitiae plures infecit. Quod etiam seminarium nequam in pluriores hi qui susceperant toto conamine spargere nitebantur. Fuerunt nempe hujus perversi dogmatis haeresiarches duo, heu! proh dolor! qui in civitate putabantur genere ac scientia valentiores in clero, quorum unus Heribertus, alter Lisoius dicebatur. Hi denique, quandiu res latuit, tam apud regem quam apud palatii proceres summam obtinuerant amicitiam. Nempe idcirco facilius quosque decipere potuerunt, quorum mentes amor fidei universalis minus astrinxerat. Qui non solum in praedicta urbe, sed etiam in vicinis urbibus malignum dogma spargere tentabant, dum quemdam sanae mentis in Rothomagorum civitate presbyterum cupientes suae consortem facere vesaniae, missis legatis qui ei omne secretum hujus perversi dogmatis explanantes, docerent. Dicebant nempe fore in proximum, in illorum scilicet dogma cadere populum universum. Quibus compertis, presbyter sollicite perrexit ad Christianissimum comitem ejusdem civitatis Richardum, exposuit ei omnem rei, ut compererat, ordinem. Qui videlicet comes protinus misit celeriter ad regem, palam ei faciens clandestinam in regno proprio Christi ovium pestem. Ut autem cognovit rex, scilicet Robertus, ut erat doctissimus ac Christianissimus, tristis ac moerens nimium effectus, quoniam et ruinam patriae re vera et animarum metuebat interitum, idcirco quantocius Aurelianis properans, convocatis plurimis episcopis et abbatibus ac religiosis quibusque laicis, acerrime coepit perscrutari qui essent auctores hujus perversi dogmatis, vel qui parti illorum jam decepti consentirent. Facta igitur perscrutatione inter clericos, quomodo unusquisque sentiret et crederet ea quae fides catholica per doctrinam apostolicam incommutabiliter servat et praedicat, illi duo, videlicet Lisoius et Heribertus, statim se aliter sentire non negantes
null
c2d886ab-cd11-437b-8e34-4cdf0041950b
latin_170m_raw
null
None
None
None
, quales diu latuerant, manifestaverunt. Deinde vero plures post illos se parti istorum profitebantur haerere, nec ulla ratione se posse affirmabant ab illorum segregare consortio. Quibus compertis, tam rex quam pontifices tristiores effecti interrogaverunt illos secretius, utpote viros hactenus in omni morum probitate perutilissimos, quorum unus Lisoius in monasterio sanctae Crucis clericorum charissimus habebatur; alter idem Heribertus sancti Petri ecclesiae, cognomento Puellaris, capitale scholae tenebat dominium. Qui dum interrogati fuissent, a quo vel unde eis ista praesumptio accidisset, hujusmodi dederunt responsum: « Hoc enim diu est quod sectam, quam vos jam tarde agnoscitis, amplectimur, sed tam vos quam caeteros cujuscunque legis vel ordinis in eam cadere exspectavimus; quod etiam adhuc fore credimus. » His dictis, continuo palam exposuerunt omnium antiquarum stultissimam ac miserrimam, nempe sui deceptricem, haeresem. Cujus videlicet ratiocinatio tanto minus erat idoneis sermonibus obnixa, quanto constat esse illi ter veritati contrariam. Dicebant ergo deliramenta esse, quidquid in veteri ac novo canone certis signis ac prodigiis veteribusque testatoribus de trina unaque Deitate beata confirmat auctoritas. Coelum pariter ac terram, ut conspiciuntur, absque auctore initii semper exstitisse asserebant. Et cum universarum haeresum insanientes, canum more latrantes deterrima, in hoc tantum Epicureis erant haereticis similes, quoniam voluptatum flagitiis credebant, non recompensari ultionis vindictam. Omne Christianorum opus, pietatis duntaxat et justitiae, quod aestimatur pretium remunerationis aeternae, laborem superfluum judicabant esse. Interea his aliisque quamplurimis insaniis impudenter ab eisdem prolatis, defuere fideles atque idonei testes veritatis, qui illis sufficienter se vellent tam veritati quam propriae acquiescere saluti, respondere de suis caecis atque erroneis assertionibus valerent. Sed et nos quoque secundum exiguitatem nostri intellectus, his, quos praenotavimus, illorum erroribus vel per pauca respondere decrevimus. Primitus tamen fideles hortamur universos ut interim montes illorum praesagium serenet Apostoli, qui praevidens in futuram hujusmodi cautelam intulit. #Oportet,@# inquit, #haereses esse, ut ii qui ex fide sunt probentur.@# In hoc igitur permaxime istorum insipientia deprehenditur, atque ipsi omni scientia ac sapientia vacui pernoscuntur, cum negent creaturarum auctorem universarum, scilicet Deum. Quoniam manifestum est quod omne, quantaecunque sit molis vel magnitudinis, si cujusque superatur magnitudine, a maximo omnium cognoscitur processisse: pari quoque ratione sciendum est, tam de re corporea quam incorporea. Sciendum etiam, quoniam quaecunque res, sive corporalis sive incorporalis, per quodlibet accidens vel motione, vel cujuslibet alternitate sit diversa ab immobili rerum praeceptore, constat eam processisse per ipsum, et si forte quieverit finem expetere. Cum enim totius Conditor creaturae propria essentia sit immobilis, propria essentia bonus simulque verax, sua omnipotentia naturarum modos distribuens ordinansque ineffabiliter, non exstat praeter eum, ubi quietem expetant, nisi unde processerant redeant. Manifestumque est nihil in universis factori deperisse, nisi illud quod procaciter ab illo constitutae transcendit ordinem naturae. Et idcirco omnis res tanto melius veriusque est quod illam constat esse, quando solidius firmiusque in propriae naturae ordine consistit. Sicque fit, ut universa quae illius dispositioni incommutabiliter obediunt, continue serviendo auctorem praedicent. Si qua vero res procaciter ab eo deviando in deterius cecidit, caeteris jure manentibus documentum praebuit. In praedictis videlicet creaturis quoddam medium continet genus hominum, potius scilicet cunctis animantibus, atque inferius coelestibus spiritibus. Quod utique genus, ut diximus, velut medium superorum inferorumque, si cui parti plus adhaeserit, illi efficitur conformis. Ideoque tanto infimis potius atque melius efficitur, quanto supernorum spirituum naturam imitatur. Soli etiam homini datum est, prae caeteris animantibus fore sese beatius, quoniam quidem et illum duntaxat, si caruerit, omnibus fieri devenire miserius (?). Quem videlicet conditionis ordinem caute ab initio providens omnipotentis bonitas Conditoris, cernensque saepius eumdem videlicet hominem deserendo supera, involvi nimium infimis, fecit proinde plura identidem pro tempore ad eruditionem illius gratia erectionis prodigia. Hujus quoque rei testis vel documentum exstat omnis divinarum liber vel pagina litterarum. Quae scilicet litterae ipsius Omnipotentis magisterio repertae, cum ejus specialiter multimoda gerant testimonia, mentem etiam seu intellectum hominis in eisdem eruditi ad cognitionis respectum sui erigunt Conditoris. Denique dum eidem homini depositae ostendunt super quae sit constitutus, aut sub quibus positus, inexplebile ingerunt ei desiderium; quoniam tantum ei incipiunt displicere universa quae adsunt, quantum incalescit ad
null
facda99a-c5ad-42a4-8d88-5adc5957a491
latin_170m_raw
null
None
None
None
amorem illorum quae desunt, fitque tanto melior atque pulchrior, quanto his per amorem haeserit vicinior. Atque in quantum melior, in tantum illi, qui summe bonus exstat, Creatori similior. Et idcirco patenter datur intelligi, quoniam quisquis hominum hujus amoris vacuus fuerit desiderio, omni procul dubio fiet pecude miserior ac deterior. Quippe qui solus prae cunctis animantibus aeternitatis potuit consequi beatitudinem, nullum praeter eum corporale animal proprii erroris vel flagitii aeternam sentiet vindictam. Sed et si cujus hominis animus sui Conditoris cognitionem desiderat, expedit ut primum studeat, qualiter sese ut praevaluerit intelligat. Quoniam sicut non contemnenda testatur auctoritas, quod in ea parte praecipue gerit homo speciem Conditoris, qua valet prae caeteris animantibus dono atque virtute rationis. Sed et sicut rationis bonum custodiunt sui moderamen et auctoris dilectio, id est vera humilitas et perfecta charitas, ita illius annullant utilitatem nequam concupiscentia et furor. Hisque non repugnando efficitur homo bestiis similis, illis inserviendo conformatur ad speciem vel imaginem Conditoris, ut videlicet per humilitatem sese quid sit intelligat, per dilectionem vero in boni Conditoris similitudinem transeat. Ob id etiam constituuntur ei solummodo ab hominibus preces et donaria, ut vel illis donum rationis servet integrum, seu, quod minus est, aut depravatum Conditoris bonitas augeat et reformet. Simul etiam laus et benedictio exhibentur eidem Conditori ut fiant hominibus sana mente ac ratione vigentibus illius testimonium cognitionis; et quanto plus cuique contigerit in Conditoris cognitionem proficere, tanto magis reperiet idem homo se ipsum per eamdem cognitionem et plus et melius effectum esse. Nec isdem poterit in aliquo Conditoris sui opere existere blasphemus, qui illius cognitione omnimodis melior quam exstiterat fuerit effectus. Atque ideo manifestum est, quoniam quicunque illius operationis blasphemus exstitit, ejus cognitionis alienus fuit. Unde etiam certissime comprobatur, quoniam sicut ad summum bonum deducit omnem hominem Creatoris cognitio, sic demergit ad extremum malorum illius ignoratio. Nam plures illius beneficiis per insipientiam ingrati, ac misericordiae operibus illudentes atque increduli, pecudibus deteriores effecti, qui etiam in suae caecitatis caliginem perpetuo sunt demersi. Et quod plerisque contigit, factum in suae salutis maximum remedium, exinde sibi alii acquisiere praeeunte culpa aeternum detrimentum. Hoc perspicacissime et permaxime claret in omnipotentis Patris singulari gratia, sponte de coelo hominibus ab eo in mundo missa per suae majestatis atque Deitatis coaeternum Filium, videlicet Jesum Christum. Qui scilicet cum Patre aeque origo omnis vitae et veritatis atque bonitatis exhibuit se plane credentibus. Quibusque a saeculis incognitum, occultis aenigmatibus involutum, de se etiam testimonium perhibentium Scripturarum, adimplebile documentum. In quo etiam veracibus verbis et prodigiis seipsum, et suum Patrem atque eorum Spiritum in tribus discrete certissimis personis unum idem esse, id est unius aeternitatis et potentiae uniusque voluntatis atque operationis, et quod idipsum totum est, unius bonitatis et per omnia coaequalis essentiae. Ex quo scilicet, et per quem, et in quo sunt omnia, quae vere esse habent, plenum semper et aequale subsistens, ante omnia temporum curricula rerum principium. Cujus etiam tota plenitudo per omnia, et finis omnium. Sed cum ipse Omnipotens in quodam creaturarum medio, videlicet in homine, suam expressisset imaginem, illumque proprio dimisisset arbitrio, insuperque omnia mundi optima illius ditioni subdidisset, neglecto propriae constitutionis moderamine, ac plus quidpiam vel aliud quam auctoris voluntas illum decreverat sese existimans fore, continuo tanto deterior est effectus, quanto praesumptior. Ad cujus potiorem etiam reformationem idem Conditor personam filii suae Deitatis misit in mundum, sui praeformatam sumere imaginem. Quae scilicet quanto utilior ac decentior, tanto subtilior ac mirabilior. Quam etiam plerique hominum non valentes, seu minus volentes credere, vel amare, ut sic tandem in illa suae salutis sufficientiam potuissent intellectam reperire; potiusque diversis impliciti erroribus tanto exstiterunt veritatis rebelles, quanto probantur illius cognitionis expertes. De quorum procul dubio sorte sunt universae haereses, vel quorumcunque errorum sectae in toto terrarum orbe. Quibus scilicet omnibus, nisi conversi sequantur Jesum gesta plenitudine, melius fuerat non fuisse. At quorum mens plena fide amando et credendo illi obedivit, tanto meliores ex eo effecti quanto perfectius adhaeserunt illi, qui est initium et perfectio totius boni. Ex his nempe constat tota sanctorum laudabilis summa, quorum venerabilis memoria universa saeculorum ornat tempora. Quibus etiam datum est cum universorum Creatore
null
875f6a54-b74b-4317-80ad-361b098e35c3
latin_170m_raw
null
None
None
None
perenne et feliciter esse et vivere, illiusque semper agnitionis visione beatiores fore. Nos igitur tandem credimus, ut spoponderamus, his paucis illorum damnatorum insaniae sufficienter respondisse. Praeterea cum a pluribus omni sagacitate laboratum fuisset, qualiter deposita mentis perfidia veram et universalem reciperent fidem, atque illi omnimodis se facere denegarent, dictum est eis, quoniam nisi celerius ad sanam fidei mentem redeant, regis jussu et universae plebis consensu igne essent protinus crematuri. At illi male in sua confisi vesania, vel pertimescere se jactantes, seque evasuros ab igne illaesos promittentes, quin potius ad meliora sibi suadentibus spernendo illudebant. Cernens quoque rex et universi qui aderant, minus posse illos revocari ab insania, jussit accendere non longe a civitate ignem permaximum, ut vel eo forte territi a sua malignitate desinerent. Ad quem cum ducerentur, rabida adacti dementia, se omnimodis hoc velle proclamabant ac sese ultro ad ignem trahentibus inferebant. Quibus ad ultimum numero 13 igni traditis, cum jam coepissent acrius aduri, coeperunt voce qua poterant ex eodem igne clamare se pessime deceptos arte diabolica nuper de universorum Deo ac Domino male sensisse, et ob hanc ab eisdem illatam ei blasphemiam illos temporali atque aeterna ultione torqueri. His vero plures e circumstantibus auditis, humanitatis pietate permoti accedentes, ut vel semivivos ab igne eriperent, minime valuerunt, quoniam vindice flamma consumente illos, continuo in pulverem sunt redacti. Si qui vero postmodum hujus perversitatis sectatores fuerunt reperti, simili ultionis vindicta ubique fuerunt perditi. Praeterea venerabilis catholicae fidei cultus, exstirpata insanientium pessimorum vesania, ubique terrarum clarior emicuit. CAPUT IX. #De filiis regis ejusdem.@# Suscepit igitur praefatus rex de suprascripta conjuge sua filios quatuor, providusque de regni successu, elegit regnare post se illorum primogenitum Hugonem nomine, puerum adhuc, clarissimae indolis illustrem. Cumque de ipsius sacrando sublimio primates regni sagaciores consuluisset, tale ei dedere responsum: « Sine puerum, rex, si placet, crescendo procedere in viriles annos, ne, veluti de te gestum est, tanti regni pondus infirmae committas aetati. » Erat autem idem puer ferme decennis. Qui minime illorum acquiescens dictis, matre praecipue instigante, regio in Compendio adscitis regni primoribus, coronam, ut decreverat, ex more a pontificibus fecit puero imponi. In processu quoque temporis cum adolevisset, cernens se nil dominii rei peculiaris praeter victum et vestitum ex regno, unde coronatus fuerat, posse mandare, coepit corde tristari atque apud patrem ut ei quidpiam dominii largiretur conqueri. Quod ejus mater comperiens, ut erat avarissima maritique magistra, fieri renitens, insuper conviciis ac maledictis juvenem lacessebat. Et sicut quidam ait: #Novi ingenium mulierum, cum velis, ipsa nolit; at si nolis, cupiet ultro:@# nam quae prius, ne fastu regni careret aliquo, ingruente mariti infortunio contra omnium sola decretum sublimavit puerum, postea toto mentis nisu, ac si hostem alienigenam, turpabat illum verbis et operibus. Ille vero cernens se non posse diutius talia aequanimiter tolerare, junctis secum aliquibus suae aetatis juvenibus, coepit infestari ac diripere ad libitum res genitorum. Tamen paulo post Dei nutu in se reversus, ad genitores rediens, humili eos satisfactione benevolos erga se reddidit. Tunc demum ab eisdem largitur illi, ut optimum decebat filium, jus ubique ac potestas regni. Sed qualis et quantus postmodum exstitit, praesenti stylo nequit explicari. Quam humilis ac dulcis eloquio, patri ac matri servis obedientior, pauperum largus dator, monachorum et clericorum consolator, nec non apud patrem cunctorum rogantum fidelissimus interventor, quam affluenter in cunctis optimis melior, quis valet exsequi relator? Hujusmodi enim fama ubique provinciarum percitus peroptabatur a multis, praecipue ab Italicis, ut sibi imperaret, in imperium sublimari. Nam et ex cognomento proavi, Magnus Hugo dicebatur a cunctis. Dum igitur incomparabili mentis simul ac corporis decore floreret, exigentibus majorum flagitiis, repente illum mors invida mundo subripuit. Sed quale justitium contigit universis, nullo sermone valet exprimi. De cujus etiam funere subsequentes iambicos rogatus a fratribus cecini: Plasmator, parce moestis mundialibus, Succurrat fletus intimis doloribus: Pascat moerentes singultuum gemitus, Humanum decus dum rapit interitus. Annis florebat mundo juvenilibus, Ter denis minus excreverat duobus, Regnorum lumen Hugo, regum maximus. Quem nox funesta invidit
null
7806e6af-6ae7-431a-aba3-9911c1441470
latin_170m_raw
null
None
None
None
hominibus. Non alter nostro talis emicat aevo, Regnis spectatus, adscitus imperio. Bellorum tanto decoretur triumpho, Vigore pari valeat corporeo. Quo gens Francorum vigebat laetabunda, Fideique pace tota simul Gallia. Omnis quem prona poscebat Italia, Caesar ut jura promeret regalia. Sed te non nostra, juvenum pulcherrime, Heu! proh dolor! tempora meruere; Quibus inundant malorum miseriae, Vires bonorum corruunt assidue. Tu dolor matris, calamitasque patris, Crudele nimis monimentum germanis: Moeror communis cunctis in palatiis, Justitiumque populorum ultimis. Leone presso, virgo solem ceperat, Tua cum dirus membra pallor occupat. Denis diebus sorte fit lux septima, Te patri fama perdidisse nuntiat. Jam saeculorum, cerne, rector optime, Gentem Francorum qui regat tutissime, Hostemque saevum valeat repellere: Pactum quietis illi da perpetuae. Qui in eadem qua primitus coronatus fuerat ecclesia, beati martyris Cornelii videlicet, regio in Compendio est sepultus. Post cujus obitum coepit iterum idem rex tractare, quis potissimum ex residuis filius post se regnare deberet. Constituerat autem secundum Burgundiae ducem Henricum nomine post Hugonem natum, ipsumque decrevit pro fratre in regnum sublimare. Sed rursum mater muliebri animositate agitata, tam a patre quam a caeteris, qui parti illius favebant, dissentit, dicens: Tertium ad regni moderamen praestantiorem fore filium, qui et Roberti patris nomine censebatur. Hoc quippe inter fratres seminarium discordiae fuit. Coadunatis denique rex metropoli Remis regni primatibus, stabilivit regni coronae Henricum, quem delegerat. Tunc demum post aliquod temporis spatium, illi duo fratres, firmato amicitiae foedere, praecipue ob insolentiam matris coepere vi invadere vicos et castella sui patris, ac circumcirca diripere quae poterant bonorum illius. Nam ille, quem regem fecerat, Drogas illi castrum subripuit: alter vero in Burgundiae partibus Avallonem atque Belnensem [ #al.,@# Bellensem]. Pro quibus rex gravi turbatus amore, colligens exercitum ascendit Burgundiam: bellum plus quam civile patratur. Interea cum super his venerabilem Patrem Willelmum consuluisset, apud Divionensi castro, quid agere deberet; oransque, ut erat vir totius mansuetudinis et pietatis, qualiter tam pro se quam pro illis Dominum oraret, tale responsum ab eodem suscepit: « Meminisse te, o rex, convenit injuriarum opprobriorumque patri ac matri a te illatorum in tua juventute, quoniam talia tibi, justo judice Deo permittente, a filiis ingeruntur, qualia tu ipse genitoribus ingessisti. » Haec audiens rex patientissime tulit; seque ultro culpabilem clamans, non negavit. Deinde post obsidionem ac depopulationem utriusque provinciae, ad pacem redeuntes, paulisper quieverunt. Anno quoque sequenti mense Julio Robertus rex apud castrum Meledunense diem clausit extremum, delatumque est corpus ejus ad ecclesiam sancti Dionysii martyris, ac in eadem sepultum. Tunc rursus oritur inter matrem et filios rediviva discordiae crudelitas, ac praeteritarum irarum frena laxant inveterata odia. Diu multumque vastando res proprias debacchatum est, donec Fulco Andegavorum comes, cognatus [ #al.,@# avunculus] scilicet ipsorum, matrem redarguens cur bestialem vesaniam erga filios exerceret, utrumque parentem in pacem reduceret. Sequenti vero anno eodem mense, atque in eodem castro quo rex obierat et ipsa obiit, indeque portata est ad sancti Dionysii basilicam, ac juxta regem sepulta. Henricus nempe rex, paternis rebus potitus, germanum suum Robertum constituit Burgundiae ducem. Praeterea cum idem rex rempublicam vivaci mente et agili corpore regni sui discuteret, tunc contigit ut Leotericus Senonum archipraesul obiret. Ille vero unum de suae gentis nobilibus consecrari mandavit atque in ejus loco subrogari. Sed Odo rerum ditissimus, licet fide pauper, alterum econtra delegerat, ne jus regium hac in parte foret integrum. Nam qui viventi patri Roberto multa tam vi quam calliditate subripuerat; arte simili filiis facere cupiebat. Cum enim primitus civitates, Trecorum videlicet ac Meldorum, cum multiplicibus castris, illi praeripuisset, post mortem ejus conjugi et filiis illius Senonicam subripuit urbem, quam etiam tunc adversus illos infamis possessor vallaverat. Quod cernens Henricus, acra animi ferocitate tandiu illum insecutus est debellando, quousque genu flectens ei se subderet, ejusque ditioni obediens pareret. Erat enim isdem Odo natus ex filia Chuonradi regis Austrasiorum Berta nomine, licet a patris sui proavis obscurae duxisset genus lineae. Et quoniam regi Rodulfo, avunculo scilicet ejus, non erat proles ulla,
null
1b918dc1-e1b0-4a8c-b2fd-af58c69b713a
latin_170m_raw
null
None
None
None
quae foret regni haeres, praesumpsit ipso vivente, vi potius quam amore, regni habenas praeripere, conferens insuper multa donaria, ut ei assensum praeberent primores patriae. Sed nequidquam: Domini est enim regnum, et cuicunque voluerit, dabit illud. Est etiam proverbium: Secundum fidem hominis erit amicus illius. Gens enim praecipue regni ejusdem assertionem fidei floccipendit, et foedus pro nihilo ducit. Exstitit igitur post mortem Henrici imperatoris, qui fuit nepos regis Rodulfi, Chuonradus de quo in subsequentibus narrabimus, habens in conjugio neptem praefati Rodulfi: ob hoc maxime valenter resistens contradicebat Odoni. Quorum etiam lis acerrima regni utriusque maximam fecit depopulationem. Ad ultimum denique cum jam in conspectu Dei excederet mensura tanti mali, collecto undecunque exercitu permaximo, conscendit Odo in Tullensem pagum, quem jam saepius depopulaverat, ibique oppugnans cepit Barrense castrum, cum magna tamen diremptionis eversione totius provinciae. Cumque in eodem castro locatis militibus ad custodiam ferme quingentis, ut tamen ipse quantocius ad propria repedaret, utpote qui curis agitabatur innumeris: praestolabantur itaque illum legati ex Italia directi, deferentes ei arrham principatus, ut agebant, totius Italiae regionis. Contempserant enim suum principem, praedictum videlicet Chuonradum, Mediolanenses, conjuratione facta adversus eum, junctis sibi quos poterant ex civitatibus in circuitu. Existimabant quoque eumdem Odonem posse percipere regnum Austrasiorum, atque ad eos transire, ut illis gereret principatum. Sed sicut ait Manufortis insignis praecentor bellorum Domini: #Dejecisti eos,@# inquiens, #dum allevarentur,@# ita contigit. Nam subito Gocilo dux totius primae Rhetiae regionis cis Rhenum cum exercitu nimio in eum irruens, omnem Odonis exercitum in fugam vertit, licet ex utraque parte plurima multitudo moriens corruerit. Tunc denique et ipse Odo miserrime interiit; cujus lacerum cadaver Rogerius Catalonorum praesul, habens secum virum venerabilem abbatem Richardum, a caede suscipiens uxori reddidit. [Narrant etiam plerique, quod corpus ejus diu multumque quaesitum inveniri non potuit, donec uxor ejus veniens tali intersignio invenit: habebat enim verrucam inter genitalia et anum.] Quod sic inventum accipiens, direxit illud Turonis, ibique sepultum est juxta patrem suum in atrio sancti Martini superioris coenobii. Et quidem finis Odonis talis exstitit. Quem idcirco huic seriei intexere voluimus, qualiter impraesentiarum cognosceretur rerum Creator justissimus potenter explere, quod olim Thesmoforo suo Moysi promisit: #Ego,@# inquiens, #Dominus, qui judico peccata patrum in filiis in tertiam et quartam generationem.@# Tertius namque hic Odo, de quo a nobis sermo superior est habitus, nepos fuit illius Tebaldi Carnoti comitis, cui cognomen Tricator fuit. Hic nempe quondam junctus Arnulfo Flandrensi comiti, expetens per legatos Willelmum Rothomagorum ducem velut ad familiare colloquium pacis, promittens se ex parte regis Francorum seu Hugonis Magni, qui fuerat filius Roberti regis, quem Otto dux Saxonum, postea vero imperator Romanorum, Suessionis interfecit, et utilia esse dicturum: at ille quoque, ut erat vir innocens, licet potentissimus, ubi illi constituerat, per fluvium Sequanae evectus navigio, velociter illi adfuit. Qui dum simul convenientes irruunt in amplexus, unus simplicitate revera, caeteri dolo illecti, simulatae pacis atque amicitiae miscuere colloquia. Post finem vero insimulatorum verborum coepto recessu, jam longiuscule progrediente Willelmo, revocavit eum Tebaldus quasi secretiora adhuc ei loquens crediturus, seu charius valedicturus. At ille remum dextra accipiens, prohibuit ut nemo suorum exiens eum sequeretur; exsilivit ad ripam. Tebaldus quoque illum appropinquans, quasi aliquid locuturus, illico exerta, quam ad hoc tulerat sub pallio, spata, uno ictu a corpore caput decussit. Quod cernentes qui cum Willelmo venerant, remigando fugam arripiunt, nuntiavere Rothomagensibus ut contigerat. Erat enim Willelmo filius ex concubina Richardus nomine, tamen adhuc adolescens. Quem accipientes sui statuerunt pro patre principem regni. Tebaldus nempe patrato scelere concitus perrexit ad Heribertum Trecorum comitem, petens ab eo sororem ipsius dari sibi in conjugium, uxorem scilicet praedicti Willelmi quem interfecerat. At ille statim promisit dari, vocans eam ad colloquium sui, quae nondum genuerat prolem, quasi consolaturus ex damno mariti, tradidit illam Tebaldo, detestabile satis in conjugium. Ex qua genuit Odonem, patrem videlicet istius, cujus finem teterrimum supra diximus. Illud etiam commemorari in calce tertii libelli placuit, qualiter vindex divina potestas totius boni moderatrix, insolentiae humani
null
7f3edd93-733f-4a48-b5a8-b3bac0a14161
latin_170m_raw
null
None
None
None
generis vel ultrix impraesentiarum exstiterit. Olim igitur circa millesimum incarnati Verbi annum, cum rex Robertus accepisset sibi reginam Constantiam a partibus Aquitaniae in conjugium, coeperunt confluere gratia ejusdem reginae in Franciam atque Burgundiam, ab Arvernia et Aquitania, homines omni levitate vanissimi, moribus et veste distorti, armis et equorum phaleris incompositi, a medio capitis nudati, histrionum more barbis rasi, caligis et ocreis turpissimi, fidei et pacis foedere omnino vacui. Quorum itaque nefanda exemplaria, heu! proh dolor! tota gens Francorum nuper omnium honestissima ac Burgundionum sitibunda rapuit, donec omnis foret nequitiae et turpitudinis illorum conformis. Si quilibet vero religiosus ac Deum timens talia gerentes compescere tentavisset, ab eisdem insania notabatur. Sed vir integerrimae fidei ac constantiae pater, videlicet Willelmus, quem jam supra commemoravimus, rejecto pudore sumptaque spiritali invectione, regem pariter ac reginam, cur talia in suo regno permitterent fieri, acerrime increpavit, quippe quod caeterorum honestissimum honore et religiositate diutius claruerat regnorum. Caeteros quoque inferioris gradus seu ordinis ita redarguens comminabatur, ut plerique monitionibus illius coerciti, relicta superstitiosa vanitate, in pristinum se reformarent usum. Asserebat igitur idem abbas haec omnia molimina calteria esse Satanae; ac si quis hominum talibus insigniis calteriatus ex hoc saeculo migrasset, difficulter a diaboli vinculis posse eripi. In pluribus tamen nequam usus convaluit, cujus etiam detestans elogium paucis heroicis pernotavi: Anno post Dominum terris de Virgine natum Milleno, gravibus homines erroribus acti, Dum cupimus rerum species intendere plures, Praeteritisque placet studiis componere mores, Objectat sese novitas incauta periclis. Ecce priora sibi rident, et tempora nostri Ludicra, quaeque probris sociant, tumque usibus aptant Turpia nec horrent, animis et seria calcant. Quae justos rexere viros, honesta refutant. Corpore perverso creat haec nunc vita tyrannos, Trunca veste viros, sine foedere pacis ineptos. Consilio muliebre gemit respublica laxa. Fraus, raptus, quodcunque nefas dominantur in orbe. Nullus honor sanctis, nulla est reverentia sacris. Hinc gladius, pestisque, fames, populantur ubique. Nec tamen impietas hominum correcta pepercit. Ac nisi magna Dei pietas protenderet iram, Infernus hos terricrepo consumeret ore. Hoc habet infelix peccandi consuetudo, Quod plus quis peccat minus hic peccare pavescat, Quisque minus peccat, magis hic peccare timescat. LIBER QUARTUS. CAPITULA LIBRI QUARTI. I. #De universalitate Ecclesiae a Constantinopolitanis injuste requisita.@# II. #De haeresi in Italia inventa.@# III. #Quod peccatis hominum exigentibus, Domino permittente, a nequam spiritibus aliquando fiant miracula.@# IV. #De fame validissima, quae contigit in orbe terrarum.@# V. #De pace et abundantia anni millesimi a passione Domini.@# VI. #De confluentia populi totius orbis, quae ad sepulcrum Domini Hierosolymis facta est.@# VII. #De praeliis Sarracenorum adversus Christianos in Africae partibus.@# VIII. #De Leuticorum praelio adversus Christianos in partibus Aquilonis.@# IX. #De signo quod in sole apparuit.@# PRAEFATIO. Post multiplicia prodigiorum signa, quae tam ante quam post, circa tamen annum Christi Domini millesimum in orbe terrarum contigere, plures fuisse constat sagaci mente viros industrios, qui non his minora propinquante ejusdem Dominicae passionis anno millesimo fore praedixere; quod utique evidentissime contigit. Mortuo quoque, ut jam diximus, Henrico piissimo imperatore, cui scilicet nulla proles exstitit, qui in regnum post illum succederet, nonnulli sese inferre tentantes de primatibus, qui tamen potius ut regni corona fulgerent, quam profectum reipublicae moderamenque justitiae exercerent: prae cunctis ergo quidam Chuonradus, quem superius taxavimus, audax animo et viribus ingens, sed fide non multum firmus. Cum enim diu multumque de constituendo regni principe, ac praecipue inter praesules, tractatum fuisset, visum est eis ipsum Chuonradum debere eligere, nisi quod unum intererat, propter quod Henricus etiam illum valde exosum habuerat. Habebat enim conjugem, quae illi erat affinis, quam etiam primitus quidam cognatus ipsius duxerat. Praeterea innotuerunt ei pontifices, quid potissimum vellet, aut tale conjugium, quod manifestissime sacrae auctoritati nimium repugnabat, tenere; seu, eo dimisso, coronam imperii sumere. Qui protinus dimittendum promisit talis incesti conjugium, seque parere diligentissime illorum dictis, et obedire consiliis. Deinde vero mittunt ad papam Romanum, ut eis in hoc quod
null
bb2951b4-4d54-47b7-84fe-c6ecc4354be7
latin_170m_raw
null
None
None
None
decreverant consentiret. Qui statim libentissime annuit, mandans insuper ut quantocius, suscepto Germaniae sceptro, Romam pergeret suscepturus totius Italiae coronam. Interea indeptus regni infula Chuonradus Italiam perrexit, secumque ducens uxorem, quam, ut diximus, illicito ceperat matrimonio. Cui protinus in descensu Alpium, quem Curiam Gallorum licet corrupte vocant, in oppido Cumis occurrit cum summo apparatu papa Romanus, ut ante spoponderat. Fuere tunc quidam de marchionibus Italiae, qui minus ei assensum praebuerunt. Sic enim illis facere mos est, ut jam supra taxavimus, in mortibus imperatorum. Nam et Papienses, caeterorum superbissimi, palatium regis in sua civitate operoso sumptu constructum destruxerant usque ad solum. Ille vero ut comperit, ferociter irruit, Iporeiam primitus civitatem capiens, deinde caeteras cum castris universis propriae subjiciens ditioni. Sicque Romam deveniens, coronam ex more sumpsit imperii. Cui dum episcopi suggererent, ut auctoritate Romani pontificis, qualiter illis promiserat, repudium illiciti faceret conjugii, graviter accipiens, dixit: Se imperatorem creatum nullo modo debere uxore viduari, ac, sicut inepte ceperat, tenuit. CAPUT PRIMUM #De universalitate Ecclesiae a Constantinopolitanis injuste requisita.@# Circa annum igitur Domini millesimum vicesimum quartum, Constantinopolitanus praesul cum suo principe Basilio, aliique nonnulli Graecorum consilium iniere, quatenus cum consensu Romani pontificis liceret Ecclesiam Constantinopolitanam in suo orbe, sicuti Romana in universo, universalem dici et haberi. Qui statim miserunt qui deferrent multa ac diversa donorum xenia Romam tam pontifici quam caeteris quos suae parti favere conspicerent. Ubi convenientes, exposuerunt apud pontificem suae profectionis querelam. Sed quid non pertentat caecus amor habendi? estque proverbium, aureo pugillo murum frangere ferreum. Ac licet pro tempore philargyria mundi regina queat appellari, in Romanis tamen inexplebile cubile locavit. Mox namque ut videre Graecorum sibi deferre fulgidas opes, versum est cor illorum ad fraudulentiae diverticula, pertentantes an forte clanculo concedere quiverant quod petebatur. Sed nequaquam. Non enim potest falli summa Veritas, quae spopondit: #Portae inferi non praevalebunt adversus eam.@# Dum ergo adhuc leni sub murmure hujusce machinatores in conclavi sese putarent talia tractavisse, velox fama de ipsis per universam Italiam decurrit. Sed qualis tunc tumultus, quam vehemens commotio per cunctos exstitit, qui audierunt, dici non valet. Praecipue tamen vir prudentissimus, Pater videlicet Willelmus, de quo jam diximus, ad Romanum pontificem de hac re misit epistolam corpore brevem, sed materia ingentem, ac sermone pungentem, talia continentem: « Gratia Dei et reverentia beati apostolorum principis Petri sedium in orbe terrarum excellentissimo, indepto papae Joanni [ #al.,@# Gregorio], Willelmus crucis Christi servus, sedem judicii cum apostolis, et regni coronam. Magistri gentium dictis instruimur, seniorem non increpandum. Idem tamen alias dicit: #Factus sum insipiens, vos me coegistis.@# Idcirco igitur filiationis diligentia hortamur communem vestram paternitatem, qualiter in uno imitemini cogitationes hominum, providentem Dominum Salvatorem, ut dicatis ad aliquem vobis unanimem, quemadmodum ipse Petro: #Quid dicunt homines de me?@# Si vero responsum illius ex fide fuerit, animadvertite qualiter sonuerit. Si autem clare, custodite ne obfuscetur. Si vero obscure, lux mundi oranda est, qualiter ita fulgeatis, ut universis in gremio Ecclesiae constitutis ad viam mandatorum Dei gradiendam lumen praebeatis. Sed est fama rei, quae nuper erga nos accidit, de qua quis audiens non scandalizatur, noverit se longe ab amore superno disparari. Quoniam licet potestas Romani imperii, quae olim in orbe terrarum monarches viguit, nunc per diversa terrarum innumeris regatur sceptris, ligandi solvendique in terra et in coelo potestas, dono inviolabili incumbit magisterio Petri. Atque ista idcirco diximus, ut animadvertatis non aliter Graecis quam cenodoxia hujusce quam audivimus, apud vos requirere impetravisse. De coetero quoque optamus, uti universalem decet antistitem, vos acrius in correctione ac disciplina sanctae et apostolicae Ecclesiae vigere, aeterneque ac feliciter valere. Erat quippe Joannes [Gregorius] iste, cognomento Romanus, frater illius Benedicti [Joannis], cui in episcopatum successerat largitione pecuniae, repente ex laicali ordine neophytus constitutus praesul. Sed insolentia Romanorum hujusmodi adinvenit palliatae sub dolositatis ridiculum, scilicet ut quemcunque pro suo libitu in praesentiarum ad pontificatus officium delegerint, mutato nomine, quod illi prius fuerat, aliquo magnorum pontificum nomine illum appellari decernunt.
null
cd89207c-3547-4051-a1a6-57e223d1b656
latin_170m_raw
null
None
None
None
Re vera quem si non meritum rei, saltem nomen extollat. Praeterea Constantinopolitani ad propria remeantes, confutata illorum undique tumida praesumptio conquievit. CAPUT II. #De haeresi in Italia inventa.@# Castrum igitur erat per idem tempus in gente Longobardorum, quod ut erat vocabatur, Mons videlicet fortis, plenum etiam ex nobilioribus ejusdem gentis. Hos nempe cunctos ita maculaverat haeretica pravitas, ut ante erat illis crudeli morte finiri, quam ab illa quoquomodo possent ad saluberrimam Christi Domini fidem revocari. Colebant enim idola more paganorum, ac cum Judaeis inepta sacrificia litare nitebantur. Saepissime denique tam Mainfredus marchionum prudentissimus, quam frater ejus Alricus Astensis urbis praesul, in cujus scilicet dioecesi locatum habebatur praedictum castrum, caeterique marchiones ac praesules circumcirca creberrimos illis assultus intulerunt, capientes ex eis nonnullos, quos dum non quivissent revocare ab insania, igne cremavere. Contigit ergo in vicino haberi aliud castrum nostrae religionis et fidei, in quo quidam miles aliquando aegrotans ad extremum pene devenerat. Ad quem utique visitandum ex haereticorum castello illorum praecipua, juxta morem, veniens mulier, re vera potius ut evidentior fieret secta ejusdem nequitiae, protinus ut egrediens domum in qua aeger decubabat, intraret, repente prospiciens is qui languebat, vidit intrare cum eadem muliere ad se innumerabilem exercitum in nigerrimis vestibus faciebusque teterrimis. Qua vero ingressa, postquam languentis frontem, ac pulsum pectoris, et caetera, ut usus habet, manu perlustravisset, pronuntiaretque illum convaliturum in proximum, domo egressa est, totaque simul familia cum illa solum reliquere infirmum. Statim quoque adfuit illi nigrorum, quem viderat, globus, cui ita, qui videbatur illorum princeps, infit: « Agnoscis me, inquiens, Hugo? Hoc enim erat illius aegri vocabulum. Cumque ille respondens diceret: Tu quis es? dixit ei: Potentissimus potentum, ac ditissimus divitum ego qui occurro tibi. Si me tantum credideris facere posse, ut te a morte, quae praesens imminet, eripiam, longoque vives tempore. Et ut certissime credas quod spondeo, noveris meo auxilio meaque industria Chuonradum hoc tempore imperatorem esse creatum. Tu quippe bene nosti quod nullus imperatorum ita velociter omnem Germaniam atque Italiam, sicut iste, suae subjugavit ditioni. Novi, inquiens aeger, et mirum diu mihi cum caeteris fuit. Deinde vero primae fraudis auctor adjecit: « Nonne etiam in transmarinis partibus regnum Graecorum post Basilium Michaeli mihi obedienti tradidi? Idcirco crede mihi, et faciam tibi multo majora quam sperare queas, leque ipsum sanitati restituam. » Erat quippe fama tunc temporis quod idem Michael cubicularius fuisset Basilii, clamque illi venenum in potu ad necem dedisset. Cujus procul dubio imperii post mortem ejus sumpsit coronam. Cujus etiam, ut par erat, regimen imperii non satis utile fuit. Interea memoratus Hugo in sese reversus, dextra signum venerabilis crucis exprimere tentans, dixit: « Ego vero Jesum Dei Filium testor, quem adoro, credo et confiteor, non alium te omnino credidero, nisi ut fuisti et es, fallacem diabolum. » Tunc daemon continuo hanc vocem edidit: « Quaeso ne brachium contra me erigas. » Sicque continuo omnis ille globus ut fumus evanuit. At ille exclamans voce qua potuit, occurrunt quippe domestici, narrat illis ex ordine quae vidit, quae audivit. Quibus dictis, ipso die ante solis occasum obiit. Nulli denique dubium quoniam ista et sibi et nobis vidit. CAPUT III. #Quod peccatis hominum exigentibus, Domino permittente, a nequam spiritibus aliquando fiant miracula.@# Divina igitur auctoritas per Moysen Judaeis prolata taliter illos monuit, dicens: #Si fuerit,@# inquit, #propheta inter vos, loquens in nomine alicujus deorum gentium, qui praedixerit quidpiam futurum, et fortuitu evenerit, non credatis ei, quoniam tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis eum, an non.@# Habemus ergo in praesentiarum in re dissimili non dispar exemplum. Fuit enim in praescripto tempore homo plebeius mangonum callidissimus, ignoti tamen nominis et patriae, quoniam pro diversitatibus locorum quaerens latebram ne agnosceretur, fraudulenter imponebat sibi vocabula, vel de qua foret provincia. Effodiebat quoque e tumulis clancule ossa eveliens a cineribus nuperrime defunctorum hominum, sicque imposita in diversis apophoretis venditabat apud plurimos pro sanctorum martyrum seu confessorum reliquiis. Hic vero, post innumeras
null
458872a4-2c22-42ce-ae2f-a0a6c433cad0
latin_170m_raw
null
None
None
None
hujusce illusiones in Galliis patratas, perfuga venit ad loca Alpium, ubi persaepe brutae gentes inhabitant habentes in arduis plurima domicilia. Ibi nempe se Stephanum nuncupavit, qui alias Petrus, alias Joannes dictus fuerat. Illic ergo more solito noctu colligens a loco abjectissimo ignoti ossa hominis, quae posuit in cassella et feretro, dicebat sibi angelica ostensione revelatum fuisse quem fingebat esse sanctum martyrem nomine Justum. Mox quoque vulgus, ut se in talibus habere solet, ignavum quidquid rusticanae plebis fuit totum ad hanc famam confluit: poenitet insuper si non est sibi morbus, quo curari deposcat. Tunc ducit debiles, confert munuscula, pervigil tenet excubias, praestolans repentina fore miracula, quae, ut diximus, aliquoties permittuntur fieri a malignis spiritibus tentatorie, peccatis hominum praecedentibus, quod tunc procul dubio evidentissime claruit. Multimode quippe membrorum reformationes ibidem visae sunt exstitisse, ac insignia pendere oscillorum multiformia, nec tamen Moriannae, vel Utzeticae, seu Gratinonae urbium praesules, in querum dioecesibus talia profanabantur, diligentiam hujus inquirendae rei adhibuere. Quin potius conciliabula statuentes, in aliquibus nihil aliud nisi inepti lucri quaesitum a plebe, simul et favorem fallaciae exigebant. Interea Mainfredus, marchionum ditissimus, hujusmodi famam comperiens, misit e suis, qui vi rapientes illud quod colebatur simulacrum sibi deferrent, quem aestimabant martyrem venerandum. Imperat idem marchio constituere monasterium in Seutiae castro, quod est antiquissimum inter Alpes, in honore Dei omnipotentis, ejusdemque genitricis Mariae semper Virginis. In quo etiam post expletionem operis illum cum aliis quamplurimis sanctorum pignoribus locare decreverat. Post paululum quoque completo ecclesiae opere, statutoque dedicationis die, accersitis episcopis in giro degentibus, cum quibus etiam saepe nominatus abbas Willelmus, nonnullique abbates adfuerunt. Erat autem tunc praedictus ibi mango jam dicto marchioni percharissimus effectus, quippe quoniam spondebat se multo pretiosiora sanctorum pignora in proximo revelaturum, quorum scilicet gesta et nomina, atque passionum certamina, ut caetera, fallaciter confingebat. Qui cum a doctioribus quibusque interrogaretur, qualiter talia pernosceret, minus verisimilia blaterans personabat. Nam et egomet cum saepius nominato abbate illuc deveniens intereram. Aiebat namque: « Apparet, inquiens, mihi noctu angelus, narratque ac docet quaecunque me velle scire noverit, et tandiu apud me manet, usque dum ego recedere compello. » Cum vero ad haec respondentes sciscitaremus, an vigil seu insomnis hoc cerneret, subjunxit: « Per singulas pene noctes eripit me angelus e lectulo, uxore mea ignorante, qui post multa colloquia salutans me atque deosculans recedit. » Nos quoque exspoliatum calliditatibus intelligentes mendacium, cognovimus virum non angelicum, quin potius fraudis ac malignitatis ministrum. Praeterea pontifices rite peragentes, ob quam venerant, Ecclesiae consecrationem, intromiserunt cum caeteris reliquiarum pignoribus ossa illius profani astu adinventa; non tamen sine magna utriusque plebis exsultatione, quae innumerabilis illico convenerat. Contigit ergo ista fieri die XVI Kalendarum Novembrium. Idcirco nempe, quoniam fautores hujus erroris asserebant esse eadem Justi martyris ossa, qui eo die Bellovaco Galliarum passus urbe; cujus etiam caput Autissiodoro, ubi natus et nutritus fuerat, relatum est et habetur. Sed ego, qui rei novitatem noveram, frivolum quod dicebatur asserebam. Elegantiores tamen virorum personae cognoscentes figmenta fallaciae, fidem dabant assertioni quam protuleram. Nocte denique insecuta, visa sunt a quibusdam monachorum seu aliorum religiosorum monstruosa in eadem ecclesia phantasmata, atque a locello, quo inclusa habebantur ossa, formas nigrorum Aethiopum exisse, nec non ab ecclesia recessisse. Et licet plures sanae mentis detestabile figmentum abominandum clamarent, vulgus tantum rusticanae plebis mangonem corruptum injusti nomen pro Justo venerans, olim in suo permansit errore. Nos autem idcirco ista retulimus, ut a multiformis daemonum seu humanorum errorum, qui in orbe passim abundant, praecipue in fontibus seu arboribus ab aegris incaute veneratis, caveatur. CAPUT IV. #De fame validissima quae contigit in orbe terrarum.@# Imminente igitur anno incarnati Christi millesimo tricesimo tertio, qui est a passione ejusdem Salvatoris millesimus, obiere viri in orbe Romano famosissimi, sacraeque religionis signiferi, Benedictus videlicet papa universalis, ac rex Francorum, ut jam diximus, Robertus. Fulbertus quoque Carnoti praesulum incomparabilis, vir sapientissimus, nec non praenominatus pater monachorum, fundatorque coenobiorum eximius Willelmus, de quo etiam perplura forent dicenda utilia, nisi quod in libello, quem de vita
null
ad77914e-67f6-4aa3-ba57-7e26f88d7a28
latin_170m_raw
null
None
None
None
et virtutibus illius edidimus, prolata dudum fuisse noscuntur. Unum restat tamen, quod novi ibidem minime contineri. Migravit enim praedictus Pater a saeculo ad beatorum requiem in Neustriae partibus, in Fiscamnense videlicet monasterio supra mare Oceanum constituto, quod a Rothomagense urbe quadraginta fere milliaribus distat, sepultusque est, uti tantum condecebat virum, in loco optimo ejusdem ecclesiae. Post aliquot vero dies contigit ut puerulus ferme decennis valida confectus aegritudine ad sepulcrum illius gratia recuperandae sanitatis duceretur, ibique a parentibus dimissus decubabat solus. Qui subito respiciens, vidit super idem sepulcrum insidentem aviculam formam columbae praeferentem, quam diu intuens obdormivit. Dehinc leni expletus somno, evigilans ita se reperit incolumem, ac si nihil aegritudinis persensisset. Suscipiunt itaque laeti parentes suum, fit omnibus commune gaudium. Sequenti itaque tempore coepit in universo orbe terrarum fames convalescere, ac interitus pene universi humani generis imminere. Nam temperies aeris sic intempestiva est effecta, ut nullius sationis proveniret tempus congruum, nec messioni praecipue ob inundantiam aquarum foret opportunum. Videbantur enim inter seipsa elementa pugnam discordiae agere, cum procul dubio vindictam exercerent humanae insolentiae. Assiduis enim imbribus ita compluta erat universa tellus, ut in spatio trium annorum nulli reperirentur sulci utiles seminibus. Tempore quoque messis herbae agrestes, atque infelix lolium, totam operuerant superficiem agrorum. Modius quoque sementis ubi magis proficiebat, reddebat in messe sextarium, ipseque sextarius vix referebat pugillum. Coeperat enim primitus haec sterilitas ultionis in partibus Orientis; depopulando Graeciam, devenit in Italiam. Dehinc infusa per Gallias, transiit ad universos Anglorum populos. Tunc vero constricta tota gens indigentia victus, majores ac mediocres fame pallebant cum pauperibus. Cessit enim raptus potentum universali inopiae. Si quid ergo victus venundatus reperiebatur, arbitrio vendentis pro libitu erat excedere, seu accipere pretium. Nam in plerisque locis fuit modii pretium sexaginta solidorum, alias quoque sextarius solidorum quindecim. Interea post esum bestiarum et volucrum, urgente fame acerrima, coepere homines praeripere in cibum morticina quaeque ac dictu horrenda. Quidam vero fecere confugium evadendae mortis ad radices silvarum herbasque fluviorum, sed nequidquam: non ergo aufugium irae ultionis Dei, nisi ad semetipsum. Horret denique referre quae tunc generi humano corruptiones acciderunt. Heu! proh dolor! quod olim raro audiri contigerit, tunc rabida inedies compulit vorari ab hominibus humanas carnes. Arripiebantur autem viantes a se praevalentibus, membratimque dividebantur igneque decocti vorabantur. Multi quoque de loco ad locum famem fugiendo pergentes hospitiis recepti, noctuque jugulati, quibus suscepti sunt, in cibum fuerunt. Plerique vero pomo ostenso vel ovo pueris, ad remota circumventos trucidatosque devoraverunt. Corpora defunctorum in locis plurimis ab humo evulsa, nihilominus fami subvenerunt. Quae denique rabiei insanies in tantum excrevit, ut tutius moraretur solidarium absque raptore genus pecudum quam hominum. Nam veluti jam in usum devenire deberet carnes humanas comedi, quidam decoctas detulit venundandas in forum Trenorchii, ac si fuissent alicujus pecudis. Qui deprehensus, crimen flagitii non negavit; deinde arctatus loris, igne crematus est. Carnem autem illam humo absconsam alter effodiens, noctu comedit. Pari modo et ille igne combustus est. Est nempe ecclesia a civitate Matisconense tribus fere millibus distans, in silva Castanedi sita, sine plebe solitaria, sancto Joanni dicata. Juxta quam locaverat quidam feralis homo tugurium, qui ibidem multitudinem transeuntium vel ad se divertentium trucidans, in nefandissimum sumpsit edulium. Contigit siquidem una dierum, ut vir quidam cum muliere illuc divertens ad hospitium, paululum conquievit. Dehinc cum duceret oculos per angulos tugurii, prospexit detruncata capita virorum, atque mulierum, et infantium. Qui protinus palluit, egredi cupiens, sed pestifer ille possessor tugurii renitens, vi manere compellebat. Sed ille pertimescens mortis decipulam, praevaluit, concitusque ad civitatem cum uxore perrexit. Ad quam veniens, quod compererat Ottoni comiti, caeterisque civibus indicavit. Qui protinus mittentes viros quamplurimos, qui rei veritatem inquirerent, pergentesque velocius repererunt illum crudelissimum in suo tugurio cum quadraginta octo capitibus trucidatorum, quorum carnes ore belluino voraverat. Quem deducentes ad civitatem, in quodam horreo religatum ad stipitem, ut ipsi postmodum conspeximus, igne combusserunt. Tunc etiam pertentatum est in eisdem partibus, quod nusquam comperimus quempiam fecisse. Effodiebant enim plerique albam humum argillae similem, permiscentes quantum erat farinae, vel cantabro
null
31b46d8c-11c6-4949-ac39-02a4eab1b748
latin_170m_raw
null
None
None
None
; exinde panes conficiebant, ut vel sic inediae mortis succurrerent. In hoc conficiendo spes tantum erat evadendi, sed profectus inanis. Tenebat ergo pallor et macilentia ora cunctorum, cutisque distensa inflatione in plurioribus apparebat, ipsaeque voces humanae perexiles effectae, garritus morientium avium imitabantur. Tunc nihilominus e cadaveribus mortuorum passim prae multitudine sepultura carentibus lupi adescati post longum tempus praedam cepere ex hominibus. Et quoniam, ut diximus, sepeliri singulatim ob multitudinem non quibant, constructa in quibusdam locis a Deum timentibus, quae vulgo dicuntur carnaria, in quibus quingenti, et eo amplius, seu quantum capere poterant, permistim absque ordine projecta sunt seminuda, vel absque tegminibus, defunctorum corpora. Trivia quoque et agrorum succisiva pro coemeteriis habebantur. Si qui vero auditu compererant quod melius haberent, si ad alia transirent arva, perplures in itinere deficientes moriebantur. Desaevit enim in orbe terrarum, peccatis hominum exigentibus, praedictae pestilentiae clades in spatium trium annorum. Tunc in expensis egenorum distracta sunt ecclesiarum ornamenta, dispertitique thesauri, qui ob hoc in decretis Patrum inveniuntur ibidem primitus fuisse repositi. Sed quantum supererat vindictae justae ultionis, excessit nimietas egenorum in plerisque locis thesauros ecclesiarum. Nam et ipsi famelici nimia affecti inedia, si contigisset eos repleri cibo, distenti inflatione protinus moriebantur. Alii autem cibos manibus contrectantes, ori tentantes imponere, sed conquiniscendo deficiebant, non valentes explere quod cupiebant. Quantus enim dolor tunc, quanta moestitia, qui singultus, qui planctus, quae lacrymae a talia cernentibus datae sunt; praecipue a viris ecclesiasticae religionis, episcopis videlicet atque abbatibus, monachis et sanctimonialibus, simulque omnibus in commune utriusque sexus et ordinis Deum metuentibus, non valet stylus quispiam explicare characteribus. Aestimabatur enim ordo temporum et clementorum praeterita ab initio moderans saecula in chaos decidisse perpetuum, atque humani generis interitum. Illud praeterea stupore nimio permirabillimum, quoniam in tam clandestina divinae ultionis calamitate rarissime reperiebantur, qui pro talibus contrito corde et humiliato corpore, ut expediebat, levarent corda cum manibus ad Dominum, sibique subveniendum interpellarent. Tunc nempe Isaianum illud elogium nostro impletum est tempore quod dixit: #Populus non est conversus ad percutientem se.@# Erat enim in hominibus quaedam duritia cordis cum hebetudine mentis, et quoniam ille summus Judex et auctor totius bonitatis dat velle rogare se, qui novit quando debeat misereri. CAPUT V. #De pace et abundantia anni millesimi a passione Domini.@# Anno a passione Domini millesimo memoratae cladis penurias subsequente, sedatis nimborum imbribus respectu divinae bonitatis et misericordiae, coepit laeta facies coeli clarescere, congruisque aethereis flare placidaque serenitate magnanimitatem Conditoris ostendere; telluris quoque tota superficies amicabiliter virens frugum abundantiam funditus inopiam expellendo portendere. Tunc ergo primitus coepere in Aquitaniae partibus ab episcopis et abbatibus, caeterisque viris sacrae religionis devotis ex universa plebe, coadunari conciliorum conventus. Ad quos etiam multa delata sunt corpora sanctorum atque innumerabiles sanctarum apophoretae reliquiarum. Dehinc per Arelatensem provinciam, atque Lugdunensem, sicque per universam Burgundiam, usque in ultimas Franciae partes, per universos episcopatus indictum est, qualiter certis in locis a praesulibus magnatibusque totius patriae de reformanda pace et sacrae fidei institutione celebrarentur concilia. Quod etiam tota multitudo universae plebis audiens, laetanter adiere maximi, mediocres ac minimi: parati cuncti obedire quidquid praeceptum fuisset a pastoribus Ecclesiae, non minus videlicet, quam si vox emissa de coelo hominibus in terra loqueretur. Terrebat enim universos clades praeteriti temporis, instabatque metus ne adipiscerentur opulentiam futurae ubertatis. Erat quippe descriptio capitatim digesta, qua continebantur tam illa quae fieri prohibebantur, quam ea quae devota sponsione omnipotenti Domino offerre decreverant. In quibus potissimum erat de inviolabili pace conservanda, ut scilicet viri utriusque conditionis, cujuscunque antea fuissent rei obnoxii, absque formidine procederent armis vacui. Praedo namque aut invasor alterius facultatis legum districtione arctatus, vel donis facultatum, seu poenis corporis acerrime multaretur. Locis nihilominus sacris omnium ecclesiarum honor et reverentia talis exhiberetur, ut si quis ad ea cujuscunque culpae obnoxius confugium faceret, illaesus evaderet, nisi solummodo ille qui pactum praedictae pacis violasset; hic tamen captus ab altare praestatutam vindictam lueret. Clericis similiter omnibus, monachis et sanctimonialibus, ut si quis cum eis per regionem pergeret, nullam vim ab aliquo pateretur. Plurima autem in eisdem conciliis constituta sunt, quae perlongum duximus referre. Illud
null
8dfa0c8a-db83-44b8-a442-e009cf59d566
latin_170m_raw
null
None
None
None
sane memorandum, quod omnibus in commune placuit, qualiter omnibus hebdomadibus sanctione perpetua, sexta die abstineretur a vino, et carnibus septima: nisi forte gravis infirmitas compelleret, aut celeberrima solemnitas interveniret. Si vero effectio aliqua intercederet, ut hic tenor paululum laxaretur; tres proinde pauperes victu sustentarentur. Tunc innumerae sanitates patratae sunt infirmantium in eisdem conventibus sanctorum. Sed et ne cui frivolum videretur in multis disrupta cutis, discissaque caro crurium et brachiorum nuper curvorum, erigendo in statum pristinum plurimus sanguis effundebatur. Quod utique in caeteris, quae dubitare poterant, fidem praestabat. Quibus universi tanto ardore accensi, ut per manus episcoporum baculum ad coelum elevarent, ipsique palmis extensis ad Deum, Pax, pax, pax, unanimiter clamarent, ut esset videlicet signum perpetui pacti de hoc quod spoponderant inter se et Deum: in hac tamen ratione, ut evoluto quinquennio confirmandae pacis gratia idipsum ab universis in orbe fieret mirum in modum. Eodem denique anno tanta copia abundantiae frumenti et vini, caeterarumque frugum exstitit, quanta in subsequente quinquennio contigisse sperari non potuit. Aliquis enim victus humanus, praeter carnes seu deliciosa pulmentaria, nullius erat pretii. Erat autem instar illius antiqui Mosaici magni Jubilaei. Sequenti vero anno tertio et quarto non minus provenit. Sed heu! proh dolor! humana denique stirps immemor beneficiorum Dei, ab initio prona ad malum, veluti canis ad vomitum, vel sus lota in coeni volutabrum, irritum in multis fecere propriae sponsionis pactum. Et sicut scriptum est: #Impinguatus et dilatatus recalcitravit.@# Nam ipsi primates utriusque ordinis in avaritiam versi coeperunt exercere plurimas, ut olim fecerant, vel etiam eo amplius, rapinas cupiditatis. Deinde mediocres ac minores exemplo majorum ad immania sunt flagitia devoluti. Quis enim unquam antea tantos incestus, tanta a ulteria, tantas consanguinitatis illicitas permistiones, tot concubinarum ludibria, tot malorum aemulationes audiverat? Insuper ad cumulum tanti mali, cum non essent in populo, vel rari, qui caeteros corrigentes talia redarguerent, impletum est prophetae vaticinium, quod ait: #Et erit sicut populus, sic sacerdos.@# Praesertim cum tunc in saeculari potestate, tum etiam in ecclesiastica religione, totius regiminis personae constiterant in puerili aetate. Propter peccata enim populi contigit tunc illud Salomonicum, quod ait: #Vae tibi, terra!@# Nam et ipse universalis papa Romanus, nepos scilicet duorum Benedicti atque Joannis, qui ei praecesserant, puer ferme decennis intercedente thesaurorum pecunia electus exstitit a Romanis. A quibus exinde frequenter ejectus ac inhoneste receptus nulla potestate viguit. Et, ut jam superius taxavimus, caeteros tunc temporis Ecclesiarum praelatos aurum potius vel argentum exaltabat quam meritum. Proh pudor! de his evidentissime Scriptura ait, imo os ipsius Dei: #Principes exstiterunt, et non cognovi.@# CAPUT VI. #De confluentia populi totius orbis, quae ad sepulcrum Domini Hierosolymis facta est.@# Per idem tempus ex universo orbe tam innumerabilis multitudo coepit confluere ad sepulcrum Salvatoris Hierosolymis, quantam nullus hominum prius sperare poterat: primitus enim ordo inferioris plebis; deinde vero mediocres; posthaec permaximi quique reges, et comites ac praesules. Ad ultimum vero, quod nunquam contigerat, mulieres multae nobiles cum pauperioribus illuc perrexere. Pluribus enim erat mentis desiderium mori, priusquam ad propria reverterentur. Contigit enim ut quidam a Burgundiae partibus ex Augustidunense territorio Lethbaldus nomine cum caeteris illuc pergens deveniret. Qui prospectis locis omnium sacerrimis, cum ad illum locum montis Oliveti devenisse contigit, ex quo Salvator ad coelos ascendens tot cernentibus idoneis testibus, venturus inde judicare vivos et mortuos, est repromissus, projiciens se in crucis modum, toto prostratus corpore cum lacrymis inenarrabile mentis jubilo exsultavit in Domino. Reerigens se identidem, palmis ad coelum extensis, nisu quo poterat corpus librabat in altum, ac in voce hujusmodi aperiebat mentis desiderium. Aiebat namque: « Domine Jesu, qui propter nos de sede majestatis tuae ad terras descendere dignatus es, ut genus humanum salvares; quique ex hoc loco, quem oculis intueor, carne vestitus remeasti ad coelos unde veneras: obsecro tuam omnipotenti simam bonitatem, ut si hoc anno est mea anima ex hoc corpore migratura, non hinc recedam, sed in conspectu loci tuae ascensionis fieri contingat. Credo enim quoniam sicut te secutus sum corpore, qualiter ad
null
0483c6b5-2f66-4b63-a202-a8ef3f131c14
latin_170m_raw
null
None
None
None
hunc devenirem locum; sic anima mea illaesa et gaudens post te sit ingressura ad paradisum. « His peroratis, reversus est cum sociis ad hospitium. Erat autem jam hora prandii. Caeteris vero discumbentibus, conversus ipse ad lectulum vultu alacris, ac veluti gravi sopore paululum requieturus, illico namque obdormiscens, ignoratur quid viderit, protinus dormiens exclamavit: Gloria tibi, Deus; gloria tibi, Deus! Socii quoque haec audientes, monebant illum ut surgens comederet. Qui noluit, sed vertens se in latus aliud, dixit se pati aliquid incommodi. Recubansque usque ad vesperum, convocatis sui itineris sociis vivificae eucharistiae requirens accepit viaticum, illisque dulciter salutatis emisit spiritum. Iste procul dubio liber a vanitate, ob quam multi proficiscuntur, ut solummodo mirabiles habeantur, de Hierosolymitano itinere in nomine Domini Jesu fideliter petivit patrem, quod et accepit. Cujus socii revertentes, nobis ea quae diximus retulerunt positis tunc apud Besue monasterium. Eodem quippe tempore Odolricus Aurelianorum praesul illuc pergens, quid vident nobisque narraverit, non praetermittendum videtur miraculum. Die igitur magni illius Sabbati, quo ignis mirabili Dei potentia veniens ab universo populo praestolatur, ibi cum caeteris idem praesul astabat. Jamque dies ipsa in vesperum transiens, repente, penes horam qua sperabatur ignis affuturus, unus Sarracenorum, scurra impudentissimus, ex plurima illorum multitudine quae annuatim semper una cum Christianis adesse solet, exclamavit, ut Christianis mos est, cum primum videtur: #Agios, Kyrie eleison,@# cavillanter cachinnum emisit, extensaque manu arripuit cereum de manu cujusdam Christiani, aufugere tentans. Qui, illico arreptus a daemonio, turpiter nimium vexari coepit. Quem prosequens Christianus, cereum abstulit. Ille vero tortus acerrime, protinus inter Sarracenorum manus exspiravit. Quod factum omnibus in commune terrorem immisit, Christicolis tamen gaudium et exsultationem praebuit. Statim vero, ut assolet, Dei virtute erumpens ignis ex una lampadarum, quae septem ibidem pendere cernuntur, cursim eructuando caeteras inflammavit. Quam etiam cum suo oleo praefatus episcopus emens auri libra a Jordano, qui tunc praeerat patriarcha, secum detulit, atque in sede propria reponens, plurima infirmis contulit beneficia. Detulit etiam Roberto regi partem praegrandem venerabilis crucis Domini Salvatoris, missam a Constantino imperatore Graecorum cum multitudine palliorum olosericorum, cui isdem rex miserat per eumdem episcopum spatham capulum habentem aureum, thecamque auream cum gemmis pretiosissimis. Tunc etiam inter caeteros Robertus Normannorum dux cum ingenti multitudine suae gentis Hierosolymam proficiscens, detulit secum plurima auri et argenti donaria, erogandi gratia. Qui dum rediret, apud Nicaeam obiit urbem, ibidemque sepultus quievit. De quo maximum apud suos idcirco exstitit justitium, quoniam non fuerat ei proles matrimonio aliqua ad regimen suscipiendum provinciae, quamlibet sororem Anglorum regis Canuc manifestum est duxisse uxorem, quam odiendo divortium fecerat. Ex concubina tamen filium genuerat, Willelmi nomen atavi ei imponens. Cui, antequam proficisceretur, universos sui ducaminis principes militaribus astrinxit sacramentis, qualiter illum in principem pro se, si non rediret, eligerent. Quod etiam statim ex consensu regis Francorum Henrici unanimiter postmodum firmaverunt. Fuit enim usui, a primo adventu ipsius gentis in Gallias, ut superius pernotavimus, ex hujusmodi concubinarum commixtione illorum principes exstitisse. Sed et hoc ne supra modum putetur abominabile, libet comparationem de filiis concubinarum Jacob inducere, qui ob hoc non caruere paterna dignitate, inter caeteros fratres constituti patriarchae. Et longo post inferiore tempore singularis monarchiae, magnus imperii proto-Christicola Constantinus ex concubina Helena legitur genitus fuisse. Praeterea dum quidam de sollicitioribus qui eo tempore habebantur, consulti a pluribus fuissent quid tantus populorum concursus ad Hierosolymam designaret, olim saeculi inauditus praeteriti, responsum est a quibusdam, satis caute, non aliud portendere quam adventum illius perditi Antichristi, qui circa finem saeculi istius, divina testante auctoritate, praestolatur adfuturus. Tunc et gentibus universis via Orientis plagae, unde venturus est, patefacta, obviam illi cunctae nationes incunctanter sint processurae. Revera ut illud Dominicum adimpleatur praesagium: #Quoniam tunc in tentationem incident, si fieri potest, etiam electi.@# Hujus hic meta verbi. Caeterum non negamus devotum laborem fidelium exinde praemium seu mercedem percipere a justo Judice. CAPUT VII. #De praeliis Sarracenorum adversus Christianos in Africae partibus.@# Sub iisdem vero temporibus consurgens rediviva Sarracenorum in Africae partibus adversus Christianorum populum
null
dfb50351-ed2d-46ca-ac1b-ca41167221a0
latin_170m_raw
null
None
None
None
perfidia, persequendo eos terra marique quosquos reperire poterant, quosdam excoriabant vivos, alios trucidabant. Et cum jam diu multumque inter utrosque debacchatum plurima caede fuisset, pluresque strages ab utrisque partibus datae, contigit ut ex deliberatione partis utriusque in cominus illorum acies pugnaturae devenirent. Illi praesumentes confidebant in rabida feritate immensae suae multitudinis, victores sese fore existimabant. Nostri vero, licet admodum pauci numero, Dei omnipotentis auxilium invocantes per interventum genitricis ipsius Mariae sanctique apostolorum principis Petri omniumque sanctorum, sperabant de illis fiducialiter obtinere triumphum. Praecipue quoque in voto, quod in ipsius procinctu belli voventes, sese obstrinxerant ut, si videlicet manus Domini valida gentem illam perfidissimam in manus illorum concluderet, potito de illis triumpho, quidquid auri argentique seu caeterae supellectilis ex eisdem capere contigisset, totum omnino ad locum Cluniaci, apostolorum principi Petro destinarent. Jam olim namque, ut superius pernotavimus, plures ipsius gentis viri religiosi in eodem coenobio sacri instituti habitum suscipientes, totam gentem ad amorem ejusdem loci conciverant. Sed quid plura? inito pugnae certamine, diu multumque congressum est. Christiani tamen omnino illaesi victores apparebant. Ad ultimum quoque tantus horroris tremor invasit Sarracenorum exercitum, ut, veluti pugnae obliti, fugam arripere tentantes, quamvis nequidquam, propriis irretiti jaculis, imo virtute Dei stupentes haeserunt; Christianorum vero quantus erat cuneus divino fortificatus auxilio, tanta eosdem caede prostravit, ut ex innumerabili multitudine illorum vix pauci evaderent. Motget nempe princeps illorum, qui quasi Moyses ita confuse nominatur, illo praelio dicitur defuisse. Collectisque spoliis confecerunt ex eisdem plurima argenti talentorum pondera, memores voti quod Deo spoponderant. Est namque mos Sarracenorum ad praelia euntium, ut sese phaleris argenti vel auri plurimum perornent. Quod tunc etiam devotioni nostrorum praestitit augmentum, qui protinus miserunt quidquid exinde provenit, ut voverant, ad Cluniense monasterium. Ex quibus venerabilis ejusdem loci abbas Odilo ciborium super altare sancti Petri perhonestissimum fieri praecepit. Caetera vero liberali dispensatione famosissime, ut decebat, erogari indigentibus usque ad assem mandavit. Sarracenorum nihilominus tumultuatio ad praesens conquassata quievit. CAPUT VIII. #De Leuticorum praelio adversus Christianos in partibus Aquilonis.@# Germania igitur, quae a Rheno flumine, sursum versus ad aquilonarem orbis plagam tendens, sumit exordium, gentibus incolitur quamplurimis, ferocissimis tamen atque promiscuis. Inter quas una caeteris crudelior, commanens in ultima parte secundae Rhaetiae. Nam prima Rhaetia, licet a Rheno utraeque dicantur, in parte ejusdem Rheni conjacet occidentali. Quae scilicet corrupte regnum Lotharii vulgo nuncupatur. In altera, ut diximus, gens Leuticorum barbara omni crudelitate ferocior, cujus vocabulum a luto derivatur. Est enim omnis illorum habitatio circa mare aquilonare, in paludibus sordentibus, et idcirco Leutici, quasi Lutei, vocantur. Hi quoque anno a passione Domini millesimo de suis egressi latibulis, vicinas sibi provincias Saxonum ac barbarorum nimium crudeliter devastantes, res Christianorum ad solum usque deleverunt, viros ac mulieres trucidantes exterminabant. Adversus quos imperator Chuonradus cum exercitu permaximo egrediens, multoties plures ex illis caede prostravit, non tamen sine damno suorum. Ob quam rem totius Ecclesiae clerus ac plebs regni sui semet affligentes, Dominum rogaverunt ut ultionis vindictam de tanta barbarorum vesania illi concederet, ut ad sui nominis honorem Christianis foret ex illis victoria. Dehinc vero, irruens super eos, maximam illorum partem contrivit. Caeteri, fugae praesidium arripientes, ad loca suarum paludum inaccessibilia nimium perterriti evaserunt. De qua victoria idem imperator accepta confidentia, rursum collecto exercitu Italiam pergens, ad ipsam urbem Romam progrediens, universos rebelles qui contra eum insurgere tentaverant, anno integro ibidem degens, proterendo compescuit. Pactum etiam securitatis et amicitiae, veluti Henricus cum patre illius egerat, cum rege Francorum Henrico filio Roberti statuit. Cui etiam leonem pergrandem amicitiae gratia misit. Qui postmodum uxorem, nomine Mathildem, moribus egregiam, de regno ejus ex Germaniae nobilioribus accepit. CAPUT IX. #De signo quod in sole apparuit.@# Anno igitur eodem Dominicae passionis millesimo, die tertio Kalendarum Juliarum, sexta feria, luna vicesima octava, facta est eclipsis seu deliquium solis ab hora ejusdem diei sexta usque in octavam, nimium terribilis. Nam sol ipse factus est sapphirini coloris, gerens in superiori parte speciem lunae a sua reilluminatione quartae. Intuitus hominum in alterutrum velut mortuorum pallor conspiciebatur. Res
null
dd3bc72d-e5c3-445d-a2b5-74fbb191abb0
latin_170m_raw
null
None
None
None
vero quaecunque sub acre crocei coloris esse cernebantur. Tunc corda humani generis stupor ac pavor tenuit immensus, quoniam illud intuentes intelligebant portendere quiddam fore superventurae cladis humano generi triste. Nam eadem die, natali videlicet apostolorum, in ecclesia beati Petri quidam de principibus Romanorum, conspirantes in papam Romanum, cupientes illum interimere, sed minime valentes, a sede tamen propria expulerunt. Sed [eum], ut praemisimus, tam pro hac re quam pro aliis insolenter patratis, imperator illuc proficiscens propriae sedi restituit. Necnon et alia passim in orbe, cum in ecclesiasticis tum etiam in rebus saecularibus, multa contra jus fasque patrata contigerunt. Instinctu nempe rapidae cupiditatis, pene nullius tuta fides in altero, quae est fundamentum et columen totius boni, reperiebatur, et, ut evidentius foret quod peccata terrae coelos pulsarent, sicut propheta clamat, propter creberrimas populi iniquitates, « Sanguis, inquit, sanguinem tetigit. » Nam postmodum, pene in universis mortalium ordinibus insolentia pullulante ac vigore justae severitatis tenorisque tepescente, ut illud apostolicum nostrae genti rectissime potuisset improbari elogium, quod ait: « Auditur inter vos nefas, quod nec inter gentes. » Nam, impudentissima avaritia humana pectora invadente, periclitabatur fides in cunctis. Exinde procedebant rapinae et incestus, litigia caecarum cupiditatum, furta et adulteria immanissima. Proh pudor! horrori erat cuique referre de se quod sentiebat. Nemo tamen propter hoc a nefario malitiae usu sese corrigebat. Iterum quoque post annos quatuor facta est eclipsis solis, undecimo die Kalendarum Septembrium, feria quarta, hora sexta, atque, ut semper fit, luna vicesima octava. Eodem nihilominus anno, Chuonradus, cujus superius mentionem fecimus, apud Saxoniam Romanorum obiit imperator. Cujus filius, Henricus nomine, quem ipse vivens pro se regem constituerat, imperavit. Willelmus etiam, Pictavorum comes, multis pecuniis liber a captione qua filius Fulconis Gozfredus, cognomento Martellus, illum in praelio capiens spatio trium annorum tenuerat, ad propria remeans ipso in anno finem vitae habuit. Hugo quoque Antissiodorensis episcopus, vir nominatissimus, vivendi finem fecit. Similiter Rainaldus, comes ejusdem civitatis, Landrici comitis filius, qui filiam Roberti regis duxerat uxorem, ipse quidem audax, a quodam milite generis infimi audacter interemptus est. Is quoque pertimescens ob audaciam, sicuti contigit, praepropere sibi funus imminere, dum adhuc viveret, abbatiam in honore Domini Salvatoris constructam, monasterio beati Germani ex integro perpetualiter possidendam restituit, quo etiam sepultus quiescit. Praeterea Fulco, Andegavorum comes, de quo superius quaedam retulimus, ter Hierosolymam jam perrexerat, veniensque Metensem urbem ibidem obiit. Cujus corpus Lucacense ad monasterium, quod ipse construxerat, delatum est atque in eodem sepultum honorifice. LIBER QUINTUS. CAPITULA LIBRI QUINTI. I. #Variae quaestiones.@# II. #De bello mire gesto.@# III. #De tertia eclipsi solis.@# IV. #De dissensione Lugdunensis praesulatus.@# V. #De exstirpatione Simoniaca.@# CAPUT PRIMUM. #Variae quaestiones.@# Rerum diversarum permutationibus ac variorum casuum eventibus attonitae aures, mentesque obtusae seu hebetatae, universorum tunc temporis pene mortalium, tum etiam infestationibus sinistrorum spirituum. Aliquibus tamen revelationum utilium phantasiae manifestatae fuisse creberrime ferebantur. Cuidam namque monacho una noctium visum est, hora qua matutinale agitatum est signum, affuisse sibi quemdam teterrimum, qui eidem plura persuadendo inferebat hujuscemodi colloquium: « Cur, inquiens, vos, monachi, tot labores, tot vigilias atque jejunia, nec non afflictiones, et psalmodias pluresque alias humiliationes exercetis extra communem aliorum hominum usum? Nonne innumerabiles saecularium homines usque ad vitae terminum in diversis flagitiis perseverantes, eamdem tamen percepturi quam vos exspectatis requiem? Sufficeret enim dies unus, vel hora, ad promerenda praemia aeternae beatitudinis vestrae justitiae. Namque tu ipse, miror qua de causa tam sollicitus, mox ut audis signum, velociter exsurgis a lecto rumpisque dulcem somni quietem, cum posses quieti indulgere vel usque ad tertium signum. Est etiam quod tibi pandam secretum valde memorabile, licet nostrae sit parti dispendium, vestrae quoque salutare remedium. Nam constat omnibus annis, die qua Christus resurgens ex mortuis vitam reparavit humani generis, ab eodem universa spoliari tartara et suos quoque reduci ad supera. Pro qua re nihil vobis pertimescendum. Quidquid libuerit voluptatum carnis ac desideriorum securi agere
null
3ca94358-bf2e-4875-afa9-aa8a9da57dfb
latin_170m_raw
null
None
None
None